TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Substantiae' [163]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0534562707
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624B]   Bonum agonem subituri estis in quo agonothetes, [0624B] Deus vivus est; xystarches, Spiritus sanctus corona, aeternitatis; brabium, angelicae substantiae, politia in coelis, gloria in saecula saeculorum.

000-00-00 Serial Number=0523368180
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0591A]   Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae.

000-00-00 Serial Number=0616216898
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0205C]   Fatue satis, si ita gloriae suae caussa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae.
 [0219A]   Quaero ergo, cum materiae nominatio non exstet in Scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio jam genere substantiae nota?
 [0199C]   Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio.
 [0230B]   Nam sive a semetipso quid movetur, actus ejus est motus, certe pars substantiae non est [0230C] sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem.
 [0219A]   Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem.
 [0199C]   Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio.
 [0212B]   Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium: adeo ut et mala pro natura, non sua, sed substantiae, fecerit.
 [0224B]   I, 2); quasi et hae confusae substantiae, massalis illius molis argumenta portendant.
 [0205A]   [0205A] Non potest dicere Deum ut Dominum materia usum ad opera mundi: Dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis.
 [0230B]   Cum substantiva res non sit, quia nec corporalis; sed accidens si forte, substantiae et corporis, ut actus, et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus.
 [0204B]   Si enim ex illa usus est ad opera mundi, jam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et Deus subjectus materiae videtur, cujus substantiae eguit.
 [0212B]   Nemo utique: quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi.
 [0230C]   Omnia denique moventur, aut a semetipsis, ut animalia; aut ab aliis, ut inanimalia: tamen nec hominem, nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est: si qua incorporalia eis adsunt, [0231A] aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines eorum, non portiones deputamus.
 [0230B]   Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substantiae deputare?
 [0211C]   Porro, si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excludis jam caussam materiae introducendae.
 [0214B]   Ita principium sive initium, incoeptionis esse verbum, non alicujus substantiae nomen.
 [0231A]   Quo ergo facit, portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum?

000-00-00 Serial Number=0847375333
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0296A]   Itaque non per illud jam videri potest anima deliquisse, quod illi cum Deo adfine est, per adflatum: sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium; a Deo quidem rationaliter adtributum; ab homine vero, qua voluit agitatum.
 [0336A]   Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset.
 [0406A]   Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque ejus obaudire consueverant.
 [0409A]   Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset?
 [0506A]   Cum vero tunc sic struxerit, carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum.
 [0506A]   Nam nec addidisset peccati, si substantiae similitudinem vellet intelligi, ut negaret veritatem.
 [0296A]   Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
 [0407B]   In quantum ergo et Creator scisset eam, et substantiae ejus, si fuisset; in tantum quia nulla fuit, non alium daemones sciebant, quam Dei sui Christum.
 [0296A]   Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
 [0497A]   Et tamen non utique carni defendimus Dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi januam regni per quam aditur.
 [0329A]   Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [0329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.
 [0240D]   Dein, suum prosequens sermonem, subdit: Discerne substantiam, et suos ei distribue sensus tam diversos, quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur.
 [0411B]   Non vulva, licet virginis, tamen foeminae, coagulatus; et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex foeminae humore: non caro habitus ante formam: non pecus dictus [0411C] post figuram: non decem mensim cruciatu [0412A] deliberatus: non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram: nec statim lucem lacrymis auspicatus, et primo retinaculi sui vulnere: nec multum ablutus: nec sale et melle medicatus: nec pannis jam sepulturae involucrum initiatus: nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo: sed de coelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus, et Deus tantum.
 [0452A]   Et nudum si videris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens; dissolvens violentiorum contractuum obnexus, et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conscriptionem iniquam dissipans, dicendo: Et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo.
 [0452B]   Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videatur.
 [0496A]   Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque, et ejusdem vel nominis, vel substantiae, vel auctoris.
 [0495B]   Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens, et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem.
 [0333B]   Dehinc scito, nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit [0333B] in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae.
 [0254A]   Et ideo quia deus jam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas; quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae; scilicet qua constat qui Deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine deputatur.
 [0335A]   Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae, Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae, nativitas quoque [0335B] ejus defenderetur, atque ita Christus Creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis, ac per hoc, carneus annuntiaretur.
 [0303B]   Discerne substantias, et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substantiae exigunt, licet [0303C] vocabulis communicare videantur.
 [0506A]   Puta nunc similitudinis nem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas.
 [0506B]   XV, 50); Caro et sanguis regnum Dei consequi non possunt; non substantiam damnans, sed opera ejus: quae, quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conversationis [0506C] pertinebunt.
 [0260C]   Considerando [0260C] scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae.
 [0334C]   Sed quomodo [0334C] inter homines conversaretur, nisi per imaginem substantiae humanae?
 [0496D]   V, 19-21) scribens, abstulit Dei regnum, solitus et alias substantiam [0496D] pro operibus substantiae ponere; ut cum dicit, Eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; quando enim placere Deo poterimus, nisi dum in carne hac sumus?
 [0399B]   Nam tam pater omnium qui conditor universitatis, quam spado qui nullius substantiae conditor.
 [0506A]   Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium.
 [0254A]   Ita ego non nomini Dei, nec sono, nec notae nominis hujus, summum magnum in Creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contingit.
 [0373B]   Porro, qui nunquam fuerat annuntiatus, si tamen volebat agnosci (frustra autem venerat, si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et cujuscumque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.
 [0497A]   Quod si in nomine carnis opera, non substantiam carnis jubemur exponere; operibus ergo carnis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur Dei regnum.
 [0522C]   Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant.
 [0506A]   Puta nunc similitudinis nem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas.

