This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - De Corona
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 0073 - 0102B

 

 

 
 

[0073]

 
 

 

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

 
 

DE CORONA .

 
 

 

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM.

 
 

[0073B] - Inter eos quos in Montanismo exaravit Tertullianus libros, primum locum obtinet liber de Corona, anno Christi CCI editus, quemadmodum, perdoctum secutus Noesseltum, in sua prooemiali dissertatione Lumper luculenter demonstravit. Occasionem scribendi hujus tractatus auctori praebuit militis factum infra in exordio eleganter enarratum, quod cum christianorum nonnulli reprehenderent, militique Ecclesiam longa pace fruentem temere periculo exponendam improperarent, de caetero asserentes hanc [0074B] coronam gestare, esse ornamentum sua natura nec bonum, nec malum, solus Tertullianus, pro aspero suo ingenio, libro de Corona scripto militis caussam propugnavit; acriterque pastores in pace leones, in praelio cervos insectatus, quia sic coronari idololatriae signum esset, interrogantibus quonam scripturae loco tales coronas gestare prohiberetur, ait sufficere traditionem. In hoc itaque libro traditionem et consuetudinem non mediocriter extollit, pluraque profert de caeremoniis exempla notatu digna, quae ex traditione [0075A] recepta esse contendit. Quam opima sit in eo libro rerum memorabilium, vetustarumque consuetudinum copia, pateat ex ipsomet totius libri synoptico conspectu. Cum igitur praefracte sanxit coronam gestare contra morem esse et traditionem christianorum, obiter describit baptismi caeremonias, SS. Eucharistiae sacramenta, oblationem pro defunctis, pro natalitiis martyrum, dominicam diem, jejunium, crucis in fronte signum. Tum, ad suum scopum rediens, totus in coronae usum invehitur, quem vult vel natura prohiberi, imo originem redolere superstitiosam, saltem insuetum esse patriarchis, prophetis, levitis, nec non et templo Dei, arcae testamenti, tabernaculis martyriis; demum [0075B] nulla utendum esse corona, sive militari, sive triumphali, sive castrensi, sive laurea, aureave magistratibus concessa, sive corona laetitiae, aut nuptiarum, libertorumve vel agonisticae palaestrae, quippe cum sertum spinarum subiit Christus, Christianisque sit in coelis reposita corona. EDD.

 
 

 

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[0076A] Proxime facta est liberalitas praestantissimorum imperatorum; expungebantur in castris milites laureati. Adhibetur quidam illic magis Dei miles, caeteris constantior fratribus, qui se duobus dominis servire posse praesumpserant, solus libero eapite, coronamento in manu otioso. Vulgata jam et ista disciplina Christianorum relucebat. Denique singuli designare, et eludere eminus, infrendere cominus. Murmur tribuno defertur, et persona jam ex ordine accesserat. Statim tribunus: Cur, inquit, tam diversus habitu? Negavit ille cum caeteris sibi licere; caussas expostulatus, Christianus sum, respondit. O militem in Deo gloriosum! Suffragia [0076B] exinde, et res ampliata, et reus ad praefectos. Ibidem gravissimas penulas posuit, relevari auspicatus, speculatoriam morosissimam de pedibus absolvit, terrae sanctae insistere incipiens, gladium nec dominicae defensioni necessarium reddidit (Math. XXVI, 52): laurea et de manu [0077A] corruit. Et nunc russatus sanguinis sui spe, calceatus de Evangelii paratura, succinctus acutiore verbo Dei, totus de Apostolo armatus (Eph. VI, 11) et de martyrii candida melius coronandus, donativum Christi in carcere exspectat. Exinde sententiae super illo, nescio an Christianorum, non enim aliae ethnicorum, ut de abrupto, et praecipiti, et mori cupido, qui de habitu interrogatus nomini negotium fecerit: solus scilicet fortis, inter tot fratres commilitones solus Christianus. Plane superest ut etiam martyria recusare meditentur, qui prophetias ejusdem Spiritus sancti respuerunt. Mussitant denique, tam bonam et longam sibi pacem periclitari. Nec dubito quosdam Scripturas emigrare, sarcinas expedire, fugae [0077B] accingi de civitate in civitatem; nullam enim aliam Evangelii memoriam curant. Novi et pastores corum, in pace leones, in praelio cervos. Sed de quaestionibus confessionum alibi docebimus. At nunc quatenus et illud opponunt: Ubi autem prohibemur coronari? Hanc magis localem substantiam caussae praesentis aggrediar, ut et qui ex sollicitudine ignorantiae quaerunt, instruantur; et qui in defensionem delicti contendunt, revincantur; ipsi vel maxime Christiani laureati, quibus id solum quaestio est; quasi aut nullum aut incertum saltem haberi possit delictum quod patiatur quaestionem. Nec nullum autem nec incertum, hinc interim ostendam.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

