This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - Adversus Marcionem
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 0239 - 0524B

 

 

 
 

[0239]

 
 

 

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI ADVERSUS MARCIONEM

 
 

LIBRI QUINQUE.

 
 

Prooemium.

 
 

 

 
 

 

 
 

SYNOPSIS HISTORICA.

 
 

[0239A] Marcio Synope in Ponto natus est circa annum CXLVIII, imperante Antonino. Hic initio vitae castitatem prae se ferens monachorum instituta professus est, parente natus catholicae communionis episcopo. Postea, cum virginem adamasset, ea abusus est. Ob hunc igitur incestum Ecclesia ab ipso parente pulsus est, viro cum primis religioso, ac veritatis amore flagrantissimo, et in episcopalis muneris administratione praestantissimo. Cui cum Marcio diu, multumque supplicasset, ac poenitentiam postulasset, a patre precibus nullis obtinuit. Romam itaque se contulit, et seniores adiens, qui ab apostolorum discipulis edocti, adhuc supererant, ut in communionem admitteretur, [0239B] frustra petiit. Quamobrem exstimulatus invidia, ac ira percitus, illis dixit: Ecclesiam vestram ego dissociabo, in eamque schisma sempiternum immittam; et discedens, ad impostoris Cerdonis haeresim confugere in animum induxit (S. Epiphanius, haeres. 42). Cerdonis haec erant dogmata: Deum legis conditorem alium esse a Patre Domini nostri Jesu Christi; hunc bonum fuisse, illum malum; Jesum Christum veram nostraeque consubstantialem carnem non assumpsisse, nec de virgine Maria natum fuisse. DUPIN. Opus adversus Marcionem conscripsit Tertullianus, postquam in Montanistarum errorem lapsus est, ut [0239C] apparet ex illis verbis (cap. XXIX, lib. 1): Nubendi jam modus ponitur, Paracleto auctore, unum in fide matrimonium praescribitur, et dum novas prophetias commemorat, et de quibusdam revelationibus loquens scribit (lib. IV, cap. 22): De quo inter nos, et psychicos quaestio est; quae profecto distinctio, communionis designat diversitatem. Haec tamen minime impediunt quin opus istud Tertulliani optimum dici queat, et veluti thesaurus antiquioris theologiae. Primum opusculum hoc eodem de argumento exaraverat, sed currenti, ut aiunt, calamo, quod postea (lib. IV, cap. 1) [0239D] pleniore positione resciderat, sed et istud fraude fratris apostatae sibi subreptum dicit; quam jacturam ut repararet, hocce tertium elucubravit anno XV Severi imperatoris, a Christi natali CCVII. LUMPER.

 
 

 

 
 

TOTIUS OPERIS CONSPECTUS.

 
 

Primo itaque loco Dei unitatem et singularitatem ostendit, cum impossibile evincat duo dari suprema entia: qui enim duo potuit admittere, idem et plura; [0240A] post duo enim multitudo, unione jam excussa, numerus autem divinitatis summa ratione constare debet. Porro Marcion, ut bina sua adstrueret principia, dicebat Creatorem esse culpandum, quippe qui malorum auctor dicendus foret, inquiente Scriptura (Is. XLV, 7): Ego formans pacem, et creans malum. At Tertullianus ostendit impium esse, blasphemum et temerarium de Deo dicere (cap. III, 4): Sic non debuit Deus, et sic magis debuit. Deinde Creatoris bonitatem patefacit in omnibus ejus operibus elucescentem, ac praesertim in primi hominis efformatione ac creatione. Deinde divinae justitiae in malorum punitione necessitatem ostendit, ad malos coercendos et ad avertenda peccata, quae contra Dei mandatum et voluntatem admittuntur [0240B] (lib. II, cap. 13): Non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appeteret, et custodire impelleret. Effraenis igitur peccandi libertas panditur peccatoribus, dum illis Deus proponitur, qui igne et tartaro punire nequit, et qui timeri non potest. et nolit (cap. 16). Quanto malum injustitia, tanto bonum justitia; bona igitur severitas, quia justa, si bonus judex, id est justus. Item caetera bona, per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevitia, Dei videlicet volitiones, quas nos hisce vocibus significamus, omnes tamen humanas a [0240C] Deo passiones procul ablegantes. Cum tamen philosophi, eorumque sectatores haeretici, ne Deum inducerent sive passionibus obnoxium, sive mutabilem, et ex consequente corruptibilem et mortalem, omnino insensibilem fingebant (cap. 16). Bene, reponebat Tertullianus, quod Christianorum est, etiam mortuum Deum credere, et tamen vivere in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praedicant, ut, quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur hujusmodi passiones, idcirco et in Deo ejusdem status existimentur. In quibus verbis apparet Tertulliani aevo constantem [0240D] fuisse et ratam de Christi divinitate, ac trium Personarum unitate doctrinam. Dein, suum prosequens sermonem, subdit: Discerne substantiam, et suos ei distribue sensus tam diversos, quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram, et oculos, et pedes Dei legimus; non ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur... Prior bonitas Dei secundum naturam, severitas posterior secundum caussam (cap. 13, 14). Primum igitur malum peccatum, quod poena subsecuta est, quae [0241A] malum est; at alterius generis mala, scilicet quibus rependuntur, caeterum suo nomine bona, quia justa, et bonorum defensoria, et delictorum inimica, atque in hoc ordine Deo digna. Ut vero mali originem detegat, humani libertatem arbitrii constituit Tertullianus, dicens: In quo hoc ipsum imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas. At imago semper est originali inferior, et opus inferius artifice, propterea natura sua defectibile (cap. 10); et sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo mortis statum adtraxit, et idem de angelo dicendum; Deus enim angelum fecit, qui seipsum in daemonem commutavit. Et hoc pacto objectionem solvit, ad accusandum Creatorem ex hominis et angelorum lapsu desumptam; nimirum vel [0241B] inscitiae et ignorantiae, si peccatum utriusque non praenovit; vel malitiae, qui, cum praeviderit, non impedivit. Nam Deus et fidem et gravitatem suam in omni opere servare debebat; conservavit igitur opus, quale condiderat, id est libero praeditum arbitrio (cap. 7). Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, utique fruendas eas ex ipsa institutione permiserat: posse autem peccare est hujus libertatis consectarium, quod Deus permisit cum adjunctis suis, peccatis scilicet et suppliciis, quae omnia postea in suae gloriae ostensionem convertit. Postea ad Messiae missionem et incarnationem progrediens, dicit (lib. III, cap. 3) Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, sed ex praeviis prophetarum de illo vaticiniis; siquidem dictum erat, [0241C] multos venturos, et signa facturos, et virtutes magnas edituros, nec ideo tamen admittendos. Ubi et illud animadvertit a prophetis (cap. 5) ideo futura interdum pro jam transactis enuntiari, quia apud Deum non sit differentia temporis, apud quem uniformem statum temporum dirigit aeternitas, et divinationi propheticae familiare est quod prospicit, dum prospicit jam visum, atque ita jam expunctum, id est omni modo futurum demonstare. Ut vero ostenderet Deum verum hominem fuisse, non umbratilem et phantasticum, dicit, si in Christo non fuisset vera humanitas, nec credendam in eo veram divinitatem (cap. 8): Nam, si in Christo non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde Deus Christus, nec Deus. Cur enim non etiam Dei phantasma [0241D] portavit? An credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? Verum autem hominem fuisse, omnia ostendunt quae de eo in Evangeliis scripta leguntur, videlicet et tetigisse, et tactum ab aliis fuisse; scriptum est enim tangendo infirmos eos liberasse, a peccatrice tactos ejus pedes ac perfuso unguento delibutos, nec non passum, mortuum, et spiritum ab eo emissum, et post resurrectionem se carnem et ossa habere demonstrasse, jubendo ut eum tangerent et palparent; alioquin, si veram non habuisset carnem, nec passus, nec mortuus fuisset, propterea nec resurrexisset; proinde inanis est fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum, qui falsi Dei testes invenirentur. [0242A] Marcionistae objiciebant carnem assumere indignum fuisse Christo eam enim terrenam substantiam, stercoribus infertam, cloacam uterum virginis appellabant, et partus immunda et pudenda tormenta, et puerperii spurcos, noxios, ludicros exitus late persequebantur (cap. 11). At haec omnia dicit Tertullianus sanctissima ac reverenda esse opera naturae, quae tamen cum Marcio indigna Deo ostenderet, nihil tamen proficiet; nam non erit indignior morte nativitas, et cruce infantia, et natura poena, et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus, minus fuisset nasci (cap. 10). Caeterum, si ad certum spectemus, nulla substantia digna est quam Deus induat. Quodcumque induerit ipse, dignum facit, absque mendacio tamen; et ideo quale est ut dedecus existimaverit veritatem potius quam mendacium [0242B] carnis? Verum, cum praenuntiatum foret de Christo, eum opprobriis saturandum et confusione operiendum, adeo ut vermis appareret et non homo, erubescere oportebat (lib. IV, cap. 21), ut dedecore ejus salus nostra constaret; et quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idololatriae satis Deo fuerat per impudentiam fidei. Addit notum omnibus compertumque fuisse, Christum natum ex familia David, cum adhuc apud Judaeos tribuum et familiarum distinctio custodiretur (lib. IV, cap. 7), et in censu reperiretur Augusti, quem testem fidelissimum Dominicae nativitatis Romana archiva custodiunt. Se Filium hominis appellavit, dum sibi potestatem tribuit peccata dimittendi, ut patesceret verum Deum [0242C] simul esse, et hominem verum: neque enim mentiri posset Christus, ut se Filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; nec peccata dimittere, si verus Deus non fuisset, hominem proinde fuisse illum quem Danielis prophetia consecutum praenuntiabat judicandi potestatem. Verum de Christi regno loquens Tertullianus, apertissime ostendit se chiliastarum opinioni adhaesisse, quod mirum non esse debet perpendenti et Montanistarum visionibus fidem adhibuisse. Ut rerum Creatorem accusarent Marcionistae, eo praesertim utebantur artificio et dolo, quo Novum Testamentum Veteri opponebant; et si quae sive in lege, sive in prophetis vel dura vel abjectiora occurrebant, parvi penderent et ceu contemptibilia exaggerarent. At Tertullianus illa duo Testamenta [0242D] non a diverso prodiisse auctore patefaciebat, sed ab uno eodemque, qui tamen diverso se gessit modo juxta humani generis statum et conditionem. Primo enim Deus nonnisi tenuiora pollicitus est praemia, veluti arrhabones sublimium divitiarum, quas illis reservavit. Divitias praestare Deo non incongruens dicit, per quas multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur, sicut et alia terrena bona data et promissa in Veteri Testamento; quae non minus quam coelestia ad Creatorem coeli et terrae distribuere et elargiri pertinet (1). Objecta quoque diluit desumpta ex Israelitarum furto, quod in Aegyptios Deo jubente commisisse videntur Hebraei, et alia ex praeceptorum contradictione deprompta, uti quando illis (2) vetui [0243A] facere similitudinem omnium quae sunt in coelo, et in terra, et in aquis, et simul jussit ut serpentis aenei effigiem efformarent, et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum (3), ubi dicit imagines solius idololatriae caussa prohiberi. Sic et talionis legem ideo datam dicit, ut commissio injuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis. Ridebant haeretici et aspernabantur quae in Veteri Testamento abjectiora videbantur, cujusmodi sunt cruenta sacrificia (4), ablutionum negotiosae scrupulositates et ciborum delectus. Haec autem omnia a Deo fuerunt praestituta, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ulli momento vacarent a Dei respectu...: ut nihil de arcanis attingam significantiis, legis [0243B] spiritualis scilicet et propheticae, et in omnibus pene argumentis figuratae (5). « Si lex, scribit, aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et fraenos impositos illi gulae agnosce, quae, cum panem ederet angelorum cucumeres, et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae prospectum...: proinde ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, de qua victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, [0244A] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur..., sacrificiorum quoque onera, et operationum, et ablutionum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat...; sed illam Dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos (6). Sed in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris, ad usque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ulli momento vacarent a Dei respectu... Ad hoc beneficium, non onus legis adjuvandum prophetas ordinavit, docentes Deo digna, auferre nequitias de anima, exquirere judicium, et caetera, quae religionis essentiam et [0244B] perfectionem in virtute et bonis operibus locatam evincunt. Longius progreditur in hac exponenda doctrina, et in lege praeceptam probat caritatem, et injuriarum veniam, reservata Deo vindicta, quae necessaria est, ut scelesti homines in ordine contineantur (7). Addit Christum conditionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem, ut aliam ducat. Denique hanc circa fidem regulam tradit (8), nihil temere credendum, temere porro credi, quodcumque sine originis agnitione creditur. LUMPER.

 
 

 

 
 

LIBER PRIMUS.

 
 

Argumentum.

 
 

[0243] [0243C] Cum prius opusculum suum ADVERSUS MARCIONEM pleniore postea compositione rescidisset Tertulianus, et eam frater quidam deinde apostata mendosissimum exhibuisset, necessitas illi facta est emandationis, et innovationis occasio aliquid adjicere persuasit; unde in quinque libros opus istud excrevit, quorum primi libri argumentum hic damus.

 
 

  I.            In primis itaque post invectivam in Marcionem Ponticum, quod nuptias abstulerit, Evangelia corroserit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei amiserit; jam destinandum haereticum docet; quia, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat; sicuti latius libro DE PRAESCRIPTIONIBUS ADVERSUS [0243D] HAERETICOS sustinuerit.

 
 

II.            Deinde, duos deos illum adtulisse; Creatorem, id est nostrum; et suum ac cerdonis informatoris sui; illum malum, hujus vero bonum.

 
 

III.           Verum, Christianam veritatem districte pronuntiasse: Deum, si unus non sit, non esse, eo quod summus magnus sit, cui nihil adaequari possit.

 
 

IV.           Non posse etiam duo summa magna, etiam distincta suis finibus consistere.

 
 

V.            Si enim duo summa magna, etiam plura admitti debere, cum Valentino, qui usque ad triginta aeonum foetus, examen divinitatis effudit. [0244C]

 
 

VI.           Atque adeo, non modo duo pares, sed nec dispares deos posse constitui.

 
 

VII.         Neque vero illi patrocinari nomen Dei, etiam aliis permissum in Scripturis; quia idcirco eis non competit possessio summi magni.

 
 

VIII.        Porro haeresin Marcionistarum vel inde probari, quod novum Deum faciant, cum verus Deus aeternus sit.

 
 

IX.          Idque, etiamsi solum agnitione novum dicant, quod Deus ignotus esse non potuerit, neque incertus.

 
 

X.            Sed a primordio semper agnitus; quippe quem anima et conscientia, etiam ethnica, noverit.

 
 

XI.          Proinde, cum Dei sint omnia, si nihil creavit, [0244D] deum non esse quem Marcion statuit.

 
 

XII.         Ut autem illum deum esse confiteri possemus, sine caussa tamen esse eum deberemus argumentari, qui rem non haberet, cum res caussa sit ut sit aliquid.

 
 

XIII.        Neque vero opus esse parum dignum Deo mundum; ipsis testimoniis philosophorum probat.

 
 

XIV.        Imo etiam minutiora animalia aut juvare aut laedere; et nec aquam Dei creatoris reprobari a deo Marcionis, qua suos abluit: nec oleum, quo suos unguit: nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat (hoc est praesens ostendit) in sacramentis.

 
 

XV.         Deinde addit, deo Marcionis non esse suum [0245A] coelum et mundum (de quo latius infra lib. V), tum quod ad quindecimum usque Severi imperatoris annum (quo haec scripsisse se auctor indicat) nulla talis substantia comperta sit, tum quod alioqui novem deos assignare censebitur Marcion.

 
 

XVI.        Neque illum esse invisibilia sola operatum (sicuti latius etiam dicto lib. V, infra), sed ejusdem esse auctoris visibilia et invisibilia.

 
 

XVII.      Et vero non sufficere illi deo unum opus liberationis hominis, cum etiam per alia opera severus Deus protulerit in notitiam.

 
 

XVIII.     Revelatum item illum non recte dici, qui neque natura ex operibus, neque doctrina ex praedicationibus revelatus sit.

 
 

XIX.       Neque etiam in Christo Jesu, tum quod is revelatus [0245B] sit plus centum quindecim annis ante Deum Marcionis, qui sub Antonino; tum, quod praecesserit separationem illam Legis et Evangelii, quam in antithesibus Marcion primus commentus est.

 
 

XX.         Frustra autem obstrepi ab diversa parte, quod Marcion regulam non innovarit, sed retro adulteratam recurarit, exemplo Pauli, qui Petrum reprehenderit, quia in illo solum conversationem reprehenderit, non fidem Creatoris.

 
 

XXI.       Stetisse itaque semper fidem in Creatorem et in Christum ejus, non modo sub apostolis, sed et in apostolicis Ecclesiis: apud quas Christus, non alterius dei quam Creatoris ostenditur.

 
 

XXII.      Jam vero naturaliter bonum dici non posse deum Marcionis, qui ab initio homini lapso non succurrerit. [0245C]

 
 

XXIII.     Neque rationabiliter bonum, eo quod homini (juxta Marcionem a se alieno) succurrere voluerit.

 
 

XXIV.     Neque perfecte bonum, quod, juxta Marcionem, animam solam salvet, non carnem, quae tamen apud illum tinguitur, de nuptiis tollitur, et in confessione nominis saevitiam patitur. [0246A]

 
 

XXV.      Proinde, Deum non sola bonitate censendum.

 
 

XXVI.     Verum de judicio quoque, qui vindicet peccata, et damnet.

 
 

XXVII.   Alioqui peccatoribus nullum timorem fore.

 
 

XXVIII. Et sic etiam stare non posse fidei sacramentum baptisma, quod remissio est delictorum, absolutio mortis, regeneratio, consecutio Spiritus sancti, signat denique et lavat: quae conferre non potest, nisi qui a primordio creavit hominem, et animam ei contulit, et pro peccato ad mortem damnavit.

 
 

XXIX.    Postremo Marcionis haeresin impugnat, qua tingui nolebat nisi virgines et caelibes, tum quod conjugium benedixerit Deus, tum quod, si nuptiae non sint, sanctitas erit nulla: imo hoc erit sementem totum generis humani compescere. [0246B]

 
 

XXX.      Denique, epilogo brevi lectorem ad sequentes libros praeparat. PAM.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, jam hinc viderit. Novam rem adgredimur ex vetere. Primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. Hanc quoque nondum exemplariis suffectam, fraude tunc fratris, dehinc apostatae, amisi; qui forte descripserat quaedam mendosissime, et exhibuit frequentiae. Emendationis necessitas facta est. Innovationis ejus occasio aliquid adjicere persuasit. Ita stylus iste nunc de secundo tertius, et de tertio jam hinc primus, hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne quem varietas ejus in disperso reperta confundat. [0246C] Pontus qui dicitur Euxinus, natura negatur, nomine illuditur. Caeterum, hospitalem Pontum nec de situ aestimes: ita ab humanioribus fretis nostris, quasi quodam barbariae suae pudore secessit. Gentes ferocissimae inhabitant, si tamen habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua [0247A] et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de jugo pharetris indicibus, ne temere quis intercedat, Ita nec armis suis erubescunt. Parentum cadavera, cum pecudibus caesa, convivio convorant. Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Nec foeminae sexu mitigantur secundum pudorem: ubera excludunt, pensum securibus faciunt; malunt militare, quam nubere. Duritia de coelo quoque. Dies numquam patens: sol numquam libens, unus aer, nebula; totus annus, hibernum; omne quod flaverit, Aquilo est, liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent: nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit, de sacrificiis Taurorum, et amoribus [0247B] Colchorum, et crucibus Caucasorum. Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum, quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazone audacior; nubilo obscurior, hyeme frigidior, gelu fragilior; Istro fallacior, Caucaso abruptior. Quidni? penes quem verus Prometheus Deus omnipotens blasphemiis lancinatur. Jam et bestiis illius barbariae importunior Marcion. Quis enim tam castrator carnis castor, quam qui nuptias abstulit? quis tam comesor mus ponticus, quam qui Evangelia corrosit? Nae tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti, quam Christianis. Nam illa canicula Diogenes hominem invenire cupiebat, lucernam meridie circumferens: Marcion Deum quem invenerat, extincto [0247C] lumine fidei suae amisit. Non negabunt discipuli ejus primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius literis [0248A] testibus: ut hinc jam destinari possit haereticus, qui, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est. Sed alius libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de praescriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum, ne compendium praescriptionis, ubique advocatum, diffidentiae deputetur. Regulam adversarii prius praetexam, ne cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura est.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Duos Ponticus deos affert, tamquam duas symplegadas [0248B] naufragii sui: quem negare non potuit, id est Creatorem, id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum: passus infelix hujus praesumptionis instinctum, de simplici capitulo Dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos, neque mala bonos proferat fructus (Matth. VIII, 18): id est, neque mens vel fides bona, malas edat operas, neque mala bonas. Languens enim (quod et nunc multi, et maxime haeretici) circa mali quaestionem, «unde malum?» et obtusis sensibus ipsa enormitate curiositatis, inveniens Creatorem pronuntiantem (Is., LXV, 7): Ego sum qui condo mala ; quanto ipsum praesumpserat mali auctorem, et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso [0248C] cuique, tanto in Creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala; alium [0249A] deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus. Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem, solius et purae benignitatis, ut diversae a Creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore decepit. Habuit et Cerdonem quemdam informatorem scandali hujus; quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit: alterum, quem commentari connitebatur, de bono proferendo construxit. Has naturas quibus disposuerit articulis, per ipsas responsiones nostras [0249B] ostendimus.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Principalis itaque, et exinde tota congressio, de numero; an duos deos liceat induci, si forte poetica et pictoria licentia, et tertia jam haeretica. Sed veritas christiana destricte pronuntiavit: Deus, si non unus est, non est: quia dignius credimus non esse, quodcumque non ita fuerit ut esse debebit. Deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit Deus, et non aliter invenies. Quantum humana conditio de Deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet: Deum, summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine. Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum [0249C] Deum efficiat, dum hoc est in Deo ipsa, atque ita et caetera; ut sit Deus summum magnum, et forma, et ratione, et vi, et potestate. Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit Deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit Deum imum, modicum quid, e contrario pronuntiare, ut Deum neget auferendo quod Dei est), quae erit jam conditio ipsius summi magni? nempe ut nihil illi adaequetur, id est, ut non sit aliud summum magnum: quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit jam summum [0250A] magnum, eversa conditione, et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil sinit adaequari. Ergo unicum sit necesse est, quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. Proinde Deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit: Deus, si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse Deum, dicendo: Si non unus, non est; sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse quod si non est, Deus non est, summum scilicet magnum. Porro, summum magnum unicum sit necesse est. Ergo et Deus unicus erit. Non aliter Deus, nisi summum magnum; nec aliter summum magnum, nisi parem non habens; nec aliter parem non habens, [0250B] nisi unicus fuerit. Certe quemcumque alium Deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri Deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere? par autem non habere, cum uni competat, in duobus esse nullo modo possit.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Sed argumentabitur quilibet, posse et duo summa magna consistere distincta atque disjuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum: Regna terrarum tanta numero, et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit utique humana divinis conferenda. Jam ergo, si huic argumentationi [0250C] locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot jam numero quot et gentium reges? De Deo agitur, cujus hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere comparationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Isaias, vel ipse per Isaiam Deus concionabitur: Cui me similabitis (Is. XL, 25)? Divinis forsitan comparabuntur humana? Deo non ita: aliud enim Deus, aliud quae Dei. Denique, qui exemplo uteris regis, quasi summi magni, vide ne jam non possis eo uti. Rex enim, etsi summum [0251A] magnum est in suo solio usque ad Deum, tamen infra Deum: comparatus autem ad Deum, excidet jam de summo magno translato in Deum. Hoc si ita, quomodo uteris ejus rei exemplo ad Dei comparationem, quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? Quid nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum magnum, sed unicum et singulare; apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subjectionem caeterorum graduum, quasi culmen dominationis excipitur? Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis [0251B] eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. Adeo etsi in disperso multifariam videtur summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum est. Proinde, cum duo dii conferantur, ut duo reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni, ex sententia comparationis, qua summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo; atque ex defectione aemuli, solitudinem quamdam de singularitate praestantiae suae possidens, unicum est. Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum Deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

[0251C] Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim exigam cur non plura, si duo? quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret et numeris. Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen: cum usque ad triginta aeonum foetus, tamquam Aeneiae scrophae, examen divinitatis effudit. Quaecumque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura [0252A] post unum; post unum enim, numerus. Quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura; post duo enim, multitudo, unione jam excessa. Denique, apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos, illa regula unum Deum sistens, qua Deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno; unicum autem sit, cui nihil adaequetur. Jam nunc, duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? q uid interfuit numeri; cum duo paria non differant uno? Una enim res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria, tandumdem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. Porro, si neutrum ex duobus altero distat, jam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus [0252B] altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes. Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura ejus in anceps deduceretur. Ecce enim, duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid facerem? Si ambos colerem, vererer ne, abundantia officii, superstitio potius quam religio existimaretur; quia duos tam pares, et in altero ambos, possem in uno demereri: hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffundere viderer numeri vanitatem, sine differentia supervacui; hoc est, tutius censerem neutrum colendum, quam alterum cum scrupulo colendum, aut [0252C] ambos vane.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Sic adhuc videmur disputare, quasi Marcion duos pares constituat. Nam, dum defendimus Deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractavimus: nihilominus tamen, docendo pares esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavimus duos esse non posse. Alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum judicem, [0253A] ferum, belli potentem; alterum mitem, placidum, et tantummodo bonum atque optimum; dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltem duos capiat, si parilitas capere non potuit. Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis. Conveniens enim et quodammodo injecta manu detinens adversarii sensum non negantis Creatorem Deum, justissime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos qui ex aequo deos confessus, non potest facere diversos: non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum. Cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem Deum non negat, non potest [0253B] admitti ut summo magno aliquam adscribat diminutionem, qua subjiciatur alii summo magno: desinit enim, si subjiciatur. Non est autem Dei desinere de statu suo, id est: de summo magno. Nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in Creatore. Ita, cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut majus sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut dejectius. Nega deum, quem dicis deteriorem: nega summum magnum, quem credis minorem. Deum vero confessus, utrumque duo summa magna confessus es. Nihil alteri adimes, aut alteri adscribes. Agnoscens divinitatem, negasti diversitatem.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Tentabis ad haec de nomine Dei concutere retractatum, [0253C] ut passivo, et in alios quoque permisso, quia scriptum sit (Ps. LXXXII, 1): Deus deorum stetit in ecclesia deorum; in medio autem deos dijudicabit . Et (ib. v. 6): Ego dixi: Vos dii estis; nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia dei cognominentur, ita nec Creatori. Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantumdem et in deum Marcionis possit retorqueri ut et illum deum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines Creatoris. Si communio nominum conditionibus praejudicat, quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri, et Darii, et Holofernis? n ec tamen ideo regibus, id [0254A] quod sunt detrahetur. Nam et ipsa idola gentium dei vulgo; sed deus nemo ea re qua deus dicitur. Ita ego non nomini Dei, nec sono, nec notae nominis hujus, summum magnum in Creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contingit. Hanc inveniens solam innatam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem; non nomini, sed statui, nec appellationi, sed conditioni ejus summum magnum et adscribo et vindico. Et ideo quia deus jam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas; quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae; scilicet qua constat qui Deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans secundum statum, non secundum [0254B] vocabulum vindicat. Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro: si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita jam regula summi magni, comparationem non sustinentis; nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non [0254C] admittens. Haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu: utrinque te fluctus veritatis involvunt. Nec pares, nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt, quod pertineat proprie ad numeri retractatum. Quamquam tota materia de duobus diis dimicetur, his interim lineis eam clusimus, intra quas de singularibus jam proprietatibus congrediemur.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionistae, quod novum deum proferant, quasi nos veteris Dei pudeat. Inflantur et pueri novis calceis; sed a vetere paedagogo calceati mox vanam gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in [0255A] vetere mundo et in vetere aevo, et sub vetere Deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Jesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus revelaverit, nec alius antehac; gratias ago huic gloriae eorum, maximo adjutorio ejus hinc jam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. Haec erit novitas, quae etiam ethnicis deos peperit, novo semper ac novo titulo consecrationis cujusque. Quis deus novus, nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando produxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divinitas, nec de novitate, nec de vetustate, sed de sua veritate censetur. Non habet tempus aeternitas; omne [0255B] enim tempus ipsa est. Quod facit, pati non potest. Caret aetate, quod non licet nasci. Deus, si est vetus, non erit: si est novus, non fuit. Novitas initium testificatur, vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio et fine est, quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Scio quidem quo sensu novum deum jactitent, agnitione utique; sed et ipsam novitatis cognitionem, percutientem rudes animas, ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere, et hinc jam de ignoto deo provocare. Utique enim quem agnitione novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. Age igitur, ad lineas rursum et in gradum; persuade deum ignotum esse potuisse. [0255C] Invenio plane ignotis diis aras prostitutas; sed attica idololatria est: item, incertis diis; sed superstitio romana est. Porro, incerti dii minus noti, ut minus certi; et proinde ignoti, qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis? Utrumque, opinor, et nunc incerto, et retro ignoto. Sicut enim ignotum eum fecit Deus notus Creator, [0256A] ita et incertum Deus certus. Sed non evagabor uti dicam. Deus si ignotus fuit latuitque, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa, et ignota, et similiter nunc quoque incerta; certe immensa aliqua, et major indubitate eo quem abscondit. Sed breviter proponam, et plenissime exsequar praescribens deum ignorari nec potuisse, nomine magnitudinis, nec debuisse, nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro Creatore. Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam Creatoris provocari oportere omnis Dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. Ante omnia quidem, quale est, ut qui Deum agnoscis Creatorem, et priorem de [0256B] notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus jam in alio didicisti Deum nosse? Omnis res anterior posteriori normam praeministravit. Duo nunc dii proponuntur, ignotus et notus. De noto vacat quaestio: esse eum constat, quia notus non fuisset, nisi esset. De ignoto instat altercatio: potest enim et non esse; quia si esset, notus fuisset. Quod ergo quaeritur quamdiu ignoratur, incertum est quamdiu quaeritur: et potest non esse, quamdiu incertum est. Habes Deum certum, qua notum; et incertum, qua ignotum. Si ita est, ecquid tibi videtur justa ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta? Caeterum, si ad hanc caussam, et ipsam adhuc incertam, etiam argumenta de incertis adhibeantur, [0256C] series implicabitur quaestionum, ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu, periclitantium de fide per incertum; et ibitur in illas jam indeterminabiles quaestiones, quas Apostolus (I Tim. I, 4) non amat. Sin de certis, et indubitatis, et absolutis regulae, partibus incertis, et dubiis et inexpeditis praejudicabunt plane, in quibus diversitas status [0257A] invenitur, fortasse an non provocentur incerta ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis. Cum vero duo dii proponuntur, communis est illis status principalis. Quod enim Deus est ambo sunt; innati, infecti, aeterni. Hic erit status principalis. Caetera viderit Marcion, si in diversitate disposuit; posteriora enim sunt in retractatu: imo nec admittentur, si de principali statu constet. Porro constat quia dii ambo, et ita de quorum statu constat communem esse, cum sub eo ad probationem devocantur; si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt, cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. Hinc itaque constantissime [0257B] dirigam deum non esse qui fit hodie incertus, quia retro ignotus: quando quem constat esse, ex hoc ipso constat quod numquam fuerit ignotus, ideo nec incertus.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Siquidem a primordio rerum, conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut Deus cognosceretur. Nec enim si aliquando posterior Moses primus videtur in templo literarum suarum Deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur; cum totus Mosis stylus notitiam Creatoris non instituat, sed a primordio enarret a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Mose recensendam. Denique, major popularitas generis humani, ne nominis quidem Mosis compotes, nedum [0257C] instrumenti, Deum Mosis tamen norunt, etiam tantam idololatria dominationem obumbrante; seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum deorum, et, Si Deus dederit, et, Quod Deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint, quem omnia posse testantur. Nec hoc ullis Mosis libris debent. Ante anima, quam prophetia. Animae enim a primordio conscientia Dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis, et in Syris et in Ponticis. Judaeorum enim Deum, dicunt animae Deum. Noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. Etsi unius familiae Deus fuisset Creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus. Numquam Deus [0257D] latebit, numquam Deus deerit: semper intelligetur, semper audietur; etiam videbitur quomodo volet. [0258A] Habet Deus testimonia, totum hoc quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et Deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Et merito, inquiunt; quis enim non tam suis notus est, quam extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim, ut aliquid extraneum Deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset? quia Dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere: vel ne statim audiret a nobis: Quid ergo illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. At nunc satis est nullum probari cujus nihil probatur. Sicut enim Creator, ex hoc et Deus, et indubitatus Deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi; ita et alius idcirco non deus, quia omnia non ejus, ideoque et [0258B] extranea. Denique, si universitas Creatoris est, jam nec locum video dei alterius. Plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicujus divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio veritas. Tanta vis idolorum, cur non recipiat alicubi deum Marcionis? Igitur et hoc ex forma Creatoris expostulo, Deum ex operibus cognosci debuisse, alicujus proprii sui mundi, et hominis, et saeculi: quando etiam error orbis proptereat deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae: ita et hoc ex forma Dei creditum est, divinum esse instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata [0258C] falsae divinitati, unde praecesserat verae. Unam saltem cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliquis Triptolemus praedicaretur. Aut exhibe rationem Deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset: illo scilicet praejudicio, quo et nostrum Deum non alias manifestum est esse, quam quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid, aut non potuerit: [0258D] tertium cessat. Sed non potuisse, indignum Deo est; Noluisse, an dignum volo inquirere. Dic mihi, [0259A] Marcion, voluit Deus tuus cognosci se quocumque in tempore? anne alio proposito et descendit, et praedicavit, et passus resurrexit, quam uti cognosceretur? Et sine dubio, si cognitus est, voluit: nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset. Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit, ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem majore, si falsae? Nam hoc turpius, si et mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se Creatoris admisit, ligno suspensus. Quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset? Maxime adversus eum cognosci habens, apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. Nam et quale est, ut Creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionistae, qui solum se etiam jurans (Is. [0259B] XL, 8) adseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suae praesumptionem: ille autem sublimior, sciens inferiorem deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? Quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut Deus ex operibus cognosceretur secundum Creatorem; et ex honestioribus, potior et generosior Creatore.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

Caeterum, etsi esse eum possemus confiteri, sine caussa esse eum deberemus argumentari. Sine caussa enim esset, qui rem non haberet; quia res omnis caussa est, ut sit aliquis cujus res sit. Porro, in quantum nihil oportet esse sine caussa, id est sine re: quia [0259C] si sine caussa sit, perinde est atque si non sit, non habens rei caussam, rem ipsam; in tantum Deum dignius credam non esse, quam esse sine caussa. Sine caussa enim est, qui rem non habendo, non habet caussam. Deus autem sine caussa, id est sine re, esse non debet. Ita, quoties ostendo eum sine caussa esse, tamquam sit, hoc constituo non esse illum, quia, si fuisset, omnino sine caussa non fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine caussa ab homine captare, aliter solito Deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit, per quod homo Deum didicit. Nam, etsi credunt plerique in illum, [0260A] non statim ratione credunt, non habentes Dei pignus, opera ejus, Deo digna. Itaque, hoc nomine cessationis et defectionis operum, et impudentiae et malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit; malignitatis, qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et Deo digna, quam Creatoris, testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionistae, convertuntur ad destructionem operum Creatoris. Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum Deo, mundus, Numquid ergo Creator minime Deus? Plane Deus. Ergo nec mundus Deo [0260B] indignus: nihil etenim Deus indignum se fecit; etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. Et tamen, si quale quid fecisse indignum est Deo, quanto indignius Deo est, nihil eum omnino fecisse vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari! Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera; quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo. Considerando [0260C] scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae. Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, [0261A] figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem ejus in aeriam, secundum sonum graecorum vocabulorum; item Vestam in ignem et Camenas in aquam, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam. Sic et Osiris quod semper sepelitur, et in vivido quaeritur, et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum, et recidivi anni fidem argumentantur: sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas, quam Deo indignas. Ad humilia deficiam. Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis; una cujuslibet maris conchula, non dico de Rubro; una tetraonis pinnula, taceo de pavo, [0261B] sordidum artificem pronuntiabit tibi Creatorem?

