This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - Adversus Valentinianos
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 0523 - 0594A

 

 

 
 

[0523]

 
 

 

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI ADVERSUS
VALENTINIANOS
LIBER.

 
 

 

 
 

Prooemium.

 
 

[0523D] Haeresim Valentini erupisse sub Antonio Pio, imperium adepto anno 138, affirmant Tertullianus (De Praescript., cap. 30) ac Theodoretus (De Haeretic. fab., lib. I). Fuit autem Valentinus Phraebonites patria, ex maritima Aegypti ora, platonicae sectator philosophiae, imbutus Graecorum artibus, ac figmentis, atque, ut sui jactabant (Apud Orig. in Dial. adv. Marcion.), auditor Theodadis, discipuli Pauli apostoli. Natum Valentinum censet Massuetus (Dissert. [0524D] in Iren., num. 7) anno Christi 85, denatum vero 158. Scripsisse fertur Valentinus psalmos nonnullos, epistolas item a Clemente Alexandr. in II et III Stromatum libris laudatas, quarum epistolarum una inscribitur ad Agathopodem diaconum anthiochenum, ut opinantur Grabius et Caveus. Edidit Valentinus etiam homilias atque opus inscriptum: Ποθεν τα κακα, id est, Unde mala, cujus operis fragmenta exstant apud laudatum Clementem, lib. VI, et [0525A] Epiphanium, haeres. XXXI. Evangelium scripsisse proprium nemo nisi auctor novem posteriorum capitum libri de Praescriptione refert. Ab Ecclesia catholica defecit, quoniam episcopatum, cujus ardebat desiderio, consequi non valuit, uti adversus eumdem Valentinum, cap. IV, tradit Tertulllianus. Relicta Alexandria Valentinus Romam venit, sedente Hygino, ibique commoratus est usque ad Anicetum. Praeter D. Irenaeum, Tertullianum, Epiphanium ac Theodoretum, plura de Valentinianis scribunt Massuetus (Dissert. ead., ibid.), Natalis Alexander (in Hist. Eccles. Saecul. II, cap. 2, art 6), Beausobre (in Hist. Manichaeorum, part. II, lib. V), Semlerus (L. Band der Polemik der Baumgartens), nec non Valcheus (Kezergeschichte, I, Band), et Ittig. (Diss. [0525B] de haeresiarchis, sect. II, cap. 5, et ejusdem Dissert. appendice ad sect. II, cap. 5). Ac demum recentius Matter (Hist. du Gnosticisme, t. II). Etsi vero fabulosa Valentini haeresis sola descriptione sui appareat absurdissima, fuere tamen nonnulli qui ipsum Valentinum orthodoxum existimarunt, ut abbas Faydit, qui edidit Dilucidationem doctrinae priorum saeculorum; multaque ad Valentini systema emoliendum Manichaeorum historiae inseruit etiam Beausobre (Lumper, Histor. theolog. critica de Vita, Scriptis atq. Doctr. SS. Patrum, part. III, sect. IV, cap. 3, Dissert. praev. art. 1). Porro certo certius est Tertullianum, dum suum adversus Valentianianos librum elucubravit, eam prae oculis habuisse sancti Irenaei, episcopi Lugdun., [0525C] librorum adversus haereses interpetationem latinam, veterem et vulgatam, quam, ad usque tempora nostra servatam, Irenaeo ipso vel adhuc in vivis superstite, vel nuper erepto, editam fuisse constat. Quisquis Irenaeum latinum cum Tertulliano contulerit, in promptu deprehendet hunc adeo vestigia illius premere, adeo verbis ipsis, verborumque figuris et ordini adhaerere, ut id unum sibi proposuisse videatur eadem paucioribus contrahere; iisdem saepe servatis verbis, immixtis tamen pro more dicteriis quadam afri ingenii procacitate propalatis (Conf. Iren., lib. I, cap. 11, num. 3, cum Tertull., cap. 23, et Iren., num. 5, cum Tertull., cap. 25, etc. Vide Massueti dissertation. II, in Iren. lib., num. 55, p. 89, 90). Haec plurima hinc et inde loca similia sedulo colligenda, [0525D] ac ut facilius ea lector conferre queat, in notis adponenda curavimus. Nec jam, ni fallor, nemini ambiguum erit praeivisse Tertulliano Irenaeum, ac proinde perperam ea in dubium revocasse, et inter [0526A] spuria repudiasse Johann. Salomom. Semlerum, vivum, si quis unquam, ad omnia fere venerandae antiquitatis monumenta ex auctoritate sua dejicienda profecto natum; hic enim in Historica Isagoge ad Baumgartenii Polemicam (Vol. II, p. 131), in Prolusione de cavenda molesta sedulitate sacra ad corrigendas quasdam Irenaei et Tertulliani sententias (Edit. Halae., 1772), et in Dissertatioe de varia et incerta indole horum librorum Tertulliano Halensi adjecta (Vol. V, p. 245-290, ed. Halae Magdeburg., 1828), fidem Irenaei minuere ejusque libros in suspicionem νοθειας adducere tentavit; ut defensionem illorum suscepit celeberr. Valchius, theologus gottingensis, in novis commentariis Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis (T. V, part. 100, [0526B] ann. 1774-1775; Lumper., lib. cit., cap, II, art. 1, p. 218.) EDD. Caeterum Tertulliani esse librum hunc adversus Valentinianos vel inde constat, quod cap. XVI, nominatim libri adversus Hermogenem meminerit, quem ejus esse constat. Et vero scripsisse illum adversus Valentinianos luculenti sunt testes B. Optatus Milevitanus, lib. I, adversus Parmenian. Donatistam, et Vincentius Lirinensis, lib. de Prophan. haeres. novitate. Visus fuit etiam jam olim MS. a Trithemio et Politiano, et inter primos a Rhenano editus primum scholiis, deinde et annotationibus ita illustratus, ut nusquam diligentior fuerit. Non contemnendam tamen esse nostram postremam hanc recognitionem, idque ex B. Irenaei, lib. I, cap. 1, et aliquot [0526C] sequentibus, eoque tam graeco apud Epiphanium, quam latino juxta versiones varias, et tribus Vatic. MS. exemplaribus, colliget facile lector, ex iis quas majoris adhuc lucis gratia adjecimus annotationibus, Argumento, imo et Catalogo Aeonum ac situs ipsorum delineatione apertioribus. PAMELIUS. Opportunior sane se dabit occasio de immensa farragine GNWSEWS in genere ac de arduo themate Valentiniano in specie uberius disserendi, ubi de praestantissimis Irenaei adversus haereses libris dicendum erit. Nobis igitur, pro more, moduloque nostro, sufficiat haec pauca, prooemii instar, praelibasse, pauculaque addere hinc inde desumpta, sive ex Pamelio, sive ex Massueto, addere, quibus, antequam librum hunc, obscurum sane et intellectu impervium, aggrediamur, [0526D] lectori, praeluceat tum interpretatio nominum Aeonum Valentini, tum syntagma gnoseos ex ejusdem hypothesi concinnatum. EDD.