[0077C] Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias extra tempus tentationis ejusmodi. Omnes ita observant, a catechumenis usque ad confessores et martyras, vel negatores. Videris unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur. Porro cum quaeritur cur quid observetur, observari interim constat. Ergo nec nullum nec incertum videri potest delictum, quod committitur in observationem suo jam vindicandam nomine, et satis auctoratam consensus patrocinio; [0078A] plane, ut ratio quaerenda sit; sed salva observatione, nec in destructionem ejus, sed in aedificationem (II Cor., XIII, 10) potius, quo magis observes, cum fueris etiam de ratione securus. Quale est autem, ut tunc quis in quaestionem provocet observationem, cum ab ea excidit? et tunc requirat unde habuerit observationem, cum ab ea desiit? quando et si ideo velit videri ad quaestionem vocare, ut ostendat se non deliquisse in observationis destitutione, nihilominus deliquisse in observationis praesumptione. Si enim non deliquit hodie suscepta corona, deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus, quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi, non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam [0078B] et semper quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit observandum esse quam didicit (Isa. VII, 9). Et facile est statim exigere, ubi scriptum sit, ne coronemur. At enim ubi scriptum est, ut coronemur? Expostulantes enim Scripturae patrocinium in parte diversa, praejudicant suae quoque parti Scripturae patrocinium adesse debere. Nam si ideo dicetur coronari licere, quia non prohibeat Scriptura, aeque retorquebitur ideo coronari non licere, quia Scriptura non jubeat. Quid faciet disciplina? utrumque recipiet, quasi neutrum prohibitum sit? an utrumque rejiciet, quasi neutrum praeceptum sit? Sed quod non prohibetur, ultro permissum est. Imo prohibetur quod non ultro est permissum.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