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

At cum et animalia irrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate, secundum Apostolum (II Cor., XII, 9); imitare, si potes, apis aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina: sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. Qualia erunt majora, cum tam modicis aut juvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias Creatorem? Postremo, te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem. Placebit [0262A] tibi vel hoc opus Dei nostri, quod tuus dominus ille Deus melior adamavit; propter quem in haec paupertina elementa de tertio coelo descendere laboravit; cujus caussa in hac cellula Creatoris etiam crucifixus est. Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit Creatoris, qua suos abluit; nec oleum, quo suos unguit; nec mellis et lactis societatem, qua suos infantat; nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat; etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus Creatoris. At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. Volo inspicere si ex fide saltem, ut non et ipse quae destruis, appetas. Adversaris coelum, et libertatem coeli in habitationibus captas. Despicis terram, plane inimicae jam tuae carnis [0262B] matricem; et omnes medullas ejus victui extorques. Reprobas et mare; sed usque ad copias ejus, quas sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies Creatorem. Hypocrita, ut apocarteresi probes te marcionistam, id est repudiatorem Creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcumque materiam resolveris, substantiam Creatoris uteris. Quanta obstinatio duritiae tuae! depretias in quibus et vivis et moreris.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam, et suum mundum, et suum coelum; [0263A] de coelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quaecumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut Dominus anno XII Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad decimum quintum jam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit, quae frivolis Creatoris praecellens utique latere desisset, non latente jam Domino suo et auctore? Et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo Dominus paruit ejus in hoc mundo? Si Dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi Domino fortasse majorem? Jam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem, et ad ipsum Deum ejus. Ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se [0263B] supra Creatorem, in loco utique fecit eum, cujus spatium vacabat inter pedes suos, et caput Creatoris. Ergo et Deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat; et erit jam locus ille major et Deo et mundo. Nihil enim non majus est id quod capit, eo quod capitur; et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare Deus se cum mundo suo possit. Ergo jam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua Deo major, sed et qua innatus et infectus; ac per hoc, aeternus, et Deo par; in quo semper Deus fuerit. Dehinc, si et ille mundum ex aliqua materia subjacente molitus est, innata, et infecta, et contemporali Deo, quemadmodum et de Creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad majestatem loci, qui et deum et materiam, [0263C] duos deos, clusit. Et materia enim Deus, secundum formam divinitatis, innata scilicet, et infecta, et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de Creatore sentire cogetur, cui materiam subjicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit; eadem ratione occurrente illi quoque Deo, quae opponeretur Creatori, ut aeque Deo. Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, Factorem, et Locum, et Materiam. Proinde Creatorem in loco facit, utique eadem conditione censendo; et materiam ei subjicit, utique innatam et infectam, et hoc nomine aeternam, ut Domino. Amplius, et malum [0264A] materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae, et aeternum aeternae, quartum jam hinc deum fecit. Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a Creatore repromittitur, manifestam jam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

Non comparente igitur mundo alio, sicut nec Deo ejus, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ista suo Deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, ejus [0264B] esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam ejus qui visibilia operatus, invisibilium quoque fidem fecerit, cum justius multo sit aliquibus exemplariis annuere, quam nullis? Videbimus et Apostolus (Col., I, 16) cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus justis, secuturae Scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo Creatori deputandam, sicuti tota operatio ejus ex diversitatibus constat; ex corporalibus et incorporalibus, et animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem ipsum [0264C] diversitas temperavit, tam in corpore, quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma: alia honesta, alia inhonesta: alia gemina, alia unica: alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas; nunc amor, nunc odium; nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, jam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda, quam cui et aemula eorum, ipsum Creatorem diversum notantia, jubentem quae prohibuit, et prohibentem, quae jussit percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, [0265A] visibilium solummodo et vitam et mortem, et mala et pacem (Eccli., XI, 14; Is., XLV, 7)? Et utique, si illa invisibilia majora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit ejus esse majora cujus et magna; quia nec magna, nedum majora, ei competant cujus nec modica comparent.

 
 

 

 
 

CAPUT XVII.

 
 

His compressi, erumpunt dicere: «Sufficit unicum hoc opus Deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda. » O Deum majorem, cujus tam magnum opus non potuit inveniri, quam in homine dei minoris! Enimvero, prius est ut eum probes esse, per quae Deum probari oportet: per opera; tunc Enimvero, prius est ut eum probes esse, per quae Deum probari oportet: per opera; tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur an [0265B] sit; et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dignoscetur. Caeterum, non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat; sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur; ut et an liberaverit constet; quia potuerit et esse, et non liberasse. Quomodo ergo, quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse, et non liberasse? Nunc in isto articulo ab ignoti Dei quaestione deducto, satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus; quia, si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum: Deum enim non decuisset latuisse. Regrediar necesse est ad originem quaestionis Dei ignoti, ut caeteros quoque ramulos ejus excutiam. Primo enim quaeri oportebit, qui postea [0265C] se protulerit in notitiam; cur postea, et non a primordio rerum? quibus utique necessarius, qua Deus, et quidem melior quo necessarior, latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam, aut caussam cognoscendi Deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia Creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et caussam et materiam [0266A] suae revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec Deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus, exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione.

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

Processerit, age, jam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat, aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere Creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere; et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum. Digna enim Deo probabunt Deum. Nos definimus Deum primo natura [0266B] cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum: natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari; maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis, vix tamen hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt. Alioquin, si sic homo Deum commentabitur, quomodo Romulus Consum, et Tatius Cloacinam, et Hostilius Pavorem, et Metellus Alburnum, et quidam ante hoc tempus Antinoum; hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem, nec imperatorem.

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

[0267A] «Imo, inquiunt Marcionitae, Deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Jesu. » Dabitur et in Christum liber, de omni statu ejus; distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur. Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Jesum non alterius Dei circumlatorem, quam Creatoris; et quidem paucis. Anno quinto decimo Tiberii, Christus Jesus de coelo manare dignatus est, spiritus salutaris: Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini majoris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis, non curavi investigare. De quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub [0267B] Pio impius. A Tiberio autem usque ad Antoninum, anni fere centum et quindecim et dimidium anni, cum dimidio mensis: tantumdem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praejudicant tempora, quod sub Antonino primum processit, sub Tiberio non processisse; id est deum Antoniniani imperii, Tiberiani non fuisse; atque ita non a Christo revelatum, quem constat a Marcione primum praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest, ab ipsis adversariis sumam. Separatio Legis et Evangelii, proprium et principale opus est Marcionis: nec poterunt negare discipuli ejus, quod in summo instrumento habent, quo denique [0267C] initiantur, et indurantur in hanc haeresin. Nam hae sunt antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones; quae conantur discordiam Evangelii cum Lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti, diversitatem quoque argumententur deorum. Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem non tam innovasse [0268B] regulam separatione Legis et Evangelii, quam retro adulteratam recurasse. O Christe patientissime Domine! qui tot annis interversionem praedicationis tuae sustinuisti, donec tibi scilicet Marcion subveniret. Nam et ipsum Petrum, caeterosque, columnas Apostolatus, a Paulo reprehensos (Gal., II) opponunt, quod non recto pede incederent ad Evangelii veritatem; ab illo certe Paulo, qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret (Ibid.), tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. Igitur, si ferventer, ut adhuc neophytus, adversus Judaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Judaeis quasi Judaeus, et eis qui [0268C] sub lege, tamquam sub lege (I Cor., IX); tu illam solius conversationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga Deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate, quod supra legimus, dexteras junxerant, et ipsa officii distributione, de Evangelii societate condixerant; sicut et alibi (I Cor., XV, 11): Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. [0269A] Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud Evangelium transferre (Gal., I, 7), ipse demonstrat adulterium illud Evangelii, non ad alterius Dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam Legis conservandam, habuisse intentionem; reprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes, et observantes tempora, et dies et menses et annos judaicarum caeremoniarum (Gal., IV, 10), quas jam exclusas agnovisse debuerant, secundum innovatam dispositionem Creatoris, olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos, ut per Isaiam (Is., XLIII, 19): Vetera transierunt, inquit; ecce nova quae ego nunc facio; et alibi (Jerem. XXXI, 32): Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum illos eduxissem de terra [0269B] Aegypti; sic et per Hieremiam (Jerem. IV, 4): Renovate vobis novamen novum, et circumcidimini Deo vestro, et circumcidimini praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem jam sistens Apostolus et hoc novamen, illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat, de quibus idem Conditor earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee (Os. II, 11): Et avertam omnes jocunditates ejus, et dies festos ejus, et neomenias, et sabbata, et omnes caeremonias ejus. Sic enim et per Isaiam (Is. I, 14): Neomenias vestras, et sabbata, et diem magnum non sustineo: ferias et jejunium, et dies festos vestros odit anima mea. Quod si et Creator omnia haec jampridem recusaverat, et Apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia Apostoli, consentanea decretis Creatoris, probat [0269C] non alium Deum ab Apostolo praedicatum, quam cujus decreta cupiebat jam agnosci; falsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui Evangelium Christi Creatoris transferrent a novitate praenuntiata a Creatore, ad vetustatem recusatam a Creatore (Gal., I, 6, seqq.).

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

Caeterum, si quasi novum Deum praedicans, veteris Dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam, fide manente in Creatorem, sola lex ejus concessare debebat? ut et Psalmus ille (Ps. II, 3) praececinerat: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus eorum jugum a nobis: ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes, et populi meditati [0270A] sunt inania; adstiterunt reges terrae, et magistratus convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Ibid., 1, 2). Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandae legis, necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum omnem ejus mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis, quod, cum idem Deus legis in Christo praedicaretur, legi ejus derogaretur. Stabat igitur fides semper in Creatore et Christo ejus, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis, disceptabant; de Deo, nemo. Nam, [0270B] si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud Apostolum inveniretur, vel quanto principalis. Quod si post apostolorum tempora, adulterium veritas passa est circa Dei regulam, ergo jam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa Dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum Ecclesias editur. Nullam autem apostolici census Ecclesiam invenias, quae non in Creatore christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? n imirum adversariae Creatoris. Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici sensus, et obduxeris. Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat, hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam Creatoris circumlator ostenditur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXII.

 
 

Sed quomodo funditus evertetur Antichristus, nisi caeteris quoque injectionibus ejus elidendis locus detur, relaxata praescriptionum defensione? Accedamus igitur jam hinc ad ipsam Dei personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum [0271A] ipsius, per idque examinetur per quod Creatori praefertur. Et utique erunt regulae certae ad examinandam Dei bonitatem. Sed prius est ut inveniam illam, et adprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum, et introitu caussarum, cum quibus debuerat inveniri exinde agens quod agi habuit. Erat enim jam et mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia Creatoris; adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut caussa coepit. Omnia enim in Deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia et extranea reputentur, ac per hoc, temporalia et aeternitatis [0271B] aliena. Ita et bonitas perennis et jugis exigetur in Deo, quae, in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata, antecederet caussas et materias suas; et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. Denique, non minus et hic quaeram cur non a primordio operata sit bonitas ejus, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio sit revelatus? Quidni? qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset. Non posse quid Deo non licet, nedum naturalibus suis fungi: quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt. Et otium enim sua natura non novit: hinc censetur, si agat, si nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine. Natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit, ut si cessaverit, [0271C] non sit. Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas. Ergo non fuit naturalis bonitas, quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et si non erit naturalis, jam nec aeterna credenda, nec Deo par, quia non aeterna, dum non naturalis: quae denique nullam sui perpetuitatem, aut de praeterito constituat, aut de futuro repromittat. Nam et a primordio non fuit, et in finem sine dubio non erit. Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur, cum constet in primordio cessasse bonitatem Dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, jam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis. Quid enim tam malignum, [0272A] quam nolle prodesse cum possis? quam utilitate cruciari? quam injuriam sinere? Totum denique Creatoris elogium in illum rescribetur, qui saevitias ejus bonitatis suae mora juvit. Nam in cujus manu est quid ne fiat, ejus jam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem, ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis, et pereunt jam omnes qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc melior aliqui Deus aut nescit, aut sustinet? Si, ut ex hoc melior inveniretur quanto Creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum operationibus ejus admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico judicabis, qui nutriat morbum mora praesidii, et periculum extendat dilatione remedii, [0272B] quo pretiosius aut famosius curet? Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio ejus divina bonitas in terris dedicaretur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIII.

 
 

Aliam illi regulam praetendo; sicut naturalia, ita rationalia esse debere in Deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi [0272C] liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur, quam ut bonum ratione desertum non pro malo judicetur. Nego rationalem bonitatem dei Marcionis, jam hoc primo, quod in salutem processerit hominis alieni. Scio dicturos: Atquin hanc esse principalem et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis, in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros, et hoc nomine jam extraneos, diligere jubeamur. Cum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando praejudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Caeterum, disciplinam diligendi extraneum [0273A] vel inimicum, antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam teipsum. Quod etsi ex lege Creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. Nam, quo magis proximum diligas, diligere juberis inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis, exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex justitia, secunda autem in alienam, ex redundantia justitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima? n on habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae? Porro, exigua quae suum non habuit, quomodo in alienum redundavit? [0273B] Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine injuria ejus operetur, cujus est res, quamcumque bonitatem, justitia prima efficit rationalem, sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si justa sit. Sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit injusta. Caeterum, qualis bonitas, quae per injuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas injuriosa; [0273C] pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam injusta rationalis defendetur? Quid enim injustius, quid iniquius et improbius, quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis inrumpens in alienum mundum, eripiens Deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum; ut eum efficiat Deo impium, [0274A] patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret in rationalis? Non putem impudentiorem, quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum coelum alii deo expanditur, in aliena terra alii Deo sternitur, super alienum panem alii Deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat? tam propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius faciat iratum?

 
 

 

 
 

CAPUT XXIV.

 
 

Sed Deus, sicut aeternus et rationalis, ita opinor, et perfectus in omnibus: Eritis enim perfecti, quemadmodum Pater vester qui in coelis est (Matth., V, 48). [0274B] Exhibe perfectam quoque bonitatem ejus. Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur, neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur: nec jam imperfecta, imo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Judaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus, quomodo perfecta defenditur bonitas ex majore parte cessatrix? paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? Quod si plures salvi non erunt, erit jam non bonitas, sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit, non juvando, quam [0274C] juvando. Non poteris et in Creatorem referre bonitatem, in omnes defectionem. Quem enim judicem tenes, dispensatorem si forte bonitatis ostendis intelligendum, non profusorem; quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers bonitate Creatori; quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed nolo jam de parte majore pereuntium, imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos salvos facit, imperfectae salutis inventos, imperfectam bonitatem ejus ostendere: scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. Unde haec dimidiatio [0275A] salutis, nisi ex defectione bonitatis? Quid enim tam perfectae bonitatis, quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a Creatore, totum a Deo optimo allectum? Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur. Sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro, hactenus peccat. Ita et in hoc injusta bonitas, et sic quoque imperfecta; innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem: cujus Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen ejus subire dignatus est. Ipsum quod mentitus est illam, [0275B] aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud quam caro? Si quidem nomen hominis, materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est: Et fecit hominem Deus, inquit (Gen., II), limum de terra, non animam; anima enim de adflatu: Et factus est homo in animam vivam. Quis? utique qui de limo. Et posuit Deus hominem in paradiso, quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque, si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non jam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur. Caeterum, ex parte resurgere, mulctari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus [0275C] in fidem Dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita, et caeteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum, aut bellis, et pestibus, aliisque plagis Creatoris, sed et scorpiis ejus objectus; in quo te putas liberatum de regno ejus, cujus te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra [0276A] conditio, apud auctorem, apud judicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum ostendere, a quo non perfecte liberaris.

 
 

 

 
 

CAPUT XXV.

 
 

Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime Deo adaequari, ut neque ingenitam, neque rationalem, neque perfectam; sed et improbam, et injustam, et ipso jam bonitatis nomine indignam: quod scilicet in quantum Deo congruat, in tantum Deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam perferatur, nec de tali modo, verum et sola. Jam enim et hoc discuti par est, an Deus de sola bonitate censendus sit, negatis caeteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem [0276B] a deo suo abigunt in Creatorem, nos vero et agnoscimus in Creatore, ut Deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus Deum, in quo non omnia quae Deo digna sunt, constent. Si aliquem de Epicuri schola Deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi, neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion, removit ab illo severitates et judiciarias vires) aut in totum immobilem et stupentem Deum concepisse debuerat; et quid illi cum Christo, molesto et Judaeis per doctrinam, et sibi per sensum? aut et de caeteris motibus eum agnovisse, et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario? Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post [0276C] tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et caeteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est? Sed et cura accedet voluntati. Quis volet quod non concupiscet? Quis enim volet quid, et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, jam et sibi et aliis negotium fecit, [0277A] Epicuro nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit, et concupiit et curavit, sive delictum, sive mortem; imprimis ipsum arbitrum eorum, et dominum hominis Creatorem. Porro, nihil sine aemulatione decurret, quod sine adversario non erit. Denique volens, et concupiscens, et curans hominem liberare, hoc ipso jam aemulatur et eum a quo liberat; adversus eum scilicet sibi liberaturus; et ea de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi concurrant necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia, si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat; liberatio autem hominis operatio bonitatis [0277B] est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus est affectibus per quos administratur adversus Creatorem; ne sic quoque inrationalis proscribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis. Haec multo plenius defendemus in caussa Creatoris, in qua et exprobrantur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVI.

 
 

At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere ejusmodi motus animi, quos in Creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur, neque irascitur, neque damnat, neque vexat, utpote qui nec judicem praestat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. Quale est enim, ut praecepta constituat non exsecuturus? ut delicta prohibeat [0277C] non vindicaturus, quia non judicaturus? extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis. Cur enim prohibet admitti, quod non defendit admissum? cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset, quam ut non defenderet quod prohibuisset: imo et permisisse directo debuit, sine caussa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et tunc tacite permissum est, quod sine ultione prohibetur. Et utique non aliud prohibet admitti, quam quod non amat fieri. Stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustrate voluntatis. Aut si offenditur; debet irasci, si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed non ulciscitur; ergo nec offenditur. [0277D] Sed non offenditur; ergo nec laeditur voluntas ejus, cum fit quod fieri noluit: et fit jam delictum secundum voluntatem ejus, quia non fit adversus voluntatem, [0278A] quod non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis, sive bonitatis, nolle quidem fieri, et prohibere fieri; non moveri tamen, si fiat; dicimus jam motum esse illum qui noluit: et vane non moveri ad factum, qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri: nolendo enim prohibuit. Non enim et judicavit? Nolendo fieri, et idcirco prohibendo; non faciendum enim judicavit, et prohibendum pronuntiavit. Ergo et ille jam judicat. Si indignum est Deum judicare, aut si ea tenus dignum est Deum judicare, qua tantummodo nolit et prohibeat; non etiam defendat admissum. Atquin nihil Deo tam indignum, quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti. Primo, quod qualicumque sententiae suae et legi, debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem. [0278B] Secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit admitti, et nolendo prohibuit. Malo autem parcere Deum, indignius sit, quam animadvertere: et quidem Deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat, et boni tutelam expugnatione mali impleat.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVII.

 
 

Sed judicat plane malum nolendo, et damnat prohibendo: dimittit autem non vindicando, et absolvit non puniendo. O Deum veritatis praevaricatorem, sententiae suae circumscriptorem: timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere qui nolit; quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina, phantasma; et ipsa transfunctoria [0278C] praecepta, secura delicta: audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis: Deus melior inventus est, qui nec offenditur, nec irascitur, nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris; bonus tantum est, denique prohibet delinquere, sed literis solis. In vobis est, si velitis, illi obsequium subsignare, ut honorem Deo habuisse videamini: timorem enim non vult. Atque adeo prae se ferunt Marcionitae, quod Deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur. Stulte, quem Dominum appellas, negas timendum; cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae. At quomodo diliges, nisi timeas non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem, et timor [0278D] propter potestatem? nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem, et timeas propter disciplinam? Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam [0279A] timentur. Non enim timebitur, nisi justa et ordinaria dominatio. Diligi autem potest etiam adultera. Sollicitatione enim constat, non auctoritate; et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius, quam delicta non exsequi? Age itaque, qui Deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis? summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui Deum non timent; quid non frequentas tam solemnes voluptates circi furentis, caveae saevientis, et scenae lascivientis? quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit, inquis, absit. Ergo jam times delictum, et timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate, quem non times, observas, qua et ille [0279B] quod non vindicat, prohibet. Multo adhuc vanius, cum interrogati, quid fiet peccatori cuique die illo? r espondent abjici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc judicio agitur? judicatur enim abjiciendus, et utique judicio damnationis: nisi si in salutem abjiciatur peccator, ut et hoc Deo optimo competat. Et quid erit abjici, nisi amittere id quod erat consecuturus, si non abjiceretur? id est salutem. Ergo salutis in detrimentum abjiciretur: et hoc decerni non poterit nisi ab irato, et offenso, et exsecutore delicti, id est judice.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVIII.

 
 

Exitus autem illi abjecto quis? Ab igne, inquiunt Creatoris deprehendetur, Adeone nullum habet elementum, vel in hanc caussam provisum, quo peccatores [0279C] suos vel sine saevitia releget, ne illos dedat Creatori? Quid tunc Creator? Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet: nisi quod Deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O Deum usquequaque perversum, ubique inrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem! cujus non statum, non conditionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere; [0280A] jam nec ipsum fidei ejus sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere, qui non videbitur retinere? quia retineret, si judicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte, qui non devinxit ad mortem? devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non regeneravit? Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est. Si consecutio est Spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet, qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem, numquam apud se resignatum; lavat hominem, numquam apud se resignatum; lavat hominem, numquam apud se coinquinatum; [0280B] et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis. Nec rusticus terram rigabit, fructum non relaturam, nisi tam vanus, quam deus Marcionis. Proinde, cur tantam, sive sarcinam, sive gloriam, infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam, aut exornat indignam? Quid non salute remunerat, quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

 
 

 

 
 

CAPUT XXIX.

 
 

Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, [0280C] quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione conjugii institutio ista constabit. Videamus an justa: non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae, assertores libidinis atque luxuriae; sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus, et sectemur, et praeferamus; non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim projicimus, sed deponimus nuptias: [0281A] nec praescribimus, sed suademus sanctitatem; servantes et bonum, et melius pro viribus cujusque sectando; tunc denique conjugium exerte defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem Creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit, in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam committunt: ut nec vestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum differt inter caussam et culpam, inter statum et excessum. Ita hujusmodi non institutio, sed exorbitatio [0281B] reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius; cujus est tam, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28), quam et, Non adulterabis (Exod., XX, 14), et, Uxorem proximi tui non concupisces (Levit. XX, 10): morte punientis et incestam, sacrilegam, atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi jam motus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio, Paracleto auctore, defendit, unum in fide matrimonium praescribens; ejusdem erit modum figere, qui modum aliquando diffuderat: is colliget, qui sparsit: is caedet sylvam qui plantavit; is metet segetem, qui seminavit: is dicet, Superest ut et qui uxores habent, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29), cujus et retro fuit, Crescite et multiplicamini: ejusdem finis, cujus [0281C] et initium. Non tamen ut accusanda caeditur sylva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res, non ut mala, securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestat et esse. Unde [0282A] jam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere: materiam enim ejus eradit: quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur; quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9), sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur, sublato eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? q uae ambitionis repudiatio in egestate? quae libidinis infraenatio in castratione? Jam vero sementem generis humani compescere in totum, nescio an hoc quoque optimo Deo congruat. Quomodo enim salvum hominem [0282B] volet, quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? quomodo diligit, cujus originem non amat? Timet forsitan redundantiam sobolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit immanior duritia Pharaonis, nascentium enecatrix. Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos de homicidio differt: sub utroque homo interficitur; sub altero, jam editus, sub altero, edendus. Gratus esses, o dee heretice, si esses in dispositionem Creatoris, quod marem et foeminam miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem, [0282C] et definitiones unicae divinitatis, et conditiones statuum ejus omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde, si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum Scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER SECUNDUS.

 
 

[0281] ARGUMENTUM.

 
 

[0281D]

 
 

I.             Cum libro praecedenti definierit Tertullianus deum Marcionis Deum non esse, regulis certis praescribentibus unicam esse divinitatem; hoc libro Deum Creatorem digne Deum esse, utpote bonum, non malum, defendit,

 
 

II.            Praemissa invectiva in Marcionitas, qui sua curiositate [0282D] Deo negotium faciunt, de arbitrio sensus sui Deum pensitantes.

 
 

III.           In primis autem docet bonitatem Dei Creatoris aeternam esse,

 
 

IV.           Praesertim ex hominis et mundi factura ac ea quam homini praescripsit lege; [0283A]

 
 

V.            Neque enim lapsum hominis Deo, sed libero arbitrio hominis imputandum:

 
 

VI.           Et vero Dei bonitatem ac rationem hominis hoc requisivisse, ut constitueretur homo liberi arbitrii; utpote cum nec boni nec mali merces jure ei pensaretur, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate:

 
 

VII.         Id ipsum etiam exigere Dei gravitatem, fidem et patientiam:

 
 

VIII.        Prorsus itaque homini delictum imputandum quem ad recte vivendum creaverat Deus:

 
 

IX.          Neque propterea Deo id imputandum, quod afflatus Dei sit anima quae delinquit; quia habet quidem anima illas lineas Dei qua immortalis, qua libera sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis; [0283B] tamen et in his imago dumtaxat Dei, non usque ad ipsam vim divinitatis.

 
 

X.            Neque etiamsi in diabolum transcriberetur culpa, ut instinctorem delicti, propterea in Creatorem dirigendam, ut in auctorem diaboli, utpote qui angelus a Deo et bonus factus sit, non diabolus, id est delator.

 
 

XI.          Porro, si post delictum hominis judex et severus fuerit Deus, non ad malitiam, sed ad justitiam pertinere;

 
 

XII.         Quae justitia cum perpetuo in Deo cum bonitate conspirarit, non recte seorsum deputari Deum bonum, et seorsum Deum justum;

 
 

XIII.        Imo vero omne justitiae opus bonitati Dei procurare, quippe cum timor judicii ad bonum, non ad malum, conferat:

 
 

XIV.        Si quando itaque Deus legatur condens mala, de [0283C] malis poenae, non culpae, intelligi:

 
 

XV.         Justitiam proinde esse, atque adeo bonitatem Dei, quae severitas videatur ;

 
 

XVI.        Et judici non exprobranda quae justitiae accidunt, non magis quam medico ferramenta quae secant, inurunt, amputant et constrictant:

 
 

XVII.      Denique totum ordinem Dei bonitatis ex ejus misericordia in errantes, patientia in non resipiscentes, et praestantia in merentes.

 
 

XVIII.     Deinde ad antitheses veniens Marcionis, etiam ad bonitatem Dei pertinere probat talionis poenam, ciborum immundorum prohibitionem, et sacrificiorum onera;

 
 

XIX.       Nec minus etiam legales quasque disciplinas, ne illi momento vacarent a Dei respectu;

 
 

XX.         Imo vero etiam rapinam argenti mandatam a Deo [0283D] Hebraeis in Aegyptios; pluris enim valuisse sexcentorum millium per tot annos, et filiorum jacturam quos merserant:

 
 

XXI.       Nullam vero etiam contrarietatem esse in Deo prohibente sabbatis operari, et jubenti arcam circumferri etiam in sabbato: [0284A]

 
 

XXII.      Neque etiam similitudinum prohibitarum legi refragari aenei serpentis, aut Cherubin et Seraphin aureas effigies, quae longe diversas habebant caussas ab idololatria, de qua, vetans similitudinem fieri, subjicit: Non adorabitis, neque servietis eis; fuisse enim etiam rationalem Dei institutionem sacrificiorum (avocantis ab idolis), quae tamen rursus rejecerit.

 
 

XXIII.     Non recte etiam levem Deum dici, cum reprobat aliquando probatos, aut probat quandoque reprobandos; nihil enim magis bono etiam judici convenire, quam pro praesentibus meritis, et rejicere, et allegere:

 
 

XXIV.     Proinde poenitentiam apud Deum prave interpretari Marcionem, nam et in graeco sono (utpote μετανοια ) poenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est. [0284B]

 
 

XXV.      Nec absimiliter prave ab illo intelligi illud: Adam, ubi es? et illud ad Cain, Ubi est frater tuus? Item illud de Sodoma et Gomorrha, Descendens videbo, etc.;

 
 

XXVI.     Item etiam juramentum Dei per semetipsum, et verba illa ad Moysen, Sine me, et indignatus ira disperdam illos.

 
 

XXVII.   Denique reliquas pusillitates quas Deo objiciebant Marcionitae non tantas esse quantas etiam ipsi in Christo fatentur, cui apparitiones illae Veteris Testamenti adscribendae sint.

 
 

XXVIII. Postremo adversus Marcionem alias suas antitheses aemulas facit ad finem usque libri. PAM.

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM - Quidquid a Deo Patre et Creatore factum est, id sapientissime factum docet, ideoque Creatorem Deum bonum esse, non malum.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[0284C] Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis, sui cuique titulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne Deum esse: quatenus ita Pontico placuit, alterum inducere, alterum excludere. Non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet, exstrueret. Sic aedificat qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui Creatori superducitur; ut falso deo depulso, regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus [0284D] divinitatem, nihil jam quaereretur in Deum verum: quem quanto constaret esse, sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcumque sine controversia haberi deceret, adorandum potius quam judicandum; et demerendum magis quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem. [0285A] Quid enim amplius homini necessarium, quam cura in Deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius Deus non erat.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

At nunc negotium patitur Deus omnipotens, dominus et conditor universitatis; ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt: propterea alium Deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse, reprehendere magis possunt, quam negare de arbitrio sensus sui pensitantes Deum aliqui: proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis, ideo alium solem praesumere velit mitiorem [0285B] et salubriorem; quia quem videat, non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat; et quando non putas, optimus et utilis; et cum tibi acrior et infestior, vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales, jam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique majoris. Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum, et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse, quem non scias, nisi ex parte qua voluit ipse. Sed Deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas; imo et accusas quasi sciens; quem si scires, non accusares, imo [0285C] nec retractares. Reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id est magnitudinem, qua Deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. Isaias jam tum apostolus, prospiciens haeretica corda: Quis, inquit (Is. XL, 13, 14), cognovit sensum Domini, aut quis illi consiliarius fuit? [0286A] aut ad quem consultavit? aut viam intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et Apostolus condicet: O profundum divitiarum et sophiae Dei! ut ininvestigabilia judicia ejus, utique Dei judicis, et ininvestigabiles viae ejus! utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit: nisi forte isti censores divinitatis, dicentes: Sic non debuit Deus; et sic magis debuit: quasi cognoscat aliquis quae sint in Deo, nisi spiritus Dei. Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia Dei per sapientiam Deum (I Cor., I, 21), consultiores sibimet videntur Deo. Quoniam, sicut sapientia mundi stultitia est penes Deum, ita et sapientia Dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum Dei sapientius hominibus, et invalidum Dei validius hominibus (I Cor., I, 25). [0286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures. Quod si a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus (I Cor., II, 14), stultitiam existimavit Dei legem, ut quam observare neglexit: ideoque non habendo fidem, etiam quod videbatur habere ademptum est illi (Matth., XIII, 12; Luc., VIII, 18), paradisi gratia et familiaritas Dei, per quam omnia Dei cognovisset, si obedisset: quid mirum si redhibitus materiae suae, et in ergastulum terrae laborandae relegatus, in ipso opere prono et devexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt Dei? Aut quis [0286C] dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: «Non prudenter definxisti me.» Confessus est seductionem; non occultavit seductricem: rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit; non tamen blasphemavit Creatorem, nec reprehendit [0287A] auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse si forte judicem fecerat a primordio.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Igitur oportebit ineuntes examinationem in Deum notum, si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus ejus incipere quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus, et exinde constituta atque praescripta, aliquem sensum suggerat nobis intelligendi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem Dei nostri, dignam quoque Deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum. Jam hoc ipsum quod [0287B] materia est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas Creatoris, qua se Deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui Deus cognosceretur. Quid enim tam bonum, quam notitia et fructus Dei? Nam, etsi nondum apparebat, hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret; sed Deus praesciebat quid boni appariturum esset: et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam, nec obventitiae bonitatis, nec provocatitiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari. Si enim ipsa constituit initium, exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa cum fecit. Initio autem facto, ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis [0287C] et notandis, sidera et luminaria coelestia disposita sunt: Erunt enim, inquit (Gen., I, 14), in tempora, et menses, et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus, quae fecit tempus; sicut nec initium ante initium, quae constituit initium. Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et indeterminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem; sed et aeterna, et Deo ingenita, et perpetua praesumenda, ac per hoc Deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