000-00-00 Serial Number=0562286258
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0162A]   Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat [0162B] secundus a Deo constitutus duos efficere, Patrem et Flium, Deum et Sermonem.
 [0168B]   Alium autem quomodo accipere debeas, jam professus sum; personae, non substantiae nomine; ad distinctionem, non ad divisionem.
 [0192B]   II, 5), utriusque substantiae confirmavit.
 [0170B]   Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium ejus tam duas res, et duas species unius indivisae substantiae numerabo, quam Deum et Sermonem ejus, quam Patrem et Filium.
 [0188A]   X, 30): Ego et Pater unum sumus; ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem.
 [0171A]   Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur.
 [0194A]   Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.
 [0191A]   Si enim Sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una jam erit substantia Jesus ex duabus, ex carne et spiritu mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento; et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque [0191B] argentum, id est, caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur.
 [0189B]   Multo magis virtus Altissimi, non erit ipse Altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscujusque substantiae.
 [0171C]   Dicimus enim et Filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus Dei ex substantiae conditione jam nunc, et qua Deus, et sermo, et spiritus: visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit (Num.
 [0191C]   Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem; denique et mortua est.
 [0189B]   Multo magis virtus Altissimi, non erit ipse Altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscujusque substantiae.
 [0179A]   Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.
 [0157B]   Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum.
 [0157C]   Tres autem [0157C] non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur.
 [0192A]   Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt.
 [0158C]   [0158C] Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Millies millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis.
 [0191C]   Quod si tertium quid esset ex utroque confusum ut electrum, non tam distincta documenta paterent utriusque substantiae.

000-00-00 Serial Number=0379894793
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0558A]   Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit, ignorantia, pavor, moeror, substantiae fiunt.
 [0574A]   Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum.
 [0564A]   Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae non etiam scientiae forma.

000-00-00 Serial Number=0477545261
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0399A]   Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae.