[0078C] Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus habentes observationem inveteratam, quae praeveniendo statum fecit? Hanc si nulla Scriptura determinavit, certe consuetudo corroboravit, quae sine dubio de traditione manavit. Quomodo enim usurpari quid potest, si traditum prius non est? Etiam in traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta. Ergo quaeramus an et traditio, nisi scripta, non [0079A] debeat recipi? Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praejudicent aliarum observationum, quas sine ullius scripturae instrumento, solius traditionis titulo, et exinde consuetudinis patrocinio vindicamus. Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri, ibidem, sed et aliquanto prius in Ecclesia sub antistitis manu contestamur nos renuntiare diabolo, et pompae, et angelis ejus: dehinc ter mergitamur, amplius aliquid respondentes, quam Dominus in Evangelio determinavit. Inde suscepti, lactis et mellis concordiam praegustamus: exque ea die, lavacro quotidiano per totam hebdomadem abstinemus. Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium [0079B] sumimus: oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus: die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. Eadem immunitate [0080A] a die Paschae in Pentecosten usque gaudemus. Calicis aut panis etiam nostri aliquid decuti in terram anxie patimur. Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem aditum et exitum, ad calciatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quaecumque nos conversatio exercet, frontem crucis signaculo terimus.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum si legem expostules Scripturarum, nullam invenies: traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. Rationem traditioni, et consuetudini, et fidei patrocinaturam aut ipse perspicies, aut ab aliquo qui perspexerit disces; interim nonnullam esse credes, cui debeatur obsequium. Adjicio unum [0080B] adhuc exemplum, quatenus et de veteribus docere conveniet. Apud Judaeos tam solemne est foeminis eorum velamen capitis, ut inde noscantur. Quaero [0081A] legem. Apostolum differo (I Cor., XI, 5). Si Rebecca conspecto procul sponso velamen invasit (Gen., XXIV, 65), privatus pudor legem facere non potuit, aut caussae suae fecerit. Tegantur virgines solae, et hoc nuptum venientes, nec antequam cognoverint sponsos. Si et Susanna in judicio revelata argumentum velandi (Dan., XIII, 18) praestat, possum dicere: Et hic velamen arbitrii fuit, rea venerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens decorem vel quia timens jam placere. Caeterum in stadio mariti, non putem velatam deambulasse quae placuit. Fuerit nunc velata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro, vel in quacumque alia. Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, [0081B] habiturum quandoque Apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His igitur exemplis renuntiatum erit, posse etiam non scriptam traditionem in observatione defendi, confirmatam consuetudine, idonea teste probatae tunc traditionis, ex perseverantia observationis. Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum. An non putas omni fideli licere concipere et constituere, dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat, quod saluti proficiat, dicente Domino: Cur autem non [0081C] et a vobis ipsis quod justum judicatis (Luc. XII, 57)? et non de judicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum. Dicit et Apostolus: Si quid ignoratis, Deus vobis revelabit (Philip. III, 15): solitus et ipse consilium subministrare, cum praeceptum Domini non habebat, et quaedam edicere a semetipso, sed et ipse spiritum Dei habens deductorem omnis veritatis. Itaque consilium et edictum ejus divini [0082A] jam praecepti instar obtinuit de rationis divinae patrocinio. Hanc nunc expostula, salvo traditionis respectu, quocumque traditore censetur; nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et imprimis consuetudinis ipsius: quae propterea colenda est, ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas an non observanda sit tibi consuetudo.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Sed cur major efficitur ratio christianarum observationum, cum illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est? Ideoque haec prima scribit coronam capiti non convenire. Puto autem naturae dominus Deus noster est, qui figuravit hominem, et fructibus rerum appetendis, judicandis, [0082B] consequendis, certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa. Auditum in auribus fodit, visum in oculis accendit, gustum in ore conclusit, odoratum in naribus ventilavit, contactum in manibus extimavit. Per haec exterioris hominis ministeria, interiori homini ministrantis, fructus munerum divinorum ad animam deducuntur ab sensibus. Quis igitur fructus ex floribus? substantia enim propria, certe praecipua coronarum, flores agri. Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt sensus coloris et odoris? visus, opinor, et odoratus. Istos sensus quae membra sortita sunt? oculi, nisi fallor, et nares. Utere itaque floribus visu et [0082C] odoratu, quorum sensuum fructus est; utere per oculos et nares, quorum sensuum membra sunt. Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo, quanquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit. Hoc sint tibi flores, et inserti, et innexi, et in filo, et in scirpo, quod liberi, quod soluti: spectaculi scilicet et spiraculi res. Coronam si forte fascem existimas florum per seriem comprehensorum, [0083A] ut plures simul portes, ut omnibus pariter utaris, jam vero et in sinum conde, si tanta munditia est: in lectulum sparge, si tanta mollitia est: et in poculum crede, si tanta innocentia est, tot modis fruere, quot et sentis. Caeterum in capite quis sapor floris? quis coronae sensus? nisi vinculi tantum: quo neque color cernitur, neque odor ducitur, nec teneritas commendatur. Tam contra naturam est florem capite sectari, quam sonum nare. Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Quaeris igitur Dei legem? habes communem [0083B] istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine foeminae, Nec natura vos, inquit, docet (I Cor., XI, 14)? ut cum ad Romanos (II, 14), natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem. Sed et in priore epistola, naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et foeminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in vicem poenae, utique naturali usui patrocinatur. Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum praesumentes, et judicem invocantes: quaeris an conditioni ejus fruendae natura nobis debeat praeire, ne illa rapiamur qua Dei aemulus universam conditionem certis usibus homini [0083C] mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam [0084A] et apostulus invitam ait vanitati succidisse (Rom., VIII, 20), vanis primum usibus, tum turpibus, et injustis, et impiis, subversam? Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem, Dei omnia sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur; scientia autem deficiunt illud quoque intelligere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suaviludios nostros graeco quoque stylo satisfecimus.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae anctoritatem, communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignora, qua Deum naturae de proximo colentes: atque ita, [0084B] velut ex abundanti caeteras quoque rationes dispiciant, quae nostro privatim capiti coronamentis, et quidem, omnibus interdicunt. Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae, converti ad proprietatem christianae totam jam defendendam, per caeteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae; ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit (ut ipsa haec laurea militaris) non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem. Video igitur et curiosius et planius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Literae ad hoc saeculares necessariae; de suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient. Si fuit aliqua [0084C] Pandora, quam primam foeminarum memorat Hesiodus, [0085A] hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur unde Pandora. Nobis vero Moyses propheticus, non poeticus pastor, principem foeminam Evam facilius pudenda foliis, quam tempora floribus, incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronae origo. Jam nunc et de veritatibus suis Certe enim Graecos fuisse constat auctores rei vel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Jovem Diodorus post devictos Titanas; dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, Liberi munus, ac postea sidus. Junoni vitem Callimachus induxit. Ita et Agis signum ejus palmite [0085B] redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni. Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nuncapium. Habes tragoediam Cerberi, habes Pindarum, atque Callimachum, qui et Apollinem memorat, interfecto Delphyne dracone, lauream induisse: Liberum, eumdem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria, hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare [0086A] . Sed et alias Liberum principem coronae plane laureae, in qua ex Indicis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum solemnes magnam appellat coronam. Si et Leonis Aegyptii scripta evolvas, prima Isis repertas spicas capite circumtulit, rem magis ventris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. Nam est illius de Coronis liber, et origines, et caussas, et species, et solemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicujus capiti invenias consecratum. Quo satis instruamur, quam alienum judicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam, et in eorum [0086B] deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit. Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat, in quibus in mendacium divinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines veri Dei, quod a candidatis diaboli introductum, et ipsis a primordio dicatum est, quodque jam tunc idololatriae initiabatur ab idolis, et idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit [0087A] idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt, ad daemones pertinent. Porro, si quae alii idolis faciunt, ad daemones pertinent (I Cor., X, 20), quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet sibi procuraverunt daemones, per eos in quibus esurierunt ante quod procuraverunt.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis excutio. Jam enim audio dici: Et alia multa ab eis prolata, quos saeculum deos credidit; tamen in nostris hodie usibus, et in pristinorum sanctorum, et in Dei rebus, et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet hominem functo, quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in origines disceptabo. Primus [0087B] literas Mercurius enarraverit; necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga Deum studiis. Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo et hoc ingenium cum sanctis fecisse, et Deo ministrasse, audiens David. Primus medelas Aesculapius exploraverit; memini et Isaiam Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse (Is., XXXVIII, 21). Scit et Paulus stomacho vinum modicum prodesse (I Tim, V, 23). Sed et Minerva prima molita sit navem; videbo navigantem Jonam (Jon., I, 3) et apostolos (Luc., VIII, 2). Plus est (Act., XIII, 4), quod et Christus vestietur: habebit etiam penulam Paulus (II Tim., IV, 13). Si et uniuscujusque supellectilis [0088A] et singulorum vasculorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominant, agnoscant necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvim discipulorum pedibus offert (Joan., XIII, 5), et cum aquam ex urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis veste. Hujusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium communionem, sed provocans eam ad rationalium et irrationalium distinctionem, quia passivitas fallit, obumbrans corruptelam conditionis, qua subjecta est vanitati (Rom., VIII, 28). Dicimus enim ea demum et nostris, et superiorum usibus, et Dei rebus, et ipsi Christo competisse, quae meras utilitates, et certa subsidia, et honesta solatia necessariis vitaehumanae [0088B] procurant: ut ab ipso Deo inspirata credantur priore prospectore, et instructore, et oblectatore, si forte, hominis sui. Quae vero hunc ordinem excesserint, ea non convenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet, nec apud saeculum, nec in Dei rebus, nec in conversationibus Christi recognosci est.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Quis denique patriarches, quis prophetes, quis levites, aut sacerdos, aut archon, quis vel postea apostolus, aut evangelizator, aut episcopus invenitur coronatus? Puto nec ipsum Dei templum, nec arca testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare, nec candelabrum (III Reg., VI et VIII): quibus utique [0089A] et in prima dedicationis solemnitate, et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum Deo esset (I Esdr., V, 11; I Cor., X). Atquin, si figurae nostrae fuerunt (nos enim sumus et templa Dei, et altaria, et luminaria, et vasa), hoc quoque figurate portendebant, homines Dei coronari non oportere. Imagini veritas respondere debebit. Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breviter interim audies: Sic et tu coronare, licitum est. Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus conscivit. Romanorum militum commentum fuit, ex usu rei saecularis, quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae, nec ingenitae luxuriae nomine admisit; facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis revertens de captivitate [0089B] Babyloniae, quam cum coronis ( I Esdr., II et III): et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis (Exod., XXIII). Nam neque laetitiae descriptio, neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Isaias (XXIV. 9): Quoniam, inquit, cum tympanis et tibiis et psalteriis bibunt vinum: dicturus esset etiam cum coronis, si umquam hic usus fuisset in Dei rebus.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices; ipse tibi jam praescribis non habendum in communionem usus, quod non inveniatur in Dei rebus. Quid enim tam indignum Deo, quam quod dignum idolo? [0089C] quid autem tam dignum idolo, quam quod et mortuo? Nam et mortuorum est ita coronari: quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est. Igitur qui sensu careant, illorum erit perinde uti ea re cujus careant sensu, atque si abuti ea vellent, si sensu non carerent. Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas [0090A] cessat utendi, cessante natura sentiendi; qua vult quis abutatur, cum non habeat qua utatur? Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt. Sed vacat totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis; vivum plane quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio. Idola nationum, inquit David (Ps. CXIII, 4), argentum et aurum: oculos habent, nec vident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectant. Per haec enim floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales jam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda mundis (Tit. I, 15), ita et immunda omnia immundis: nihil autem immundius idolis. Caeterum substantiae mundae, ut Dei res, et hac sua conditione [0090B] communes usui: sed ipsius usus administratio interest. Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates: et si me odor alicujus loci offenderit, Arabiae aliquid incendo; sed non eodem ritu, nec eodem habitu, nec eodem apparatu, quo agitur apud idola. Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet: Si quis autem dixerit: Hoc idolothytum est, ne contigeris; multo magis cum saltitaveris habitu, et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur. Ita et corona idolothytum efficitur. Hoc enim ritu, et habitu, et apparatu idolo immolatur auctoribus suis: quorum eo vel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus non invenitur. Propterea apostolus inclamat: Fugite idololatriam (I Cor. X, 14); [0090C] omnem utique et totam. Recognita silvam, et quantae latitant spinae. Nihil dandum idolo, sic nec sumendum ab idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu videri? quae communio Christo et Beliae? et ideo fugite. Longum enim divortium mandat ab idololatria; in nullo proxime agendum. Draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet. Altius [0091A] Joannes: Filioli, inquit, custodite vos ab idolis (I Joan. V, 21); non jam ab idololatria quasi ab officio, sed ab ipsa effigie eorum. Indignum enim ut imago Dei vivi, imago idoli et mortui fias. Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu, et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non refertur, magis magisque imago illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus, et solemnitatibus, et officiis convenitur. Ipsae denique fores, et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri et sacerdotes eorum coronantur (Baruch, VI, 9). Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem differentiae rationalium et irrationalium, eis occurrentem [0091B] qui communionem in omnibus de quorumdam exemplorum occasione defendunt. Ad hanc itaque partem caussas jam ipsas coronarias inspici superest, ut dum ostendimus extraneas, imo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo possit habitus hujusmodi, usus quoque communioni vindicari: etsi sunt quidam quorum exempla nobis objectantur.