[0288A] Igitur, cum cognoscendo Deo hominem prospexisset bonitas Dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et majorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque perficeret: et ita de bono Dei, id est de magno, ad optimum quoque ejus, id est ad majus habitaculum promoveretur. Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: Eructavit, inquit, (Ps. XLIV, 1) cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimae arboris, Marcion: imperitissimus rusticus quidem in malam, bonam inseruit; sed non valebit blasphemiae [0288B] surculus, arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris natura testabitur. Adspice ad summam, qualia sermo fructificaverit: Et dixit Deus: Fiat; et factum est, et vidit Deus quia bonum (Gen., I): non quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns, honorans et consignans, et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. Sic et benedicebat quae bene faciebat, ut tibi totus Deus commendaretur, bonus, et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec male facere. Videbimus caussas, quae hoc quoque a Deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere Dei opera, quam ipsius imago et similitudo? [0288C] Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandiente praemisso: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen., I, 26). Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo, in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis (Gen., II, 7). Bonitas amplius delicias adjecit homini, ut quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum, jam tunc de mundo in Ecclesiam. Eadem bonitas et adjutorium prospexit, ne quid non boni: Non est enim, inquit [0289A] (Gen., II, 18), bonum solum esse hominem. Sciebat illi sexum Mariae, et deinceps Ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor., XV, 28). Cujus legis observandae consilium, bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini (Gen., II, 17). Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi [0289B] negligentiam juvaret obsequii. Porro, si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut poena transgressioni adscriberetur; quam tamen evenire noluit, qui ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem Dei nostri interim, vel hucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Jam hinc ad quaestiones omnes. O canes, quos foras Apostolus expellit (Apoc., XXII, 15), latrantes in Deum veritatis! haec sunt argumentationum ossa quae obroditis. Si Deus bonus et praescius futuri, et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, imo et substantiam suam, per [0289C] animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem, circumventum a diabolo? Si enim et bonus qui evenire tale quid nollet, et praescius qui eventurum non ignoraret, et potens qui depellere valeret, nullo modo evenisset, quod sub his tribus conditionibus divinae majestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus. Ad haec, prius est istas species in Creatore defendere, quae in dubium vocantur; bonitatem dico, et praescientiam, [0290A] et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi (Joan., X, 25): ex operibus ineundae probationes. Opera Creatoris utrumque testantur et bonitatem ejus, qua bona, sicut ostendimus; et potentiam qua tanta; et quidem ex nihilo. Nam, etsi ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo, vel sic magna, dum bona: vel sic Deus potens, dum omnia ipsius; unde et omnipotens. De praescientia vero quid dicam? q uae tantos habet testes, quantos fecit prophetas. Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit, et praesciendo disposuit, certe ipsam transgressionem; quam nisi praescisset, nec cautionem ejus delegasset sub metu mortis. Igitur [0290B] si et fuerunt in Deo istae facultates, prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit; videamus et hominis conditionem, ne per illam potius evenerit, quod per Deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a Deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem Dei in illo animadvertens, quam ejusmodi status formam. Neque enim facie et corporalibus lineis, tam variis in genere humano, ad uniformem Deum expressus est; sed in ea substantia, quam ab ipso Deo traxit, id est animae, ad formam Dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum ejus confirmavit etiam ipsa lex, tunc a Deo posita. Non enim poneretur lex ei qui non haberet [0290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sic et in posteris legibus Creatoris invenias, proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem (Deut., XXX, 15): sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante Deo et minante et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homini.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Sed quoniam ex hoc jam intelligimur, eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari; ne et tu [0291A] hinc jam opponas, non ita illum institui debuisse si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset; hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem, et ita institutum, et digne Deo institutum, potiore ostensa ea caussa quae ita fecit institui. Bonitas Dei et ratio ejus huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud Deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus. Oportebat Deum cognosci: bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse, quod Deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset, quam imago Dei et similitudo? Et hoc bonum, sine dubio, et rationale. Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut totius mundi possidens homo, non in primis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem Dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola nunc bonitas deputetur, quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem. Aliud sibi ratio defendat in ejusmodi institutionem. Nam bonus natura Deus solus (Matth., XIX, 17). Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem qui totus ex [0291C] institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam qua esset: atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione; non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte [0292B] servando, et malo sponte vitando: quoniam et alias positum hominem sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Caeterum, nec boni nec mali merces jure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando, vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare. Caeterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem ejus inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique, et bonitas Dei a primordio operum perspecta, persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet, quod ipsa commisit.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Hac definitione omnia Deo salva sunt; et natura bonitatis, et ratio dispositionis, et praescientiae et potentiae [0293A] copia. Exigere tamen a Deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione ejus, ut desinas quaerere an Deo nolente potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem Dei boni, sed rationalibus institutionibus ejus vindicandas, nec illud miraberis, quod Deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire, ut conservaret ea quae voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid? quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius Quis enim non hoc [0293B] praestat ei, cui quid semel frui praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique, puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu foeminae arcet, nonne exclamaret Marcion: O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit! Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? [0293C] Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri videretur, cum obstitisset? e t quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum Deo, quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcumque? Vidisset homo si non bene dispunxisset quod bene acceperat; ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum ejus impleri. Haec dignissime peroraturus in Creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, [0294A] obstitisset, nunc tibi insusurra pro Creatore et gravitatem, et patientiam, et fidem, institutionibus suis functo, ut et rationalibus et bonis.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet Dei legisque ejus. Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat, facto in animam vivam; recte vero vivere demandarat, admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat, qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris poenitentiam, quam mortem (Ezech., XVIII, 23). Igitur, sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit: et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. [0294B] Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est; sed imago et similitudo Dei, fortior angelo; sed adflatus Dei generosior spiritu materiali, quo angeli constituerunt. Qui facit, inquit (Ps. CIII, 5), spiritus angelos (Hebr., I, 7), et adparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eumdem hominem, eamdem substantiam animae, eumdem Adae statum, eadem arbitrii libertas et [0294C] potestas, victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum ejus administratur.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Quoquo tamen, inquis, modo substantia Creatoris delicti capax invenitur, cum adflatus Dei, id est anima, in homine deliquit. Nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad hoc interpretanda erit qualitas animae. In primis tenendum, quod graeca Scriptura signavit, adflatum nominans, non spiritum. Quidam enim de graeco interpretantes, non recogitata differentia, nec curata proprietate verborum, pro adflatu, spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum Dei delicto [0295A] infuscandi, id est ipsum Deum; et usurpata jam quaestio est. Intellige itaque adflatum minorem spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam ejus, non tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, etsi de vento aura, non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. Nam et ideo homo imago Dei, id est spiritus: Deus enim spiritus. Imago ergo spiritus, flatus. Porro, imago veritati non usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem Dei comparare, ut quia veritas, id est spiritus, id est Deus, sine delicto est, ideo et adflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum. In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet. Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum; ita et anima imago spiritus, solam vim ejus exprimere non valuit, id est, non delinquendi foelicitatem. Caeterum non esset anima, sed spiritus; nec homo, qui animam sortitus est, sed Deus. Et alias autem, non omne quod Dei erit, deus habebitur: ut expostules Deum et adflatum, id est vacuum a delicto, quia Dei sit adflatus. [0295C] Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut et Deus de spiritu suo. Denique, cum manifeste Scriptura dicat (Genes., II, 7) flasse Deum in faciem hominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a conditione factoris. Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo, ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu, ideo erit spiritus. Ipsum quod anima, vocitatus est flatus. Vide etiam ne de adflata conditione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. Ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane, cum illam exigis Deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum vero ad angelum [0295D] provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis; cui jam angeli administrant (Hebr., I, 14); qui etiam angelos judicaturus est [0296A] (I Cor., VI, 2), si in Dei lege constiterit, quod in primordio noluit. Hoc ipsum ergo potuit adflatus Dei admittere. Potuit, sed non debuit. Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud jam videri potest anima deliquisse, quod illi cum Deo adfine est, per adflatum: sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium; a Deo quidem rationaliter adtributum; ab homine vero, qua voluit agitatum. Quod si ita se habent, omnis jam Dei dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim [0296B] arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. Quod denique malum adscribes Creatori? si delictum hominis, non erit Dei, quod est hominis: nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, imo et condemnator. Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit; non utique futuram, si non contempsisset.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Sed, etsi ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti; uti sic quoque in Creatorem dirigas culpam, ut auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus: ergo quod factus a Deo est, id est angelus, id erit ejus qui [0296C] fecit; quod autem factus a Deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de Deo; et quidem falsum: primo, quod Deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc quasi morituri non essent, si edissent; tertio, quasi Deus illis invidisset divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines, et infamiae in Deum? a Deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas Ezechielis prophetiam (Ezech., XXVIII, 12), facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum, quam sponte corruptum. In persona enim principis Sor, ad diabolum pronuntiatur: Et factus est sermo Domini ad [0296D] me, dicens: Filii hominis, sume planctum super principem Sur; et dices ei : Haec dicit Dominus: Tu resignaculum similitudinis (qui scilicet integritatem [0297A] imaginis et similitudinis resignaveris), plenus sapientia , corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium), in deliciis paradisi Dei tui natus es (illic enim ubi Deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat). Lapidem optimum indutus es; sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, jaspin, lyncurium, achaten, amethystum, chrysolitum, beryllum, onychinum ; et auro replesti horrea tua, et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub posui te in monte sancto Dei; fuisti in medio lapidum igneorum; fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae . De multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti, et deliquisti: et caetera. Quae ad sugillationem angeli, [0297B] non ad illius principis proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso Dei natus sit; ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc: nec cum Cherub positus in monte sancto Dei, id est, in sublimitate coelesti, de qua Satanam Dominus quoque decidisse testatur; nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur dejectus est Satanas. Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt [0297C] laesurae tuae: illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem ejectum a Dei obsequio: et ex illo deliquit, ex quo delictum seminavit; atque ita exinde negotiationis, id est, malitiae suae multitudinem exercuit; delictorum scilicet et sensuum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. Nihil enim Deus proximum sibi non libertate ejusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Igitur usque ad delictum hominis, Deus a primordio tantum bonus, exinde judex, et severus, et quod Marcionitae volunt, saevus. Statim mulier in doloribus parere, et viro servire damnatur (Gen., III, 16): sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem in crementum generis audierat, Crescite tantum et multiplicamini: sed quae in adjutorium masculo, non in servitium fuerat destinata. Statim et terra maledicitur (Gen., III, 18); sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae; sed ante foenum, et herbae, et arborum [0298B] fructuosa. Statim sudor et labor panis; sed ante ex omni ligno victus immunis, et alimenta secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra. Exinde ad mortem, sed ante ad vitam. Exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas Dei, secundum naturam; severitas posterior, secundum caussam. Illa ingenita, haec accidens: illa propria, haec accommodata: illa edita, haec adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec caussa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei Deus praestitit. Incipe nunc etiam judicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium Deum somniasti solummodo bonum, quia non potes judicem: quanquam et illum ut judicem ostendimus. Aut si non judicem, certe perversum [0298C] ac vanum, disciplinae non vindicandae, id est, non judicandae constitutorem. Non reprobas autem Deum judicem, qui non judicem Deum probas? Ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quae judicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est, injustitiam in titulos bonitatis adscribere. Nunc enim justitia malum, si injustitia bonum. Porro, cum cogeris injustitiam de pessimis pronuntiare, eodem jugo urgeris justitiam de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. Igitur quanto malum injustitia, tanto bonum justitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis; quia bonitas nisi justitia regatur. u t justa sit, non erit bonitas, si injusta sit. Nihil enim bonum, quod injustum; bonum autem [0298D] omne, quod justum.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

[0299A] Ita si societas et conspiratio bonitatis atque justitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diversitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum, et seorsum deum justum? Illic consistit bonum, ubi et justum. A primordio denique creator tam bonus, quam et justus, pariter et utrumque processit. Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit. Justitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter coelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria majora et [0299B] minora, diurna atque nocturna, inter marem et foeminam; inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita justitia distinxit. Totum hoc judicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs, habitus elomentorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum, judicia sunt Creatoris; ne putes eum exinde judicem definiendum, quo malum coepit, atque ita justitiam de caussa mali offusces. His enim modis ostendimus eum cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam Deo et naturalem, nec obventitiam deputandam, quae in Domino inventa sit arbitratrix operum ejus.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc justitiae opus procuratio bonitatis est, quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit; utique bono, non malo proficit. Denique timor judicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficiebat bonum [0300A] per semetipsum commendari, jam sub adversario laborans. Nam etsi commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile jam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere, et custodire compelleret. Coeterum, tot illecebris mali expugnantibus bonum, quis illud appeteret, quod impune contemneret? Quis custodiret, quod sine periculo amitteret? Legis (Matth., VII, 13) mali viam latam, et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas Creatoris, et vix a malo avellimur: quid, si nihil minaretur? Hanc justitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Non qualem oportet Deum velles; [0300B] qualem malles expediret? sub quo delicta gauderent? cui diabolus illuderet? illum bonum judicares Deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde, quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus Deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et juvandi et laedendi potens. Minus est, tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De ejusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur, qui utramque non valuit. Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [0300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps. VI, 6; Ezech., XXXIII, 11); et timendum, quia nolit peccatum: diligendum, quia malit poenitentiam peccatoris, quam mortem; et timendum, quia nolit peccatores sui jam non poenitentes. Ideo lex utrumque definit, Diliges Deum, et Timebis Deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

[0301A] Ad omnia tibi occurrit Deus: idem percutiens, sed et sanans; mortificans, sed et vivificans; humilians, sed et sublimans; condens mala, sed et pacem faciens (Deuter., XXXIII, 39): ut etiam et hinc respondeam haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens: Ego sum qui condo mala (Is., XLV, 7). Amplexi enim vocabuli communionem, duas malorum species in ambiguitate turbantem; quia mala dicuntur, et delicta, et supplicia; passim volunt eum conditorem intelligi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [0301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti. De his ergo creator profitetur malis, quae congruunt judici. Quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur, caeterum suo nomine bona, qua justa, et bonorum defensoria, et delictorum, inimica, atque in hoc ordine, Deo digna. Aut proba ea injusta, ut probes malitiae deputanda, id est, injustititae mala: quia si justitiae erunt, jam mala non erunt, sed bona; malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur injuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse, quo noluit caruisse; injuste malitiam aevi illius imbribus, [0301C] dehinc et ignibus caesam; injuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. Indurat cor Pharaonis; sed meruerat in exitium subministrari, qui jam negaverat Deum; qui jam legatos ejus toties superbus excusserat; qui jam populo laborem operis adjecerat: postremo, qua Aegyptius [0302A] olim Deo reus fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens, quam Deum vivum. Impetit et ipsum populum, sed ingratum. Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in Prophetam.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

Justitiam ergo primo judicis dispice: cujus si ratio constiterit, tunc et severitas; et per quae severitas decurrit, rationi et justitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite caussas caeteras quoque, ut sententias condemnetis: excusate delicta, ut judicia reprobetis. Nolite reprehendere judicem, sed revincite malum judicem. Nam et si patrum delicta ex filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinae obedirent. Quis enim non magis [0302B] filiorum salutem, quam suam curet? Sed etsi benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito ejus; cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut per totum genus et gratia decurreret, et offensa. Salvo eo quod postea decerni habeat: non dicturos acidam uvam patres manducasse, et filiorum dentes obstupuisse (Jerem., XXXI, 29); id est, non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris; sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi, duritia legis edomita, justitia jam non genus, sed personas judicaret. Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces; ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam [0302C] fuerant irrogaturi: Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum (Matth., XXVII, 25). Hoc itaque omnis providentia Dei censuit, quod jam audierat.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

Bona igitur et severitas, quia justa, si bonus judex, id est justus. Item caetera bona, per quae opus [0303A] bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitatis, sicut severitas debitum est justitiae. Vindicanda erit procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt judici exprobrari quae judici accidunt, carentia et ipsa culpa, sicut et judex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero ejus accuses, quod secent, et inurant, et amputent, et constrictent? quando sine instrumento artis, medicus esse non possit. Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque ejus, ut mala ministeria, reprehende. Proinde est enim, cum Deum quidem judicem admittis, eos vero motus et sensus, per quos judicat, destruis. Deum nos a Prophetis [0303B] et a Christo, non a philosophis, nec ab Epicuro, erudimur. Qui credimus Deum etiam in terris egisse, et humani habitus humilitatem suscepisse ex caussa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt Deum curare quidquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio ejusmodi: Si Deus irascitur, et aemulatur, et extollitur, et exacerbatur; ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est, etiam mortuum Deum credere, et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praejudicant, ut quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur hujusmodi passiones, idcirco et in Deo ejusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substantiae exigunt, licet [0303C] vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram, et oculos ostendunt: quam [0304C] semotam a judicariis sensibus, et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem Deo agnoscere, pluentem super bonos et malos, et solem suum oriri facientem super justos et injustos (Matth., V. 45): quod alius Deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in Creatorem Marcion de Evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est, et omni a conscientia legitur; et erit haec ipsa patientia creatoris in judicium Marcionis: illa patientia, quae exspectat poenitentiam potius peccatoris, quam mortem; et mavult misericordiam, quam sacrificium (Os., VI, 6); avertens jam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrymis, et restituens statum regni Babylonis tyranno poenitentiam functo. Illam [0305A] dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit: et David, delicta in domum Uriae confessum, venia liberavit: et ipsum Israel toties restituit, quoties judicavit; toties refovit, quoties et increpuit. Non solum igitur judicem aspiciens, convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur, considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem: cum utrumque conveneris in Creatore, invenies in eo et illud, propter quod alterum Deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum, consiliorumque ejus. Dices forsitan, haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes, Moses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo Deo didicit Creator [0305B] meus praescribere: Non occides; non adulterabis; non furaberis; non falsum testimonium dices; alienum non concupisces; honora patrem et matrem; et: diliges proximum tuum ut temetipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae, et justitiae, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis praescripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur (Levit., XXV); cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum; bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

Sed quae potius legis bona defendam, quam quae haeresis concupiit, ut talionis definitionem, oculum [0305C] pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis (Exod., XXI, 24)? Non enim injuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae prospicit, ut quia durissimo et infideli in Deo populo longum, vel etiam incredibile videtur a Deo exspectare defensam, edicendam postea per Prophetam: Mihi defensam, et ego defendam, dicit Dominus (Deuter., XXXII, 35; Rom., XII, 19): interim commissio injuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis; ut sic improbitas astuta cessaret, dum, secunda permissa, prima [0306A] terretur, et prima deterrita, nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eumdem saporem passionis. Nihil amarius quam idipsum pati, quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et fraenos impositos illi gulae agnosce, quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat, et surrexerat ludere (Exod. XXXII, 6). Proinde, ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, qua de victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, [0306B] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus. Reprehendendus sane Creator, quod cibos potius populo suo abstulit, quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera, et operationum, et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi Deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et quis exquisivit ista de manibus vestris (Is. t. II)? sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

[0306C] Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris, adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a Dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem, quam in lege Domini voluntas ejus, et in lege Domini meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2)? Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis, et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis: ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis [0307A] scilicet et propheticae, in omnibus pene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem Deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet Deo servire. Ad hoc beneficium, non onus legis adjuvandum, etiam Prophetas eadem bonitas Dei ordinavit, docentes Deo digna: Auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere judicium, judicare pupillo, et justificare viduam, dirigere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam in integram, dissipare scripturam injustam (Is. LVIII, 1), infringere panem esurienti, et tectum non habentem inducere in domum tuam; nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere: compescere linguam a malo, et labia ne loquantur dolum (Ps. XXXIII, 13); [0307B] declinare a malo, et facere bonum; quaerere pacem, et sectari eam; irasci et non delinquere (Ps. IV, 5), id est, in ira non perseverare, sive saevire; non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere (Ps. I, 1). Sed ubi? Vide: quam bonum et quam jucundam habitare fratres in unum (Ps. CXXXII, 1), meditantes die ac nocte in lege Domini; quia bonum scilicet fidere in Dominum, quam fidere in hominem, et sperare in Dominum, quam sperare in principes (Ps. CXVII, 7-8). Qualis enim apud Deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium ejus non decidet, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur illi (Ps. I, 3). Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum [0307C] nomen Dei, et non juravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutificatore suo (Ps. XXIII, 4). Oculi enim Domini super timentes eum, sperantes in [0308A] misericordiam ipsius, ad eliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame (Ps. XXXII, 18), utique vitae aeternae. Multae enim pressurae justorum, et ex omnibus liberabit eos Dominus (Ps. XXXIII, 19). Honorabilis mors in conspectu Domini sanctorum ejus (Ps. CXV, 15). Dominus custodit omnia ossa eorum : unum ex ipsis non comminuetur. Redimet Dominus animas servorum suorum (Ps. XXXIII, 21-23). Pauca ista de tantis scripturis Creatoris intulimus, et nihil puto jam ad testimonium Dei optimi deest, quod satis et praecepta bonitatis, et promissa consignant.

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque [0308B] pisculentum de cibis Lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hinc blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscujusque jam proximam dispargunt, jactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem Creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrabemus ingenia tenebrarum, objicientia Creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. Age, infelicissime haeretice, teipsum expostulo arbitrum: cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti judicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea; contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorumdem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento [0308C] mercedes restitui oportere illius operariae servitutis, pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. Quid judicabis, optimi Dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? [0309A] Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque; Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Judaeorum vero reposcentium operas suas: et tandem vasis istis renuntiaverunt sibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant. Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum millium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem pars major? r epetentium vasa, an incolentium villas et urbes? Querela ergo mare Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo injuriarum judicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderet flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis [0309B] lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus, et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasses? Igitur si bona Hebraeorum caussa, bona jam et caussa, id est, mandatum Creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum, in tempore expeditionis angusto, aliquo solatio tacitae compositionis expunxit. Plane minus exigi jussit: Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant.

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

Sic et in caeteris contrarietates praeceptorum ei exprobras, ut mobili et instabili; prohibentis sabbatis operari, et jubentis arcam circumferri per dies octo, id est, etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. [0309C] Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina prohibentem. Siquidem, Sex, inquit (Exod. XX, 9, 10), diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbati ; non facies in ea omne opus. Quod? Utique tuum. Consequens enim est, ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra induxerat: tua scilicet, id est, humana, et quotidiana. Arcam vero circumferre, neque quotidianum opus videri potest, neque humanum; sed et rarum, et sacrosanctum, et ex ipso tunc Dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium Creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est, si [0310A] de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate: sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est: suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt: non suum enim opus, sed Dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.

 
 

 

 
 

CAPUT XXII.

 
 

Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in coelo et in terra et in aquis, ostendit et caussas, idololatriae scilicet substantiam cohibentes. Subjicit enim: Non adorabitis, neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies,. postea praecepta Mosi a Domino, non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. [0310B] Et taceo de figura remedii Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum, certe simplex ornamentum, accommodata suggestui, longe diversas habendo caussas ab idololatriae conditione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocantis scilicet ab idolis ad Deum officia ea, quae si rursus ejecerat, dicens (Ps. I, 11): Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrum? hoc ipsum voluit intelligi, quod non sibi ea proprie exegisset: Non enim bibam, inquit (Ps. XLIX, 13), sanguinem taurorum; quia et alibi ait (Is., XL, 28): Deus aeternus non esuriet, nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit, [0310C] et holocausta Noe odoratus est libenter, quae jucunditas sive viscerum vervecinorum, sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et Deum metuens offerentium ea quae a Deo habebant, et pabuli et suavis olentiae gratia apud Deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet Dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti, tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? At si cliens ei munera ultro, vel etiam dicto ordine suo offerat, et solemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa caetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel [0311A] dives exclamet: Quo mihi multitudinem munerum tuorum? plenus sum; et: Solemnitates, et dies festos , et vestra sabbata odit anima mea . Vestra dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem Dei celebrando, sua jam, non Dei, fecerant, conditionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIII.

 
 

Si vero etiam circa personas levem vultis intelligi, cum reprobat aliquando probatos; aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi judicia sua aut damnet praeterita, aut ignoret futura; atquin nihil tam bono et judici convenit, quam pro praesentibus meritis et rejicere et allegere. Allegitur [0311B] Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. Rejicitur Salomon, sed jam a mulieribus alienis possessus, et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. Quid faceret Creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret jam propter futura delicta? sed Dei boni non erat, nondum merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed justi judicis non erat, rescissis jam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum Deus semper allegeret, quem nunquam posset recusare? v el quis item sine aliquo bono opere, ut eum Deus semper recusare, quem nunquam posset allegere? Exhibe bonum semper, et non recusabitur: exhibe malum semper, et nunquam allegetur. [0311C] Caeterum, si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a Deo, et bono, et judice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit; sed censura gravissima et providentissima, merita temporis cujusque dispensat.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIV.

 
 

Sic et poenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, imo jam ex delicti recordatione poeniteat: [0312A] quoniam quidem dixerit (I Reg. XV, 11): Poenituit quod regem fecerim Saul; praescribens scilicet, poenitentiam confessionem sapere mali operis alicujus vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis poenitentiae confessio, ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a Creatore, qui non deliquerat, cum Saulem assumit in regnum, et Sancto Spiritu auget; optimum enim adhuc: qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime allegerat, sed nec ignoraverat ita eventurum, nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem Deo ei, quem Deum non negans, confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat, sed malum factum Saulis (ut dixi) onerabat poenitentiae [0312B] suae professione; quam, vacante delicto circa Saulis allectionem, consequens est invidiosam potius intelligi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Jonae (Joan. III, 10): Et poenituit Dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Jonas ad Dominum: Propterea praeveni profugere in Tharsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem, et plurimum misericordiae, poenitentem malitiarum (Joan. IV, 2). Bene igitur quod praemisit optimi Dei titulum, patientissimi scilicet super malos, et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnocentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere [0312C] in talem, id est optimum, etiam malitiae concursum. Et quia Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere (Matth. VII, 48), sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intelligendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam nunc significari, non quae ad naturam redigatur Creatoris quasi mali, sed quae ad potestatem [0313A] quasi judicis, secundum quam enuntiarit (Is. XLV, 7): Ego sum qui condo mala, et: Ecce ego emitto in vos mala (Jerem. XVIII, II), non peccatoria, sed ultoria; quorum satis diluimus infamiam, ut congruentium judici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehendentur in judice, nec hoc nomine suo malum judicem ostendunt; ita et malitia haec erit intelligenda nunc, quae ex illis malis judicariis deputata, cum ipsis competat judici. Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiae poenituit Creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et deletui vindicandae. Atqui nec ullum admissum criminosum reputabitur Creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque [0313B] decreverat abolendam. Ita, quod juste destinaverat, non male destinans, ex justitia non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit, ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam justitiae nomine excusas, quia juste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui justitiae, utique non poenitendae, poenitentiam gessit. Imo nec justitiae, inquam, poenitebit Deum, et superest jam agnoscere quid sit poenitentia Dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicujus boni operis ingratia poenitet, ideo et Deum proinde. In quantum enim Deus nec malum admittit, nec bonum damnat, in tantum nec poenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura [0313C] determinat, dicente Samuele Sauli (I Reg. XV, 28): Discidit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, optimo super te; et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur, neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae poenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia, neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos poenitentiae divinae? Jam relucet, si non ad humanas conditiones eam referas. Nihil enim aliud intelligetur, quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione ejus possit admitti, etiam in homine, [0314A] nedum in Deo, cujus omnis sententia caret culpa. Nam et in graeco sono, poenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud Deum pro rerum variantium sese occursu fieri ostendimus.

 
 

 

 
 

CAPUT XXV.

 
 

Jam nunc ut omnia ejusmodi expediam, ad caeteras pusillitates, et infirmitates, et incongruentias (ut putatis) interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat Deus (Gen. III): Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset? et caussato nuditatis pudore, an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus? Imo nec incertus admissi, nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem, evocatum prodire in conspectum Domini, non sola [0314B] nominis inclamatione, sed cum aliqua jam tunc admissi suggillationem. Nec enim simplici modo, id est, interrogatorio sono legendum est, Adam ubi es ? sed impresso et incusso, et imputativo, Adam, ubi es? id est, in perditione es; id est, jam hic non es; ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Caeterum, qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cujus coelum thronus, et terra scabellum, nimirum hujus oculos aliqua paradisi portio evaserat, quo minus illi ubicumque Adam ante evocationem viseretur, tam latens, quam de interdicta fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subjecti praeterire non posse. Stulte qui tantum argumentum divinae majestatis, et [0314C] humanae instructionis, naso agis. Interrogabat Deus quasi incertus, ut et hinc liberi arbitrii probans hominem, in caussa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine relevandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater ejus; quasi non jam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi; atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum: ut jam tunc initiaretur evangeliea doctrina (Matth. XII, 37): Ex ore tuo justificaberis , et ex ore tuo damnaberis . [0315A] Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente Domino (Gen. III, 22): Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis: de futura scilicet allectione hominis in divinitatem. Denique, quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et vivat in aevum. Interponens enim et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam, nec Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et maledixit, et cupidum morte luere delictum, mori interim vetuit, ut praeter admissum, etiam negationis ejus oneratum. Haec erit ignorantia Dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo, quid sibi agendum [0315B] sit, ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorrham descendens: Videbo, ait (Gen., XVIII, 21), si secundum clamorem pervenientem ad me consumment , si vero non, ut agnoscam. Et hic, videlicet, ex ignorantia incertus et scire cupidus? an hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? Quod si descensum quoque Dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere judicium, nisi descendisset; vide ne tuum aeque Deum pulses. Nam et ille descendit, ut quod vellet, efficeret.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVI.

 
 

Sed et jurat Deus. Numquid forte per Deum Marcionis? Imo, inquit, quod multo vanius, per semetipsum. Quid velles faceret, si alius Deus [0315C] non erat in conscientia ejus, hoc cum maxime jurantis alium absque se omnino non esse? Igitur pejerantem deprehendis, an vane dejerantem? Sed non potest videri pejerasse, qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc dejerans vere, non pejeravit. Sed nec vane dejerat, alium Deum non esse. Tunc enim vane dejeraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Jurat igitur per semetipsum, ut vel juranti Deo credas alium Deum omnino non esse. Hoc ut Deus faceret, tu quoque Marcion coegisti: [0316A] jam tunc enim providebaris. Proinde, si et in promissionibus aut comminationibus jurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil Deo indignum est, quod efficit Deo credere. Satis et tunc pusillus Deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum, de famulo suo postulat Moyse (Exod., XXXII, 10): Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen Deo suo, deprecatorem, imo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis in persona Mosi figuratum, Patris deprecatorem, et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit, si et Moysi proprie donatus [0316B] est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a Domino, id Dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit: Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando, et semetipsum offerendo non sineret; atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud Deum.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVII.

 
 

Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quanquam et cum haereticis non multo diversa congressio stet. Quatenus et ipsi Deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis deversatum jam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi Deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim Deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium majestatis suae stravit, ut etiam morti subjiceret, et morti crucis; cur non putetis nostro [0317A] quoque Deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen judaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates, quae jam praejudicare debebunt Christum, humanis passionibus objectum, ejus Dei esse, cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in Dei Patris nomine; ipsum ab initio conversatum; ipsum congressum cum Patriarchis et Prophetis, Filium Creatoris, Sermonem ejus, quem ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit; diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est (Ps. VIII, 6): qua diminutione in haec quoque dispositus est a Patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio, jam inde hominem, [0317B] quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit; ille, qui interrogat; ille, qui postulat; ille, qui jurat. Caeterum, Patrem nemini visum, etiam commune testabitur evangelium, dicente (Matth., XI, 27) Christo: Nemo cognovit Patrem nisi Filius; ipse enim et Veteri Testamento pronuntiarat (Exod., XXXIII, 20): Deum nemo videbit, et vivet; Patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipse erat Deus, qui videbatur Dei Filius. Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur quaecunque exigitis Deo digna, habebuntur in Patre invisibili incongressibilique et placido, et (ut ita dixerim) philosophorum Deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in Filio, et viso, et audito, et congresso, arbitro [0317C] Patris et ministro, miscente in semetipso hominem et Deum; in virtutibus, Deum; in pusillitatibus, hominem; ut tantum homini conferat, quantum Deo detrahit: totum denique Dei mei penes vos dedecus, sacramentum est humanae salutis. Conversabatur Deus, ut homo divine agere doceretur. Ex aequo agebat Deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum Deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem Deum dedignaris, nescio an ex fide credas Deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem Creatoris? Judicem eum designatis, et severitatem judicis secundum merita caussarum congruentem pro saevitia [0318A] exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem ejus benignitati congruentem, pro captu mediocritatis humanae dejectius conversatam, ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus; nec judex, nec amicus. Quid, si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Judicem quidem et illum esse jam ostendimus in libello suo; et de judice necessarie severum, et de severo sicut saevum, si tamen saevum.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVIII.

 
 

Nunc et de pusillitatibus, et malignitatibus, caeterisque notis, et ipse adversus Marcionem antitheses aemulas faciam. Si ignoravit Deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, [0318B] eadem via sursum et deorsum. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem, et ipsum auctorem delicti diabolum, et omne malum, quod Deus meus passus est esse; hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas Deus noster. Proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit, qua tanto aevo non respexit. Poenituit in aliquo Deum nostrum. Sed et vestrum. Eo enim quod tandem animadvertit ad hominis salutem, poenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur negligentia salutis humanae, nonnisi per poenitentiam emendata apud Deum vestrum. Mandavit fraudem Deus noster; sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et [0318C] argento, tanto fraudulentior Deus vester, qui hominem Domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit Deus noster; sed et vester vicem prohibens, iterabilem magis injuriam facit. Quis enim non rursus percutiet, non repercussus? Nesciit Deus noster quales allegeret? Ergo nec vester Judam traditorem adlegisset, si praescisset. Sic et mentitum alicubi dicis Creatorem: longe majus mendacium est in tuo Christo, cujus corpus non fuit verum. Multos saevitia Dei mei absumpsit? Tuus quoque Deus, quos salvos non facit, utique in exitium disponit. Deus meus aliquem jussit occidi? Tuus semetipsum voluit interfici; non minus homicida in semetipsum, [0319A] quam in eum a quo vellet occidi, Multos autem occidisse Deum ejus probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIX.

 
 

Caeterum, ipsas quoque antitheses Marcionis cominus caecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio Creatoris tam boni quam et judicis, secundum utriusque partis et exempla congruentia Deo, ut ostendimus. Quod si utraque pars bonitatis atque justitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, [0319B] atque ita alienare Christum a Creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos conjungunt, quos in eis diversitatibus ponunt quae Deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum quae Deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestat quam demonstrationem ejusdem Dei optimi et judicis: quia haec duo in solum Deum competunt. Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum Creatori, ad unitatem [0320A] magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus, bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere, in quibus praemiserat severitatem. Quia nec mirum erit diversitas temporalis, si postea Deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per antitheseis facilius ostendi potest ordo Creatoris a Christo reformatus et repercussus, et redditus potius quam exclusus, cum praesertim Deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione Creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo eum antitheses singulas species Creatoris aemulatum demonstrant, agnoscam igitur et in hoc per illas Deum meum zelotem, qui res suas arbustiores in primordiis bona et rationali aemulatione [0320B] maturitatis praecuraverit suo jure. Cujus antitheses etiam ipse mundus ejus agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione modulatus. Quamobrem, inconsiderantissime Marcion, alium Deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Caeterum ejus erit antithesis, cujus est et in mundo.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER TERTIUS.

 
 

[0319] ARGUMENTUM.

 
 

[0319D]

 
 

I.             Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis.

 
 

  II.           Deinde suspectum esse, quod tam subito venerit Christus Marcionis, antequam Pater de Filio testaretur, mittens de misso.

 
 

III.           Neque vero sufficere, quod se Filium Dei probaturus esset per documenta virtutum; tum quod temerariam signorum fidem ipse Christus ostendat, etiam apud pseudoprophetas facillimam, tum quod Creator jam [0320D] ante illum, et per famulos suos virtutes sit operatus.

 
 

  IV.          Si autem post Creatorem, illum emendaturus, revelatus sit Christus Marcionis; debuisse non ante, sed post Christum Creatoris revelari, uti etiam illum emendaret.

 
 

  V.           Jam vero Scripturis probaturus Christum Creatoris fuisse, cujus Scripturae ab eo adimpletae sint, praefatur, duas caussas eloquii prophetici adversariis agnoscendas; unam, qua futura interdum pro jam transactis annuntiantur; aliam, qua pleraque figurate portenduntur.

 
 

VI.           Itaque Judaïcum errorem pro Marcionitis non facere, qui Christum Creatoris, tanquam extraneum interfecerint; utpote quos illum ignoraturos, Scripturis [0321A] praedictum sit; idque, quatenus solum hominem arbitrabantur.