 
 

 

 
 

 

 
 

NOMINA AEONUM ET DEORUM VALENTINI, IMO CRIMINUM
POTIUS QUAM NUMINUM, ALIORUMQUE EODEM
PERTINENTIUM.
(EX EDIT. PAMELII.)

 
 

 

 
 

[0525] [0525D] De his nominibus infra, c. 6, sic Tertullianus: Quorumdam (inquit) de graeco interpretatio non occurrit, quorumdam nec de sexu genera conveniunt, quorumdam usitatior in graeco notitia est. Itaque plurimum graeco ponemus, significantiae per paginarum limites aderunt; nec latinis quidem deerunt graeca, sed in lineis desuper notabuntur. [0527] Hactenus ille. Quod tamen cum in MS. codicibus neque Rhenanus, neque ego factum invenerimus, expediebat ad intellectum majorem, hunc Nominum Catalogum praefigere. Quem nunc et locupletavi, et in ordinem congruum redegi, adjecto majoris explicationis gratia capitum numero, ubi de singulis ipsorum agitur. Annotavi etiam quae hic aut alibi Tertulliano usitata, quae Irenaeo Latino lib. I adv. haeres., c. I, quae denique Epiphanio Graeco haeres. XXXI, aut ejus Interpreti Latino; e quibus etiam nomina aliquot castigata sunt. PAM. XXX. AEONUM NOMINA. ARCIUM QUIBUS SINGULI AEONES COLLOCATI SUNT, NOMINA, CAP. XXIII, XXIV, XXV. CREATURARUM A DEMIURGO ET ACHAMOTH CONDITARUM NOMINA, CAP. XX, XXII XXV.

 
 

 

 
 

 

 
 

SCHEMA GNOSTICUM EX VALENTINI EJUSQUE DISCIPULORUM FABULIS.

 
 

 

 
 

[0533] Argumentum.

 
 

[0535] [0535A] Adversus Valentinianos haereticos scripturus Tertullianus, differens congressionem, solam profitetur errorum, seu potius fabularum, cum risu narrationem. Imprimis autem narrat, quod Valentiniani, frequentissimum sane inter haereticos collegium, nihil magis curent, quam occultare quod praedicant.

 
 

Cap. I. Deinde cum illi simplices nuncuparent Catholicos, Scripturis simplicitatem probari docet.

 
 

Cap. II. Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit.

 
 

Cap. III. Notam etiam esse Valentinianorum originem a Valentino; [0535B] licet ab eo abscesserint Ptolomaeus, Heracleon, Secundus, Magus Marcus, ac Theotinus, ita ut nusquam jam Valentinus, et tamen Valentiniani ab illo; cum solas integras ejus regulas custodiret Antiochiae Axionicus quidam.

 
 

Cap. IV. Sibi interim cum Archetypis esse disceptationem, idque non confictis materiis, utpote quas ipsius haeresiarchae contemporales instructissimis voluminibus prodiderint et retulerint, Justinus martyr, Miltiades, Irenaeus, et quidam Proculus.

 
 

Cap. V. Deinde verbis partim initio hujus Argumenti adductis, partim illi infra subjectis, demonstrationem solam arcani ipsorum promittens, methodum indicat qua uti statuit.

 
 

Cap. VI. Porro a prima ogdoade Aeonum Valentinianorum sive [0535C] tetrade duplici, auspicatur, in qua ex Bytho ac Sige orti Nus et Veritas, Sermonem et Vitam procrearint, e quibus homo et Ecclesia.

 
 

Cap. VII. Inde ex secunda illa tetrade, Sermonem et Vitam decuriam Aeonum simul fudisse, hominem et Ecclesiam duodenarium numerum, quo sic impleretur tricenariae divinitatis Pleroma seu plenitudo.

 
 

Cap. VIII. Jam vero foecunditate tota deficiente, a novissimo Aeone Sophia confirmata ab Horo ne dissolveretur, ex vi passionis, nulla opera conjugii, abortivum foetum Enthymesin expositam esse.

 
 

Cap. IX. Tota interim propinquitate supplicante Sophiam conjugi suo Teleto restitutam, Enthymesin vero extra Pleroma relegatam.