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Etenim, ut ipsam caussam coronae militaris aggrediar, puto prius conquirendum an in totum Christianis militia conveniat. Quale est alioquin de accidentibus retractare, cum a praecedentibus culpa sit? Credimusne humanum sacramentum divino superduci licere, et in alium dominum respondere [0091C] post Christum? et ejerare patrem ac matrem, et omnem proximum, quos et lex honorari et post [0092A] Deum diligi (Exod. XX; Levit. XIX) praecipit, quos et Evangelium (Matth. XXVI, 11) solo Christo pluris non faciens, sic quoque honoravit (I Cor. VI; Matth. V; I Cor. VIII)? Licebit in gladio conversari, Domino pronuntiante, gladio periturum qui gladio fuerit usus? Et praelio operabitur filius pacis, cui nec litigare conveniet? Et vincula et carcerem et tormenta et supplicia administrabit, nec suarum ultor injuriarum? Jam stationes, aut alii magis faciet quam Christo? aut et Dominico die, quando nec Christo? et excubabit pro templis, quibus renuntiavit? et coenabit illic ubi apostolo non placet? et quos interdiu exorcismis fugavit, noctibus defensabit, incumbens et requiescens super pilum quo perfossum [0092B] est latus Christi (Joann. XIX, 34)? vexillum quoque portabit aemulum Christi? et signum postulabit a principe, qui jam a Deo accepit? mortuus etiam tuba inquietabitur aeneatoris, qui excitari a tuba angeli exspectat? et cremabitur ex disciplina castrensi Christianus, cui cremare non licuit, cui Christus merita ignis indulsit? Quanta alia in delictis circumspici possunt castrensium munium, transgression interpretanda? Ipsum de castris lucis in castra tenebrarum nomen deferre, transgressio est. Plane, si quos militia praeventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut illorum quos Joannes admittebat ad lavacrum (Luc III, 3), ut centurionum fidelissimorum, quem Christus probat (Matth. VIII), et quem Petrus catechizat (Act. X): dum tamen, suscepta fide [0092C] atque signata, aut deserendum statim sit, ut a multis actum, aut omnibus modis cavillandum, ne [0093A] quid adversus Deum committatur, quae nec ex militia permittuntur; aut novissime perpetiendum pro Deo, quod aeque fides pagana condixit. Nec enim delictorum impunitatem, aut martyriorum immunitatem militia promittet. Nusquam Christianus aliud est. Unum Evangelium, et idem Jesus, negaturus omnem negatorem, et confessurus omnem confessorem Dei, et salvam facturus animam pro nomine ejus amissam, perditurus autem de contrario adversus nomen ejus lucri habitam (Matth. X, 39). Apud hunc tam miles est paganus fidelis, quam paganus est miles infidelis. Non admittit status fidei necessitates. Nulla est necessitas delinquendi, quibus una est necessitas non delinquendi. Nam et ad sacrificandum et directo negandum necessitate quis [0093B] premitur tormentorum sive poenarum: tamen nec illi necessitati disciplina connivet, quia potior est necessitas timendae negationis et obeundi martyrii, quam evadendae passionis et implendi officii. Caeterum subvertit totam substantiam sacramenti causatio ejusmodi, ut etiam voluntariis delictis fibulam laxet. Nam et voluntas poterit necessitas contendi, habens scilicet unde cogatur. Vel ipsam praestruxerim et ad caeteras officialium coronarum caussas, quibus familiarissima est advocatio necessitatis: cum idcirco aut officia fugienda sint, ne in delictis incidamus; aut et martyria toleranda sint, ut officia rumpamus. De prima specie quaestionis etiam militiae ipsius illicitae, plura non faciam, ut secunda reddatur, ne [0093C] si omni ope expulero militiam, frustra jam de corona militari provocarim.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