 
 

VII.         Convinci autem utrosque duobus Christi adventibus, duplici a prophetis habitu demonstratos; quorum priorem, obscuriorem et indigniorem, intelligere et credere non potuerunt.

 
 

VIII.        Posthaec adversus Marcionitas, et alios ipsorum errorum auctores, ab apostolo Joanne antichristos pronuntiatos, Christum defendit vere et in carne venisse, vel ex eo quod alioqui etiam christiani nominis fructus, mors Christi neganda sit, et resurrectio.

 
 

IX.          Neque ipsi suffragari angelos Creatoris, quasi illi in phantasmate putativae carnis egerint apud Abraham et Lot; et tamen vere sint congressi et pasti; quod ad moriendum pro nobis non essent dispositi. [0321B]

 
 

X.            Si autem carnem Christus tanquam indignam aspernatus est; dedignandam etiam illi fuisse illius imaginem, eo quod statum sequatur similitudo.

 
 

XI.          Et vero non recte Marcionem putativam in Christo corpulentiam asseruisse, ne nativitatem ejus agnoscere cogeretur; quia poterat etiam putativam illam nativitatem accommodasse; quarum neutrum tamen possit consistere, eo quod Deo magis competat veritas, quam mendacium.

 
 

XII.         Nihil etiam facere contra Christum Creatoris, quod ab Isaia Emmanuel vocandus scribatur; quo nomine non est editus; quia sufficit, quod significatione, non sono, nobiscum Deus fuerit Christus.

 
 

XIII.        Neque etiam per virtutem Damasci, et spolia Samariae, et regem Assyriorum (quae Christo accommodat [0321C] Isaias) bellatorem illum portendi; sed figurari magos Orientales, Christum in infantia auro et thure munerantes.

 
 

XIV.        Nam et alibi (in Psalmis nempe et Apocalypsi Joannis) figurate arma bellica Christo adscribi.

 
 

XV.         Prosequitur deinceps, Christi nomen non competere Christo Marcionis; tum quod proprium sit unius, et tamen etiam Creatoris Christus id nomen habuerit; tum quod ungui non potuerit, qui corpus non habuit, et proinde Christus, id est unctus, vocari nullo modo potuit.

 
 

XVI.        Multo minus nomen Jesu, quem Judaei non exspectant, et Christo Creatoris competit, eo quod nihil commune esse debeat Christo alterius Dei cum Christo Creatoris. [0321D]

 
 

XVII.      Porro iisdem pene verbis, eadem, quae supra libro adversus Judaeos, Scripturarum affert testimonia de contemptibili Christi in passione habitu.

 
 

XVIII.     Item et de exitu ejus per passionem crucis, ex Pentateucho.

 
 

XIX.       Item ex Psalmis et Prophetis.

 
 

XX.         Postremo, probat Christum Creatoris vere Christum fuisse, quod ad illum conversae sint omnes nationes [0322A] juxta praedictionem David, quae tamen neque de illo, neque de filio ejus Salomone possit intelligi.

 
 

XXI.       Etenim non Judaeorum modo, sed et nationum vocationem ad Christum Creatoris, pluribus scripturis praedictam esse.

 
 

XXII.      Quippe cum non alterius, sed ejusdem Dei praedicatores Apostolos, et eadem cum Christo passuros tam ipsos, quam omnes fideles, prophetatum sit.

 
 

XXIII.     Verumenimvero, quia cum Judaeis negabat Christum venisse Marcion, ostendit exitum (sive exitium) ipsorum, quem ob impietatem in Christum relaturi praedicabantur, jam completum esse. Quod vane fieret, si propter Christum Dei alterius id paterentur, qui ab aemulis illius, nempe potestatibus Creatoris, in crucem actus esset; neque enim potuit Creator [0322B] ulcisci, nisi suum Christum.

 
 

XXIV.     Denique occasione ejus quod Marcion dicebat, restitutam iri Judaeam a Deo suo, remittens lectorem ad LIBRUM IV. ADVERSUS MARCIONEM de sinu Abrahae, et ad OPUS DE SPE FIDELIUM de dicta restitutione Judaeae, late hic etiam prosequitur millenariorum somnium, de quo latius inter paradoxa Auctoris. SCRIPTURUS Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat, C. I. Inprimis diversitatem praeceptorum et disciplinarum non negans, in unum et eumdem Deum competere demonstrat; ex eo quod ipse Deus Creator per [0322C] Prophetas suos aliam legem novam, Evangelii nempe, orituram praedixerit pro Veteri, ac testamentum aeternum pro temporati.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, jam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti, post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praejudicatum est, Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, cum determinatum est, alium Deum non credendum praeter Creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps Apostoli non alterius Christum annuntiaverint, quam ejus Dei, quem Christus praedicavit, id est Creatoris, ut nulla mentio alterius Dei, atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum [0322D] Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu; illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem, ubi posteritas invenitur, quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsus Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus Creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. [0323A] Caeterum, in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est, ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum venisse Christum, qui nunquam sit annuntiatus, quam eum qui semper sit praedicatus.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo, quia et ipse Dei sui Filius, hoc enim ordinis fuerat, ut ante Pater Filium profiteretur, quam Patrem Filius; et ante Pater de Filio testaretur, quam Filius de Patre. Dehinc et quia missus, praeter Filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate, ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defendi [0323B] se potius exspectat, praeeunte suggestu ejus, qui auctoritatem praestat. Caeterum, nec Filius agnoscetur, quem nunquam Pater nuncupavit: nec missus credetur, quem nunquam mandator designavit; nuncupaturus Pater, et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne, quod exorbitarit a regula; rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci Patrem post Filium, et mandatorem post mandatum, et Christum post Deum. Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. Subito Filius, et subito missus, et subito Christus? Atquin nihil putem a Deo subitum, quia nihil a Deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione, et divinum ex dispositione? Et utique tantum [0323C] opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis; quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deo exhiberetur ab homine; ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Non fuit, inquis, ordo ejusmodi necessarius, quia statim se et Filium, et missum, et Dei Christum rebus [0324A] ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo, solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit. Siquidem edicens (Matth. XXIV, 24) multos venturos, et signa facturos, et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos; temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est, si inde se voluit probari, et intelligi, et recipi (ex virtutibus dico) unde caeteros noluit, aeque et ipsos tam subito venturos, quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne ipse in conditione posteriorum [0324B] deprehendatur, posterior inventus Creatore, ante jam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse, et priorem de posteris pronuntiasse, hoc fidem cludet; praedamnatus erit et ipse jam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas Creatoris, hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Jam nunc cum probaturus sim Creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse; possum et ex hoc merito praescribere, tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam Creatoris interpretari potuissent, [0324C] ut respondentes virtutibus Creatoris, et editis per famulos suos, et in Christum suum repromissis. Quanquam et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova ejusdem esse cujus et vetera, quam cujus tantummodo nova; egentia experimentis fidei victricis vetustatis; ut sic quoque praedicatus venire debuerit, tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem, quam et virtutibus; praesertim adversus Christum Creatoris venturum, et signis et prophetis propriis munitum; ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret. Sed quomodo a Deo nunquam [0325A] praedicato Christus ejus praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec Deum, nec Christum tuum credi, quia et Deus ignotus esse non debuit, et Christus agnosci per Deum debuit.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem Dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit; Filius ante Patris professionem, et missus ante mandatoris auctoritatem; ut et ipsam fidem monstrosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse, quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [0325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. Caeterum, poenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum Creatoris perseveraverit. Vane sustinuit praedicari Christum ejus, quem non sustinuit exhiberi? a ut sine caussa tamdiu non intercidit? Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin in utrumque commisit, post Creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero ejus tam propere. Alterum vero jamdudum debuerat traduxisse, alterum nondum; ne illum quidem tamdiu saevientem sustinuisse; istum vero adhuc [0325C] quiescentem inquietasse, circa ambos excidens ab optimi Dei titulo, certe varius et ipse et incertus; tepidus scilicet in Creatorem, et calidus in Christum, et vanus utrobique. Non magis enim compescuit Creatorem, quam obstitit Christo. Manet et Creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post Creatorem, quem emendare non valuit? Quid ante Christum ejus revelatus est, quem revocare non potuerit? Aut si emendavit Creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent; ergo et Christum ejus aeque emendaturus exspectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut Creatoris. Aliud est, si et ipse post illum rursus adveniet; ut primo quidem adventu processerit adversus Creatorem, Legem et [0325D] Prophetas destruens ejus; secundo vero procedat [0326A] adversus Christum, regnum redarguens ejus. Tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc si forte credendus est; aut si jam hinc perfecta res est ejus, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

His praeluserim quasi de gradu primo adhuc, et quasi de longinquo. Sed et hinc jam ad certum et cominus dimicaturus, video aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad Scripturas scilicet Creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam, et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [0326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem. Duas itaque caussas prophetici eloquii allego agnoscendas abhinc adversariis nostris: unam, qua futura interdum pro jam transactis enuntiantur. Nam et Divinitati competit, quaecumque decreverit, ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa, et divinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, jam visum, atque ita jam expunctum, id est, omni modo futurum demonstrare, sicut per Isaiam (Is. L. 6): Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas; faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive enim Christus jam tunc in semetipsum secundum nos, sive prophetes de semetipso secundum Judaeos pronuntiabat, [0326C] nondum tamen factum pro jam transacto sonabat. Alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intelligenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus distillaturos dulcorem (Joel. III, 18); non tamen ut sapam de petris, aut defrutum de rupibus speres: et terram audimus lacte et melle manantem; non tamen ut de glebis credas te unquam placentas et samias coacturum: quia nec statim aquilicem et agricolam os Dei repromisit, dicens (Is. XLI, 19): Ponam flumina in regione sitienti, et in solitudine cedrum et buxum. Sicut et praedicans de Nationum conversione: Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum (Is. XLIII, 20); non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis, et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta [0326D] omina relaturus est. Et quid ego de isto genere amplius? [0327A] cum etiam (I Cor. IX, 9), haereticorum apostolus , ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum, non de bubus, sed de nobis interpretetur: et petram potui subministrando comitem, Christum alleget (I Cor. X, 4) fuisse, docens proinde et Galatas (Gal. IV, 22), duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis (Eph. V, 51), quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem, et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et Ecclesiam agnoscere.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus judaicae litteraturae; memento, lector, constitisse, ut cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu caussae. Cum igitur [0327B] haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret, qui nunquam fuerat annuntiatus; sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus: atque ita coacta est cum judaico errore sociari, et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Judaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse. Porro, cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum, ideoque etiam perempturos; jam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam, quae interemptibilem Christum edicentes, utique et ignorabilem affirmant: nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset: sed reservatis eis ad caussam passionum, eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a Creatore. Auferam, inquit [0328A] (Is. XXIX, 14), sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et (Is. VI, 10), Aure audietis, et non audietis: et oculis videbitis, et non videbitis: Incrassatam est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos concluserunt; ne quando auribus audiant et oculis videant, et corde conjiciant, et convertantur, et sanem illos. Hanc enim obtusionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes Deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a Creatore solidante tonitruum, et (Amos. IV, 13) condente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum, secundum Amos Prophetam; si omnis spes Judaeorum, ne dicam etiam Gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur [0328B] non agnituri, et non intellecturi, ablatis agnitionis et intelligentiae viribus sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christum, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est pharisaeis; pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem: et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi (Is. XLII, 19): Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum exprobrat per eumdem Isaiam (Is. I, 3): Filios generavi, et exaltavi: at illi me rejecerunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Nos quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [0328C] spiritum scilicet Creatoris, quidem certi, Christum semper in Prophetis locutum, [0328C] spiritum scilicet Creatoris, sicut propheta testatur, Spiritus personae ejus (Thren. IV, 20), Christus Dominus, qui ab initio vicarius Patris in Dei nomine et auditus sit et visus; scimus ipsius voces ejusmodi fuisse jam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri praedicabantur: Dereliquistis Dominum, et in iram provocastis Sanctum Israel (Is. I, 4). Si vero non in Christum, sed in ipsum potius Deum volueris referre omnem judaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est, Christum Creatoris despectum ab eis, et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [0329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis, jam apparet quomodo et respuerint Judaei Christum, et interemerint, non ut extraneum Christum intelligentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim extraneum intelligere potuissent, de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intelligere non potuissent, de quo semper fuerat praedicatum? Id enim intelligi vel non intelligi capit, quod habendo substantiam praedicationis, habebit et materiam vel agnitionis, vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae eventum. Et adeo non qua alterius Dei, Christum aversati persecutique [0329B] sunt; sed qua solummodo hominem, quem planum in signis, et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est judaeum, sed judaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in judicium, et suo jure punierint, alienum scilicet non judicaturi. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse videantur, qui nec hominem ejus ut alienum judicaverunt.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Judaeo, rationem quoque errorum ejus, a quo ducatum mutuatus, in hac argumentatione, caecus a caeco in eamdem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus, a Prophetis demonstratos, totidem adventus ejus praenotasse: unum in humilitate, utique primum; [0329C] cum (Is. XLIII, 7 et seq.) tanquam ovis ad victimam deduci habeat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum; nec adspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo; sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti; et non est species ejus, neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens citra filios hominum; homo in plagit, et sciens ferre infirmitatem, ut (Is. LIII, 14) positus [0330A] a Patre in lapidem offensionis et petram scandali; minoratus (Ps. VIII, 6) ab eo modicum citra angelos; vermem se pronuntians (Ps. XXI, 6), et non hominem; ignominiam hominis, et nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet jam non lapis offensionis, nec petra scandali; sed lapis summus angularis, post reprobationem assumptus, et sublimatus in consummationem templi, Ecclesiae scilicet; et petra sane illa, apud Danielem (c. II), de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo secundo adventu idem prophetes (Dan, VII, 13): Et ecce cum nubibus coeli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, et aderat in conspectu ejus: et qui assistebant, [0330B] adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda; et potestas ejus usque in aevum, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non vitabitur. Tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem, et decorem indeficientem supra filios hominum. Tempestivus enim, inquit (Ps. XLIV, 3), decore citra filios hominum; effusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens, tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et Pater, posteaquam (Ps. VIII, 6) diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum, et subjiciet omnia sub pedibus ejus. Tunc et (Zach. XII, 10) cognoscent eum, qui compugerunt; et caedent pectora sua tribus ad tribum; utique [0330C] quod retro non agnoverunt cum in humilitate conditionis humanae constitutum. Et homo est, inquit Hieremias (Jerem. XVII, 9); et quis cognoscet illum? quia et, Nativitatem ejus, inquit Isaias (Is. LIII, 8), quis enarrabit? Sic et apud Zachariam (Zach. III), in persona Jesu, imo et in ipsius hominis sacramento verus summus sacerdos Patris Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus deliniatur. Primo, sordidis indutus, id est, carnis passibilis et mortalis [0331A] indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judae traditoris, ne dicam etiam post baptisma tentator. Dehinc (Zach. III, 5), despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere, et mitra, et cidari munda, id est, secundi adventus gloria et honore. Si enim (Levit. XVI) et duorum hircorum qui jejunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eumdem Dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus et laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus, et consputatus, et convulsus, et compunctus a populo extra civitatem abjiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. [0331B] Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua, delictis omnibus expiatis, sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute. Igitur, quoniam primus adventus, et plurimum figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus canebatur; secundus vero et manifestus, et Deo condignus; idcirco, quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate [0331C] fuisse venturum.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Desinat nunc haereticus a Judaeo, aspis (quod aiunt) a vipera mutuari venenum; evomat jam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Joannes (Joan. II, 4) antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse; et tamen non ut alterius Dei jus constituerent, quia et de isto notati fuissent; sed quoniam incredibile praesumpserant Deum carnem. Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem; aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum Deum ejus nec auctorem carnis induxerat, [0331D] nec resuscitatorem: optimum videlicet, et in isto diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus ejus ne mentiretur, ne falleret, [0332A] et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur; caro, nec caro; homo, nec homo: proinde Deus Christus, nec Deus. Cur enim non etiam Dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto, tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab Apostolo (II Cor. VI, 14) lucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? Jam nunc, cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit [0332B] a vitio, vel tactus ab aliquo; quod corporaliter actum est, non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi ejus fidem merebuntur: nihil enim passus est, qui non vere est passus. Vere autem pati, phantasma non potuit. Eversum est igitur totum Dei opus. Totum christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse Apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum Evangelii constituens, et salutis nostrae, et praedicationis suae: Tradidi enim, inquit (I Cor. XV, 3, 4), vobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et [0332C] quod resurrexerit tertia die. Porro, si caro ejus negatur, quomodo mors ejus asseveratur, quae propria carnis est passio per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis; cujus sicut et mors, ita et resurrectio est (I Cor. XV, 13). Proinde resurrectione Christi infirmata, etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christus non resurrexit. Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab Apostolo ex resurrectione Christi; ita, resurrectione Christi non consistente, aufertur et mortuorum [0332D] resurrectio, atque ita inanis est fides nostra, inanis est praedicatio Apostolorum, inveniuntur autem etiam falsi testes Dei, quod testimonium dixerint [0333A] quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit, et sumus adhuc in delictis, et, qui in Christo dormierunt, perierunt, sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

In ista quaestione, qui putaveris opponendos esse nobis angelos Creatoris, quasi et illi in phantasmate putativae utique carnis egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi, et pasti, et operati quod mandatum eis fuerat; primo, non admitteris ad ejus Dei exempla, quem destruis: nam et quanto meliorem et perfectiorem Deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla, quo, nisi diversus in totum, non erit omnino melior atque perfectior. Dehinc scito, nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit [0333B] in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi, putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex ejus. Tuus autem Deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit, cujus non valuerat veritatem. Meus autem Deus, qui illam de limo sumptam, in hac reformavit qualitate, nondum ex semine conjugali, et tamen carnem aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo, aedificavit. Et utique si Deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur: Erunt enim, inquit [0333C] (Luc. XX, 36), sicut angeli; cur non et Deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit, unde unde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire, quod Deo congruit; veritatem scilicet ejus rei, quam tribus testibus sensibus objecit, visui, tactui, auditui. Difficilius Deo mentiri, quam carnis veritatem unde unde producere, licet non natae. Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae; quia nondum moriturae; sed et discentis jam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed unde unde sumptam, et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si [0334B] Creator facit angelos spiritus, et apparitores suos ignem flagrantem (Ps. CIII, 4), tam vere spiritus quam et ignem; idem illos vere fecit et carnem: ut nunc recordemur, et haereticis renuntiemus, ejus esse promissum, homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Igitur non admissus ad consortium exemplorum Creatoris, ut alienorum et suas habentium caussas, velim edas et ipse consilium Dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam, ut terrenam, et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum ejus proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: sequitur statum similitudo. Sed quomodo [0334C] inter homines conversaretur, nisi per imaginem substantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? q uanto dignius necessitas fidem, quam stropham administrasset? Satis miserum Deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere, nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim suum non potuit exhibere, nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si nostris; sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et in primis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si Creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus [0335A] est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt, Deum non eguisse aut falsae, aut etiam verae carnis paratura. Caeterum, si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam Deus inducat. Quodcumque induerit ipse, dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo, quale est, ut dedecus existimarit veritatem potius, quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam fingendo. Quanta jam caro est, cujus phantasma necessarium fuit Deo superiori?

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae, Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae, nativitas quoque [0335B] ejus defenderetur, atque ita Christus Creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis, ac per hoc, carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus, quasi non facilius crederetur caro in Deo non nata, quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis Creatoris, in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli, caeterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem; nullius tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quod si verebatur Marcion, ne fides carnis nativitatis quoque fidem induceret; sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur: nam et mulier quaedam exclamaverat (Luc. XI, 27): Beatus venter qui te portavit, et ubera quae hausisti. Et [0335C] quomodo mater et fratres ejus dicti sunt foris stare (Luc. VIII)? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad Evangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui, si omni modo natus credi habebat, qui homo videbatur; vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse, quod pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem? Aut si dixeris, viderit opinio humana, jam Deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse, quam quod homines fecerat opinari. Jam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in [0336A] hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur, aut sanguinis tributo, aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti, ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet Dei, etiam vera, nativitas. Age jam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae: invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue: cloacam voca uterum, tanti animalis, id est, hominis producendi officinam: persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, auxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista [0336B] destruxeris, ut Deo indigna confirmes, non erit indignior morte nativitas, et cruce infantia, et natura poena, et carne damnatio. Si vera ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro fuit; si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur. Itaque si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus; quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne, et ex [0336C] nativitate venturus annuntiabatur a Creatoris prophetis, utpote Christus Creatoris.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae (Is. VII, 14) Emmanuel vocari habebit; dehinc virtutem sumere Damasci, et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro (Is. VIII, 4) iste qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus, neque ulla re bellica functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subjuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, nobiscum Deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et [0337A] sensum. Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est. Sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo, an ista vox, nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus-nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum-Deus dicitur, non Emmanuel; idcirco nolis venisse illum, cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, imo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere, Nobiscum-Deus: sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit, Nobiscum-Deus, Emmanuelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. Quod si [0337B] Emmanuel Nobiscum-Deus, Deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est: Quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis; tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum-Deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse jam illum qui praedicabatur Emmanuel; quia quod significat Emmanuel venit, id est, Nobiscum-Deus.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci, et spolia Samariae, et regem Assyriorum, sic accipis, quasi bellatorem portendant Christum Creatoris, non animadvertens quid Scriptura praemittat (Is. VII, 4): Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem , accipiet virtutem [0337C] Damasci, et spolia Samariae, adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem jam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signa belli, non tuba, sed crepitacillo daturus: nec ex equo, vel de curru, vel de muro; sed de nutricis aut gerulae suae collo sive [0338A] dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mamillis subacturus. Aliud etsi penes Ponticos, barbaricae gentis infantes in praelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare, quam lancinare. Enimvero, si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam vivere; ante virtutem Damasci sumere, quam patris et matris vocabulum nosse; sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit (Is. VII, 14), dabit vobis Dominus signum: Ecce virgo concipiet in [0338B] utero, et pariet filium. Signum autem a Deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum non fuisset. Denique et Judaei, si quando ad nos dejiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur; infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novae adscripto, exinde post signum, alius ordo jam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum est malitiae non assentaturi; et hoc enim infantia est; sed accepturi virtutem Damasci, et spolia Samariae, adversus [0338C] regem Assyriorum. Serva modum aetatis, et quaere sensum praedicationis: imo, redde Evangelio veritatis, quae posterior detraxisti, et tam intelligitur prophetia, quam renuntiatur expuncta. Maneant enim orientales illi magi, in infantia Christum recentem auro et thure munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine praelio et armis. Nam [0339A] praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam; certe est Creatori virtutem caeterarum quoque gentium aurum constituere; sicut per Zachariam (Zach. XIV, 14): Et Judas pertendet apud Hierusalem, et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David: Et dabitur illi ex auro Arabiae; et rursus: Reges Arabum et Saba munera afferent illi . Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [0339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a Deo, sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum est Creatori figurate uti translatione nominum, ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum, appellat archontas Judaeorum; et populum ipsum, populum Gomorrhae vocat, et idem alibi: Pater, inquit (Ezech. XVI, 3), tuus Amorrhaeus, et mater tua Gethea, ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios dixerat: Filios generavi, et exaltavi. Sic et [0339C] Aegyptus, nonnunquam totus orbis intelligitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam, apud Joannem nostrum, romanae Urbis figura est; proinde magnae, et regno superbae, et sanctorum Dei debellatricis. Hoc itaque usu, magos quoque Samaritarum appellatione titulavit despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum, adversus Herodem intellige; cui utique adversati sunt [0340A] magi tunc, non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

Adjuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris: Accingere, inquit David (Ps. XLIV, 4), ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum: effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris, et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subjungens: Extende, et prosperare, et regna; adjecit: Propter veritatem, et lenitatem, et justitiam. Quis enim haec ense operabitur, et [0340B] non contraria potius lenitati et justitiae, dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia praeliorum? Videamus ergo, an alius sit ensis ille, cujus alius est actus. Nam et apostolus Joannes in Apocalypsi (Apoc. I, 16), ensem describit ex ore Dei prodeuntem, bis acutum, praeculum; quem intelligi oportet (Eph. VI, 17) sermonem divinum, bis acutum duobus Testamentis, Legis et Evangelii; acutum sapientia, infestum diabolo; armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob Dei nomen. Quod si Joannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica justitiae, et calciantem nos praeparationem Evangelii pacis, non belli: assumere [0340C] jubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere; et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, Dei sermo. Hanc et Dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem (Matth. X, 33). Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est; si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo Creatoris in Psalmo, sine bellicis rebus, ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui [0341A] supradicta tempestivitas congruat, et gratia labiorum; quem tunc jam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim quod ait, et extende, et prosperare, et regna. Extendes sermonem in omnem terram ad universarum gentium vocationem; prosperaturus successu fidei, qua est recepturus; et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua; virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae, et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus Creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, [0341B] verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cujus et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et Domino ejusmodi loquente, et Apostolo scribente, non temere interpretationibus ejus utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt: atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

De quaestione carnis, et per eam nativitatis, et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De caeteris vero nominibus, et in primis Christi, quid pars diversa respondebit? Si proinde commune est apud vos Christi nomen, quemadmodum et Dei, ut sicut utriusque Dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem Dominum, certe ratio huic argumentationi [0341C] refragabitur. Dei enim nomen, quasi naturale divinitatis, potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente Apostolo (I Cor. VIII, 5). Nam et sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terris. Christi vero nomen, non ex natura veniens, sed ex dispositione, proprium ejus efficitur, a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subjacet, maxime aemulo, et habenti suam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum, societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum? q uando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur. Nullus [0341D] enim status differentiarum nonnisi proprietatibus [0342A] appellationum consignatur: quibus deficientibus si quando, tunc graeca catachresis de alieno abutendo succurrit. Apud Deum autem deficere puto nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones ejus. Quis hic Deus est, qui filio quoque suo nomina a Creatore vindicat? n on dico aliena, sed vetera et vulgata, quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo denique docet, novam plagulam non assui Veteri Testamento, nec vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit Evangelium a Lege, tota Lege vestitus? In nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem? cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus Creatoris crederetur? [0342B] Vane autem noluit eum se videri, quem voluit vocari: quando, etsi vere corporeus fuisset, magis Christus Creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cujus nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit: qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est, si et nominis phantasma affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Judaeorum fidem, nisi per solenne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras, aut diffidentiae, aut malitiositatis consilium, fallendo quid, promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt Pseudoprophetae, adversus Creatorem [0342C] in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii hujus invenio, cum facilius ant suum crediderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut Evangelium probabit.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Jesus voluit appellari, non tam exspectabili apud Judaeos nomine? Nec enim si nos per Dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum ejus, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Judaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Jesum; et Heliam potius interpretantur Christum, quam Jesum. Qui ergo et in eo nomine venit, in quo Christus non praesumebatur, potuit [0342D] in eo solo nomine venisse, quod solum praesumebatur. [0343A] Caeterum, cum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium ejus. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi Creatoris irreperet, obstrepit Jesus; quia non sperabatur Jesus in Christo creatoris: sive ideo, Jesus ut alterius haberetur, non sinit Christus; quia non alterius sperabatur Christus, quam Creatoris. Quid horum constare possit, ignoro. Constabit autem utrumque in Christo Creatoris, in quo invenitur etiam Jesus. Quomodo, inquis? Disce et hic cum partiariis erroris tui Judaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine, et incipit vocari Jesus. Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum jam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus Creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo (Exod., XXIII, 20): Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via, et introducat in terram, quam paravi [0343C] tibi: intende illi, et exaudi eum; ne inobaudieris eum: non enim celavit te, quoniam nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium Prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Jesum autem, ob nominis sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat; quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque [0344A] nomen competit in Christum Creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non Creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique jam hinc inter nos certa ista et justa praescriptio, et utrique parti necessaria, quia determinatum sit, nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo Creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est: quia nec vos probare poteritis, alterius Dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo Creatoris; nec nos eum Creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus, qualis constituitur a Creatore. De nominibus jam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Jesum.

 
 

 

 
 

CAPUT XVII. [0344B]

 
 

Reliquum ordinem ejus cum Scripturis conferamus. Quodcumque illud corpusculum sit, quoniam habitum, et quoniam conspectum fuit; si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus: talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Isaias (Is. LIII, 1-2): Annuntiavimus, inquit, coram ipso; velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species ejus neque gloria; et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra Patris ad Filium vox, (Is., LII, 14): Quemadmodum expavescent multi super te , sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore , apud David (Ps. XLIV, 3), supra filios hominum; sed in allegorico [0344C] Illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ensem sermonis, qui vere species et decor et gloria ipsius est: caeterum habitu incorporabili apud eumdem prophetam (Ps. XXI, 7), vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem ejus, ejuscemodi annuntiant. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice Jesse flos ejus: meus erit Christus, in quo requievit, secundum Isaiam (Is., XC, [0345A] 2), spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris Dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum: flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum; ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Isaiae erit Christus (Is., LIII, 7): Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem; qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os; qui (Is., XLII, 2) neque contendit, neque clamavit, nec audita est foris vox ejus: qui arundinem contusam, id est, quassam Judaeorum fidem, non comminuit: qui linum ardens, id est, [0345B] momentaneum ardorem gentium, non extinxit, sed lucernam magis fecit ortu luminis sui. Non potest alius esse, quam qui praedicebatur. Oportet actum ejus ad Scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut quoniam ipsum quoque Marcionis Evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus quasi in rem praesentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam (Is., L, 10): Quis enim, inquit, in vobis, qui Deum metuit , et exaudiet vocem filii ejus? Item medicatorem (Is., LIII): Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

[0345C] De exitu plane puto diversitatem tentatis inducere, negantes passionem crucis in Christum Creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit Creator Filium suum, quod ipse maledixerat: Maledictus, inquit (Deuter., XXI), omnis qui pependerit in ligno. Sed hujus maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, [0346A] quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. Itaque in primis Isaac, cum a patre in hostiam deditus, lignum sibi ipse portaret, Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a Patre, et lignum passionis suae bajulantis. Joseph et ipse in Christum figuratus, nec hoc solo ( ne demorer cursum) quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum, ob Dei gratiam, sicut et Christus a Judaeis carnaliter fratribus venumdatus, a Juda cum traditur. Nam [0346B] et benedicitur in haec verba (Deuter., XXXIII, 17): Tauri decor ejus , cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae: non utique rhinoceros destinabatur unicornis, nec Minotaurus bicornis; sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem; aliis ferus, ut judex; aliis mansuetus, ut salvator; cujus cornua essent crucis extima. Nam et in antenna navis, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur: unicornis autem, media stipitis, palus. Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum; et tunc per judicium ventilabit, dejiciens de coelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eamdem scripturam, cum Jacob in [0346C] Simeonem et Levi exporrigens benedictionem, id est, in Scribas et Pharisaeos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter interpretatur. Simeon et Levi (Genes., XLIX, 6) perfecerunt iniquitatem, ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint jecora mea: quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est Prophetas, et in concupiscentia sua caeciderunt nervos [0347A] tauro, id est Christo, quem post necem Prophetarum interfecerunt, et suffigendo nervos ejus clavis desaevierunt. Caeterum, vanum si, post homicidia, alicujus bovis illis exprobrat carnificinam. Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Jesus adversus Amalech praeliabatur, expansis manibus orabat residens; quando in rebus tam attonitis, magis utique genibus depositis, et manibus caedentibus pectus, et facie humi volutante, orationem commendare debuisset; nisi quia illic ubi nomen Domini Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses (Num. XXI) post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum serpentem, ligno impositum, pendentis [0347B] habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus exterminati sunt, nisi quod et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam sanitas morsuum peccatorum, et salus exinde praedicabatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

Age nunc, si legisti penes David (Ps. XCV, 10), Dominus regnavit a ligno, expecto quid intelligas, nisi forte lignarium aliquem regem significari Judaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus, regnum [0347C] mortis exclusit? Proinde et Isaias (Is. IX, 6): Quoniam, inquit, puer natus est nobis, et datus est nobis filius . Quid novi, si non de Filio Dei dicit? Cujus imperium factum est super humerum ipsius. Qui omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, [0348A] aut aliquam propriae vestis notam; Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut, secundum superiorem prophetiam, exinde Dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias (Jerem., XI, 9) tibi insinuat, dicturis praedicans Judaeis: Venite, mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis jam tibi potest facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens [0348B] passionem, canentis jam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit (Ps., XXI, 17), manus meas et pedes; quae proprie atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium Patris implorat: Salvum, inquit (ibid. 22), fac me ex ore leonis, utique mortis; et de cornibus unicornis humilitatem; de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Judaeorum; ne putes alterius alicujus prophetari passionem, quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a Creatore: quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est, nisi forte ostenderit hunc exitum ejus a suo Deo praedicatum; ut diversitas [0348C] passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate praedicationum vindicetur. Caeterum, nec ipso Christo ejus praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda, [0349A] si in alium fuisset praedicatum, nisi si nec mortem volet Christi mei prohetatam; quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum: meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei, una voce Isaiae volo ostendere, dicentis (Is. LVIII, 2): Sepultura ejus sublata de medio est. Nec sepultus enim esset, nisi mortuus; nec sepultura ejus sublata de medio, nisi per resurrectionem. Denique subjecit (Is., LIII, 12): Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum dividet spolia. Quis enim alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus? Pro eo quod tradita est anima ejus in mortem. Ostensa est enim caussa gratiae hujus, pro injuria scilicet mortis repensandae: pariter ostensum est, haec illum propter mortem consecuturum, post mortem utique per resurrectionem consecuturum.

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [0349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex Scripturis Creatoris, quaeque post Christum futura praecinebantur. Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset, post quem habebat evenire. Adspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad Deum Creatorem, et ad Deum Christum; et si audes, nega prophetatum. Sed statim tibi in Psalmis (Ps., II, 7) promissio Patris occurret: Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, [0349C] et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis David filium eum vindicare, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Judaeorum gentem regnavit, quam Christo, qui totum jam orbem Evangelii sui fide cepit. Sic et per Esaiam (Is., XLII, 6, 7): Ecce dedi te in dispositionem generis mei , in lucem nationum aperire oculos caecorum; utique errantium; exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare; et de cella carceris, id est mortis; sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata, quam per quem eveniunt. Item alibi (Is., LV, 4): Ecce testimonium cum nationibus posui, principem et imperantem nationibus. Nationes [0350A] quae te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit: Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum intelligere debebis ex David deputatum carnali genere, ob Mariae virginis censum; de hoc enim promisso juratur in psalmo (Ps., CXXXI, 11) ad David: Ex fructu ventris tui collocabo super thronum tuum. Quis iste venter est? ipsius David? Utique non; neque enim pariturus esset David. Sed nec uxoris ejus; non enim dixisset: Ex fructu ventris tui; sed potius, «Ex fructu ventris uxoris tuae.» Ipsius ergo dicendo ventrem, superest ut aliquem de genere ejus ostenderit, cujus ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris; quasi solius ventris, non etiam viri: et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis, et familiae patrem. Nam quia viro deputare non poterat virginis eum ventrem, patri deputavit. Ita, quae in Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc Creator pollicebatur; [0350B] religiosa et fidelia David, jam sancta religione, et fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in secundo Basiliarum, professionem ad David facit: Semini ejus quod erit, inquit, ex ventre ipsius (II Reg., VII, 12). Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. Videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David, qui esset ex David, id est Mariae? Quin et aedem Dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret Dei Spiritus et in Dei Filium magis Christus habendus esset, quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum, et regnum in aevum, magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a [0350C] Christo misericordia Dei non abscessit; Salomoni vero etiam ira Dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas; et ita in hoc erunt sancta et fidelia David. Hunc Deus testimonium nationibus posuit, non David: principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Israeli imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum non sciebant; et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici, quod vides fieri.