 
 

Cap. X. Ne qua igitur ejusmodi rursus concussio contingeret, [0535D] Nun illum novam edidisse copulationem, Christum et Spiritum Sanctum.

 
 

Cap. XI. Deinde ex omnibus simul Aeonibus compactum esse perfectum Pleromatis fructum Jesum, quem et Soterem, et Christum, et Sermonem nuncupant; et satellites ejus angelos.

 
 

Cap. XII. Atque hactenus (inquit ludens auctor) prima tragoediae scena; alia jam extra Pleroma cothurnatio.

 
 

  Cap. XIII. Nam Euthymesin, sive jam novo et interpretabili nomine [0536A] Achamoth, in inane illud Epicuri explosam, quamquam a Christo non sine Spiritu Sancto e superioribus misso jam formatam; quia tamen ad lumen illud Pleromatis non potuit attingere, ab Horo custodiente extremam ejus lineam exclusa, afflictam moerore, metu, consternatione, ignorantia.

 
 

  Cap. XIV. Atque ex his originem traxisse materiam, quam Pythagorici, Stoici et Plato ipse innatam volunt, et elementa ipsa.

 
 

Cap. XV. Conversam inde ad preces, cum ad se missus esset Paracletus Soter Jesus, eam denuo confirmatam, et ab omnibus injuriis passionis expumicatam, ex conversione illa animales corpulentias produxisse.

 
 

Cap. XVI. Prae gaudio abhinc ex contemplatione illa Soteris et [0536B] angelicorum qui una venerant luminum, spiritales produxisse, et sic factam trinitatem generum.

 
 

Cap. XVII. Ex animali autem substantia productum deinde Demiurgum, Deum hunc nostrum, regem universorum.

 
 

  Cap. XVIII. Quamquam hac de re inter eos non conveniat.

 
 

Cap. XIX. Porro a Demiurgo, extra Pleromatis limites constituto, hunc mundum conditum ex animalibus et materialibus substantiis, ex incorporalibus vero septemplicem coelorum scenam.

 
 

Cap. XX. Quibus interdum interserit varia Achamoth sive Sophiae secundae nomina.

 
 

Cap. XXI. Quid? quod et diabolum opus Demiurgi faciant, Munditenentem [0536C] appellantes.

 
 

Cap. XXII. Inde singularum potestatum situm interserens, etiam ignem his omnibus corporibus et elementis inflabellatum addit.

 
 

  Cap. XXIII. Demiurgum post haec ad hominem manus contulisse, et carnem ei creasse, non limo terrae, sed materia illa philosophica.

 
 

Cap. XXIV. Cui cum animam Demiurgus mox de afflatu suo communicaret, etiam ab Achamoth pariter in illum derivatum semen spiritale, quod nuncupabant Ecclesiam.

 
 

Cap. XXV. Hinc tria hominum genera describit, sive trinitatem hominis, et quem exitum sortiantur.

 
 

Cap XXVI. Emisisse etiam Demiurgum Christum Filium suum naturalem per virginem, non ex virgine editum; et super [0536D] hunc devolasse Soterem in specie columbae, eumque mansisse in Christo impassibilem, passum vero animalem Christum. Cap. XXVII. Animas quoque meliores allegi in prophetas, sacerdotes ac reges.

 
 

Cap. XXVIII. Hominum vero tria genera ab eis constitui: choicum, animale, spiritale.

 
 

Cap. XXIX. Spiritalibus autem (quos se esse jactitant) operationes non necessarias, sed nobis utpote psychicis, id est animalibus [0537A] hominibus, martyrii quoque necessitatem sic eludentes.

 
 

Cap. XXX. Et vero in consummatione ita dispensari mercedem, ut Achamoth de medio tabulato in Pleroma transferatur, excepta a Sotere compactitio illo sponso, et Demiurgum de hebdomade sua coelesti in vacuum matris locum.

 
 

Cap. XXXI. Humanam vero gentem in exitus tales ituram: choicae quidem et materialis notae animas interituras; psychicorum vero justorum animas (id est nostras) in medietatis illius receptacula transmitti; spiritalium denique, ipsorum nempe, ad Pleromatis palatium traductas, in sponsas angelorum assumi.

 
 

Cap. XXXII. Ab Valentino vero in hoc dissentire emendatores Ptolomaei, quod Bytho duas affingant conjuges, Cogitationem [0537B] et Voluntatem, atque ex Cogitatione ortam Veritatem, ex Voluntate Monogenem.

 
 

  Cap. XXXIII. Alios etiam qui aut nullum sexum Bytho deputant, aut hermaphroditum faciunt.

 
 

Cap. XXXIV. Esse item qui Bytho non principatum, sed postumatum defendat, post ogdoadem primam ex tetrade quidem et ipsam, sed aliis nominibus derivatam.

 
 

Cap. XXXV. [0538A] Quosdam qui ex patre Bytho, et Ennaea matre, integram ogdoadem illam uno partu exclusam.

 
 

Cap. XXXVI. Item alium quemdam qui Monoteta et Henoteta parentes primos faciat, ex quibus Monas et Unio, et ex illis reliquos Aeonas.

 
 

Cap. XXXVII. Humaniorem denique secundum, qui tetradas duas dividens in dextram et sinistram, lumen et tenebras, tantum defectricem illam virtutem, Achamoth nempe, vult non ab aliquo Aeonum deduci.

 
 

Cap. XXXVIII. Postremo majorem esse de ipso Jesu diversitatem, cum Valentinus ex omnium Aeonum flosculis, alii ex solis decem, aut solis duodecim, alii a Christo et Spiritu Sancto tantum, alii aliunde eum confictum contendant. Atque ita doctrinas Valentinianorum in sylvas [0538B] jam exolevisse Gnosticorum.