[0094A] Puta denique licere militiam usque ad caussam coronae. Sed et de corona prius dicamus. Laurea ista Apollini vel Libero sacra est: illi, ut deo telorum; huic, ut deo triumphorum. Sic docet Claudius cum et myrto ait milites redimiri solere. Veneris enim myrtum, matris Aeneae, non laurum, etiam amiculae Martis, per Iliam et Romulos Romani. Sed ego Venerem non credo ex hac parte cum Marte Romanam, qua pellicis dolor est. Quum et olea militia coronatur, ad Minervam est idololatria, armorum aeque deam, sed et paci cum Neptuno initae ex hac arbore coronatam. In his erit serti militaris superstitio polluta et polluens, omniaque jam polluentur [0094B] et caussis. Ecce annua votorum nuncupatio quid videtur? prima in principiis, secunda in capitoliis. Accipe post loca et verba: TUNC TIBI, JUPITER, BOVE CORNIBUS AURO DECORATIS VOVIMUS ESSE FUTURUM. Cujus sententiae vox est? utique negationis. Etiamsi tacet illic Christianus ore, coronatus capite respondit. Eadem laurea in donativi dispensatione denuntiatur plane non gratuita idololatria, aliquibus aureis venditans Christum, ut argenteis Judas (Matth. XXVI). Hoc erit, Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. XVI, 24): mammonae manum tradere, et a Deo absistere? Hoc erit, Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei Deo (Matth. XXII, 21): nec hominem Deo reddere, et denarium Caesari auferre? Triumphi laurea foliis struitur, an cadaveribus? [0094C] lamnis ornatur, an bustis? unguentis delibuitur [0095A] an lacrymis conjugum et matrum? Fortasse quorumdam et Christianorum: et apud barbaros enim Christus. Qui hanc portaverit in capite caussam, nonne et ipse oppugnavit? Est et alia militia regiarum familiarum. Nam et castrenses appellantur munificiae, et ipsae solemnium Caesareanorum. Sed et tu proinde miles ac servus alterius es: et si duorum, Dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te Deo debes, etiam in communibus, credo, potiori.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Coronant et publicos ordines laureis publicae caussae, magistratus vero insuper aureis. Superferuntur [0095B] etiam illis Hetruscae. Hoc vocabulum est coronarum, quas gemmis et foliis ex auro quercinis ob Jovem insignis ad deducendas thensas cum palmatis togis sumunt. Sunt et provinciales aureae, imaginum jam, non virorum, capita majora quaerentes. Sed tui ordines et tui magistratus, et ipsum curiae nomen Ecclesia est Christi. Illius es conscriptus in libris vitae (Phil. IV; Apoc. XIII). Illic purpurae tuae sanguis Domini et clavus latus in cruce ipsius (Matth., XXVII); illic securis ad caudicem arboris posita (Matth., III, 10), illic (Is., XI, 1) virgae ex Jesse. Viderint et publici equi cum coronis suis. Dominus tuus, ubi secundum Scripturam (Matth., XXI) Jerusalem ingredi voluit, nec asinum habuit privatum. Isti in curribus et isti in equis, nos autem [0095C] in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Ps. XIX). [0096A] Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Joannis submovemur (Apol., XVIII), nedum a suggestu. Coronatur et vulgus nunc ex principalium prosperitatum exultatione, nunc ex municipalium solemnitatum proprietate: et est omnis publicae laetitiae luxuria captatrix. Sed tu peregrinus mundi hujus, civis supernae Jerusalem. Noster, inquit (Phil., III, 20), municipatus in coelis. Habes tuos sensus, tuos fastos: nihil tibi cum gaudiis saeculi; imo contrarium debes: Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis (Joan. XVI, 20). Et puto, felices ait lugentes (Matth., V, 5), non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos, ideo non nubamus ethnicis, ne nos ad idolatriam usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt: [0096B] habes legem a Patriarchis quidem (Gen., XXIV. 3; Gal., III), habes apostolum in Domino nubere jubentem (I Cor., VII). Coronat et libertas saecularis. Sed tu jam redemptus es a Christo, et quidem magno. Servum alienum quomodo saeculum manumittet? Etsi libertas videtur, sed et servitus videbatur. Omnia imaginaria in saeculo, et nihil veri. Nam et tunc liber hominis eras redemptus a Christo: et nunc servus es Christi, licet manumissus ab homine. Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes libertatem; amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem. Numquid et agonisticae caussae disputabuntur, quas statim tituli sui damnant? et sacras et funebres scilicet, hoc enim superest ut [0096C] Olympius Jupiter, et Nemaeus Hercules, et misellus [0097A] Archemorus, et Antinous infelix in Christiano coronentur, ut ipse spectaculum fiat, quod spectare debet. Universas, ut arbitror, caussas enumeravimus. Nec ulla nobiscum est: omnes alienae, profanae, illicitae, semel jam in sacramenti testatione ejeratae. Haec enim erant pompae diaboli et angelorum ejus officia, saeculi honores, solemnitates, popularitates, falsa vota, humana servitia, laudes vanae, gloriae turpes: et in omnibus istis idololatria, in solo quoque sensu coronarum quibus omnia ista redimita sunt. Praefabitur quidem Claudius etiam coelum sideribus apud Homeri carmina coronatum; certe a Deo, certe homini, igitur et homo ipse a Deo coronandus est. Caeterum a saeculo coronantur et lupanaria, et latrinae, et pistrina, et carcer, et ludus, et ipsa [0097C] amphitheatra, et ipsa spoliaria, ipsaeque libitinae. Quam sacer sanctus, quamque honestus ac mundus sit habitus iste, noli de uno poetico coelo, sed de totius mundi commerciis aestimare. At enim Christianus nec januam suam laureis infamabit, si norit quantos deos etiam ostiis diabolus affinxerit, Janum a janua, Limentinum a limine, Forculum et Cardam a foribus et cardinibus et apud Graecos Thyreum Apollinem et Antelios daemonas.