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

[0351A] Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum vocatione, convertere jam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad Creatorem, quando et proselyti diversae et propriae conditionis seorsum a Propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias (Is., XVI, 4), Proselyti per me accedent ad te; ostendens ipsos [0351B] quoque proselytos per Christum accessuros ad Deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem, sperantes in Christum: Et in nomine, inquit (Is., XLII, 4), ejus nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Caeterum, allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias (Is., II, 12): Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons Domini; utique sublimitas Dei; et aedes Dei super summos montes; utique Christus, catholicum Dei templum, in quo Deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: Et venient ad eum universae nationes; et ibunt multi, et dicent: Venite, ascendamus [0351C] in montem Domini, et in aedem Dei Jacob; et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea. Ex Sion enim exibit lex, et sermo Domini ex Hierusalem. Haec erit via sua, novae legis Evangelium, et novi sermonis, in Christo jam, non in Moyse. Et judicabit inter nationes; de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum in primis Judaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in falces , id est, animorum nocentium, et linguarum infestarum, et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram: utique discordiae; et non discent amplius bellare, id est, inimicitias perficere; ut et hic diseas Christum non belli potentem, sed paciferum repromissum. Haec aut [0351D] prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta, cum leguntur. Aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum, atque decursum [0352A] vocationis in nationes, a novissimis diebus adeuntes ad Deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus est allectio. Etenim fidem istam Apostoli induxerunt.

 
 

 

 
 

CAPUT XXII.

 
 

Habes et Apostolorum opus praedicatum: Quam tempestivi pedes evangelizantium bona! n on bellum, nec mala. Respondit et Psalmus (Ps., XVIII, 4): In omnem terram exivit sonus eorum, et in terminos terrae voces eorum; circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem Domini ex Hierusalem; ut fieret quod scriptum est (Is., XLVI, 12-13): Longe quique a justitia mea appropinquaverunt justitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur Apostoli, renuntiaverunt presbyteris, et archontibus, et sacerdotibus [0352B] Judaeorum. Annon vel maxime, inquit, ut alterius Dei praedicatores? Atquin ipsius ejusdem, cujus scripturam cum maxime implebant. Divertite, divertite, inclamat Esaias (Is., LII, 11), excedite illinc, et immundum ne attigeritis; blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio ejus, utique synagogae; separamini qui dominica vasa portatis. Jam enim, secundum supra scripta (Ibid., 10), revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo. Sic et ab ipso judaismo divertentes, cum Legis obligamenta et onera evangelica jam libertate mutarent, psalmum (Ps. II, 3) exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum eorum: [0352C] postea certe quam tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Quae dehinc passi sunt Apostoli? Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet Creatoris, ut adversarii ejus quem praedicabant. Ecquid Creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos ejus, verum et exprobrat? Nam neque praedicaret alterius Dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis; neque exprobrasset, quod ipse curasset. Videte quomodo (Is., LVII, 1) perit justus, neque quisquam excipit corde, et viri justi auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim injustitiae sublatus est justus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt (Sap., II, 12), [0352D] auferamus justum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subjungens proinde passum etiam Christum, aeque justos ejus eadem passuros, tam apostolos, quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos [0353A] illa nota scilicet, de qua Ezechiel (Ezech., IX, 4): Dicit Dominus ad me: Pertransi medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet Dei, gloriam Patri Deo relaturos, psalmus vigesimus primus (Ps. XXI, 23) canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habeat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo (Ps. LXVII, 28): In ecclesiis benedicite Dominum [0353B] Deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia (Malach., I, 10): Non est voluntas mea, dicit Dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum; gloriae scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium, et ecclesiarum sacramenta, et munditiae sacrificiorum, debes jam erumpere uti dicas, Spiritum Creatoris tuo Christo prophetasse.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIII.

 
 

Nunc quia cum Judaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum [0353C] et despexerunt, et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam (Is., II, 20), Projecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et noctuis ; id est, ex quo genus hominum, dilucidata per Christum veritate, idola projecit; vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit (Is., III, 1, 2) enim Dominus sabaoth a Judaea, et ab Hierusalem inter caetera, et prophetam, et sapientem architectum; Spiritum scilicet Sanctum, qui aedificat Ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem Dei: nam exinde apud illos destitit Dei gratia. Et (Is., V, 6) mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech; id est, coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, [0354A] ex quibus Dominum coronaverat; et non justitiam, sed clamorem quo in crucem cum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus, Lex et Prophetae usque ad Joannem. Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est (Is. LII, 5): Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia) et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum, non poenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta (Is. I, 7), civitates eorum exustae igni , regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est filia Sion, tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula ; ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non [0354B] intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Israelis. Sic et machaerae conditionalis comminatio (Ps. I, 20): Si nolueritis, nec audieritis me, machaera vos comedet; probavit Christum fuisse, quem non audiendo, perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo, dispersionem eis postulat a Patre (Ps. LVIII, 12): Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam, in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis: in anxietate dormietis . Satis vane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum Dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius Dei dicit, a Creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a Creatore (Is. LIII, 9): et dati [0354C] sunt pessimi pro sepultura ejus; qui scilicet subreptum eum asseveraverant: et locupletes pro morte ejus; qui scilicet et a Juda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus Creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? u bi civitates exurendae, quae jam in tumulis? ubi dispersio [0355A] gentis, quae jam extorris? Redde statum Judaeae, quem Christus Creatoris inveniat, et alium contende venisse. Jam vero quale est, ut per coelum suum admiserit, quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane Deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo Deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus Creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIV.

 
 

Imo, inquis, spero ab illo quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis regnum Dei aeternae et coelestis [0355B] possessionis. Caeterum, vester Christus pristimum statum Judaeis pollicetur, ex restitutione terrae, et post decursum vitae, apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum! si reddit placatus, quod et abstulerat iratus. O Deum tuum qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O Deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Judaeae, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio. [0355C] Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos, in civitate divini operis Hierusalem coelo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est, municipatum in coelis esse pronuntians, alicui utique coelesti civitati eum deputat. Hanc et [0356A] Ezechiel novit (Ezech. XLVIII), et apostolus Joannes vidit (Apoc. XII), et qui apud fidem nostram est, novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem ejus conspectu futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim, ethnicis quoque testibus, in Judaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de coelo pependisse, omni meoniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam. Siquidem et justum, et Deo dignum, illic quoque exultare famulos ejus, ubi [0356B] sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce jam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahae semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne [0356C] et terrenae et coelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Jacob filium suum: Det, ait (Gen. XXVII, 28), tibi Deus de rore coeli, et de opimitate terrae; nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Jacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, [0357A] prima promissio coelestis est roris; secunda, terrenae opimitatis. Nos enim primo ad coelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet: Quaerite primum regnum Dei, et haec adjicientur vobis (Luc. XII, 31). Caeterum, ad Esau pro mittit benedictionem terrenam, et subjicit coelestem: De opimitate terrae, dicens (Gen. XXVII, 39), erit inhabitatio tua, et a rore coeli. Judaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur. Cum vero Jacob (Gen. XXVIII) somniat scalas obfirmatas in terra ad coelum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere [0357B] si forte interpretabimur, scalis his iter ad coelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse judicio. Cur autem ut evigilavit, et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset: Quam terribilis est locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes Dei, et haec porta coeli. Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur coelum. Et utique portam coeli non nominasset, si coelum non aditur apud Creatorem. Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata jam a Christo; de quo Amos (Amos, IX, 6): Qui aedificat in coelum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit (Is. XLIX, 18), tanquam ornamentum [0357C] sponsae. Ita per illum ascensum ad coelestia regna tendentes, miratur Spiritus dicens (Is. [0358A] XXXI, 5; LX, 8): Volant velut qui sunt milvi. Ut nubes volant et velut pulli columbarum ad me; scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubibus obviam Domino, secundum Apostolum (I Thess, IV, 17) (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem (cap. VII), et ita semper cum Domino erimus, eatenus dum et in terra et in coelo qui ob utriusque promissionis ingratos, ipsa elementa etiam testatur (Is. I, 2): Audi coelum, et in aures percipe terra. Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, [0358B] ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur. At tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum novum annuntiet. Prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis, imo ante omnia est, ut quem coelestia praedicas repromittere aliquod, coelum probes ejus. At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis: allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus coeleste regnum repromittit, non habens coelum, quomodo et hominem praestitit, non habens carnem? O phantasma inane, praestigia [0358C] magna etiam promissionis!

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER QUARTUS.

 
 

[0357] ARGUMENTUM. [0357D]

 
 

Scripturus Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat,

 
 

c. 1.         In primis diversitatem praeceptorum et disciplinarum non negans, in unum et eumdum Deum competere demonstrat; ex eo quod ipse Deus creator per Prophetas suos aliam legem novam, Evangelii nempe, orituram praedixerit pro Veteri, ac testamentum aeternum pro temporali. [0358D]

 
 

c. 2.          Deinde, non solum Lucae Evangelium (quod Marcion adulteratum admittebat, nullo tamen adscripto titulo), sed etiam Joannis et Matthaei apostolorum, et Marci apostolici viri, non minus ac Lucae, auctoritatem habere praescribit.

 
 

c. 3.         Neque vero obstare quod apostolus Paulus ad Galatas apostolos reprehendat; non enim de Evangelii depravatione aut interpolatione, sed de conversatione tantum fuisse denotatos, imo ipsa eorum Evangelii digesta a pseudo-apostolis fuisse perversa.

 
 

  c. 4.        Atqui, dum disputatur de titulo Evangelii, quod [0359A] Marcion suum, Auctor item suum, id est Lucae, affirmat adulteratum; ei praescribi auctoritatem, quod antiquius reperiatur, et illi vitiationem quod posterius; maxime, cum Marcion aliquanto catholicae Ecclesiae crediderit, et postea in haeresim descierit.

 
 

c. 5.         Quippe, cum Lacae Evangelium auctoritatem habeat ab Ecclesiis apostolicis, apud quas quod sacrosanctum est, ab Apostolis traditum constat; et proinde etiam caetera Evangelia, Joannis, Matthaei, et Marci; sed et Apocalypsis, ex ordine episcoporum ad originem recenso.

 
 

c. 6.         Porro ad institutum veniens Auctor, nullam esse Veteris et Novi Testamenti diversitatem, vel inde praescribit, quod Christus noster impleverit prophetias Creatoris, et repraesentaverit promissiones ejus, [0359B] ac leges adjuverit.

 
 

c. 7.         Quod ipsum primum comprobat ex capite quarto Lucae sub finem, de daemonio expulso in synagoga Capharnaum, eo quod tria Lucae prima capita, et initium quarti, tanquam suae sententiae contraria erasisset Marcion.

 
 

c. 8.         Ex eodem capite, partim ante, partim post dictam historiam (nam etiam hoc transposuerat Marcion) de doctrina Christi apud Nazareth in synagoga, et aliis daemoniis.

 
 

c. 9.         Item ex capite quinto Lucae, de vocatione apostolorum Simonis et filiorum Zebedaei, ac leproso mundato;

 
 

c. 10.       Ex eodem de paralytico curato, et appellatione Filii hominis.

 
 

c. 11.       De publicano allecto a Domino, et de jejunio, ac [0359C] Christo sponso, et parabola vini novi ac veteris, ex eodem capite.

 
 

  c. 12.      Dein ex capite VI, de discipulis colligentibus spicas, ac sanata manu arida in sabbato.

 
 

c. 13.       Ex eodem, de ascensu et oratione nocturna in monte, apostolorum duodecim numero, mutatione nominis Petri, ac conventu gentium ad Christum.

 
 

c. 14.       De beatitudinibus, seu sermone Domini in monte, ex eodem.

 
 

c. 15.       De variis maledictionibus, quibus Vae Pharisaeis imprecatus est, ex eodem.

 
 

c. 16.       De praecepto dilectionis tam inimicorum quam proximi, ex eodem.

 
 

c. 17.       De faenore interdicto, aliisque Domini verbis pene ad finem usque ejusdem capitis. [0359D]

 
 

c. 18.       Ex capite etiam VII Lucae de fide centurionis, resuscitato filio viduae, Joanne Baptista et muliere peccatrice.

 
 

c. 19.       Posthaec ex capite VIII Lucae, de divitibus mulieribus adhaerentibus Christo, de verbis Domini ad discipulos, et de matre ac fratribus Christi.

 
 

c. 20.       De miraculis Christi, quibus ventis ac mari imperavit, legionem daemonum ejecit, et fluxum sanguinis curavit in muliere, ex eodem.

 
 

c. 21.       Ex IX item capite Lucae, de discipulis ad praedicandum missis, pasto populo in solitudine, confessione Petri: Tu es Christus, et praedicta persecutione fidelium. [0360A]

 
 

c. 22.       De ostensione Christi cum Moyse et Helia in secessu montis, ex eodem.

 
 

c. 23.       De verbis Domini ad Pharisaeos, dilectione parvulorum, et increpatione ejus qui dixerat: Sequar te quocumque ieris, ex eodem.

 
 

c. 24.       Porro et ex capite X Lucae, de allectione LXX discipulorum, et potestate illis data.

 
 

c. 25.       De oratione Domini ad Patrem, verbis ad discipulos, et responso facto legis doctori, ex eodem.

 
 

c. 26.       Exinde ex capite XI Lucae, de Oratione dominica, aliisque orandi formis et parabolis eo pertinentibus; de surdo daemonio expulso, ac de exclamatione mulieris de turba.

 
 

  c. 27.      De Pharisaeis signum petentibus, et aliis eorumdem increpationibus, ex eodem. [0360B]

 
 

c. 28.       Ex capite XII Lucae, de verbis Domini variis ad discipulos, et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum.

 
 

c. 29.       De cura non agenda animae de victu, et corpori de vestitu, succingendis lumbis, ac servis beatis, et igne misso in terram, aliisque verbis Domini; ex eodem capite.

 
 

c. 30.       Rursus ex capite XIII Lucae, de curatione Sabbato facta, parabolis, aliisque verbis Domini. Domini.

 
 

c. 31.       Etiam ex capite Lucae XIV, quales ad coenam vel prandium vocandi sint, ac de coena ad quam vocavit multos.

 
 

c. 32.       Item ex capite XV Lucae, de ove et dragma perditis et inventis.

 
 

c. 33.       Ex capite etiam XVI Lucae, de duobus dominis, [0360C] Deo et Mammona, ac dicto Domini: Lex et Prophetae usque ad Joannem.

 
 

  c. 34.      De divortio prohibito, ac proinde conjugio approbato, et inferno ac sinu Abrahae, ex eodem.

 
 

  c. 35.      Deinceps ex cap. XVII Lucae, de verbis Domini diversis, leprosis decem curatis, et interrogatione Pharisaeorum de regno Dei.

 
 

  c. 36.      Similiter ex cap. XVIII Lucae, de parabolis judicis, ac Pharisaei et Publicani orantium in templo, verbis Domini ad adolescentem divitem, et caeco curato.

 
 

c. 37.       Ex capite etiam XIX Lucae, de Zachaeo, et servorum parabola qui secundum rationem foeneratae pecuniae dijudicantur.

 
 

c. 38.       Item ex cap. XX Lucae de variis verbis Domini ad Pharisaeos, Principes Sacerdotum, Sadducaeos, [0360D] et Scribas.

 
 

c. 39.       Praeterea et ex XXI Lucae capite, de venturis in nomine Christi et signis ultimi finis, ac de doctrina Christi in templo et secessu in montem elaeonem.

 
 

c. 40.       Idem ex cap. XXII Lucae, de die Paschae electo ad Passionem, venditione ac proditione Judae, et de distributione corporis et sanguinis Christi.

 
 

c. 41.       De imprecatione illi facta, per quem traderetur Filius hominis, ac osculo traditoris; et de responso Domini ad interrogationem an ipse esset Christus, ex eodem capite.

 
 

c. 42.       Ex capite quoque XXIII Lucae, de simili responso in domo Pilati, judicio apud eumdem Pilatum et [0361A] Herodem, crucifixione, signis in morte, expiratione, et sepultura Domini. CAP. XLIII. Denique ex cap. XXIV Luca, de mulieribus ad sepulcrum cum odorum paratura, de resurrectione post biduum, de apparitionibus Christi, quae mulieribus, discipulis ac Apostolis factae sunt, et de missione Apostolorum ad praedicandum universis nationibus.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum jam Evangelium ejus provocamus, quod interpolando suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quamdam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus, Antitheses cognominatum, et ad separationem Legis [0361B] et Evangelii coactum, qua duos Deos dividens, proinde diversos, alterum alterius Instrumenti, vel (quod magis usui est dicere) Testamenti; ut exinde Evangelio quoque secundum antitheses credendo patrocinaretur. Sed et istas proprio congressu cominus, id est, per singulas injectiones Pontici cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso Evangelio, cui procurant, retunderentur. Quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant nostrae jam antitheses adversus Marcionem. Atque confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud Creatorem, alium in nova apud Christum. Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, [0361C] legis disciplinas; dum tamen tota diversitas in unum et eumdem Deum competat; illum scilicet a quo constat dispositam, sicut et praedicatam. Olim concionatur Isaias (Is. II, 3), prodituram ex Sion legem, et sermonem Domini ex Hierusalem: aliam utique legem, aliumque sermonem. Denique: Judicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum; scilicet non unius gentis Judaeorum, sed nationum, quae per novam legem Evangelii et novum sermonem Apostolorum judicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra; et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est, feros et saevos quondam animos convertunt in sensus probos, et bonae frugis operarios. Et rursus (Is. LI, 4): Audite me, [0361D] audite me, populus meus; et reges auribus intendite [0362A] in me, quoniam lex prodibit a me, et judicium meum in lucem nationum, quo judicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per Evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex apud David invituperabilis, qua perfecta, convertens animas, utique ab idolis ad Deum. Hic erit et sermo, de quo idem Isaias (Is. X, 23): Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet Dominus in terra. Compendiatum est enim Novum Testamentum, et legis laciniosis oneribus expeditum. Sed quid pluribus? cum manifestius, et luce ipsa clarius novatio praedicetur a Creatore per eumdem (Is. XLIII, 18): Ne rememineritis priorum, et antiqua ne cogitaveritis. Vetera transierunt, nova oriuntur. Ecce facio nova, quae nunc orientur. Idem per Hieremiam (Ierem. IV, 3): Novate vobis novamen novum, [0362B] et ne severitis in spinas, et circumcidimini praeputia cordis vestri; et alibi (Ierem. XXXI, 31): Ecce veniunt dies, dicit Dominus, et perficiam domui Jacob et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum, ad educendos eos de terra Aegypti. Adeo pristinum testamentum temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. Nam per Isaiam (Is. LV, 3): Audite me, et vivetis, et disponam vobis testamentum; adjiciens: Sancta et fidelia David; ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. Eumdem ex genere David secundum Mariae censum, etiam in virga ex radice Jesse processura figurate praedicabat. Igitur si alias leges, aliosque sermones, et novas testamentorum [0362C] dispositiones a Creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora, et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia (Mal. I, 10-11): Non est voluntas mea in vobis, inquit Dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura: necesse est, omnis demutatio veniens ex innovatione, diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. Sicut enim nihil demutatum, quod non diversum; ita nihil diversum, quod non contrarium. Ejusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate, cujus fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit [0362D] demutationem, iste instituit et diversitatem; [0363A] qui praedicavit innovationem, iste praenuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid antitheses exemplorum distorques adversus Creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus ejus potes recognoscere? Ego, inquit (Deut. XXXII, 39), percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit (I Reg. II, 6), occidam, et ego vivificabo; condens scilicet (Is. XLV, 7) mala, et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae jubet, et jubentem quae prohibet. Cur ergo non et antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper Creatoris? nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos, ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum? [0363B] Prius itaque debueras alium Deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium Legis, alium Evangelii adseverasse. Caeterum, praejudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Habes nunc ad antitheses expeditam a nobis responsionem. Transeo nunc ad Evangelii, sane non judaici, sed pontici, interim adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur. Constituimus in primis, evangelicum Instrumentum Apostolos auctores habere, quibus hoc munus Evangelii promulgandi ab ipso Domino sit impositum; si et Apostolicos, non tamen solos, sed cum Apostolis, [0363C] et post Apostolos. Quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, imo Christi, qui magistros Apostolos fecit. Denique, nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthaeus insinuant; ex Apostolicis, Lucas et Marcus instaurant, iisdem regulis exorsi, quantum ad unicum Deum attinet Creatorem, et Christum ejus, natum ex virgine, supplementum Legis et Prophetarum. Viderit enim si narrationem dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion Evangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens [0363D] opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli, et professione debita auctoris. Sed [0364A] per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intelligi potest. Nam ex iis commentatoribus quos habemus, Lucam videtur Marcion elegisse, quem caederet. Porro, Lucas non apostolus, sed apostolicus; non magister, sed discipulus; utique magistro minor; certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio: ut, etsi sub ipsius Pauli nomine Evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas Instrumenti, destituta patrocinio antecessorum; exigeretur enim id quoque Evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit. Siquidem (Gal. II, 1) propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos Apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset, id est, ne non secundum illos credidisset, [0364B] et non secundum illos evangelizaret. Denique, ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei; dexteras miscuere, et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Judaeos, Paulus in Judaeos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae, auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam Evangelio Lucae expostulem, quae Evangelio magistri ejus fuit necessaria? Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis christianae sacramentum. Caeterum, si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cujus testimonio adsistente, Lucas quoque possit admitti.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Sed enim Marcion nactus epistolam Pauli ad Galatas, [0364C] etiam ipsos apostolos suggillantis (Gal. II), ut non recto pedes incedentes ad veritatem Evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes Evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum, quae propria, et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum; ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. Porro, etsi reprehensus est Petrus et Joannes et Jacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen, cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur (I Cor. IX, 19), potuit et Petro hoc in consilio fuisse, aliquid aliter agendi quam docebat. Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem [0364D] vindicantium et judaicos fastos. Adeo non de praedicatione, sed de conversatione, a Paulo denotabantur; aeque denotaturo, si quid de Deo creatore, [0365A] aut Christo ejus errassent. Igitur distinguenda erunt singula. Si Apostolos praevaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad Evangelii depravationem, Christum jam accusat, accusando quos Christus elegit. Si vero apostoli quidem integrum Evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta; quod erit germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros passum est? Quod Paulum illuminavit, et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliterarum; jam ergo nec Marcion habet verum. Aut si ipsum erit verum, id est Apostolorum, quod Marcion habet solus; et quomodo nostro consonat, [0365B] quod non Apostolorum, sed Lucae refertur, aut si non statim Lucae deputandum est, quo Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, caeterum Apostolorum est; jam ergo et nostrum quod illi consonat, aeque apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum; ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem, quod antiquius reperietur; et ei praejudicans vitiationem, quod posterius revincetur? In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse [0365C] est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia aemulatione. Alioquin, quam absurdum ut si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius; et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam est editum? Et postremo id verius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta jam opera atque documenta christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine Evangelii veritate, id est ante Evangelii veritatem? Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc si negaverint [0366A] Marcionitae, primam apud nos fidem ejus, adversus epistolam quoque ipsius. Quid, si nec epistolam agnoverint? Certe antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit. Si enim id Evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem) ipsum est quod Marcion per antitheses suas arguit, ut interpolatum a protectoribus judaismi ad concorporationem Legis et Prophetarum, qua etiam Christum inde configerent, utique non potuisset arguere, nisi quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura: emendatio culpam non antecedit. Emendator sane Evangelii, a Tiberianis usque ad Antoniani tempora eversi, Marcion solus et primus obvenit, exspectatus tamdiu a Christo poenitentem [0366B] jam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis; nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat Evangelia, dum vitiat: cum etsi discipulus Marcion, non tamen super magistrum (Matt. X, 24); et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus (I Cor. XV, 11), sive illi, sic praedicamus. Et si prophetes Marcion: et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi (I Cor., XIV, 32); non enim eversionis, sed pacis. Etiam si angelus Marcion, citius (Gal. I, 8) anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. Itaque dum emendat, utrumque confirmat; et nostrum anterius, id emendans quod invenit; et id posterius, quod de nostri emendatione constituens, suum et novum fecit.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

[0366C] In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio, quod ab Apostolis; pariter utique constabit, id esse ab Apostolis traditum, quod apud ecclesias Apostolorum fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint; ad quam regulam Galatae sint recorrecti; quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii; quid etiam Romani de proximo sonent, quibus Evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. Habemus et Joannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsim ejus Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus, in Joannem stabit auctorem. Sic et caeterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec solas [0366D] jam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id Evangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime [0367A] tuemur: Marcionis vero plerisque nec notum; nulli autem notum, ut non eo damnatum. Habet plane et illud ecclesias, sed suas; tam posteras quam adulteras; quarum si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum; Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae: faciunt ecclesias et marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum caeteris quoque patrocinabitur Evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Joannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit, Petri affirmetur, cujus interpres Marcus: nam et Lucae Digestum Paulo adscribere solent. Capit magistrorum videri, quae discipuli promulgarint. Itaque et de his Marcion flagitandus, quid omissis eis, Lucae [0367B] potius institerit; quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica; ut cum ipsis Ecclesiis dedicata. Caeterum, quale est, si nihil Apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina magistrorum? Igitur dum constet haec quoque apud Ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit, aut emendanda si adulterata, aut agnoscenda si integra? nam et competit, ut si qui Evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem, quorum sciebant auctoritatem receptiorem, ideo et pseudapostoli, quod per falsum Apostolos imitarentur. In quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, [0367C] in tantum confirmavit non fuisse corrupta, quae non putavit emendanda. Denique emendavit, quod corruptum existimavit. Sed ne hoc merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integra cucurrerunt; Lucae autem quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum, ut cum illis apud Ecclesias maneat, jam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. Denique, ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum factum est apostolicis. Igitur dabo consilium discipulis ejus, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et quotidie reformant illud, prout a nobis [0368A] quotidie revincuntur), aut erubescant de magistro ubique traducto, cum Evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit; nunc ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de Evangelii fide adversus haereticos experimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem Ecclesiarum traditioni Apostolorum patrocinantem: quia veritas falsum praecedat necesse est; et ab eis procedat, a quibus tradita est.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Sed alium jam hinc inimus gradum, ipsum (ut professi sumus) evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum. Certe enim totum quod elaboravit, etiam antitheseis praestruendo, in hoc [0368B] cogit, ut Veteris et Novi Testamenti diversitatem constituat; proinde Christum suum a Creatore separatum, ut Dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum Creatore, quasi ab assertoribus ejus intexta: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus. Haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint; si Marcionis praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem vitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reservata. Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique conditione, quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a Deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium; alium qui [0368C] a Deo creatore in restitutionem judaici status sit destinatus, quandoque venturus. Inter hos magnam et omnem differentiam scindit, quantam inter justum et bonum, quantam inter Legem et Evangelium, quantam inter judaismum et christianismum. Hinc et nostra praescriptio, qua defigimus, nihil Christo Dei alterius commune esse debere cum Creatore: caeterum, Creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones ejus, si impleverit prophetias ejus, si adjuverit leges ejus, si repraesentaverit promissiones ejus, si restauraverit virtutes ejus, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Hujus pacti et hujus praescripti quaeso te, lector, meminoris [0369A] ubique, et incipe recognoscere aut Marcionis Christum, aut Creatoris.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Anno quintodecimo principatus Tiberiani (Luc. III, 1), proponit eum descendisse in civitatem Galilaeae, Capharnaum (Luc. IV, 31); utique de coelo Creatoris, in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo coelo in Creatoris descendens describeretur? Cur enim non et ista reprehendam, quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta sint, per quae jam alibi retractavimus, an descendens per Creatorem, et quidem adversus ipsum potuerit ab eo admitti, et inde tramitti in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem descensionis [0369B] expostulo tenens descendisse illum. Viderit enim sicubi apparuisse positum est. Apparere, subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit. Descendisse autem, dum sit, videtur, et subit oculos; de facto etiam ordinem facit. Atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit; praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam. Indignum denique ut Romulus quidem ascensus sui in coelum habuerit Proculum affirmatorem, Christus vero Dei descensus de coelo suo sui non invenerit annuntiatorem; quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, [0369C] sicut et iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat Creatoris? cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem, dicente Isaia (Is., IX, 1-2): Hoc primum bibito , cito facito, regio Zabulon, et terra Nepthalim, et caeteri qui maritimam ad Jordanem , Galilaea nationum, populus [0370A] qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum; qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos. Bene autem quod et Deus Marcionis, illuminator vindicatur nationum: quo magis debuerit vel de coelo descendere, etsi utique in Pontum potius descendere, quam in Galilaeam. Caeterum, et loco et illuminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo, jam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu (Matth., V, 17) venisse se non ut Legem et Prophetas dissolveret , sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion, ut additum, erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse, quod statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit, de coelo statim ad synagogam, ut dici solet, AD QUOD VENIMUS [0370B] HOC AGE. Marcion, aufer etiam illud de Evangelio: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matt., XV, 24), et: Non est auferre panem filiis, et dare eum canibus (Matt., VII, 27); ne scilicet Christus Israelis videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrahe voces Christi mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perditas domus Israelis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israelitis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum impertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset, quam extraneis Creatoris, si ipse in primis non fuisset Creatoris? Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus; cujus nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique [0370C] Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum, nisi ab optime cognito et explorato et probato, jam pridem in hoc ipsum, vel [0371A] aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes ad doctrinam ejus; plane: quoniam, inquit, in potestate erat sermo ejus (Luc., IV, 32): non quoniam adversus Legem et Prophetas docebat. Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam Legis et Prophetarum. Alioquin non stuperent, sed horrerent; nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem Legis et Prophetarum; et utique in primis alterius Dei praedicatorem: quia nec potuisset adversus Legem et Prophetas docere. et hoc nomine adversus Creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit. Atque ita aut ejus erit agnoscendus, secundum quem docuit; aut praevaricator judicandus, si secundum eum, adversus quem venerat, docuit. Exclamat ibidem spiritus daemonis (Luc. IV, 34): Quid nobis et tibi est, Jesu? venisti perdere nos? scio qui scis, sanctus Dei. Hic ego non retractabo, an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec Christum vocari oporteret, si non Creatoris. Alibi jam de nominibus ex postulatum est. At nunc discepto, quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a Deo ignoto, et in id temporis muto, cujus nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo Creatori. [0371C] Quid autem jam tale ediderat novae divinitatis, per quod posset alterius Dei sanctus intelligi? tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus Creatorem? Sicut ergo quem ignorabat, nullo modo poterat Jesum et sanctum Dei agnoscere; ita, quem norat, agnovit. Nam et Prophetam meminerat sanctum Dei praedicasse, et Jesum nomen Dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo exceperat secundum nostrum Evangelium (Luc. I, 35): Propterea, quod in te nascetur vocabitur sanctum, Filius Dei, et vocabis nomen ejus Jesum. Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon tamen) magis quam alienae, et nondum satis cognitae. Nam et praemisit: Quid nobis et tibi ? non quasi in extraneum Jesu, ad quem pertinent [0371D] spiritus Creatoris. Nec enim dixit: « quid tibi et nobis? » sed: Quid nobis et tibi? se deplorans, et sorti suae exprobrans: quam jam videns, adjicit: Venisti perdere nos. Adeo judicis et ultoris, et ut [0372A] ita dixerim, saevi Dei Filium agnoverat Jesum, non optimi illius et perdere et punire nescientis. Quorsum hunc locum praemisimus? ut Jesum et a daemone non alium doceamus agnitum, et a semetipso non alium conformatum quam Creatoris. Atquin, inquis, increpuit illum Jesus. Plane ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem, et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset, et non potius ad hominum salutem; qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat. Aut cur eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Jesus, nec Dei sanctus omnino. Si quasi ex parte mentitum, quod cum Jesum quidem et sanctum Dei, sed Creatoris existimasset, injustissime [0372B] increpuit hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem, quod ignorabat existimandum, alium Jesum, et alterius Dei sanctum. Quod si verisimiliorem statum non habet increpatio, nisi quem nos interpretamur, jam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus: ipse enim erat Jesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat; et Jesus eum confirmavit, quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Nazaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus Creatoris: unde et ipso nomine nos Judaei Nazaraeos appellant per cum. Nam et sumus, de quibus est (Thren., IV, 7): Nazaraei exalbati sunt super nivem. Qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis, [0372C] et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit, vitando Archelaum filium Herodis. Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium ejerasse etiam locorum familiarium Christi Creatoris, habentem tanta Judaeae oppida, non ita Christi Creatoris per Prophetas emancipata. Caeterum. Prophetarum erit Christus, ubicumque secundum Prophetas invenitur. Et tamen apud Nazareth quoque nihil novi notatur praedicasse, dum alio merito unius proverbii (Luc. IV, 23), ejectus refertur. Hic primum manus ei injectas animadvertens, necesse habeo jam de substantia ejus corporali praefinire, quod non possit phantasma credi, qui contactum, et quidem violentia [0372D] plenum, detentus et captus, et ad praecipitium usque protractus, admiserit. Nam etsi per medios evasit, sed ante jam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti adsolet, tumultu; vel etiam irrupto, [0373A] non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset. Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res, etiam saecularis sapientiae digna sententia est. Ad summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus et Isaie, remediator valetudinum. Hic, inquit (Is., LIII, 4), imbecillitates nostras aufert, et languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcumque curaverit Jesus, meus est. Veniemus tamen et ad species curationum. Caeterum, et a daemoniis [0373B] liberare, curatio est valetudinis. Itaque spiritus nequam, quasi ex forma jam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes: Tu es Filius Dei. Cujus Dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur, et jubebantur tacere. Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis, volebat se Filium Dei agnosci. Ille Christus duntaxat, cui hoc congruebat; quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. Illius erat, praeconium immundi spiritus respuere, cui sancti abundabant. Porro, qui nunquam fuerat annuntiatus, si tamen volebat agnosci (frustra autem venerat, si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et cujuscumque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. Jam nunc et qua destructor [0373C] Creatoris, nihil magis gestisset, quam a spiritibus ipsius agnosci, et divulgari prae timore, nisi quod Marcion Deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed judicem, apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, judicia, vindicta, damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi Dei Filium confitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi. Et ille jussu et increpitu ea expellens, non suasu qua bonus, timendum se exhibebat. Aut numquid ideo increpabat, quia timebatur nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret: cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in aliam praevaricationis notam; cum se a daemoniis quasi [0373D] Filium Creatoris sustineret timeri, ut jam non propria potestate expelleret daemonia, sed per Creatoris auctoritatem. In solitudinem procedit. Solemnis et hujusmodi regio Creatoris. Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore, ubi egerat aliquando et in nube. Competebat et Evangelio habitus loci, qui placuerat et Legi. Capiat itaque jucunditatem solitudo, hoc Isaias (Is., XXXV, 1) promiserat. Detentus [0374A] a turbis: Oportet me, inquit (Luc., IV, 42), aliis civitatibus annuntiare regnum Dei. Ostenderat jam alicubi Deum suum? Non puto adhuc usque. Sed de eis loquebatur, qui alium quoque Deum noverant. Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium Deum ediderat, nec illi noverant praeter Creatorem, ejusdem Dei regnum portendebat, quem solum sciebat notum eis qui audiebant.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