 
 

Cap. XXXIX.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis, et ad fabulas facile est, et disciplina non [0539A] terretur, nihil magis curant, quam occultare, quod praedicant: si tamen praedicant, qui occultant. Custodiae officium, conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur. Nam et illa Eleusinia (haeresis et ipsa (c) atticae [0540A] superstitionis) quod tacent, pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant. Diutius initiant, quam consignant, cum et ante portas quinquennium instituunt; ut opinionem suspendio cognitionis aedificent: atque ita tantam majestatem [0541A] exhibere videantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. Sequitur jam silentii officium; adtente custoditur quod tarde invenitur. Caeterum tota in [0542A] adytis divinitas, tot siparia portarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. Sed naturae venerandum nomen [0543A] allegorica dispositio praetendens, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat. Proinde quos nunc destinamus haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis, vanissima atque turpissima figmenta configurantes, facili caritati, ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere est: Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate coelestia. Si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter tentes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. Si scire te subostendas, negant quidquid agnoscunt. Si cominus, certes tuam simplicitatem sua caede dispergunt: Ne discipulis quidem [0543B] propriis ante committunt, quam suos fecerint. Habent artificium, quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.

 
 

 

 
 

CAPUT II .

 
 

Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes: quasi statim deficere cogatur [0544A] a simplicitate sapientia, Domino utramque jungente: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae (Matth., X, 10). Aut si nos propterea insipientes, quia simplices; num ergo et illi propterea non simplices, quia sapientes? Nocentissimi autem qui non simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. Et tamen malim in eam partem meliori sumi vitio, si forte praestat minus sapere quam pejus, errare quam fallere. Porro, facies Dei spectat in simplicitate quaerentes (Sap. I), ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. Deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt. Pueros vocem qui crucem clamant? nec pueri erant, nec infantes, id est, simplices non erant. Repuerascere nos et Apostolus jubet secundum [0544B] Deum (I Cor., XIV, 20), ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus; simul dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis. In summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero tentare. Illa et a primordio divinae pacis praeco; ille a primordio divinae imaginis praedo. Ita facilius simplicitas sola Deum, et agnoscere [0545A] poterit, et ostendere; prudentia sola concutere potius et prodere.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia. Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura Spiritus Sancti Orientem , Christi figuram. Nihil veritas erubescit, nisi solummodo abscondi: quia nec pudebit illum aures ei dedere, eum Deum recognoscere, quem jam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod [0545B] in numero nominavit, quod in aliis adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Jam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres, et pectines solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates, dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas Apostoli spiritus, bis jam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit? Merito itaque non simplices, [0546A] merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt, neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent, perdocent; utique astute, ut pudenda: caeterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos, omnia scimus. Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur: quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare, destruere est.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur; et si forte mutantur, [0546B] testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit. Eam postmodum Ptolomaeus instravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra Deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis, ut sensus, et adfectus et motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam, et Secundus, et magus Marcus. Multum circa imagines Legis Theotimus operatus est. Ita nusquam jam Valentinus; [0547A] et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum ejus consolatur: Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae foeminae formam quotidie supparare solemne est. Quidni? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant. Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium; nec unitatem, sed diversitatem. Ideoque prospicimus, seposita illa solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis, etiam bona fide dicturos; Hoc ita non est; et, Hoc aliter accipio; et, Hoc non [0548A] agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Mihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum. Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse ducibus passivorum discipulorum. Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot jam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus, et prodiderunt, et retuderunt: ut Justinus philosophus et martyr, ut Miltiades Ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut [0549A] Proculus noster, virginis senectae, et christianae eloquentiae dignitas: quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi. Aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt, finxisse credantur, mentietur Apostolus praedicator illarum (I Cor., II, 19). Porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. Nemo tam otiosus fertur stylo, ut materias habens, fingat.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum promittimus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis, et coactis, et compactis, et ambiguis, caligo suffundat, quomodo eis usuri simus, prius demandabo. Quorumdam enim de graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, [0549B] quorumdam nec de sexu genera conveniunt, quorumdam usitatior in graeco notitia est. Itaque plurimum graeca ponemus; significantiae per paginarum limites aderunt, nec latinis quidem deerunt graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum, propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. Quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, non erit delibatione transpunctoria expugnatio [0550A] . Congressionis lusionem deputa, Lector, ante pugnam. Ostendam, sed non imprimam vulnera. Si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet: multa sunt sic indigna revinci, ne gravitate adorentur. Vanitati proprie festivitas cedit. Congruit et veritati ridere, quia laetans; de aemulis suis ludere, quia secura est. Curandum plane ne risus ejus rideatur, si fuerit indignus. Caeterum ubicumque dignus risus, officium est. Denique hoc modo incipiam.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Primus omnium Ennius poeta romanus, Coenacula maxima coeli simpliciter pronuntiavit, de lati situs nomine, vel quia Jovem illic epulantem legerat apud Homerum. Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, [0550B] et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cujusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est. Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis, et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus. Insulam Feliculam credas tanta tabulata coelorum; nescio ubi. Illic enim Valentinianorum Deus ad summas tegulas habitat. Hunc substantialiter quidem AIWNA TELEION appellant, [0551A] personaliter vero PROARCHN et THN ARCHN, etiam Bython; quod in sublimibus habitanti minime congruebat. Innatum, immensum, infinitum, invisibilem, aeternumque definiunt: quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur. Sed ut sit expostulo: nec aliud magis in hujusmodi denoto, quam quod post omnia inveniuntur, qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo, placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem jussit Epicurus. Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte [0551B] accedunt in illa commendatissima quiete, monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. Hoc vice seminis in Siges suae, veluti genitalibus vulvae locis, collocat. Suscipit illa statim, et praegnans efficitur, et parit utique silentio Sige, et quem parit Nus est, simillimum patri et parem per omnia. Denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse [0552A] Pater dicitur, et initium omnium, et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnoscitur. Nam cum illo processit et foemina, Veritas, Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur! Ergo Bythos et Sige, Nus et veritas, prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. Namque ibidem Nus simul ac cepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est, ut in Deo vita non fuerit! Sed et haec soboles, ad initium universitatis, et formationem Pleromatis totius emissa, facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat. Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et [0552B] foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloriam fruticasset. Hinc [0553A] numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde conjugaleis, per copulam utriusque naturae: Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt: illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreaverunt. Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythos et Mixis: Ageratos et Henosis: Autophyes et Hedone: Acinetos et Syncrasis: Nonogenes et Macaria. Contra, duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis: Patricos et Elpis: Metricos et Agape: Ainus et Synesis: Ecclesiasticus et Macariotes: Theletus et Sophia. Cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo. In scholis carthaginiensibus fuit quidam frigidissimus [0553B] rhetor latinus, Phosphorus nomine: [0554A] cum virum fortem peroraret: Venio, inquit, ad vos optimi cives, de praelio, cum victoria mea, cum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis. Et scholastici statim Familiae Phosphori: Φευ! Audisti Fortunatam, et Hedonem, et Acinetum, et Theletum, acclama: Familiae Ptolomaei Φευ: Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii, et octonarii, et duodenarii. Interim, in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum. Quasi non et humerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et [0554B] stercolae et syntrophi nominantur?