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, [0098A] imo jam dixerim Christo, siquidem caput viri Christus est (I Cor. XI, 3), tam liberum quam et Christus: ne velamento quidem obnoxium, nedum obligamento. Porro et quod obnoxium est velamento, caput foeminae, hoc ipso jam occupatum, non vacat etiam obligamento; habet humilitatis suae sarcinam. Si nudo capite videri non debet propter angelos, multo magis coronatos fortasse tunc illos coronatos scandalizaverit (I Cor., XI, 10). Quid enim est incapite foeminae corona, quam formae lena, quam summa lasciviae nota, extrema negatio verecundiae, conflatio illecebrae? Propterea nec ornabitur operosius mulier ex Apostoli prospectu, ut nec crinium artificio coronetur. Qui tamen et viri caput est, et foeminae facies (I Tim., II, 5), vir Ecclesiae Christus Jesus, quale oro te, sertum pro utroque sexu subiit (Matth., [0098B] XXVII, 29)? Ex spinis opinor et tribulis, in figuram delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in Dominici capitis tolerantia obtundens (Isa., LIII, 5). Certe praeter figuram, contumelia in promptu est, et turpitudo et dedecoratio, et his implexa saevitia, quae tunc Domini tempora et foedaverunt et lancinaverunt; uti tu nunc laurea, et myrtho, et olea, et illustri aliqua fronde, et quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis, et [0099A] utrisque liliis, et omnibus violis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro, ut et illam Christi coronam [0100A] aemuleris, quae postea ei obvenit, quia et favos post fella gustavit (Luc. XXIV, 42); nec ante rex gloriae a [0101A] coelestibus salutatus est, quam rex Judaeorum proscriptus cruci; minoratus primo a patre modicum quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus (Ps. VIII, 6; Heb. II, 7). Si ob haec caput ei tuum debes, tale si potes ei repende, quale suum pro tuo obtulit: aut nec floribus coroneris, si spinis non potes, quia non floribus potes.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