De tot generibus operum, quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei? Non enim simplex factum videri potest, de quo argumentum processurum erat, dicens. (Luc., V, 10) Petro trepidanti de copiosa indagine piscium: Ne time, [0374B] abhinc enim homines eris capiens. Hoc enim dicto, intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse, qui per Hieremiam pronuntiarat (Jerem., XVI, 16): Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos; homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt eum; ipsum intelligentes, qui coeperat facere quod edixerat. Aliud est, si adfectavit de naviculariorum collegio allegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem adversus Antitheses, nihil proficere proposito Marcionis, quam putat, diversitatem Legis et Evangelii, ut et hanc a Creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et Novi Testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio [0374C] quem συνταλαιπωρον, id est commiseronem, et συμμισουμενον, id est, coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere, et in primis figuratae legis vim ostendere; quae in exemplo leprosi non contingendi, imo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati; cum qualibus et Apostolus (I Cor., V, 11) cibum quoque vetat sumere: participari enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si quis se cum peccatore miscuerit. Itaque Dominus volens altius intelligi Legem, per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non destruens, sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, Deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur [0374D] illi quod debuerit legem observare, et non contingere immundum, quem contactus immundi non erat inquinaturus. Hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihil faciens praeceptum legis, per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus non habebat quod inquinaretur? phantasma enim inquinari [0375A] non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, jam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate: nec contempsisse videri potest inquinamentum, cujus materiam non habebat: ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis evaserat. Si autem Helisaeus, prophetes Creatoris, unicum leprosum Naaman syrum ex tot leprosis israelitis emendavit (IV Reg., V, 14), nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum israelitem leprosum emundavit extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat; syro facilius emundato, significato per nationes emundationis in Christo lumine earum, quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, [0375B] blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude. Quapropter septies quasi per singulos titulos in Jordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caperet expiationem; quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et lavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies; Christum vero verbo solo, et hoc semel functum, curationem statim repraesentasse. Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam Creatoris vindicare. Nullius rei non ille potior auctor, qui prior. Incredibile plane, ut potestas Creatoris verbo remedium vitii unius operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde magis dignoscitur [0375C] Christus Creatoris, quam ex verbi potestate? Sed ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a servis, quemadmodum ab ipsis dominis? Non times ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas Creatoris, quia potentior fuerit famulo Creatoris, qui ad Helisaei pusillitatem major agnoscitur, si tamen major? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius praestitit tuus Christus, quam meus Helisaeus? Imo, quid magnum praestitit tui Christi verbum? cum id praestiterit quod fluvius Creatoris. Secundum haec, caetera quoque occurrunt. Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare: quantum [0376A] autem ad tutelam legis, jussit ordinem impleri: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses. Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem, verbo mox Dei emaculatum, offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per Christum Jesum catholicum Patris sacerdotem. Itaque adjecit: Ut sit vobis in testimonium; sine dubio, quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere; quo testabatur seipsum esse, qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion, sub obtentu mansuetudinis [0376B] et lenitatis quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem, qui lepra esset liberatus, solemnia legis executurum, ideo ita praecepit. Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est, permissione legis, an non? Si enim bonus perseveravit, nunquam destructor erit legis, nec Dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius Dei vindicatur. Si non perseveravit bonus destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi: deservit enim bonitatem, dum destruit legem. Malus jam, quando legis eversor, si bonus, cum legis indultor. Sed et eo quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo et sic malus, si obsequium malae legi [0376C] indulsit; et sic deterior, si bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum, ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum ergo descendit quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin quasi sciens formam eorum, magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur ergo non lacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret? tunc enim aliquatenus posset videri patientiae suae praestitisse. Sed adjicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. Cujus jam testimonii, nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive [0377A] qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit legem impleri. Quocumque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse (Matth., V, 17) sententiam: Non veni legem dissolvere, sed adimplere. Quid ergo tibi fuit de Evangelio erasisse quod salvum est? confessus es enim prae bonitate fecisse illum, quod negas dixisse. Constat ergo dixisse illum, quia et fecit; et te potius vocem Domini de Evangelio erasisse, quam nostros injecisse.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Curatur et paralyticus (Luc., V), et quidem in coetu spectante populo. Videbit enim, inquit Esaias (Is., XXXV, 2), populus sublimitatem Domini, et gloriam Dei. Quam sublimitatem et quam [0377B] gloriam? Convalescite manus dimissae, et genua dissoluta. Hoc erit paralysis. Convalescite, nec timete. Non otiose iterans, Convalescite; nec vane subjungens, Nec timete: quoniam cum redintegratione membrorum, virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum; Exsurge, et tolle grabatum tuum; et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant: Quis dimittet peccata, nisi solus Deus? Habes itaque jam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eumdem prophetam: Quoniam , inquit (Is., LIII), in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore (Is., I, 18), ex ipsius Domini persona: Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, [0377C] velut nivem exalbabo; et si tanquam coccinum, velut lanam exalbabo. In roseo sanguinem ostendens prophetarum; in coccino Domini, ut clariorem. Etiam Michaeas (Mich., VII, 18 et 19) de venia delictorum: Quis Deus quomodo tu, eximens iniquitates, et praeteriens injustitias residuis haereditatis tuae ? Non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit misericordiam . Avertet , et miserebitur nostri. Demerget delicta nostra, et demerget in profunda maris peccata nostra. Sed etsi nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem hujus benignitatis exempla in Creatore, promittentia mihi et in Filio Patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam censecutos a Creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a [0378A] primordio egit in Patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam dixisse (II Reg., X, 13): Et Dominus circumduxit delictum tuum, et non morieris; proinde et (I Reg., XXI) Achab regem, maritum Jezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse, poenitentiae nomine; Jonatham, filium Saulis, resignati jejunii culpam deprecatione delesse (I Reg. XIV). Quid de ipso populo retexam, totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet Deo, qui (Ezech. XXXIII, 11) mavult misericordiam quam sacrificium, et peccatoris poenitentiam quam mortem. Prius est igitur, neges Creatorem indulsisse aliquando delicta; consequens, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis novam istam [0378B] Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris, nec parem Creatori, nec praedicatam a Creatore. Sed et peccata dimittere an ejus possit esse, qui negetur tenere; et an ejus sit absolvere, cujus non sit etiam damnare; et, an congruat eum ignoscere, in quem nihil sit admissum: alibi jam congressi, malumus admonere, quam retractare. De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; neque filium hominis constitui, qui non sit natus ex homine, vel patre vel matre: atque ita discutiendum, cujus hominis filius accipi debeat, patris an matris. Si ex Deo patre est, utique non ex homine: si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre: si ex homine, jam apparet [0378C] quia ex virgine. Cui enim homo pater non datur, nec vir matri ejus deputabitur; porro, cui vir non deputabitur, virgo est. Caeterum, duo jam patres habebuntur, Deus et homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit; et habendo virum, duos patres faciet, Deum et hominem, ei qui et Dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id est, si ex matre filius est hominis, quia ex patre non est; ex matre autem virgine, quia non ex patre homine; hic erit Christus Isaiae, quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, cicumspicere non possum. Si patris hominis, negas [0379A] Dei filium; si et Dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque matris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut Deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus; aut virginem hominem negare, quod ne Valentinus quidem fecit. Quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? nonne sufficiet ad probationem prophetici Christi? Cum enim id se appellat quod in Christum praedicabatur Creatoris, sine dubio ipsum se praestat intelligi, in quem praedicabatur. Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et [0379B] tamen nec Christum, nec Jesum vocari debuisse defendimus, diversitatis conditionem tenentes. Appellatio autem quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum caussa convenit eadem, per quam deveniat in communionem. Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi, et duo Jesus. Ergo cum appellatio propria est ejus, in quo habet caussam, si alii vindicetur, in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta jam fit communio nominis quoque in eo, cui vindicatur sine caussa communio appellationis; [0379C] et sequitur ut unus idemque credatur, qui et nominis appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens caussa; nec alius erit capacior utriusque, quam qui prior, et nomen sortitus est Christi, et appellationem filii hominis; Jesus scilicet Creatoris. Hic erat visus Babylonio regi (Dan. III) in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis; idem ipsi Danieli (Dan. VII) revelatus directo filius hominis, veniens cum coeli nubibus judex, sicut et Scriptura demonstrat. Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. Sed plus mihi Scriptura confert, ipsius [0380A] scilicet Domini interpretatione. Nam cum Judaei solummodo hominem ejus intuentes, necdum et Deum certi, qua Dei quoque Filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed Deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit (Luc. V, 24), Habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans, hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet Deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis, apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta: qui enim judicat, et absolvit: ut, scandalo isto discusso per Scripturae recordationem, [0380B] facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remissione. Denique, nusquam adhuc professus est se filium hominis, quam in isto loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est, in quo primum judicavit, dum absolvit. Ad haec quodcumque diversa pars fuerit argumentata, quale sit, dispice. Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, nec mendacem eum faciat; et ex homine neget natum, ne filium virginis concedat. Quod si et auctoritas divina, et rerum natura, et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. Plane [0380C] facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Publicanum allectum a Domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis allectum, extraneum Legis, et judaismi prophanum. Excidit ei vel de Petro, Legis homine, et tamen non tantum allecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a Patre (Matth. XVI, 17). Nusquam legerat lumen, et spem, et expectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Judaeos, dicendo [0381A] (Luc. V, 31), medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim male valentes voluit intelligi ethnicos et publicanos quos allegebat, sanos judaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad Legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene valebant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem, ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet; ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a Deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praejudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem pertinent qui languent. Unde autem [0381B] et Joannes venit in medium? Subito Christus, subito et Joannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud Creatorem. Sed de Joanne caetera alibi; ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et Joannem Christo, et Christum Joanni convenire, utique prophetae Creatoris, qua Christum Creatoris; atque ita erubescat haereticus, Joannis ordinem frustra frustratus. Si enim nihil omnino administrasset Joannes, secundum Esaiam (Is. XL, 3) vociferator in solitudinem, et praeparator viarum dominicarum, per denuntiationem et laudationem poenitentiae; si non etiam ipsum inter caeteros tinxisset, nemo discipulos Christi, manducantes et bibentes, ad formam discipulorum Joannis [0381C] assidue jejunantium et orantium provocasset: quia si qua diversitas staret inter Christum et Joannem, et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio. Nemo enim miraretur, et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae praedicationes, de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum: adeo Joannis erat Christus, et Joannes Christi; ambo Creatoris, et ambo de Lege et Prophetis, praedicatores et magistri. Sed et Christus rejecisset Joannis disciplinam, ut Dei alterius; et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem, quod non possent jejunare filii sponsi, quamdiu cum eis esset [0381D] sponsus; postea vero jejunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset; nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos; [0382A] nec Joannis rejecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Joannis eam praestans, ut tempori suo cam destinans; rejecturus alioquin eam et defensurus aemulos ejus, si non ipsius fuisset jam quae erat. Teneo meum Christum, etiam in nomine sponsi, de quo Psalmus (Ps. XVIII, 5): Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo coeli profectio ejus, et deversio ejus ad summum usque ejus. Qui etiam per Isaiam gaudens ad Patrem: Exultet, inquit (Is. LXI, 10), anima mea in Domino; induit enim me indumentum salutaris, et tunicam jucunditatis velut sponso: circumposuit mihi mitram velut sponsae . In se enim et Ecclesiam deputat, de qua idem Spiritus ad ipsum (Is. XLIX, 18): Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae . [0382B] Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium accersit. Siquidem legisti (Cant. IV, 8): Veni, sponsa, de Libano. Eleganter Libani utique montis mentione injecta, qui thuris vocabulum est penes Graecos, de idololatria enim sibi sponsabit Ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque Dei impugnas: Nuptias non conjungit, conjunctas non admittit, neminem tinguit nisi coelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum ejus sponsum facis? Illius hoc nomen est, qui masculum et foeminam conjunxit, non qui separavit. Errasti in illa etiam Domini pronuntiatione, qua videtur nova et vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus, et excerebratus es [0382C] novo vino; atque ita veteri, id est, priori Evangelio pannum haereticae novitatis assuisti. In quo, alter creator (velim discere) cum per Hieremiam (Jerem. IV, 4) praecepit: Novate vobis novamen novum; nonne a veteribus avertit? cum per Isaiam (Is. XLIII, 18) edicit: Vetera transierunt; ecce nova quae ego facio; nonne ad nova convertit? Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a Creatore potius repromissam, a Christo exhiberi, sub unius et ejusdem Dei auctoritate, cujus sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit in veteres utres, qui et veteres utres non habuerit; et novum additamentum nemo injicit veteri vestimento, nisi cui non defuerit et vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est, qui non habeat unde faciat, si [0382D] faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se Evangelii novitatem separare a Legis vetustate, suam demonstrabat, et illam a qua [0383A] separabat, alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo alienis sua adjungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per conjunctionem capit, de qua fit. Ita, quae separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine: sic et Evangelium separatur a Lege, dum provehitur ex Lege: aliud ab illa, sed non alienum; diversum, sed non contrarium. Nec forma sermonis in Christo nova: cum similitudines objicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem: eloquar problemata, id est, edisseram quaestiones. Si hominem [0383B] alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non Dominum sabbati circumferret Christus. Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. Porro, destruere deberet, si alterius Dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi Deum creatorem circumferre, et sabbatum ejus impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii, ex aliqua nova Christi institutione nitentem; haec jam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cujusque [0383C] disceptatum; quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum: nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cujusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a Creatore constiterit, in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium Deum exponi, postea disciplinam ejus induci; quia Deus auctoritatem praestat disciplinae, non Deo disciplina: nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. Caetera de [0384A] sabbato ita dirigo: Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit Creatoris. Siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis, circumlata per muros arca Testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto Creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse, neque Creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per Jesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur, etiamsi odio insecutus est solemnissimum Judaeorum diem, ut Christus non Judaeorum. De odio quoque sabbati professus, Creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae (Is. 1, 14): Neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus [0384B] adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam provocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea die spicas decerptas manibus effrixerant: cibum operati, ferias ruperant. Excusat illos Christus, et reus est sabbati laesi: accusant Pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid cludam cum mei Domini veritate) scripti et voluntatis. De Scriptura enim sumitur Creatoris, et de Christi voluntate color, quasi de exemplo David introgressi sabbatis templum, et operati cibum, audenter fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse compertus est; veniam jejunii dico. Cum enim prohibuisset Creator [0384C] in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceve, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura jejunio liberaret. Bene igitur, quod et caussam eamdem secutus est Dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione: bene, quod et affectum Creatoris expressit in sabbato non jejunandi honore. Denique, tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum Creatorem, si discipulos sabbato jejunare mandasset, adversus statum scripti et voluntatis Creatoris. Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit [0385A] necessitatem quasi deprecatricem; quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi, quam vacandi; quoniam David, comitesque ejus, cum discipulis suis aequat in culpa et in venia; quoniam placet illi, quia Creator indulsit; quoniam de exemplo ejus, ipse tam bonus est; ideo alienus est a Creatore. Exinde (Luc. VI, 7) observant pharisaei, si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum: certe qua sabbati destructorem, non qua novi Dei professorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes conditionaliter eam indicentem ferias operum sub certa specie eorum. Nam cum de die sabbati dicit (Exod. XX, 10): Omne opus tuum [0385B] non facies in ea; dicendo, tuum, de humano opere definiit, quod quisque ex artificio, vel negotio suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis, non est hominis, sed Dei proprium. Sicut et rursus in lege: Non facies, inquit (Exod. XII, 16), omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae id est in caussa animae liberandae; quia opus Dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a Deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et Deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem, interrogat: Licetne sabbatis benefacere, annon? animam liberare, an perdere? Ut id operis promittens, quod pro anima facturus esset, admoneret eos, quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet; et quae praeciperet, divina [0385C] scilicet, quae fierent animae omni; dominus sabbati dictus, quia sabbatum, ut rem suam, tuebatur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille qui instituit. Sed non omnino destruxit, qua dominus; ut hinc jam apparere possit, ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem, sabbatum a Creatore destructum. Nam et illud opus Dei erat, quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum, in discrimine belli constitutas. Sed et si odium alicubi sabbatorum professus est, vestra sabbata dicendo (Is. I, 13), hominum ea deputans, non sua, quae sine Dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis Deum diligens [0386A] non corde; suis sabbatis, id est, quaecumque disciplina ejus agerentur, alium statum fecit, quae per eundem postea propheten (Is. LVIII, 13) vera, et delicata, et non profananda pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cujus legem tenuit et supra in caussa discipulorum pro anima operatus; esurientibus enim solatium cibi indulsit; et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens (Matt. V, 17): Non veni dissolvere legem, sed adimplere; nec Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim et hic legem, dum conditionem interpretatur ejus, dum operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione Patris a primordio sanctum, benefactione sua efficit sanctiorem; in quo [0386B] scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum Creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die, si et Haelisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam (IV Reg. IV, 23), vides, pharisaee, tuque Marcion, olim Creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere; nihil Christum novi intulisse, quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque Creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Certe Evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia: certe ascendit in montem, et illic pernoctat [0386C] in oratione; et utique auditur a Patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recognosce. In montem excelsum , inquit Esaias (Is. XL, 9), ascende, qui evangelizas Sion; extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore. Obstupescebant in doctrina ejus; erat enim docens, tanquam virtutem habens (Luc. IV, 32). Et rursus (Is. LII, 6): Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquebar . Tunc enim ipse erat qui in Prophetis loquebatur, Sermo, Filius Creatoris: «Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, evangelizans bona.» Item Naum (Nah. I, 15) [0387A] ex duodecim: Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem nocturnae orationis ad Patrem, manifeste Psalmus (Ps. XXI, 2): Deus meus, clamabo per diem, et exaudies; et nocte, et non in vanitatem mihi; et alibi, de loco et voce eadem, Psalmus (Ps. III, 4): Voce mea ad Dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum Patris; habes Christum Prophetarum. Cur autem duodecim Apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus Prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum? Hujus enim numeri figuras apud Creatorem [0387B] deprehendo: Duodecim fontes Elim (Num., XXXIII); et, Duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis (Exod., XXVIII); et, Duodecim lapides ab Jesu de Jordane electos (Jos., IV) et in arcam testamenti conditos. Totidem enim Apostoli portendebantur; proinde ut fontes et amnes, rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem Nationum; sicut et per Esaiam (Is., XLIII, 20): Ponam in terra inaquosa flumina; proinde ut gemmae, illuminaturi sacram Ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex Patris; proinde ut et lapides, solidi fide, quos de lavacro Jordanis Jesus verus elegit, et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri, quod potest videri [0387C] non simpliciter factum a meo. Ejus erit res, apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone; quia et Creator Abrahae, et Sarae, et Auseae nomina reformavit, hunc vocando Jesum, illis syllabas adjiciendo. Sed et cur Petrum? Si ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus (Is., VIII, 14; I Petr., II, 8) positum eum in lapidem offendiculi, et in petram scandali. Omitto caetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto proprius quam de non suis. Conveniunt a Tyro, et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat Psalmus (Ps. LXXXVI, 4): Et ecce Allophyli et Tyrus, [0387D] et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion [0388A] dicet homo; et homo factus est in illa (quoniam Deus homo natus est), et aedificavit cam voluntate Patris: ut scias ad cum tunc gentiles convenisse, quia Deus homo erat natus, aedificaturus Ecclesiam ex voluntate Patris, ex allophytis quoque. Sic et Esaias (Is. XLIX, 12): Ecce isti veniunt de longinquo; isti autem veniunt ab aquilone et mari; alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus (ibid. 18): Attolle per circuitum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra (ibid. 21): Vides ignotos et extraneos: et dices cordi tuo: Quis istos genuit mihi? Porro, hos quis mihi educavit? At hi mihi ubi fuerunt? Hic Christus non Prophetarum? Et quis erit Christus Marcionitarum, si perversitas placet, qui non fuerit Prophetarum?

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

[0388B] Venio nunc ad ordinarias sententias ejus, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum (ut ita dixerim) Christi: Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in graeco est), quoniam illorum est regnum coelorum . Jam hoc ipsum quod a benedictionibus coepit, Creatoris est, qui universa prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit (Ps., XLIV, 1), cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque Testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus Creatoris ingressus est per hujusmodi dictionem, semper mendicos, et pauperes, et humiles ac viduas, [0388C] et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem, rivulum credas de fontibus Salvatoris. Revera quo dirigam nescio, in tanta frequentia ejusmodi vocum, tanquam in sylva, vel in prato, vel in nemore pomorum, passim prout incidit, res petenda est. Inclamat Psalmus (Ps. LXXXI, 3): Judicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem juste tractate. Liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. Item Psalmus septuagesimus primus: Justitia judicabit mendicos populi, et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei. David autem uni genti judaicae praefuit, ne quis in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod [0388D] liberaverit , inquit, a dynasta mendicum, parcet [0389A] mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usura et injustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius . Item (Ps. IX, 18): Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes quae Dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus: tolerantia pauperum non peribit in finem. Item (Ps. CXII, 5): Quis sicut Deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in coelo et in terra? Qui suscitat mendicum de terra, et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi; utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis, Anna mater Samuelis, spiritu gloriam Deo reddens: Qui, inquit (I Reg., II, 8), excitat pauperem de terra, et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi; [0389B] utique in regno suo: et in thronis gloriae; utique regalibus. Per Esaiam vero (Is., III, 13), quomodo invehitur in vexatores egenorum? Vos autem ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? et rursus (Is., X, 1): Vae qui scribunt nequitiam; scribentes enim scribunt nequam, vitantes judicia mendicorum, et diripientes judicata pauperum populi mei. Quae judicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatia. Judicate pupillo, et juste tractate viduam (Is., I, 17), et venite conciliemur, dicit Dominus. Cui tantus affectus in omnem conditionem humilitatis Creatoris est, ejus erit et regnum quod a Christo repromittitur; ad cujus affectum jam dudum pertinent ii, [0389C] quibus repromittitur. Nam etsi putas Creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero coelestes; bene quod coelum nullius alterius usque adhuc Dei apparet, nisi cujus et terra: bene quod Creator vel minora promisit, ut facilius illi et de majoribus credam, quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes, quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem Creator specialiter in Evangelii scilicet sui praestructionem destinasset. Siquidem per Esaiam, de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes; Ecce, inquit (Is., V, 26), velociter, et leviter advenient, Velociter, qua properantes [0389D] sub finibus temporum; leviter, qua sine oneribus [0390A] pristinae legis. Non esurient., neque sitient: ergo saturabuntur; quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus (Is., LXV, 15): Ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntur; vos autem esurietis; ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur: interim quod esurientibus saturitatem repromittit, Dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam Esaiae (Is., LXV, 13): Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in jucunditate ; vos autem confundemini. Ecce qui serviunt mihi oblectabuntur ; vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in jucunditate illis promittitur, qui in diversa conditione sunt, [0390B] moestis, et tristibus, et anxiis, scilicet etiam Psal. CXXV: Qui seminant, inquit, in lacrymis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et jucunditatem capientibus risus accedit, quam moerentibus et dolentibus fletus. Ita Creator, materias risus et fletus praedicans, risuros plorantes prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum, et humilium, et esurientium, et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit, quem demonstraverat per Esaiam (Is., LXI, 1): Spiritus Domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. Beati (Luc., VI) mendici, quoniam illorum est regnum coelorum. Misit (Is., LXI) me curare obtritos corde. Beati (Luc.) qui esuriunt, quoniam ipsi saturabuntur. Advocare (Is.) languentes. Beati [0390C] (Luc.) qui plorant, quoniam ridebunt. Dare (Is.) lugentibus Sionis gloriam, et pro cinere unguenti jucunditatem, et gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est, qui se ad haec venturum praedicavit; aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis; Beati eritis, cum vos odio habebunt homines, et exprobrabunt, et ejicient nomen vestrum, velut nequam , propter filium hominis. Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus Creator per Esaiam (Is., LI, 7): Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia? quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum [0390D] Creatorem. Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque [0391A] praedicato; sicut per Esaiam (Is., LII, 7) ad auctores odii Judaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus. Et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis, et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum Creatorem est, Evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in caussa odii constituit, qui erat secundum Creatorem, in quem odium praedicabatur. Et utique, si nondum venissent, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit, propter [0391B] nos eam ponens; et aspernamento habetur a Nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

Secundum haec, inquit (Luc, VI), faciebant Prophetis patres eorum. O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem Prophetarum! Destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum; sibi asserebat ut amicus, sugillans insectatores eorum. Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio Prophetarum, ad quorum venerat destructionem; in tantum congruit Christo Creatoris sugillatio in insectatores Prophetarum, quos in omnibus adimplebat; vel quia magis Creatoris est delicta patrum filiis exprobare, quam ejus Dei, qui nec propria cujusque castigat. Sed non statim, [0391C] inquis, Prophetas tuebatur si iniquitatem Judaeorum affirmatam volebat, quod nec cum Prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobanda erat Judaeis, laudandis potius et probandis, si eos figuraverunt, ad quorum destructionem post tantum aevi Deus optimus motus est. Sed puto jam et non optimus jam aliquid et cum Creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit eum se esse qui novit offendi et irasci: Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit, quam admonitionis. Et quid caussae interest, quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, [0392A] maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio, ejus erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit, et nemo comminabitur ne quid faciat, nisi quid factum vindicabit: nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam. Nam et ita praemiserat (Deuter. XXX, 19): Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem. Quod etiam in hanc Evangelii dispositionem portendebat. Alioquin, qualis est ille, qui, ut suam insinuaret bonitatem, Creatoris opposuit asperitatem? Infirma commendatio est, quae de alterius destructione fulcitur. Atqui opponens asperitatem Creatoris, timendum eum confirmavit: si timendum, magis utique obaudiendum quam negligendum; et incipit jam Christus Marcionis Creatori docere. Tunc, si Vae Creatoris est, quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed Creator; et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico, et gloriam, et saeculi studia, et Dei incuriam, per quae Vae merentur a [0392C] Creatore. Sed quomodo non ejusdem sit divites reprobare, qui supra mendicos probarit? Nemo non contrarium ejus quod probaverit reprobat. Itaque si Creatori deputabitur maledictio in divites, ejusdem defendetur benedictio in mendicos; et totum jam opus Christi, Creatoris est. Si Deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, ejusdem imponetur et maledictio in divites; et erit par jam Creatoris, tam bonus quam et judex; nec erit jam discrimini locus, quo duo Dei fiunt; sublatoque discrimine, supererit unum Deum renuntiari Creatorem. Igitur Vae, si et vox maledictionis est, vel alicujus austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo Creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut [0393A] probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia Creatoris ostendam, locupletantis quidem Salomonem (III Reg. III), sed quia, permissa sibi optione, maluit ea postulare quae sciebat Deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit: quamquam et divitias praestare, non incongruens Deo sit, per quas et divites solatio juvantur, et multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis, illa in Evangelio quoque, Vae divitibus, adscribunt: Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram; utique ex divitiis, de gloria earum, et saecularibus fructibus. Itaque in Deuteronomio (Deut. VIII, 12) Moyses: Ne, inquit, cum manducaveris, et repletus fueris, et domos magnas aedificaveris, pecoribus [0393B] et bubus tuis multificatis , et pecunia et auro, exaltetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui. Quemadmodum et Ezechiam regem thesauris inflatum, et de eis potius quam de Deo gloriatum apud illos qui ex Perside advenerant, insilit per Esaiam (Is. XXXIX, 6): Ecce dies veniunt, et auferentur amnia quae in domo tua sunt; et quae patres tui congesserunt, in Babylonem transferentur. Sic et per Hieremiam (Jerem. IX, 22) quoque edicit: Ne glorietur dives in divitiis suis; et qui gloriatur, scilicet in Deo glorietur. Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam (Is. III, 15), cultu et divitiarum abundantia inflatas; comminabundus et alibi (Is. V, 14) nubilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam, et aperuit os suum, et descendent inclyti et magni et divites (hoc erit Christi [0393C] vae super divites): et humiliabitur homo; utique exaltatus divitiis: et inhonorabitur vir; utique ob substantiam honorabilis. De quibus et rursus (Is. X, 23): Ecce Dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes: qui magis quam divites? Quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in Psalmo quadragesimo octavo: Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria ejus; quoniam cum morietur, non tollet omnia, nec descendet cum illo gloria sua. Item in sexagesimo primo: Ne desideraveritis divitias; et si relucent, ne adjeceritis [0394A] cor. Idipsum postremo verbum vae, olim per Amos in divites affluentes deliciis destinatur: Vae , inquit (Amos. VI, 4), qui dormiunt in lectis eburneis, et deliciis fluunt in thoris suis; qui edunt haedos de gregibus caprarum, et vitulos de gregibus boum lactantes, complodentes ad sonum organorum. Tamquam perseverantia deputaverunt, et non tamquam fugientia: qui bibunt vinum liquatum, et unguentis primariis unguntur. Igitur, etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem Creatorem, non etiam praedamnantem divites etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adjectam in divites comminationem per vae Christi, a quo ipsarum materiarum, id est, divitiarum dehortatio praecucurrisset: comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit: [0394B] Vae etiam saturatis, quia esurient; etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa, quae supra benedictionibus opposita sunt apud Creatorem: Ecce qui mihi serviunt, saturabuntur; vos autem esurietis (Is. LXV, 12); utique quia saturati estis. Et: Ecce qui mihi serviunt, oblectabuntur; vos autem confundemini; utique ploraturi qui nunc ridetis. Sicut enim in Psalmo (Ps. CXXV, 6), qui seminant in lacrymis, in laetitia metent: ita in Evangelio, qui in risu seminant, scilicet laetitia, in lacrymis metent. Haec olim Creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit: Vae, quum vobis benedixerint homines: secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. Aeque Creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam (Is. III, 12): Populus meus, qui vos beatos dicunt, [0394C] seducunt vos, et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam (Jerem. XVII, 5): Maledictus homo, qui spem habet in homine. Nam et in Psalmo centesimo decimo septimo,: Bonum est fidere in Dominum, quam fidere in hominem. Et: Bonum est sperare in Dominum, quam sperare in principes. Ita, totum quod ab homine captatur, abdixit Creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum, tam ejus est exprobrare, quam prophetas vexatos et recusatos: sicut injuriae prophetarum non pertinuissent [0395A] ad Deum ipsorum; ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent, nisi Deo prophetarum.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

Sed vobis dico, inquit (Luc. VI), qui auditis; ostendens hoc olim mandatum (IV Esdr. XV, 1) a Creatore: Loquere in aures audientium. Diligite inimicos vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos calumniantur. Haec Creator una pronuntiatione clusit per Esaiam (Is. LXVI, 5): Dicite, Fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim qui inimici sunt et oderunt, et maledicunt, et calumniantur, fratres appellandi sunt; utique et benedici odientes, orari pro calumniatoribus jussit, qui eos fratres deputari praecepit. Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem injuriae cohibens, permissam [0395B] a Creatore (Exod. XXI, 24) oculum exigente pro oculo, et dentem pro dente: contra, ipse alteram amplius maxillam offerri jubens, et super tunicam pallio quoque cedi. Plane haec Christus adjecerit, ut supplementa consentanea disciplinae Creatoris. Atque adeo hoc statim renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes Creatorem. Si per Zachariam praecepit (Zach. VII, 10), ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit; sed nec proximi: nam et rursus: Malitiam, inquit (Ibid. VIII, 17), proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam indixit injuriae, qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit (Deut. XXXII, 35): Mihi vindictam, et ego vindicabo; proinde patientiam docet vindictae exspectatricem. In quantum ergo non capit, ut idem [0395C] videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem injuriae exigere, qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem injuriae prohibet: in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo, et dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae injuriae, a prima semetipsum contineret. Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis, quam repromissione ultionis. Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum; ut qui Deo crederet ultionem a Deo exspectaret, qui minus fideret, [0396A] leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem, Dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit, et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem; ut tanto magis vicem injuriae extingueret, quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam injuriae prohibens, et ultionem ad Deum redigens. Ita si quid Christus intulit, non adversario, sed adjutore praecepto, non destruxit disciplinas Creatoris. Denique, si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet, si non est Creatoris, qui vindictam repromittit, qui judicem praestat. Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur. Caeterum, passim emissa libertate dominabitur; utrumque oculum effossura, et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate. Sed hoc est Dei optimi, et tantum boni, patientiae injuriam facere, violentiae januam pandere, [0396C] probos non defendere, improbos non coercere, Omni petenti te, dato; utique indigenti: vel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori paratam habes Deuteronomio formam Creatoris: Non erit, inquit (Deut. XV, 4) in te indigens; uti benedicens benedicat te Dominus Deus tuus; datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. Et plus hic, non enim petenti jubet dari. Sed, Non sit, inquit, indigens in te; id est, cura ultro ne sit: quo magis petenti praejudicat dandum, etiam in sequentibus: Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre tuo indigente. Aperiens aperies illi manum, foenus foenerabis illi quantum desiderarit . Foenus [0397A] enim nisi petenti dari non solet. Sed de foenore postmodum. Nunc si quid voluerit argumentari, Creatorem quidem fratribus dari jussisse, Christum vero omnibus petentibus; ut hoc sit novum atque diversum: imo unum erit ex his, per quae lex Creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in omnes praecepit, quam quod Creator in fratres. Nam etsi major est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante debetur in proximos. Quis enim non diligens proximos, poterit diligere extraneos? Quod si secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos primus est; ejusdem erit secundus gradus, cujus et primus; facilius quam ut ejus sit secundus, cujus non extitit primus. Ita, Creator et secundum naturae ordinem primum in [0397B] proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos; et secundum rationem dispositionis suae, primo in Judaeos, postea et in omne hominum genus. Ideoque, quamdiu intra Israelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat. At ubi Christo dedit (Ps. II, 8) gentes haereditatem, et possessionem terminos terrae, et coepit expungi quod dictum est per Osee (Os. I et II): Non populus meus, populus meus; et non misericordiam consecuta, misericordiam consecuta, natio scilicet; exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit neminem excipiens in miseratione sicut in vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haereditatem gentium accepit. Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita et vos facite [0397C] illis (Luc. VI). In isto praecepto utique alia pars ejus subauditur: Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis. Hoc si novus Deus et ignotus retro, et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle, atque ita et aliis facere, quae mihi vellem; non facere, quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim, et id nec aliis faciam quod mihi nolim. Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala. Denique, hac inconvenientia voluntatis et facti, agunt ethnici nondum a Deo instructi. Nam etsi natura bonum et malum notum est, non tamen Dei disciplina: qua cognita, tunc demum convenientia voluntatis et facti ex fide, ut sub metu Dei agitur. Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit hujus praecepti de quo agitur, tam strictum, et obscurum, et caecum adhuc, et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum, compendium emittere, cujus nullam praestruxerat distinctionem. At [0398B] enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes, pauperes et pupillos et viduas protegi, juvari, refrigerari: sicut et per Isaiam (Is. LVIII, 7): Infringito esurienti panem tuum ; et mendicos qui sine tecto sunt in domum tuam inducito; et nudum si videris, tegito. Item per Ezechielem (Ezech., XVIII, 7), de viro justo: Panem suum dabit esurienti, et nudum conteget. Satis ergo jam tunc me docuit ea facere aliis, quae mihi velim fieri. Proinde denuntians: Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices; docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim: et ideo ipsius erit praeceptum in Evangelio, qui illud retro et praestruxit et distinxit, et ad arbitrium disciplinae [0398C] suae disposuit: et merito jam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris (Is., X, 23) Dominus, id est Christus, praedicabatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XVII.