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

[0555A] Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique moerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et tentaverat caeteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater: sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit: etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, pene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon (viderit soloecismus). Sophia [0555B] enim nomen est, incontinentia sui, sine conjugis Phileti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii, quod exorsum quidem [0556A] fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata, in aliud membrum perniciem suam efflare. Sed enim sub praetexto dilectionis in patrem, aemulatio superabat in Nun solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrarat, et vincitur difficultate, et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari, et in reliquam substantiam dissolvi, nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset, (quaedam et huic vis est, fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant, et Lytroten, et Carpisten. Ita Sophia periculo exempta, et tarde persuasa, declinata [0556B] investigatione patris conquievit, et totam Enthymesin, id est, animationem cum Passione quae insuper acciderat, exposuit.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

[0557A] Sed quidam exitum Sophiae, et restitutionem, aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei dejectionem, deformatam eam pallore credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc illo moerore ex semetipsa sola, nulla opera conjugii concepit, et procreat foeminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere. Sed et vultures foeminas tantum aiunt: et tamen sine masculo mater. Primo quidem contristari propter inconsummationem generatinis: metuere postremo ne finis quoque insisteret: haerere de ratione casus: curare de occultatione. Remedia nusquam. Ubi enim jam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi, quod citra pudorem [0557B] erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem, sed incassum enisa, et vires deserebant, in preces succidit. Tota etiam [0558A] propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus quidni? caussa mali tanti. Nullus tamen Sophiae exitus vacuit, omnes aerumnae ejus operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit, ignorantia, pavor, moeror, substantiae fiunt. Ibi demum pater aliquando motus, per Monogeneu Nun, quem supra diximus Horon, in haec promit in imagine sua foemina mare, quia de patris sexu ita variant. Adjiciunt autem, Horon, etiam Metagogea (id est circumductorem) vocari, et Horotheten. Hujus praedicant opera, et repressam ab illicitis, et purgatam a malis, et deinceps confirmatam Sophiam, et conjugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse. Euthymesin vero ejus et illam appendicem Passionem ab Horo [0558B] relegatam et crucifixam, et extra eum factam, Malum, quod aiunt, foras: spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quemdam impetum Aeonis, [0559A] sed informem et inspeciatam, quatenus nihil apprehendisset: ideoque fructum infirmum, et foeminam pronuntiatam.

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Igitur post Enthymesin extorrem, et matrem ejus Sophiam conjugi reducem, ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus, et Pleromati muniendo, jamque figendo, ne qua ejusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum: turpissimum par duorum masculorum: aut foemina erit Spiritus Sanctus: et vulneratur a foemina masculus. Numen his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab ejus officii societate, duae scholae protinus, duae cathedrae, [0560A] inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam conjugiorum (vides quam rem plane, et innati conjectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique; non auditu compotiri ejus, nisi per Monogenen. Et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse ne nossent. Illam magis doctrinae denotabo perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris, caussam esse perpetuitatis ipsorum: comprehensibile vero ejus, generationis illorum et formationis esse Rationem. Hac enim dispositione illud opinor insinuatur, expedire Deum non apprehendi: siquidem inapprehensibile ejus, perpetuitatis est [0561A] caussa: apprehensibile autem, non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem constituunt apprehensibilem patris. Quomodo tamen apprehendatur, tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati, gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

Itaque omnes forma et sapientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque: nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus, in Sermones, in Homines, in Philetos. Aeque foeminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas: ut Ovidius Metamorphoseis suas delevisset, si hodie majorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et [0561B] constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi, magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni jocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus [0562A] non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant; tale aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat, conferunt in medium. Vane opinor. Si enim unum erant omnes ex supradicta peraequatione, vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conferebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius jam peraequationis. Igitur ex aere collatitio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris, pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque [0562B] perfectum compingunt, Jesum. Eum cognominant Soterem, et Christum, et Sermonem, de patruitis. Et Omnia jam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam [0563A] Ptolomaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpon, vocari, a tam otiosis auctoribus nominum? Ut autem tantum siggillarium extrinsecus quoque inornarent, satellites ei angelos proferunt: par genus. Si inter se, potest fieri: si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia ejus inter satellites coaequales?