000-00-00 Serial Number=0220665634
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0655B]   Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, [0656A] sed disciplinae; quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem.
 [0658B]   Caeterum est invisibilis [0658B] anima, et pro conditione corporis sui, et pro proprietate substantiae, et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est.
 [0661B]   A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit.
 [0661C]   Pertinet ad statum fidei, simplicem animam determinare, secundum Platonem, id est, uniformem dumtaxat [0661C] substantiae nomine.
 [0664A]   Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed [0664B] actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est.
 [0664C]   Illic de substantia quaestio est: spirare [0664C] enim substantiae actus est.
 [0666A]   Igitur si neque Dei, neque diaboli spiritus ex nativitate conferitur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque: si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque [0666A] ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
 [0654A]   Anima enim dicitur substantiae suae nomine.
 [0667B]   Ad hoc dispicere superest, principalitas ubi sit, id est, qui cui praeest, ut cujus principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa; id autem cui massa substantiae praeerit, officium naturale substantiae deputetur.
 [0667B]   Ad hoc dispicere superest, principalitas ubi sit, id est, qui cui praeest, ut cujus principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa; id autem cui massa substantiae praeerit, officium naturale substantiae deputetur.
 [0667B]   Ad hoc dispicere superest, principalitas ubi sit, id est, qui cui praeest, ut cujus principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa; id autem cui massa substantiae praeerit, officium naturale substantiae deputetur.
 [0668B]   Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia: ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum [0668C] distinguunt; ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus, auditus, gustus, tactus, odoratus.
 [0675B]   Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans, evertit lineam recti.
 [0684A]   [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.
 [0684A]   [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.
 [0693A]   Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.
 [0695A]   Si disjunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet conjunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae.
 [0695A]   Si disjunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet conjunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae.
 [0696B]   Cum igitur [0696B] in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
 [0703B]   Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti [0703C] et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.
 [0704C]   Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae.
 [0705A]   Substantia est [0705A] lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri, natura substantiae est.
 [0705A]   Nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur.
 [0711B]   Hae enim substantiae sui cujusque sunt hominis.
 [0712A]   Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, [0712B] aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.
 [0668A]   Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cujus intelligas instrumentum esse animum, non patrocinium.
 [0712B]   Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, [0712B] aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.
 [0712B]   Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae.
 [0715B]   [0715B] Sed vis ejus, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur.
 [0667B]   Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.
 [0716A]   [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est.
 [0665B]   Igitur si neque Dei, neque diaboli spiritus ex nativitate conferitur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque: si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque [0666A] ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
 [0719B]   Adeo nulla proprietas hominis in choico; nec ita caro homo tanquam alia vis animae, et alia persona; sed res est alterius plane substantiae et alterius conditionis, addicta tamen animae, ut supellex, ut instrumentum in officia vitae.
 [0664B]   Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed [0664B] actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.

000-00-00 Serial Number=0820589185
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143A]   Si mali auctor est ipse, qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum.
 [1191B]   Ait: Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit; sequitur enim mox postea: Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequae utique naturae veritate cujusque dispuncta est.
 [1146D]   Uniformis per omnia substantiae.

000-00-00 Serial Number=0720464528
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0761B]   Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum, inde spiritalem; hinc infirmum, inde praefortem; [0761C] hinc morientem, inde viventem.
 [0765A]   Constat angelos carnem non propriam [0765A] gestasse, utpote naturas substantiae spiritalis, et, si corporis alicujus, sui tamen generis; in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent.
 [0770A]   Caro igitur Christi de coelestibus structa, de peccati constitit clementis, peccatrix de peccatorio censu, et par jam erit ejus substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere.
 [0770A]   Non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, coelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi.
 [0785A]   Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae, quam medicando constringit, id est lactis.
 [0789C]   Consequens ergo est, ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christo: aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

000-00-00 Serial Number=0359400511
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0090A]   Caeterum substantiae mundae, ut Dei res, et hac sua conditione [0090B] communes usui: sed ipsius usus administratio interest.

000-00-00 Serial Number=0114406526
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111B]   XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.

000-00-00 Serial Number=0771446586
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0950B]   Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a Domino (Matth.

000-00-00 Serial Number=0221652091
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1231B]   Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit, quam unde constat.