 
 

Hic nunc de foenore cum interponit (Luc. VI): Et si foeneraveritis a quibus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia Ezechielis, de eodem viro justo: Pecuniam, inquit (Ezech. XVIII, 8), suam foenori non dedit, et quod abundaverit, non sumet; foenoris scilicet redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit, ut fructum [0399A] foenoris eradicaret, quo facilius assuefaceret hominem ipsi quoque foenori, si forte, perdendo, cujus fructum didicisset amittere. Hanc enim dicimus operam Legis fuisse procurantis Evangelio. Quorumdam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem, primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. Nam et supra: Et pignus, inquit (Ezech., XVIII, 7), reddet ; utique si non sit solvendo: quia soluturo utique pignus restituendum esse, utrum homo scriberet? Multo manifestius in Deuteronomio (Deut., XXIV, 12): Non dormies super pignus ejus: redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc clarius supra (Deut. XV, 2): Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non [0399B] reposces: quoniam remissio Domini Dei tui invocata est. Porro, cum debitum dimitti jubet, utique non exsoluturo, plus etiam est; et, si exsoluturo, cum reposci vetat, quid aluid docet quam non exsoluturo foeneremus, qui jam detrimentum foenori indixit? Et eritis filii Dei. Nihil impudentius, si ille non sibi filios faciet, qui nobis filios facere non permisit, auferendo connubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos, quod jam erasit? Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem habeam eumdem quem et omnia. Nam tam pater omnium qui conditor universitatis, quam spado qui nullius substantiae conditor. Et si marem ac foeminam non miscuisset Creator, et si non universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram ejus ante paradisum, [0399C] ante delictum, ante exilium, ante duos, unum; denuo factus filius fui statim, cum me manibus enixus est, cum de suo halitu movit. Ille me nunc rursus filium nuncupat, jam non in animam, sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne Creator videretur. Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserunt? Hoc genus suavitatis, qua soles et imbres qui foeneraverat, non recepturus ab humano genere ut Creator; qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes [0400A] homines usque adhuc sustinet. Vere suavis etiam spiritalibus commodis. Eloquia enim Domini dulciora super mel et favos (Ps. XVIII, 11). Ille igitur et ingratos sugillavit, qui gratos experiri merebatur; cujus soles et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. Caeterum, tuus non poterat jam queri ingratos, qui non paraverat gratos. Misericordiam quoque praecipiens: Estote, inquit, misericordes, sicut Pater vester misertus est vestri. Hoc erit: Panem (Is. LVIII, 7) infringito esurienti, et mendicos sine tecto in domum tuam inducito, et, nudum si videris tegito; et: Judicate (Is. I, 17) pupillo, et justificate viduam. Agnosco doctrinam ejus veterem, qui mavult (Os., VI, 6) misericordiam, quam sacrificium. Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et [0400B] ipse misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? Nolite judicare, ne judicemini. Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite et dimittemini. Date et dabitur vobis. Mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem qua mensi eritis mensura, remetietur vobis (Luc. VI). Ut opinor, haec retributionem pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio? Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus. Si a Creatore, ut a judice et dispunctore meritorum; ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam, vel timendam, prout quisque judicaverit, aut condemnaverit, aut dimiserit, aut mensus fuerit. Si ab ipso, ergo et ille jam judicat, quod Marcion [0400C] negat. Eligant itaque Marcionitae, ne tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut hominibus aut Creatori docentem habere. Sed caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni. Sed non est discipulus super magistrum. Hoc et meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani, si quam putat, stipulam revincat. Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio, nusquam omnino alium Deum a Christo revelatum. In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror nisi quod etiam latrones timent. Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tamdiu ergo et Judaei non alium Deum norant, quam praeter quem neminem adhuc norant; nec alium Deum appellabant, quam quem solum norant. Si ita est, quis videbitur dixisse: Quid vocatis , Domine, Domine? Utrumne qui numquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus? An ille qui semper Dominus habebatur, ut a primordio cognitus? Deus scilicet [0401B] Judaeorum. Quis item adjecisse potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime edocere tentabat, an qui a primordio ad illos et legis et Prophetarum eloquia mandaverat: qui et inobedientiam illis exprobrare posset, etiam si numquam alias exprobrasset! Porro, qui ante Christum, populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me, concionatus est (Is., XXIX, 13), veterem utique illis contumaciam imputabat. Alioquin quam absurdum, ut novus Deus, novus Christus, novae tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret, quos non potuisset experiri!

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

Proinde extollenda fide Centurionis (Luc. VII), incredibile si is professus est talem se fidem nec in [0401C] Israele invenisse, ad quem non pertinebat fides Israelis. Sed nec exinde pertinere poterat adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla. Sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti? Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Israele umquam fuisse; caeterum, dicens talem fidem debuisse inveniri in Israele; quique ad hoc venisset, ut eam inveniret, Deus scilicet et Christus Israelis, quam non sugillasset, nisi exactor et sectator ejus. Aemulus vero etiam maluisset eam talem inventam, ad quam infirmandam et destruendam magis venerat, non ad comprobandam. Resuscitavit et mortuum filium viduae, non novum documentum. Hoc et prophetae Creatoris ediderant, quanto magis Filius? Adeo autem in illud usque momenti, nullum alium Dominus Christus intulerat, ut omnes illic [0402A] Creatori gloriam retulerint dicentes: Magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit Deus populum suum. Quis Deus? Utique cujus populus, et a quo prophetae. Quod si illi quidem Creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati Creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat Deum, quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat: aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens, ut errori eorum mederetur! Sed scandalizatur Joannes auditis virtutibus Christi, ut alterius. At ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. Ipso jam Domino virtutum Sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, [0402B] necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne redactam scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam. Itaque Joannes communis jam homo, et unus jam de turba, scandalizabatur quidem qua homo, sed non qua alium Christum sperans vel intelligens, qui neque eumdem speraret, ut nihil novi docentem vel operantem. Nemo haesitabit de aliquo, quem dum scit non esse, nec sperat, nec intelligit. Joannes autem certus erat neminem Deum praeter Creatorem, vel qua judaeus, etiam prophetes plane facilius quasi haesitavit de eo quem quum sciat esse, an ipse sit, nesciat. Hoc igitur metu et Joannes: Tu es, inquit, qui venis, an alium expectamus [0402C] ? simpliciter inquirens, an ipse venisset quem exspectabat. Tu es qui venis; id est, qui venturus es, an alium expectamus? id est, an alius est quem exspectamus, si non tu es quem venturum exspectamus? Sperabat enim, sicut omnes opinabantur ex similitudine documentorum, potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est major, ipse scilicet Dominus, qui venturus exspectabatur. Atque adeo hoc erat Joannis scandalum, quod dubitabat ipsum venisse quem exspectabant, quem et praedicatis operationibus agnovisse debuerant, ut Dominus, per easdem operationes agnoscendum se nuntiaverit Joanni. Quae cum constet praedicata in Christum Creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis perversum, ut Christus non Creatoris per ea se renuntiarit intelligendum, per quae magis Christum [0403A] Creatoris agnosci compellebat. Multo perversius, si et testimonium Joanni perhibet non Joannis Christus, propheten eum confirmans, imo et supra, ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; eleganter ad superiorem sensum scandalizati Joannis commemorans prophetiam, ut, confirmans praecursorem Joannem jam advenisse, extingueret scrupulum interrogationis illius, Tu es qui venis, an alium exspectamus? Praecursore enim jam functo officio, praeparata via Domini, ipse erat intelligendus, cui praecursor ministraverat, Major quidem omnibus natis mulierum, sed non ideo subjecto ei, qui minor fuerit in regno Dei; quasi alterius sit Dei regnum, in quo modicus quis major erit Joanne; alterius [0403B] Joannes, qui omnibus natis mulierum major sit. Sive enim de quocumque dicit modico per humilitatem, sive de semetipso, quia minor Joanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Joannem potius quam ad Christum, Quid existis videre in solitudinem? tantumdem et Creatori competit, et Joannem ipsius esse majorem natis mulierum, et Christum vel quemque modicum, qui major Joanne futurus sit in regno aeque Creatoris, et qui sit major tanto propheta, qui non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Joannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. Illius autem peccatricis foeminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes Domini osculis figeret, lacrymis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis veritatem, [0403C] non phantasma inane tractaverit. Et ut peccatricis poenitentia, secundum Creatorem meruerit, veniam praeponere solitum sacrificio. Sed et si poenitentiae stimulus ex fide acciderat, per poenitentiam ex fide justificatam, ab eo audiit: Fides tua te salvam fecit: qui per Habacuc (Habac., II, 4) pronuntiarat: Justus ex fide sua vivet .

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

Quod divites Christo mulieres adhaerebant, quae et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris (Luc. VIII), de prophetia est. Has enim vocabat per Esaiam (Is., XXXII, 9): Mulieres divites exsurgite, et audite vocem meam; ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras ostenderet: Filiae, in spe audite sermones meos. Dies anni mementote [0403D] cum labore in spe. Cum labore enim quo sequebantur, et ob spem, ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum, hoc genus eloquii a Creatore promissum. At nunc illa quoque pronuntiatio ejus ad populum (Is., VI, 10): Aure audietis, [0404A] et non audietis; dedit Christo frequenter inculcare: Qui habet aures, audiat. Non quasi ex diversitate auditum permitteret Christus, quem ademisset Creator: sed quia comminationem exhortatio sequebatur: primo, aure audietis; dehinc, qui habet aures, audiat. Non enim audiebant ultro, qui aures habebant; sed ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat Creator. Et ideo per Christum adjicit: Videte quomodo audiatis, et non audiatis; non corde scilicet audientes, sed aure. Si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu ejus qui auditui suscitabat, etiam dicendo, Videte quomodo audiatis, non audituris minabatur. Sane nominatur mitissimus Deus, quia nec judicat, nec irascitur. Hoc probat etiam subjacens sensus: Ei qui habet, dabitur; ab [0404B] eo autem qui non habet, etiam quod habere se putat auferetur ei. Quid dabitur? Adjectio fidei, vel intellectus, vel salus ipsa. Quid auferetur? Utique quod dabitur. A quo dabitur, et auferetur? Si a Creatore auferetur, ab eo et dabitur: si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. Quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit ejus Dei qui nescit comminari, quia non novit irasci. Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat majus et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui Deum suum usque adhuc obumbrat, exspectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium qui Domini nativitatem in controversiam deferunt. Ipse, inquiunt, contestatur se non [0404C] esse natum, dicendo: Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Ita semper haeretici, aut nudas et simplices voces conjecturis quo volunt rapiunt; aut rursus conditionales et rationales, simplicitatis conditione dissolvunt, ut hoc in loco. Nos contrario dicimus: primo, non potuisse illi annuntiari, quod mater et fratres ejus foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent; quos utique norat qui adnuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. Ad hanc primam propositionem nostram solet ex diverso responderi: Quid enim si tentandi gratia nuntiatum est ei? Sed hoc Scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex tentatione quid factum: Ecce (Luc. X) legis doctor assurrexit [0404D] tentans eum; et de tributi consultatione: Et (Luc. XX) accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum; tanto ubi non facit tentationis mentionem non admittit tentationis interpretationem. Et tamen ex abundanti caussas tentationis ex postulo, cui rei tentaverint illum, per nominationem [0405A] matris et fratrum. Si ut scirent natusne esset, an non; quando de hoc fuit quaestio, quam ex ista tentatione discuterent. Quis autem dubitaret natum, quem videret hominem, quem audisset filium se hominis professum, quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitarent Deum, aut filium Dei credere? propheten facilius existimantes, licet magnum aliquem, utique tamen natum. Etiamsi in exploratione nativitatis tentandus fuisset, quodcumque aliud argumentum tentationi competisset, quam per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus non habere. Dic mihi: Omnibus natis mater advivit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem? Sed et census constat actos (Luc. II) sub Augusto nunc [0405B] in Judaea per Sentium Saturninum, apud quos genus ejus inquirere potuissent. Adeo nullo modo constitit ratio tentationis istius. At vere mater et fratres ejus foris stabant. Superest et dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quae mihi mater aut fratres? quasi ad generis et nativitatis negationem; sed et ex caussae necessitate et conditione rationali. Tam proximas enim personas foris stare extraneis intus defixis ad sermones ejus, amplius et avocare eum a solemni opere quaerentes, merito indignatus est. Non tam abnegavit quam abdicavit. Atque adeo cum praemisisset, Quae mihi mater, et qui mihi fratres? subjungens, nisi qui audiunt verba mea, et faciunt ea? transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos pro fide judicaret. [0405C] Nemo autem transfert quid, nisi ab eo qui habet id quod transfert. Si ergo matrem et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant? meritorum scilicet conditione, non ex primorum negatione; in semetipso docens, qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret verbo Dei, non esse (Matth., X, 27) dignum discipulum. Caeterum, ex hoc [0406A] magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat agnoscere; quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit, sed ut digniores. Denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Quis autem iste est, qui et ventis et mari imperat (Luc, VIII)? Nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti jam et exclusi Creatoris. Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque ejus obaudire consueverant. Inspice Exodum (Exod., XIV), Marcion, adspice Mari Rubro, vastiori super omnia stagna Judaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum, et pari utrimque stupore discriminis fixum, sicco populum [0406B] pede, intestino itinere transmitteret, rursusque sub ejusdem virgae nutu, redeunte natura, Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret: in quod opus et austri servierunt. Lege et (Jos., III, 4) sortes familiae dirimendae, in transitum ejus Jordanis machaeram fuisse, cujus impetum atque decursum plane et Jesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis Creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat, Psalmus (Ps. XXVIII, 3) expungitur: Dominus, inquit, super aquas multas: cum undas freti discutit, Habacuc adimpletur: Dispargens , inquit, (Habac., III, 9) aquas itinere: cum ad minas ejus eliditur [0406C] mare, Nahum quoque absolvitur: Comminans, inquit (Nah., I, 4), mari, et arefaciens illud; utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis Creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate, nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales [0407A] hostes, spiritali militia et spiritalibus armis, spiritaliter debellaturus esset: cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum, et spiritaliter bellicosum intelligendum; atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello Psalmus possit videri pronuntiasse (Ps. XXIII, 8): Dominus validus, Dominus potens in bello . Nam cum ultimo hoste morte praeliatus, per tropaeum crucis triumphavit. Cujus autem Dei Filium Jesum legio testata est? Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse. Si enim alium supra se Deum ignoraverat aliquando, tamen jam infra coelum suum agentem, utique compererat. Quod autem Dominus comperisset, jam et universae familiae innocuisset in eodem mundo, et intra eumdem ambitum coeli, quo peregrina Divinitas conversaretur. In quantum ergo et Creator scisset eam, et substantiae ejus, si fuisset; in tantum quia nulla fuit, non alium daemones sciebant, quam Dei sui Christum. Non depetunt ab alio, quod meminissent petendum sibi a Creatore, veniam scilicet abyssi Creatoris. Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant? quia saevi Dei filium eum fecerant? Et qualis erit, qui mentitos juvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim, quia mentiti non erant, quia Deum abyssi et [0407C] suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem adcognoverunt daemones, Jesum judicem et ultoris Dei Filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus Creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscibere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a foemina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit tetigit? Etiam excusantibus discipulis, perseverat in ignorantiae voce, Tetigit me aliquis; idque de argumento affirmat: Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? sciebatne personam? Et cur quasi ignorans loquebatur? Ut confessionem certe [0408A] provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat, quasi ignorans: Adam, ubi es? Habes et Creatorem cum Christo excusatum, et Christum Creatori adaequatum. Sed et hoc, qui adversarius legis; ut quia lex a contactu foeminae sanguinantis submovet, idcirco gestierit non tantum contactum ejus admittere, sed etiam sanitatem donare. O Deum non natura beneficum, sed aemulatione! At enim si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit: Fides tua te salvam fecit, qui es ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse Dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? Sed hanc vis mulieris fidem constituet, qua contempserat legem. Et cui credibile, ut mulier nullius adhuc Dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, [0408B] legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem Deum credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide Creatoris, quae alium Deum ignorabat, et quomodo legem ejus irrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide Creatoris. Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit, et ex fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides haec fuit primo, qua Deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum Deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret; sed ut ipsum Deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. Itaque non temere interpretata est [0408C] sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non Deum, quem in Christo confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et solemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri legem non irrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum. Nisi credideritis, inquit (Is. VII), non intelligetis. Hanc fidem probans Christus ejus foeminae, quae solum credebat [0409A] Creatorem, ejus fidei se Deum respondit, quam probavit. Nec illud omittam, quod dum tangitur vestimentum ejus, utique corpori, non phantasmati, inditum corpus quoque demonstrabatur; non quasi jam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

Dimittit discipulos ad praedicandum Dei regnum (Luc. IX). Numquid vel hic edidit, cujus? Prohibet eos victui aut vestitui quid in viam ferre? Quis hoc mandasset? nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, [0409B] qui bovi quoque terenti libertatem oris (Deut. XXV, 4) ad veniam pabuli ex opere submovendi ante praecedit: quia dignus operarius mercede sua. Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum jubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri; nemo testatur, quod non judicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi jubet, judicem comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, quia Christum Jesum, alii Joannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi asseverabant. Ex quibus quicumque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus, ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de [0409C] pristino scilicet more. Aut si non eadem est majestas, ergo jam minor est Creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna coelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta millia hominum protelavit. Adeo autem ea fuit majestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, verum etiam exuberare, de pristino voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema [0410A] alimenta ex prophetae benedictione, per totum famis tempus redundaverant (III Reg. XVII). Habes tertiam Basiliarum. Si et quartam resolvas, invenies (IV Reg., IV, 42 et seqq.) totum hunc ordinem Christi circa illum Dei hominem, qui oblatos sibi viginti hordeaceos panes cum populo distribui jussisset, et minister ejus proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate, respondisset: Quid ergo hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit Dominus: Et manducaverunt, et reliquerunt reliquias, secundum dictum Domini. O Christum et in novis veterem! Haec itaque quae viderat Petrus, et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum jam tunc prophetantia recognoverat, [0410B] interroganti Domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet: Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in Scripturis, quem jam rescensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, imo et silentium indicens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri, quam Creatoris: ille autem praecepit, ne cui hoc diceret; utique id noluit provulgari, quod Petrus senserat. Imo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii caussam edixit: Quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum Creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque [0410C] ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. Certe etsi non essent praedicata, eam caussam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum passionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam; et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam. Certe Filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio, fornacem ejus ardentem (Dan., III), et invenies illic tamquam Filium hominis [0411A] (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine), jam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro Deo perdere conspiraverant; Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina, cujus vetera documenta sunt? Quamquam et praedicationes martyriorum, tam futurorum, quam a Deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Isaias (Is., LVIII, 1), quomodo perit justus, et nemo excipit corde; et viri justi auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit, quam in persecutione sanctorum ejus? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris; in qua qui animam suam propter Deum perdit, servat illam: ut et hic tamen [0411B] judicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione ejus, et bonum animae detrimentum, salute ejus remuneraturus. Sed et zelotem Deum mihi exhibet, malum malo reddentem: Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar ejus . Quando nec confusionis materia conveniat, nisi meo Christo: cujus ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum convitiis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem, ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt perorantibus. Caeterum, quomodo ille erit obnoxius confusioni, qui eam non capit? non vulva, licet virginis, tamen foeminae, coagulatus; et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex foeminae humore: non caro habitus ante formam: non pecus dictus [0411C] post figuram: non decem mensim cruciatu [0412A] deliberatus: non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram: nec statim lucem lacrymis auspicatus, et primo retinaculi sui vulnere: nec multum ablutus: nec sale et melle medicatus: nec pannis jam sepulturae involucrum initiatus: nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo: sed de coelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus, et Deus tantum. Caeterum, ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cujus carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse: Qui mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse: Minoratus (Ps. VIII, 6) a Patre modico citra angelos; vermis (Ps. XXI, 6), [0412B] et non homo; ignominia hominis, et nullificamen populi; quatenus ita voluit, ut (Is., LIII, 5) livore ejus sanaremur, ut dedecore ejus salus nostra constaret. Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena; ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo, pro impudentia idololatriae, satis Deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.

 
 

 

 
 

CAPUT XXII.

 
 

Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet [0412C] intelligi voluit vox illa de coelo: Hic est filius meus [0413A] dilectus, hunc audite: id est, non Moysen jam et Heliam. Ergo sufficiebat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent, quoscumque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam, caeterosque quos non ostendit, permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est: nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est: sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, imo in tenebris Creatoris, quibus discutiendis erat missus. Longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et literas ipsas eorum ab Evangelio suo erat separaturus. Siccin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic relinquendos [0413B] docet, quos sibi jungit? sic destruit, quos de radiis suis exstruit? Quid faceret christus ipsorum? Credo secundum perversitatem, tales eos revelasset, quales christus Marcionis debuisset; aut quoscumque alios secum, quam prophetas suos. Sed quid tam Christus Creatoris, quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri, quibus in revelationibus erat visus: cum illis loqui, qui eum fuerant locuti: cum eis gloriam suam communicare, a quibus Dominus gloriae nuncupabantur: cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque; alter initiator Veteris Testamenti, alter consummator Novi? Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate ejus, suggerit consilium: Bonum [0413C] est nos hic esse. Bonum plane, ubi Moyses scilicet et Helias. Et: Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum, et Heliae unum: sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? utrumne simplici errore, an ratione quam defendimus in caussa novae prophetiae, gratiae ecstasin, id est, amentiam convenire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit; vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat censu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? Nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudines, lege [0414A] prohibente, nisi quia in spiritu viderat; et ita quod dixisset, in spiritu, non in sensu constitutus, scire non poterat. Caeterum, si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum: ergo jam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent ut de Creatoris dixisse, Tu es Christus; quia si tunc alterius Dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quod si ideo et hic erravit, quia et supra; ergo certus est in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil ejusmodi revelante; et tamdiu non alterius deputandum Christum, quam Creatoris, cujus omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit; et hoc Creatoris est, In [0414B] tribus, inquit (Deut., XIX, 15), testibus stabit omne verbum. In montem secedit; agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua Creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari Novum Testamentum, in quo conscriptum Vetus fuerat; sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitavit de aere Creatoris conglobatam, nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per coelum Creatoris viam ruperat, aut proinde et nubilo Creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox salita de coelo, et Patris novum testimonium super Filio: atque in secundo Psalmo, Filius meus es tu: ego hodie genui te. De quo et per Isaiam (Is., L, 10): Quis Deum metuens, audiat vocem filii ejus? Itaque jam repraesentans cum: [0414C] Hic est filius meus; utique subauditur, quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est; ejus est exhibentis voce uti in demonstratione promissi, qui aliquando promisit; non ejus cui possit responderi, «Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisisti, quam teipsum quod prius eras revelasti?» Hunc igitur audite, quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses (Deut. XVIII, 15), suscitabit vobis Deus ex filiis vestris (secundum carnalem scilicet censum) tamquam me: audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima ejus de populo suo. Sic [0415A] et Isaias (Is., L, 10): Quis in vobis metuens, exaudiat vocem filii ejus? Quam et ipse Pater commendaturus erat. Sistens enim verba filii sui, dicendo scilicet: Hic est filius meus dilectus; hunc audite, inquit. Itaque etsi facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium christum, sed a Creatore in Christum ejus, secundum decessionem Veteris, et successionem Novi Testamenti. Non legatus, inquit Isaias (Is., LXIII, 9), nec nuntius, sed ipse Dominus salvos eos fecit ; ipse jam praedicans et implens Legem et prophetas. Tradidit igitur Pater Filio discipulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi jam et officio et honore dispunctis; ut hoc [0415B] ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Habacuc, ubi Spiritus ex persona interdum apostolorum (Habac., III, 2): Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis coelestis illius, Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua , et excidi mente. Quando magis, quam cum visa claritate ejus, nescit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias (Zach., IV, 3 et 14) vidit in figura duarum olearum, et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt, de quibus dictum est illi: Duo filii opimitatis adsistunt Domino universae terrae. Et rursum idem Habacuc (Habac., III, [0415C] 3): Operuit coelos virtus; utique nubilo illo. Et splendor ejus ut lux erit; utique qua etiam vestitus ejus refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum Domini Moyses dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te; eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Caeterum, Dei faciem (jam audierat) nemo homo videbit me , et vivet (Exod., XXXIII). Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et Dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea; et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras; sed quam desideraverat gloriam in posterioribus [0415D] temporibus revelandam. In qua, facie ad faciem [0416A] visibilem se ei repromittit, etiam ad Aaronem dicens (Num., XII, 6): Si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam etsi Marcion noluit eum colloquentem Domino ostensum, sed stantem; tamen et stans os ad os stabat, et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectum. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo, quam solebat a Creatore: proinde tunc oculos percutiens filiorum Israelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit. Suscipio in me personam [0416B] Israelis.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIII.

 
 

Stet christus Marcionis, et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? quousque sustinebo vos ? Statim a me audire debebit, Quisquis es ( επερχομενε ) eperchomene, prius ede qui sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi jus. Usque adhuc Creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim quid nobis umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec ipsum aliquando nobis revelasti. Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus quaeraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et jam [0416C] exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum in quos insiliit: O natio incredula, quamdiu ero vobiscum? quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem ejus utique hoc modo justissime repercuterem: Quisquis es ( επερχομενε ) eperchomene, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi jus sit in nobis? Usque adhuc, puto, Creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quod si ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas quid nobis aliquando commisisti dumtaxat de tuo, quod jam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam jactes? Asinus de Aesopi [0416D] puteo modo huc apparuit, et jam exclamat. Quis non [0417A] ita injustitiam increpationis retudisset, si ejus eum credidisset, qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in Lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus, incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere, qui semper majores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten, convicia ab eis passum (IV Reg., II). Satis impudens antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros: innocentem adhuc aetatem, et judicii jam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo justus Deus, nec pueris impiis pepercit, exigens majori aetati honorem, et utique magis a minore. Qua vero bonus, adeo diligit parvulos, [0417B] ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectatio Christi cum Creatore est. Jam nunc Deus Marcionis, qui connubium aversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota caussa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque execretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege: nam Pharao educari non sinebat infantes; iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius, ut ejus deputetur affectio in parvulos, qui benedicendo connubium in propagationem generis humani, ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est. Repraesentat Creator ignium plagam Helia postulante [0417C] in illo pseudopropheta (IV Reg., I). Agnosco judicis severitatem; e contrario, Christi lenitatem increpantis eamdem animadversionem destinantes discipulos, super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo judice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit (Is., XLII, 2), nec vox ejus in platea audietur. Arundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam (III Reg., XIX, 12), Non [0418A] in igni (inquit Dominus), sed in spiritu miti. At enim humanissimus Deus, cur recusat eum, qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe, vel ex hypocrisi dixerat: Sequar te quocumque ieris; ergo aut superbiam, aut hypocrisin recusandam judicando, judicem gessit. Et utique damnavit, quem recusavit, non consecuturum scilicet salutem. Nam sicut ad salutem vocat, quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat; ita in perditionem damnat quem recusat: Illi autem caussato patris sepulturam, cum respondet: Sine, mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei; utramque legem Creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse: Super omnem, inquit (Levit., [0418B] XXI, 1), animam defunctam sacerdos non introibit, et super parentem suum non contaminabitur. Et de devotione in Arithmis (Num., VI, 6 et 7); nam et illic, qui se Deo voverit, inter caetera jubet, ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem, aut matris, aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat, quem praedicando regno Dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus, qui nulla ratione legis intercedente, sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum, prius suis valedicere parantem, prohibet retro respectare, sectam Creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIV.

 
 

[0418C] Allegit et alios septuaginta apostolos super duodecim (Luc. X). Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta, secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum caussarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem caussarum non respexit, facile eam potestatem existimavit. Profectionem filiorum Israelis, Creator, etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum, et vestium, praeter oneribus consparsionum offarcinatam eduxit de Aegypto: Christus [0419A] autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur; hi autem in civitates mittebantur. Considera caussarum offerentiam, et intelliges unam et eamdem potestatem, quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit; proinde per civitates abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetuit illos. Ipse enim erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveris. O Christum destructorem Prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei praecepit (IV Reg., IV, 29): Accinge [0419B] lumbos tuos, et sume bacillum meum in manum, et vade: quemcumque conveneris in via, ne benedixeris eum; id est, ne salutaveris: et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est, ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio, nisi ex occursu mutua salutatio? Sic et Dominus, in quam introissent domum, pacem ei dicere , exemplo eodem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: Pax viro tuo, pax filio tuo . Haec erunt potius nostrae antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam Deus judex? Quia et hoc ipsum judicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex judicatione constitit. Jam nunc et hic lex consignatur Creatoris, etiam [0419C] boves operantes dignos operarios mercede judicantis; Bovi, inquit (Deuter., XXV, 4), terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines, nisi qui et in pecudes? Quod si et Christus dignos mercede pronuntiat operarios, excusavit praeceptum illud Creatoris, de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum Dei, neque novum neque inauditum, [0420A] sic quoque confirmavit, dum illud jubet adnuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerit aliquando, id potest dici appropinquasse. Si autem numquam retro fuisset, antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse, quod numquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est, cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens, tunc primum accipit tempus. Caeterum, nec retrotardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur; nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adjicit, ut eis qui illos non recepissent, dicerent: Scitote tamen appropinquasse regnum Dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum [0420B] judicio appropinquat? in salutem scilicet eorum, qui annuntiationem ejus recepissent. Quomodo? si comminatio non potest sine executione, habes Deum executorem in comminatore, et judicem in utroque? Sic et pulverem jubet excuti in illos, in testificationem, et haerentiam terrae eorum, nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro, cum etiam Creator in Deuteronomio (Deut., XXIII, 3), Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in Ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent; ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum; ubi habet [0420C] formam: Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi Creator Num., XIV, 27): Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses, quam et Apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno eodemque domino Apostolorum et Prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium Dominus, an nec unius lacertae Deus? Sed bene quod Creator hanc potestatem parvulis pueris per Isaiam (Is., XI, 8) repromisit, conjicere manum in cavernam aspidum, et in cubile natorum aspidum, nec [0421A] omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate Scripturae; nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimae cujusque bestiae nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps. XC, 13): Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem; sicut etiam Isaias (Is., XXVII, 1): Illa die superducet Dominus Deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem (Is., XXXV, 8): Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic [0421B] via immunda: qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt; et non erit jam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic. Cum via fidem demonstret, per quam ad Deum perveniemus, jam tunc eidem viae, id est fidei, hanc erogationem et subjectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quae antecedunt, legas (Is., XXXV, 3): Invalescite, manus dimissae, et genua resoluta. Tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient surdorum. Tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et allis praestaret, prior acceperat a Patre, et secundum ordinem praedicationis exhibuit.

 
 

 

 
 

CAPUT XXV.

 
 

[0421C] Quis Dominus coeli invocabitur, qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago et confiteor, Domine coeli, quod ea quae erant abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quae ista? et cujus? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a Deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esset potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum, aut nominum argumenta, per allegorias et figuras, vel aenigmatum nebulas obumbrata; sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis Deus? ad quem cognoscendum [0421D] non suffecerat sapientia atque prudentia illorum, nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem; vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur. Quanquam et si in aliquo [0422A] deliquissent erga Deum ignotum, pone tunc notum; non tamen zelotem eum experiri debuissent, qui dissimilis Creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, a quibus aliquid occultasset; nec reos habuerat, a quibus occultasset; nec debuerat occultasse, etiam si habuisset; jam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit: ita nec Dominus coeli, nec Pater Christi; sed ille, in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cujus intellectum fides mereretur: Nisi enim (Is., VII, 9), credideritis, non intelligetis; et reos habuit (Rom. I) sapientes atque prudentes, ex ipsius operibus tot ac tantis intelligibilem Deum non requirentes, vel perperam in illum philosophantes, et ingenia haereticis subministrantes; et novissime, [0422B] zelotes est. Denique olim hoc per Isaiam concionabatur, quod Christus gratulatur (Is., XXXIX, 14): Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium celabo. Sicut et alibi (Is., XLV, 3) tam abscondisse, quam revelatum esse significat: Et dabo illis thesauros absconditos, invisibiles aperiam illis. Et rursus (Is., XLIV, 20): Quis alius disjiciet signa ventriloquorum, et divinationes ex corde; avertens in posteriora sapientes, et cogitationes eorum infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit (Is., XLII, 6): Posuit te in lucem nationum; quas intepretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas, et imprudentia infantes; jam vero et humilitate fidei pusillas: facilius utique credemus eumdem etiam parvulis revelasse per Christum, [0422C] qui et retro absconderit, et per Christum revelaa Creatore abscondita retrofuerant, patefecit; ergo jam Creatori negotium gessit, res ejus edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas: ergo illis traduxisse debuerat, quibus Creator abscondidit, tionem repromiserit. Aut si Deus Marcionis, ea quae sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agnitio praestanda, quibus fuerat negata; non parvulis, quibus nihil Creator inviderat. Et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius Legis et Prophetarum inveniri in Christo, quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a Patre. Credas si Creatoris est Christus, cujus omnia; qui non minori se tradidit omnia Filio Creator, quae per eum condidit, per sermonem [0422D] suum scilicet. Caeterum, si eperchomenos επερχομενος ille, quae sunt omnia quae illi a Patre sunt tradita? quae sunt Creatoris? Ergo bona sunt quae Pater Filio tradidit; et bonus jam Creator, [0423A] cujus omnia bona sunt; et ille jam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut Filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus, qui nec filium unde ditaret habuit, nisi de alieno. Aut si nihil de Creatoris traditum est ei a Patre, et quomodo hominem Creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est; omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem Filio factam. Sed etsi omnia ad hominum genera, id est, ad omnes nationes interpretaberis, et has Filio tradidisse Creatoris est: (Ps. II, 8) Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia Filio traderet, pariter cum homine Creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus, in fidem, in exemplum; ne tam merito non [0423B] credam ejus esse omnia cujus nihil video, quam merito credam, etiam quae non ideo ejus esse, cujus sunt universa quae video. Sed (Matt. XI, 27): Nemo scit qui sit Pater nisi Filius; et qui sit Filius, nisi Pater, et cuicumque Filius revelaverit . Atque ita Christus ignotum Deum praedica vit. Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes Creatorem omnibus notum, et Israeli, secundum familiaritatem, et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse testatur nec Israeli cognitum se (Is. I, 3): Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit? nec nationibus (Is. LXV, 5): Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo? Propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit (Is. LVXI, 15): Vide ergo an confirmatio [0423C] sit propheticae vocis, exprobrantis ignorantiam in Deum humanam, quae fuerit ad Filium usque. Nam et ideo subtexuit, ab eo cognosci Patrem, cui Filius revelaverit (Is. XLII): quoniam ipse erat, qui positus a Patre illuminatio Nationum annuntiabatur, utique Deo illuminandarum etiam Israelis, utique per agnitionem Dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem Dei alterius, quae Creatori competere possunt; quia quae non competent Creatori, haec poterunt in fidem proficere Dei alterius. Si et sequentia inspicias: Beati oculi qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis; de superiori sensu descendunt; adeo neminem, ut decuit, Deum cognovisse: quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam si non meus [0423D] esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res Dei ignoti, et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum qui tunc videbant, quae alii [0424A] merito vidisse non poterant, si non erant consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi quoniam poterant vidisse, qui Dei sui res quas etiam praedicaverant, non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum, qui videbant, quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus, et jam ostendimus, ea visa in Christo, quae fuerant praedicata; abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi. In Evangelio veritatis, legis doctor Dominum aggressus: Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequar? In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quae in lege promittitur a Creatore longaeva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse [0424B] : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor, quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset, cujus regulas etiam docebat. Sed quia et mortui jam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spes, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque Dominus ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem, et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit omnifariam diligendi Dominum Deum suum. Denique, si de vita longaeva et ille consuluit, et Christus respondit, quae sit penes Creatorem; [0424C] non de aeterna, quae sit penes Marcionis Deum, quomodo consequitur aeternam? Non utique codem modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum, operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione Dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector Creatoris. Sed quale est, ut non magis diligendus sit, qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo ejusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod Creator docet, id et Christo opus est diligi, ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi majora apud quem minora praecedunt; quam apud eum cui nullam de majoribus fidem aliqua minora praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam [0424D] nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae vitae invitator, de longaeva consultus quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. [0425A] Quid, oro te, fecisset Christus Creatoris, si qui Creatori diligendo aedificaverat hominem, non erat Creatoris? Credo negasset diligendum Creatorem.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVI.