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium, et nubentium, et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris, periculosissimum casum, Hori opportunissimum auxilium, Enthymeseos et conjunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem [0563B] reformatum, Soteris pavoninum ornatum, angelorum comparatitium antistatum. Quod superest, inquis, vos valete et plaudite. Imo quod superest, inquam, vos audite et projicite. Caeterum, haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur; prima tragoediae scena. Alia autem trans si parium cothurnatio est, extra Pleroma dico: et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra jam in libero, ubi Deus non erat?

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

[0564A] Namque Enthymesi, sive jam Achamoth (quod abhinc scriptum, hoc solo ininterpretabili nomine) ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. Certe ne forma nec facies ulla, defectiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae non etiam scientiae forma. Et tamen cum aliquo peculio relinquitur interim odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui, potiorum desiderio suppararetur. Hac misericordia functus non sine Spiritus Sancti societate, recurrit [0564B] Christus in Pleroma. Usus est rerum, ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit: Achamoth unde, adhuc quaeritur; Sophia de Patre manat; Spiritus Sanctus ex angelo apud Christum, a quo derelicta statim senserat desiderium. Itaque prosiluit et ipsa lumen ejus inquirere; quem si omnino non noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen ejus ignotum cum ipso requirebat? Tamen tentavit, et fortasse apprehendisset, [0565A] si non idem Horos, qui matri ejus tam prospere venerat, nunc tam importune filiae occurrisset, ut etiam inclamarit in eam, JAO, quasi Porro Quirites, aut, Fidem Caesaris, inde invenitur Jao in Scripturis. Ita depulsa quominus pergere, nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa [0566A] , omni genere ejus coepit affligi: moerore, quod non perpetrasset incoeptum: metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur; consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater ejus. Illa enim Aeon: at haec pro conditione deterius: insurgente adhuc et alio fluctu conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

[0567A] Age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem, et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus magister omnium Physicorum recogitavit. Audisti Conversionem, genus aliud Passionis; ex hac omnis anima hujus mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est Dei nostri. Audisti moerorem et timorem; ex his initiata sunt caetera. Nam ex lacrymis [0568A] ejus universa aquarum natura manavit. Hic aestimandum, quem exitum duxerit, quantis lacrymarum generibus inundarit. Habuit et falsas, habuit et amaras, et dulces, et calidas, et frigidas guttas, et bituminosas, et ferruginantes, et sulphurantes, utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit quae masculos molles. Coelestes imbres pipiavit Achamoth: et nos in cisternis etiam alienos luctus et [0569A] lacrymas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumsepto destitutionis, ridebat interim, qua conspecti Christi recordans, eo de gaudio risus lumen effulsit. Cujus hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur? Nec obstupescas, qui laetitia ejus tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum moestitia quoque ejus tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo? O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio jam agere cum illius loci horrore. Omnem enim obscuritatem ejus discussisset, quoties ridere voluisset, vel ne cogeretur desertores suos applicare.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

[0569B] Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem jam pigebat rursus extra Pleroma proficisci, vicarium praefecit Paracletum. Soterem (hic erit Jesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subjiciendis eis [0570A] omnibus; uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus. Ibi demum adventu pompatico ejus concussa Achamoth, protinus velamentum sibi obduxit, ex officio primo venerationis et verecundiae: dehinc contemplatur eum, fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Κυριε! Χαιρε! Hic opinor susceptam ille confirmat, atque conformat agnitione jam, et ab omnibus injuriis Passionis expumicat, non eadem negligentia in exterminium discretis, quae acciderat in casibus matris. Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem [0570B] paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis. Haec erit materia quae nos commisit cum Hermogene, caeterisque [0571A] qui Deum ex materia, non ex nihilo operatum cuncta, praesumunt.

 
 

 

 
 

CAPUT XVII.

 
 

Ab hinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus, ecce jam proficit, et in opera majora frugescit. Prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta, simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata, pudet, sed aliter exprimere non est, quodammodo subavit intra se ipsa in illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam, quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat, et sibi intimarat. Peperit denique, et facta exinde trinitas generum est, ex trinitate caussarum. Unum materiale, quod ex passione: aliud animale, quod ex [0572A] conversione: tertium spiritale, quod ex imaginatione.

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fere enim paria et consubstantiva, in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo animo, unum ad animale convertit; prolatis Soteris disciplinis. Et primum (quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum, et legendum est et audiendum) Deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem, et Demiurgum, et regem universorum quae post illum. Ab illo enim omnia, si tamen ab illo, et non [0573A] ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto nihil sentiens ejus, et velut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate, nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus caeteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dexteram commendant, patrem nuncupent: materialium vero quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent: Regem autem communiter in universitatem.

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod jam nec ab illa. Cum enim dicant Achamoth in honorem [0573B] Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus: ut ipsam quidem, imaginem patris invisibilis et incogniti daret; incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eumdem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi [0574A] pictoris illorum? Foeminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? Imaginem Nus ignorantis patrem? et angelos famulos simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolomaeum describere de Valentino.

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum. Ex incorporalibus corpora aedificat, gravia, levia, sublimantia atque vergentia, coelestia atque terrena; tum ipsam coelorum semptemplicem scenam solio desuper [0574B] suo finit; unde et sabbatum dictum, ab hebdomade sedis suae; et Ogdoas mater Achamoth, ab argumento Ogdoadis primogenitalis. Coelos autem noeros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum: sicut et Paradisum, archangelum quartum, quoniam et hunc supra coelum tertium pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, diversatus illic inter nubeculas et arbusculas. Satis [0575A] meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci, et in arbore pisces: sic et in coelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans, et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. Plane mater sciebat. Quidni suggerebat? quae et effectum suum ministrabat. Sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem, et deum, et regem, ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram.