Serva Deo rem suam intaminatam. Ille eam, si volet, coronabit; imo et vult; denique invitat: Qui vicerit, inquit, dabo ei coronam vitae. Esto et tu fidelis ad mortem (Apoc. II, 10). Decerta et tu bonum agonem, cujus coronam et Apostolus repositam sibi merito confidit (II Tim. IV, 7, 8). Accipit et angelus victoriae coronam procedens in candido equo, ut vinceret (Apoc. VI, 2). Et alius iridis ambitu ornatur (Apoc. X, [0101B] 1), coelesti prato. Sedent et presbyteri coronati (Apoc. IV, 4): eodemque auro et ipse Filius hominis supra nubem micat (Apoc. XIV, 14). Si tales imagines in visione, quales veritates in repraesentatione? illas aspice, illas odora. Quid caput strophiolo aut dracontario [0102A] damnas, diademati destinatum? Nam et reges nos Deo et Patri suo fecit Christus Jesus (Apoc. I, 6; V, 10). Quid tibi cum flore morituro? Habes florem ex virga Jesse, super quem tota divini spiritus gratia requievit (Is. XI, 1), florem incorruptum, immarcescibilem, sempiternum: quem et bonus miles eligendo, in coelesti ordinatione, dignatione profecit. Erubescite, commilitones ejus, jam non ab ipso judicandi, sed ab aliquo Mithrae milite, qui cum initiatur in spelaeo, in castris vere tenebrarum, coronam interposito gladio sibi oblatam, quasi mimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam, monetur obvia manu a capite pellere, et in humerum, si forte, transferre, dicens Mithram esse coronam suam, atque exinde numquam coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, [0102B] sicubi tentatus fuerit de sacramento: statimque creditur Mithrae miles, si dejecerit coronam, si eam in Deo suo esse dixerit. Agnoscamus ingenia diaboli, idcirco quaedam de divinis affectantis, ut nos de suorum fide confundat et judicet.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»