000-00-00 Serial Number=0044558525
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0877B]   Ita [0877B] et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.
 [0879A]   Puto autem, et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit.
 [0881C]   Et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae?
 [0796B]   Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident, quam alterius divinitatis haeretici.
 [0796B]   Atque ita sequitur, ut salutem ejus substantiae excludant, cujus Christum consortem negant; certi illam summo praejudicio resurrectionis instructam, si jam in Christo resurrexit [0796C] caro.
 [0798A]   Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens, aliud quid pro ea subjicit, quasi sit tertium quiddam resurrecturum, neque anima, neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus.
 [0806A]   Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo.
 [0813A]   Haec erit tota caussa, imo necessitas resurrectionis; congruentissima scilicet Deo destinatio judicii: de cujus dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni.
 [0813A]   Totum porro hominem ex utriusque substantiae [0813B] concretione parere; idcircoque in utraque exhibendum, quem totum oporteat judicari: qui nisi totus, utique non vixerit.
 [0818A]   Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum [0818B] praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile.
 [0818B]   Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum [0818B] praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile.
 [0819A]   Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant.
 [0819B]   Sequens nunc vocabulum mortuorum aeque dispice, cui substantiae insidat: quamquam in hac materia admittamus, interdum mortalitatem [0819C] animae assignari ab haereticis: ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est.
 [0836A]   Igitur, si et allegoricae scripturae, et argumenta rerum, et simplices voces, resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant; quanto magis, quae hanc speciem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant, non erunt deducendae in quaestionem!
 [0843B]   Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura [0843C] sit, altera amissura eam non sit?
 [0844A]   Ingerens amplius: Haec est Patris voluntas, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die; plenitudinem exstruit resurrectionis: distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carnis per quam filius aspiciebatur, et animae per quam credebatur.
 [0845A]   Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae, [0845B] ut temporali, praetimendam.
 [0846B]   Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, Dominus autem eam confirmabat, et Scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis Dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subjiciens: Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur; id est, resurrectionem mortuorum apud Deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae.
 [0846C]   Atquin filios resurrectionis [0846C] appellavit, per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, sed resuscitati, similes enim erunt angelis; qua non nupturi, quia nec morituri; sed qua transituri in statum angelicum, per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem.
 [0846C]   Caeterum, nec quaereretur, nupturi sive morituri, necne, rursus essemus, si non ejus vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur, quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis.
 [0848B]   Nec sustinebo dicentes, idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis, nisi per visibilis substantiae resuscitationem.
 [0849B]   Atque adeo, secundum nostram veri aestimationem, exempla illa [0849B] mortuorum a Domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem, ne cui substantiae negaretur hoc donum; quae tamen exempla eo minus aliquid edebant (non enim in gloriam, nec incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur), quam ediderit Christus.
 [0851A]   Porro, Apostolus interiorem hominem, non [0851A] tam animam, quam mentem atque animum intelligi mavult, id est, non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
 [0859A]   Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem [0859A] veterem hominem, non secundum alicujus substantiae senium.
 [0860C]   Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi?
 [0861B]   Caeterum, si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum [0861B] adjecit: Uti evacuetur corpus delinquentiae: per emendationem vitae, non per interitum substantiae; sicut ait: Uti hactenus delinquentiae serviamus, et ut, hac ratione commortui Christo, credamus quod etiam convivamus illi.
 [0864B]   Igitur, si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, jam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et et ipsi resurgemus; quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis; ejusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cujus et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem.
 [0865C]   Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limacius, id est Adam; secundus homo de coelo, id est sermo Dei, id est Christus; [0865C] non alias tamen homo, licet de coelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam; nam et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiae commercium nominis traxit; quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus.
 [0867A]   Si vero in carne adhuc constitutos, negavit [0867A] esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam ejus subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a Dei regno.
 [0817A]   Nos autem animam corporalem [0816C] et hic profitemur, et in suo volumine probamus, habentem [0817A] proprium genus substantiae, soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit.
 [0867B]   Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, [0867C] patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum.
 [0867C]   Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, [0867C] patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum.
 [0871C]   Sine dubio ad hoc dirigit, non omnis caro, eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem; corpus honoris, non generis, in differentiam redigens.
 [0804A]   Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam [0804A] et Eva, paradisum exuti, induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio; cum aliquanto prius et Adam, substantiae suae traducem in foemina jam carnem recognoverit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; et ipsa delibatio masculi in foeminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus.
 [0872B]   Postremo, cum [0872B] per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset: Sic, inquit, et resurrectio mortuorum.
 [0875A]   Itaque etiam propterea majoris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur.
 [0877A]   Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cujusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus, de corpore suo excessit, et ipse Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit: non opinor.

000-00-00 Serial Number=0742770374
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1126C]   Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam et secundum spiritus distinctionem; et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi conditionem; illic de substantia quaestio est, spirare [1126C] enim substantiae actus est.
 [1128A]   Caro igitur Christi de coelestibus structa, de peccati constitit elementis, peccatrix de peccatorio censu, et par erit ipsius substantiae, id est, nostrae, quam ut peccatricem Christus dedignatur induere.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»