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

Interim tenendum, Sophiam cognominari et Terram et Matrem, quasi Matrem terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum. Ita omnem illi honorem contulerunt foeminae, puto et barbam, ne dixerim caetera. Alioquin Demiurgus adeo rerum non [0575B] erat compos, de animalibus scilicet censu invaletudinis [0576A] spiritalia accedere, ut se solum, ratus, concionaretur: Ego Deus, et absque me non est (Esa. XLV, 6): certe tamen non fuisse se retro sciebat. Ergo et factum intelligebat, et factitatorem facti esse quemcumque. Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltem suspectus de aliquo factitatore?

 
 

 

 
 

CAPUT XXII.

 
 

Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit; ex nequitia enim moeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant Et tamen diabolum quoque opus demiurgi affirmant, et munditenentem appellant, et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem, [0576B] cui omnes haereses procurantur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIII.

 
 

[0577A] Singularium autem potestatum arces his finibus collocant. In summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans: subest enim demiurgus in hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo coelementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae moestitia colasset; sicut animalia metus, sicut conversio ejus, ipsum demiurgum. His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est: cujus [0577B] originalem Sophiae passionem, quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis ejus excussum. Credas enim illam in tantis vexationibus etiam fabricitasse.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIV.

 
 

Cum talia de Deo vel de deis, qualia de homine figmenta! Molitus enim mundum demiurgus, ad hominem manus confert, et substantiam non ei capit, non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram quasi non etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis, superstite limo siccaverit, sed ex invisibili corpore materiae illius, scilicet philosophicae, de fluxili et fusili ejus: quod unde fuerit, haud queo aestimare, quia [0578A] nusquam est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrymarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet, limus est. Figulat ita hominem demiurgus, et de afflatu suo animat: sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus: quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet; etsi non ex materia demiurgus: similitudo autem animalis; hoc enim et demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

 
 

 

 
 

CAPUT XXV.

 
 

[0578B] Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris, peculium quoddam seminis spiritalis: sicut et ipsa Achamoth in filio demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem gnaro. Accipe industriam clandestinae providentiae hujus. Ad hoc enim et deposuerat et occultaverat, ut cum demiurgus animam mox de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem derivaretur in choicum: atque ita foeturatum in corpore materiali, velut in utero, et adultum illic, idoneum inveniretur suscipiendo quandoque Sermoni perfecto. Ita que cum demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatu insertus, et pariter corpori inductus, quia non magis [0579A] semen noverat matris demiurgus, quam ipsam. Hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum, et hominis censum: proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem a demiurgo: choicum, substantia αρχης: carnem, materia. Habes novum, id est quadruplum Geryonem.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVI.

 
 

Sic et exitum singulis dividunt. Materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti, et illac debito qua plurimum adnuerit. Caeterum spiritalem emitti in animalis [0579B] comparationem, et erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. Indiguisse enim animalem [0580A] etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam; in hoc et Soterem animalem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret. Materiale autem nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum, quasi aliis? fuerit necessarius, quam egentibus [0580B] salute. Et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo, a spe etiam salutis expellant.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVII.

 
 

[0581A] Nunc reddo de Christo: in quem tanta licentia Jesum inserunt quidam, quanta spiritale semen animoli cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti, et hominum et deorum suorum. Esse enim Demiurgo suum Christum filium naturalem. Denique animalem prolatum ab ipso, promulgatum Prophetis; in Praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit; per ipsam, non ex ipsa; non matrem eam, sed viam passus. Super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Soterem per effigiem columbae. Fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, [0581B] ne marcesceret scilicet reliqua farsura. Nam in figuram principalis Tetradis, quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa sotericiana, [0582A] id est columbina. Et Soter quidem permansit in Christo, impassibilis, inlaesibilis, inapprehensibilis. Denique cum ad apprehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati. Proinde nec matris semen admisit injurias, aeque insubditivum, et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. Patitur vero animalis et carneus Christus, in deliniationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali non agnitionali forma, Cruci, id est Horo fuerat innixus. Ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVIII.

 
 

Interea Demiurgus omnium adhuc nescius, etsi aliquid et ipse per Prophetas concionabitur, ne hujus quidem operis sui intelligens (dividunt enim et prophetiale [0582B] patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum): ubi adveutum Soteris accepit, propere et ovanter accurrit, cum omnibus viribus suis, Centurio de Evangelio. Et de omnibus inluminatus, [0583A] ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. Ita exinde securus, dispensationem mundi hujus, vel maxime Ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIX.

 
 

Colligam nunc ex disperso, ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. Triformem naturam primordio professi, et tamen inunitatem in Adam inde jam dividunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis hujusmodi ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis tripartitae. Cain, Abel, et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta, naturae atque essentiae. Choicum, [0583B] saluti degeneratum, ad Cain redigunt: Animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt: Spiritale, certae saluti praejudicatum, in Seth recondunt, Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, [0584A] bonas et malas: secundum choicum statum ex Cain, et animalem ex Abel, spiritalem ex Seth. De obvenientia superducunt jam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. Choicum enim genus, id est malas animas nunquam capere salutaria. Immutabilem enim et irreformabilem naturam pronuntiaverunt. Id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum jactu, sed eruditu hujus fides augetur atque provehitur, ceu supra diximus: animaeque hoc ipso ita caeteris praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. Ex earum ergo laterculo, et in reges, et in sacerdotes allegere consueverat: quae nunc quoque si plenam atque perfectam [0584B] notitiam apprehenderint istarum naeniarum, naturificatae jam spiritalis conditionis germanitate, certam obtinebunt salutem, imo omnimodo debitam.

 
 

 

 
 

CAPUT XXX.

 
 

[0585A] Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant; martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura hujus seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Phileti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis quidem vae, si excesserimus in aliquo disciplinae jugum: si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque justitiae: si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi, apud tribunalia praesidum optaverimus. Illi vero et de passivitate vitae, [0585B] et diligentia delictorum, generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et honorandorum conjugiorum supernorum gratia dicitur apud illos, meditandum atque celebrandum semper sacramentum, [0586A] comiti, id est foeminae adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui diversatus in mundo non amaverit foeminam, nec se ei junxerit. Et quid facient spadones, quos videmus apud illos?

 
 

 

 
 

CAPUT XXXI.

 
 

Superest de consummatione, et dispensatione mercedis. Ubi totam messem Achamoth seminis sui presserit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum, et defarinatum, in conspersionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit. Igitur in primis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur, restituta Pleromati: et statim excipit compactitius ille Soter, sponsus scilicet: ambo conjugium novum. [0586B] Et hic erit in scripturis sponsus et sponsa, et sponsale Pleroma. Credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Julias intervenire, sicut et coenam. Et Demiurgus tunc de hebdomade sub coelesti in superiora mutabit, [0587A] in vacuum jam coenaculum matris, sciens jam nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXII.

 
 

Humana vero gens in hoc exitus ibit; choicae et materialis notae, in totum interitum: quia omnis caro foenum, et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Justorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula, transmittentur. Agimus gratias, contenti crimus cum Deo nostro deputari, quo ascensus. Nihil animale in Pleromatis palatium admittitur, nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores. Despoliari [0587B] autem est, deponere animas, quibus induti videbantur, easque Demiurgo suo reddent, quas ab eo avertant. Ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales, neque detentui, neque conspectui obnoxii: atque ita invisibiliter in Pleroma recipientur. Furtim, si ita est, quid deinde? Angelis distribuentur satellitibus Soteris. In filios putas? Non. Sed in apparitores? [0588A] Ne istud quidem. Sed in imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere? In sponsas. Tunc illi Sabinas raptas inter se de matrimoniis plaudent. Haec erit Spiritalium merces, hoc praemium credendi. Fabulae tales utiles, ut Marcus, aut Caius in hanc carnem barbatus, et haec omnia; severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod sufficit masculus, in Nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo jam dixi et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem. His nuptiis recte deducendis, pro face et flammeo, tunc credo ille ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus; ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur; et nulla jam fabula. Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo [0588B] prodiderim. Verendum mihi est, ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat; ne Philetus irascatur, ne Fortuna acerbetur. Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere, ubi post excessum omnino non obnubitur: ubi superindui potius quam despoliari: ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis; non angelus, non [0589A] angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem et tunc masculum invenient.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXIII.

 
 

Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam, etiam illa quae ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interjectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolomaei. Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex conjugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu. Primum conjugium, Monogenem et Veritatem; ad imaginem quidem Cogitationis, foeminam Veritatem; ad imaginem [0589B] Voluntatis, marem Monogenem. Voluntatis enim vis, uti quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXIV.

 
 

Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius conjugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare: et fortasse [0590A] Hoc Deum, non Hic Deus, neutro genere pronuntiant. Alii contra magis, et masculum et foeminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaproditum existimet Annalium commentator Fenestella.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXV.

 
 

Sunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum; Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam, sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarche, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen: ex Anennoeto, secundo et sexto loco Acatalepton: ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston: ex invisibili, quarto et octavo loco [0590B] Agenneton. Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis, et quidem tam intercisis, nascantur, malo ignorare quam discere. Quid enim recti habent, quae tam perversae proferuntur?

 
 

 

 
 

CAPUT XXXVI.

 
 

Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti, nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structum, sed mappa [0591A] (quod aiunt) missa, semel octojugem istam ex Patre et Ennoea ejus exclusam. Ex ipso denique ejus motu nomina gerunt. Cum, inquiunt, cogitavit proferre, hoc Pater dictus est. Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellata est. Cum semetipsum voluit probari, hoc homo pronuntiatus est. Quos autem praecogitavit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est. Sonuit homo sermonem, et hic est primogenitus filius: et sermoni accessit vita, et Ogdoas prima conclusa est. Sed hoc taedium non pusillum.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXVII.

 
 

Accipe alia ingenia Currucae auctoritate in hunc modum censuit. Est, inquit, [0591B] ante omnia Proarche, inexcogitabile, et inenarrabile, et innominabile, quod ego nomino Monoteta. [0592A] Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent, protulerunt non proferentes initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest consubstantiva virtus, quam appellat Unio. Hae igitur virtutes Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, caeteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas et suum Solitas, quamquam designaveris, unum est.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXVIII.

 
 

Humanior jam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dextram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defectricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere [0592B] triginta Aeonum, sed a fructibus de substantia eorum venientibus.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXIX.

 
 

[0593A] De ipso jam Domino Jesu, quanta diversitas scinditur? Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt, illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt oculi: isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae foetu: ideoque Filium hominis aiunt pronuntiatum; alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae [0594A] universitati provisis, confictum: et jure, paternae appellationis haeredem. Sunt qui filium hominis aliunde conceperint dicendum: quamquam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Homines appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de ejus Dei fide cui nunc adaequaris? Talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. Atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum, in silvas jam exoleverunt Gnosticorum.

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»