 
 

Cum in quodam loco (Luc. XI) orasset ad Patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad coelum Creatoris, a quo tam aspero et saevo, et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffugi ab eo potuit; aggressus eum ex discipulis quidam: Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Joannes discipulos suos docuit; scilicet quia alium Deum aliter existimaret orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium Deum editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse, quam didicisset quem oraret. Igitur si [0425B] didicerat, proba. Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in Creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Joannis orabant. Sed quia et Joannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus ejus postulandum non immerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto, non alium, sed aliter Deum orarent. Proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset, quam Dei ipsius. Ita et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc noverat. Denique sensus orationis quem Deum sapiant recognosce. Cui dicam, Pater? Ei qui me omnino non fecit? a quo originem non traho? An ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo Spiritum sanctum postulem? A quo nec mundialis spiritus [0425C] praestatur? An a quo fiunt etiam angeli spiritus? cujus et in primordio spiritus super aquas ferebatur? Ejus regnum optabo venire, quem nunquam regem gloriae audivi? an in cujus manu etiam corda sunt regum? Quis dabit mihi panem quotidianum; qui nec milium mihi condit, an qui etiam de coelo panem angelorum quotidianum populo suo praestitit? Quis mihi delicta dimittet; qui ea non judicando non retinet, an qui si non dimiserit, retinebit ut judicet? quis non sinet nos deduci in tentationem; quem poterit tentator non timere, an qui a primordio tentatorem angelum praedamnavit? Hoc ordine, qui alii Deo supplicat et non Creatori, non orat illum, sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inveniam? ad quem pulsabo, ut [0425D] aperiatur mihi? Quis habet petenti dare, nisi cujus omnia, cujus sum etiam ipse qui peto? Quid autem [0426A] perdidi apud Deum illum, ut apud eum quaeram et inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has Creator abscondit; apud eum ergo quaeram. Si salutem et vitam, et has apud Creatorem. Nihil alibi quaeretur ut inveniatur, quam ubi latuit ut appareat. Sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum functus. Denique, si accipere et invenire et admitti, laboris et instantiae fructus est illi qui petiit, et quaesivit, et pulsavit; intellige haec a Creatore mandari et repromitti. Ille enim Deus optimus, ultro veniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem, nec instantiam indixisset. Jam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti. Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut quia delinquendo [0426B] homo offenderat Deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo, nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum; et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem etiamsi offendit, magis Creatoris est homo, quam Dei Marcionis. Itaque ad eum pulsat, ad quem jus illi erat, cujus januam norat, quem habere panes sciebat, cubantem jam cum infantibus quos nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, Creatoris est tempus. Illius et serum, cujus saeculum et saeculi occasus. Ad Deum autem novum, nemo sero pulsasset, tantum quod luscescentem. Creator est, qui et januam olim Nationibus clauserat, quae olim pulsabatur Judaeis; is et exurgit et dat, et si jam non quasi amico, non [0426C] tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum autem tam cito Deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et Patrem, quem etiam appellas Creatorem. Ipse est qui scit quid filii postulent. Nam et panem petentibus de coelo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum pro bono, cujus utrumque sit. Caeterum, Deus Marcionis non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat; sed ille qui habens et scorpium, non dat. Itaque et Spiritum sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae (Is. XXIX, 3) occurrisset in Beelzebule dictus ejicere daemonia: Si ego, inquit, in [0426D] Beelzebule ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Hac quid magis portendit, quam in eo ejicere se, in quo [0427A] et filii eorum? In virtute scilicet Creatoris. Nam si putas sic accipiendum, Si ego in Beelzebule ejicio daemonia , filii vestri in quo? quasi illos sugillaret in Beelzebule ejicientes, resistet tibi prior sensus, non posse Satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebule ejiciebant; sed, ut diximus, in virtute Creatoris: quam ut intelligi faceret, subjungit: Quod si ego in digito Dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum Dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen, virtutem Creatoris digitum Dei appellaverunt (Exod. VIII): Digitus Dei est hoc; quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator vetustatum, scilicet suarum, virtutem Dei digitum Dei dixit non alterius intelligendam, [0427B] quam ejus apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat, cujus et virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Beelzebulem et Satanam supra dixerat, significans digito Dei oppressum, non Creatorem ab alio Deo subactum. Caeterum, quomodo adhuc staret regnum ejus in suis terminis, et legibus, et officiis, quem licet integro mundo vel sic potuisset videri superasse validior ille Deus Marcionis, si non secundum legem ejus etiam Marcionitae morerentur, in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum Creatorem. Exclamabat mulier de turba, Beatum uterum qui illum portasset, et ubera quae illum educassent. Et [0427C] Dominus: Imo, beati qui sermonem Dei audiunt, et faciunt. Quia et retro sic rejecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores Dei praefert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat, ut ne tum cum id rursus audit; rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos; a qua non transtulisset, si eam non haberet.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVII.

 
 

Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in Creatore. Hic enim sufficit, si ea in Christo reperiuntur. [0428A] Ecce inaequalis, et ipse inconstans, levis, aliud docens, aliud faciens: jubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam; sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere: et vae ingerit Pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis Dei mei Christus, nisi ipsius? Saepe jam fiximus, nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium Deum promulgasset. Ideo et tunc Pharisaeus, qui illum vocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem, qui Deum legis circumferret? Jesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens, illos calicis et catini exteriora [0428B] emundare; interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate: ut significaret vasculorum munditias hominum esse intelligendas apud Deum: quia et Pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora autem vestra non emundatis, id est animam, adjiciens: Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstravit, ad eumdem Deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris, cujus uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio (Os. VI, 6). Subjungit enim: Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quod si et alius potest Deus misericordiam mandasse, non tamen antequam cognitus. Porro et hic apparet, illos [0428C] non de Deo increpitos; sed de ejus disciplina, a quo illis et figurate vasculorum munditiae, et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et oluscula decimantes, vocationem autem et dilectionem Dei praetereuntes objurgat. Cujus Dei vocationem et dilectionem, nisi cujus et rutam et mentam, ex forma Legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat, quod modica curabant; ei utique, cui majora non exhibebant, dicenti (Deut., VI, 5): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex [0429A] tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Caeterum, nec tempus admisisset, ut Christus tam praecoquam, imo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet novo et recenti Deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum, et honorem salutationum, cum incusat, sectam Creatoris administrat, ejusmodi principes Sodomorum archontas appellantis (Is., I, 23), prohibentis etiam confidere in praepositos, imo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine (Ps. CXVII, 8, 9). Quod si propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia vetuit ejusmodi sperandi et confidendi in hominem (Jerem., XVII, 5), idem et affectatores principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, [0429B] quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent: non Legis onera sugillans quasi detestator ejus; quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem Dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum, et munditias catinorum? Caeterum, excusandos potius censuisset, si importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? Quae ipsi de suo exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, commodorum suorum caussa (Is., V, 23), jungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes judicata pauperum; uti esset illis vidua in rapinam, et pupillus in praedam. De quibus [0429C] idem Esaias (Is., XXVIII, 14): Vae qui valent in Hierusalem , et rursus (Is., III, 3): Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis, quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem vae audiunt etiam, quod aedificarent prophetis monumenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum; si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? Quam vero clavem habebant legis doctores, nisi interpretationem legis? ad cujus intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet: Nisi enim credideritis, non intelligetis; neque alios admittebant, [0429D] utique docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos introeuntes, nec aliis aditum praestantes, increpabat, obtrectator habendus est legis, an fautor? Si obtrectator, placere debebant et [0430A] praeclusores legis: si fautor, jam non et aemulus legis. Sed haec omnia ad infuscandum Creatorem ingerebat ut saevum, erga quem delinquentes, vae habituri essent. Et quis saevum non potius timeret provocare, deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat, quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum Creatoris.

 
 

 

 
 

CAPUT XXVIII.

 
 

Merito itaque non placebat illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium Deum, non corde: Cavete, inquit (Luc, XII) discipulis, a fermento Pharisaeo rum, quod est hypocrisis, non praedicatio Creatoris. Odit contumaces Patris Filius; non vult suos tales existere in illum: non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cujus exemplum a discipulis caveretur. [0430B] Ita Pharisaeorum prohibet exemplum: in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis, et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem; quae clavem agnitionis habens, nec ipsa introiret, nec alios sineret; ideo adjicit: Nihil autem opertum, quod non patefiet; et nihil absconditum, quod non dignoscetur; ne quis existimet illum Dei ignoti retro et occulti, revelationem et adagnitionem intentare, cum subjiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebule, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex Evangelii promulgatione. Deinde conversus ad discipulos: Dico autem, [0430C] inquit, vobis amicis meis , nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias praedicens (Is., LVII, 1): Vide quomodo justus aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; Creatorem utique significans. Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi, si, quem timeri jubet, offendi vetat; et quem offendi vetat, demereri jubet; et qui haec mandat, ipsius est, cui timendo, et non offendendo, et demerendo procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere: Dico enim vobis, Omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram Deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram [0430D] hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. Hi ergo erunt quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subjungeret substruendam [0431A] confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Deo; ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset. Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit. Porro, si confessor est, cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem. Itaque cum Creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo Creatoris est. Si autem et negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a Deo plane passurus si negaret, atque ita Christus Creatoris est, qui ostendit negatores suos Creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem, sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui dixerit in filium hominis, remittetur [0431B] illi; qui autem dixerit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei. Quod si jam remissio et retentio delicti judicem Deum sapiunt, hujus erit Spiritus Sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam; sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. Quod si et blasphemiam Christus a Creatore avertit, quomodo adversarius ei venerit, non scio. Aut si et per haec severitatem ejus infuscat, non remissuri blasphemiam, et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi Dei impune et Spiritus blasphemetur, et Christus negetur, et nihil intersit de cultu ejus, deve contemptu; et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates, prohibet ad interrogationem cogitare de responsione: [0431C] Sanctus enim, inquit, Spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis . Si ejusmodi documentum Creatoris est, ejus erit et praeceptum, cujus praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis (Num. XXII) arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem, cum quo praelium inibat, simul Spiritu implebatur; non ad quam venerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora Spiritus suggerebat, benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regios, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod Deus ori ejus indidisset. Hae sunt novae doctrinae novi Christi, quas olim famuli Creatoris initiaverunt. Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit, injuriosum increpat: Quid proximum [0432A] tuum percutis? Et rejicitur ab illo: Quis te constituit magistrum aut judicem super nos? Christus vero postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae caussae, denegavit. Jam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, injuriae occurrens. Sed enim optimi et non judicis Dei Christus: Quis me, inquit, judicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis invenire non potuit, ne ea uteretur qua improbus vir, et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit, hoc dicto fugatum Moysen? ideoque in caussa pari disceptantium [0432B] fratrum, voluit illos commemoratione ejusdem dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet Creatoris. Puto jam alibi satis commendasse nos divitiarum gloriam damnari a Deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio (Ps. CXII, 13). Ab eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui Deus dicit: Stulte, hac nocte animam tuam reposcent: quae autem parasti, cujus erunt? Sic denique rex de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus, per Esaiam male audivit (Is. XXXIX).

 
 

 

 
 

CAPUT XXIX.

 
 

Quis nollet curam nos agere animae de victu, et corporis de vestitu, nisi qui ista homini ante prospexit, [0432C] et exinde praestans, merito curam eorum, tanquam aemulam liberalitatis suae, prohibet; qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica; cujus et corvi non serunt, nec metunt, nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso; cujus et lilia et foenum non texunt, nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso; cujus et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? Caeterum nihil tam abruptum, quam ut alius praestet, alius de praestantia ejus secure agere mandet, et quidem derogator ipsius. Denique, si, quasi derogator Creatoris, non vult de ejusmodi frivolis cogitari, de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subjectis, paulo post patebit. Interim cur illos modicae fidei incusat, [0433A] id est cujus fidei? ejusne quam nondum poterant perfectam exhibere Deo, tantum quod velato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant Creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare, nec de eis cogitarent? Nam et cum subjicit, haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in Deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eumdem Deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat. Porro cum et adjicit, scit autem Pater opus esse haec vobis; prius quaeram quem patrem intelligi velit Christus. Si ipsorum Creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit. Sin alium Deum: quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, [0433B] quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset. Caeterum, si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim mali necessarium. Et non erit jam depretiator operum et indulgentiarum Creatoris, ut quod supra distuli, expunxerim. Porro, si quae necessaria scit homini, alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse repromittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim, inquit, regnum Dei, et haec vobis adjicientur. Utique ab ipso. Quod si ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a Creatore cujus et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedent, secundo gradu restituenda; ejus est secundus gradus, cujus et primus; [0433C] ejus victus atque vestitus, cujus et regnum. Ita tota promissio Creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariaverint. Id sumus servi, Dominum enim habemus Deum. Succingere debemus lumbos, id est, expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae; item, lucernas ardentes habere, id est, mentes a fide accensas, et operibus veritatis relucentes; atque ita exspectare Dominum, id est Christum. Unde redeuntem? Si a nuptiis: Creatoris est, cujus nuptiae. Si non Creatoris: nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, Deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit itaque parabola in persona Domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat, qui furem illum, cujus horam si pater familias sciret, [0434A] non sineret suffodi domum suam, in personam disponit Creatoris. Fur enim Creator quomodo videri potest Dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a Domino ejus alienat. Porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cujus horam etiam in primordio si homo scisset, nunquam ab eo suffossus esset; propterea jubet ut parati sumus, quia qua non putamus hora, Filius hominis adveniet; non quasi ipse sit fur, sed judex, scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. Ergo si ipse est Filius hominis, judicem teneo, et in judice Creatorem defendo. Si vero Christum Creatoris in nomine Filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit, ignoremus, habes supra [0434B] scriptum, neminem rei suae furem esse: salvo et illo, quod in quantum timendum Creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens, Creatoris est. Itaque interroganti Petro in illos, an et in omnes parabolam dixisset; ad ipsos et ad universos qui Ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia Domini , reverso eo omnibus bonis praeponetur; qui vero secus egerit, reverso Domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis Christo Creatoris, non fure, sed judice, segregabitur, et pars ejus cum infidelibus ponetur. Proinde igitur aut et hic judicem Dominum opponit, et illi catechizat; aut si Deum optimum, jam et illum judicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare enim tentant hunc sensum, [0434C] cum Deo ejus vindicatur: quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis, segregare solummodo et partem ejus cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus, quasi non et hoc ipsum judicato fiat. Stultitia! Quis erit exitus segregatorum? Nonne amissio salutis? Siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium status? Nonne damnatio? Aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque in diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit judicium, quod qui intendit, Creatoris est. Quem alium intelligam, caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem Deum? Cui me decet obsequi, nisi remuneratori? [0435A] Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram; ille optimus, nullius gehennae Dominus; qui paulo ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo viculo, coercuerat. Quando iste Sodomam et Gomorrham nimbo igneo exussit? Quando cantatum est: Ignis ante ipsum praecedet , et cremabit inimicos ejus (Ps. XCIII, 3)? Quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates Judae (Os. VIII, 14)? vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea (Is. XXX, 27)? Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intelligendum contendat. Etiamsi figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit, meus est, qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis, cujus et veritas. [0435B] Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adjiciens: Putatis venisse me pacem mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est; sed Marcion emendat, quasi non et separatio opus sit machaerae. Igitur et ignem eversionis intendit, qui pacem negavit. Quale praelium, tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma, neutra congruens Domino. Denique: Dividetur, inquit, pater in filium, et filius in patrem; et mater in filiam, et filia in matrem; et nurus in socrum, et socrus in nurum. Hoc praelium inter parentes, si in ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas (Mich. VII, 6) Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat, coeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero [0435C] illud non dinoscentes; quo scilicet adimplens omnia quae super ipsos fuerunt praedicata, nec aliter docens, debuerat agnosci. Caeterum, quis posset ejus tempora nosse, cujus per quae probaret non habebat? Merito exprobrat etiam, quod justum non a semetipsis judicarent. Olim hoc mandat per Zachariam (Zach. VIII, 16): Justum judicium et pacatorium judicate. Per Hieremiam (Jerem. XXII, 3): Facite judicium et justitiam. Per Esaiam (Is. I, 17; V. 6): Judicate pupillo, et justificate viduam; imputans etiam vineae [0436A] Sorech, quod non judicium fecisset, sed clamorem. Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui seminaverat praeceptum, ille et redundantiam ejus urgebat. Jam vero quam absurdum ut ille mandaret juste judicare, qui Deum judicem justum destruebat! Nam et judicem qui mittit in carcerem, nec ducit inde, nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona Creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. Quotiescumque enim severitas Creatoris opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit obsequium.

 
 

 

 
 

CAPUT XXX.

 
 

Quaestionem rursus de curatione sabbato facta, quomodo discussit: Unusquique vestrum sabbatis non solvit [0436B] asinum aut bovem suum a praesepi, et ducit ad potum? Ergo secundum conditionem Legis operatus, Legem confirmavit, non dissolvit, jubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum Dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo, et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intelligendus? Utique Christus: quia licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a Patre semen regni, sermonem scilicet Evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed Creatoris; ergo qui in suum seminarit, nec Creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam [0436C] a Christo, in hominem accipientem semen regni, et seminantem in horto cordis sui; nec ipsa materia alii conveniet quam Creatori. Quale est enim ut lenissimi Dei regnum significet semen, quod etiam judicii fervor lacrymosa austeritate subsequitur? De sequenti plane similitudine vereor, ne forte alterius Dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt Creatori. Congruit et haec conjectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate [0437A] depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno Creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehennae sequatur. Quoties adhuc se judicem ostendit, et in judice Creatorem! Quoties utique ejecit, et damnat rejiciendo! Sicut hic quoque: Cum surrexerit, inquit, pater familias . Quo, nisi quo dixit Esaias (Is., II, 19): Cum surrexerit comminuere terram? Et cluserit ostium; utique excludendis iniquis, quibus pulsantibus respondebit: Nescio unde sitis? Et rursus enumerantibus quod coram illo ederint, et biberint, et in plateis eorum docuerit, adjiciet: Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? Foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo: ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt justos introeuntes in regnum Dei, se [0437B] vero detineri foris. A quo? Si a Creatore, quis erit ergo intus recipiens justos in regnum? Deus bonus. Quid ergo illuc Creatori, ut foris detineat in poenam, quos adversarius ejus exclusit, suscipiendos a se, utique magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos, sciat utique Creatorem illos detenturum in poenam, aut non sciat oportet. Ergo, aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens; aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum judicavit, et non erit melior Creatore, ipse auctor infamiae Creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam judicium quam et regnum; et dum unius est utrumque, qui et judicat, Creatoris est.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXI.

 
 

[0437C] Ad prandium vel ad coenam quales vocari jubet? Quales ostenderat per Esaiam (Is., LVIII, 7): Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam; qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, Creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat, expende. Homo quidam fecit coenam, et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo, extraneos et nullius juris affines invitari ad coenam non solere; certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo Creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam qua homines, et [0437D] per Patres qua Judaici, non ejus ad quem neque natura pertinebant, neque praerogativa. Dehinc, si is mittit ad convivas, qui coenam paravit; sic quoque Creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante jam vocatos per Patres, admonendos autem per Prophetas: non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit [0438A] subito: tantum quod innotescens, jam invitans; tantum quod invitans, jam in convivium cogens; eamdem faciens horam coenandi, et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio Deo, merito, quia subito invitati. Si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati; ergo a Creatore, a quo olim. Cujus denique declinaverant vocationem tunc primo dicentes ad Aaronem (Exod., XXXII, 1): Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde (Is., VI, 10): Aure audientes et non audientes, vocationem scilicet Dei; qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam (Jerem., XI, 40): Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in Dominum, et vos mihi in populum; et ibitis in omnibus viis meis quascumque mandavero vobis. Ecce invitatio Dei. Et non audierunt, inquit, [0438B] et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupierunt corde suo malo. Agrum emi, et boves mercatus sum, et uxorem duxi. Et adhuc ingerit (Jerem., VII, 24): Et emisi ad vos omnes famulos meos Prophetas. Hic erit Spiritus Sanctus admonitor convivarum, die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamilias renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus; negat enim Marcion moveri Deum suum, ita et hoc meus est), mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam (Jerem., II, 31): Numquid solitudo factus sum domui Israelis? aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam, aut unde [0438C] allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. Itaque misit ad alios vocandos, ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante, praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est, nos jam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio (Deut., XXXII, 20): Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum: quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non Deo, et provocaverunt in iram in idolis suis; et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram; in nobis scilicet, quorum spem Judaei gerunt, de qua illos gustaturos negat Dominus: derelicta Sione (Is., I, 8) tanquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam [0438D] et novissimam in Christo invitationem recusavit. Quid ex hoc ordine secundum dispositiones et praedicationes Creatoris recensendo competere potest illi, cujus nec ordinem habet, nec dispositionem ad parabolae conspirationem, qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio ejus, et quae secundo actu admonitio? Ante debent alii excusare, postea alii convenisse. [0439A] Nunc autem pariter utramque partem invitare venit, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae. Nec potest jam fastidiosos judicare, quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos judicat contempturos vocationem; ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus est autem, puto non quasi vocaturus adhuc convivas, sed jam collocaturus. Interea qui coenae istius vocationem in coeleste convivium interpretatis spiritalis saturitatis et jucunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti, et ipsius civitatis, aeque in spiritalia figurari a Creatore.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXII.

 
 

[0439B] Ovem et drachmam perditam quis requirit? Nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? Nonne qui habuit? Quis vero habuit? Nonne cujus fuit? Si igitur homo non alterius est res, quam Creatoris; is eum habuit, cujus fuit. Is perdidit, qui habuit. Is requisivit, qui perdidit. Is invenit, qui quaesivit. Is exultavit, qui invenit. Ita utriusque parabolae argumentum vacat circa eum, cujus non est ovis neque drachma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit; nec requisivit, quia non perdidit; nec invenit, quia nec requisivit; nec exultavit, quia non invenit. Atque adeo exultare illius est de poenitentia peccatoris, id est, de perditi recuperatione, qui se professus est olim male peccatoris poenitentiam quam mortem.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXIII.

 
 

 

 
 

[0439C] Quibus duobus dominis neget posse serviri, quia alterum offendi sit necesse, alterum defendi, ipse declarat, Deum proponens et mammonam. Deinde mammonam quem intelligi velit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. Admonens enim nos, de saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi illius exemplum, qui ab actu summotus, dominicos debitores diminutis cautionibus revelat in subsidium sibi. Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona injustitiae; de nummo scilicet, de quo et servus ille. Injustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. Cui famulatam videns Pharisaeorum cupiditatem, ammentavit hanc sententiam: Non potestis Deo servire [0439D] et mammonae. Irridebant denique Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam [0440A] de nummo dictum, ne quis existimet in mammona Creatorem intelligendum, et Christum a Creatoris illos servitute revocasse. Quid? nunc potius ex hoc disce, unum a Christo Deum ostensum. Duos enim dominos nominavit, Deum et mammonam, Creatorem et nummum. Denique, non potestis Deo servire: utique ei, cui servire videbantur; et mammonae, cui magis destinabantur. Quod si ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset. Et Creator enim Dominus, quia Deus. Et utique magis dominus, quam mammonas; magisque observandus, qua magis dominus. Quare est enim, ut qui mammonam dominum dixerat, et cum Deo junxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est Creatorem? Aut numquid tacendo eo, concessit serviendum ei esse, si solummodo [0440B] sibi et mammonae negavit posse serviri? Ita, cum unum Deum ponit nominaturus et Creatorem, si alius esset ipse, Creatorem nominavit, quem dominum sine alio Deo non posuit. Et illud itaque relucebit, quomodo dictum: Si in mammona injusto fideles non extitistis, quod verum est quis vobis credet? In nummo scilicet injusto, non in Creatore, quem et Marcion justum facit. Et si in alieno fideles inventi non estis, quod meum est quis dabit vobis? Alienum enim debet esse a servis Dei, quod injustum est. Creator autem, quomodo alienus erat Pharisaeis, proprius Deus Judaicae gentis? Si ergo haec non cadunt in Creatorem, sed in mammonam, quis vobis credet quod verius est? et quis vobis dabit quod meum est? Non potest quasi alius dixisse de alterius [0440C] Dei gratia. Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in Creatorem, non in mammonam infideles notando, per Creatoris mentionem distinctiones fecisset Dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus Creatoris. Quomodo tunc alterius videri potest, si non ad hoc proponatur, ut a te de qua agitur separetur? Si autem et justificantes se coram hominibus Pharisaei, spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo et propheta Hieremias (Jerem., XVII, 5): Miser homo, qui spem habet in homine. Si et adjicit: Scit autem Deus corda vestra; illius Dei vim commemorabat, qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda. Si superbiam tangit: Quod elatum est apud homines, perosum est Deo, Esaiam ponit ante oculos (Is., II, 12): Dies enim [0440D] Domini sabaoth, in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum; et humiliabuntur. Possum [0441A] jam colligere, cur tanto aevo Deus Marcionis fuerit in occulto. Exspectabat, opinor, donec haec omnia disceret a Creatore. Didicit ergo usque ad Joannis tempora, atque ita exinde processit annuntiare regnum Dei dicens: Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex quo regnum Dei annuntiatur. Quasi non et nos limitem quemdam agnoscamus Joannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret judaismus, et a quo inciperet christianismus: non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio Legis et Prophetarum, et initiatio Evangelii, in quo est Dei regnum, Christus ipse. Nam etsi probavimus et vetera transitura et nova successura (Is., XLIII, 19) praedicari a Creatore; si et Joannes antecursor et praeparator ostenditur viarum Domini, Evangelium [0441B] superducturi, et regnum Dei promulgaturi; et ex hoc jam quod Joannes venit, ipse erit Christus, qui Joannem erat subsecuturus, ut antecursorem; et si desierunt vetera, et coeperunt nova interstite Joanne, non erit mirum quod ex dispositione est Creatoris, ut aliunde magis probetur, quam ex Legis et Prophetarum in Joannem occasu, et exinde ortu, regnum Dei. Transeat igitur coelum et terra citius, sicut et Lex et Prophetae, quam unus apex verborum Domini. Verbum enim, inquit (Is., XL, 8) Esaias, Dei nostri manet in aevum. Nam quoniam in Esaia jam tunc Christus, Sermo scilicet et spiritus Creatoris, Joannem praedicarat, vocem clamantis in deserto, parare viam Domini, in hoc venturum ut Legis et Prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, [0441C] non per destructionem, et regnum Dei a Christo annuntiaretur; ideo subtexuit, facilius elementa transitura, quam verba sua; confirmans hoc quoque, quod de Joanne dixerat, non praeteriisse.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXIV.

 
 

«Sed Christus divortium prohibet, dicens: Qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit: qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero permittit repudium in Deuteronomio (Deut., XXIV, 1): Si sumpserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, [0442A] scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet illam de domo sua. Vides diversitatem Legis et Evangelii, Moysi et Christi?» Plane. Non enim recepisti illud quoque Evangelium (Matth., XIX, 8) ejusdem veritatis, et ejusdem Christi, in quo prohibens divortium, propriam quaestionem ejus absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic, quia scilicet qui marem et foeminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una ; quod Deus itaque junxit, homo disjunxerit ? Hoc enim responso, et Moysi constitutionem protexit, ut sui; et Creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens [0442B] divortium, et patrem tamen gestans eum qui marem et foeminam junxit, excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et Creatori, ut si non contrarium ostendero, meus sit. Dico enim illum conditionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem, ut aliam ducat: Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est; ex eadem utique caussa, qua non licet dimitti, ut alia ducatur: illicite enim dimissam pro indimissa ducens, adulter est. Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est. Manente matrimonio nubere, adulterium est. Ita si conditionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum [0442C] prohibuit; et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi caussa cessat ob quam prohibuit. Etiam non contrarium Moysi docet, cujus praeceptum alicubi conservat, nondum dico, confirmat. Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem? Certe quid facit apud te maritus, si uxor ejus commiserit adulterium? habebitne illam? Sed nec tuum apostolum sinere scis conjungi prostitutae membra Christi. Habet itaque et Christum assertorem justitia divortii. Jam hinc [0443A] confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium, quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in Evangelio Matthaei (Matth., V, 32): Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter caussam adulterii, facit eam adulterari; atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a viro duxerit. Caeterum, praeter ex caussa adulterii, nec Creator disjungit, quod ipse scilicet conjunxit, eodem alibi Moyse constituente (Deut., XXII, 28) eum qui ex compressione matrimonium fecerat, non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quod si ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia voluntarium? sicut et prophetiae auctoritate (Mal., II, 15): Uxorem juventutis tuae non dimitte. Habes itaque Christum ultro vestigia [0443B] ubique Creatoris ineuntem, tam in permittendo repudio, quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum quoquo velis prospectorem, quas nec separari vult, prohibendo repudium, nec cum macula haberi, tunc permittendo divortium. Erubesce non conjungens, quos tuus quoque Christus conjunxit. Erubesce etiam disjungens sine eo merito, quo disjungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit Dominus, quove direxerit. Ita enim plenius constabit, eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam; quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Joannis mentione. Joannes enim retundens Herodem, quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa, [0443C] (non alias hoc permittente, imo et praecipiente lege (Deut., XXV), quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi) conjectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus. Facta igitur mentione Joannis, Dominus, et utique successus exitus ejus, illicitorum matrimoniorum et adulterii figuras jaculatus est in Herodem; adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit; quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat; et hoc fratre habente [0444A] ex illa filiam, et vel eo nomine illicite; ex libidinis, non ex legis instinctu; ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet, etiam subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis, et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet utramque mercedem Creatoris, sive tormenti, sive refrigerii apud inferos, determinat eis positam [0444B] qui Legi et Prophetis obedierint, Christi vero et Dei sui coelestem definit sinum et portum. Respondebimus, et hac ipsa scriptura revincente oculos ejus, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum, et transitum utrinque prohibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo, per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum ejus, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum [0444C] deputandarum, et ex eadem fide, qua et Abraham Deo credidit, nullo sub jugo legis, nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum Christus aedificat in coelum, secundum Amos (Amos, IX, 6); utique [0445A] suis, ubi est locus aeternus, de quo Isaias (Is. XXXIII, 14): Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in justitia, loquens viam rectam, odio babens injustitiam et iniquitatem? Quod si aeternus locus repromittitur, et ascensus in coelum aedificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas coeli futurum, utique ob coelestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur? Admonens quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum Deum praedicantes Creatorem, et unum Christum praedicantes ejus, et utrumque judicium, [0445B] poenae et salutis aeternae, apud unicum Deum positum, qui occidat et vivificet. Imo, inquit, nostri Dei monela de coelo, non Moysen et prophetas jussit audiri, sed Christum: Hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis jam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere: Tu es Christus, antequam audivisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam voce coelesti confirmaretur, jubente illum audiri, quem ergo agnoverant, evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in coelum (Is. LII, 7; XXXIII, 14; Am. IX, 6). Apud inferos autem de eis dictum est; [0445C] Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XVI, 29); qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant esse post mortem superbiae divitiarum, et gloriae deliciarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis: decreta autem ab eo Deo, qui (Ps. CXII, 6) de thronis deponit dynastas, et de sterculinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat Creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXV.

 
 

Conversus ibidem ad discipulos (Luc. XVII), vae dicit auctori scandalorum: expedisse ei si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis, utique discipulis ejus, scandalizasset. [0445D] Aestima quale supplicium comminetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum ejus. Agnosce igitur et judicem, et illo affectu pronuntiantem de cura suorum, quo et Creator retro [0446A] (Zach., II, 8): Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus ejusdem est: peccantem fratrem jubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae, parcens ei; habens Liviticum (Levit., XIX, 17): Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traducens proximum tuum; utique et fratrem; et non sumes propter illum delictum. Nec mirum si ita docet, qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias (Exod. XXIII, 4), quo minus ea reducas fratri tuo; nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti jubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud Creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians (Levit. XIX, [0446B] 18): Fratris malitiae memor ne sis; Nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum (Levit. XIII et XIV) quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii, et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire; Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum ejus affirmet praevenientem solemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire jussos ut se ostenderent sacerdotibus (Luc. XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed ejusmodi et alibi jam dicta sunt, in documento superiore. Nunc etsi praefatus est, multos tunc fuisse leprosos apud Israelem in diebus Helisaei prophetae, et neminem eorum purgatum nisi Naaman Syrum (Luc. IV, 27): non utique numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem Creatoris, unum remediantis, et praelationem ejus qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum? Sed hac cum maxime [0446D] pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat; quod cum multi essent illic leprosi, et prophetes non deesset, etiam edito documento, nemo decucurrisset ad Deum operantem in prophetis. Igitur, [0447A] quoniam ipse erat authenticus pontifex Dei Patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit; Iste ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet, nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Imo digniora sunt interpretanda, et fidei justiora. Ideo illos remediatos, qua secundum legem jussi abire ad sacerdotes, obaudierant: neque enim credibile est, emeruisse medicinam a destructore legis, observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Elisaeus Syro Naaman; et tamen non [0447B] idcirco non erat Creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intelligit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex decem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam, collocaverat apud Samariam Jeroboam (III Reg. XI et XVI). Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum; sicut in Evangelio Joannis (Joan. IV) Samaritana illa in colloquio Domini apud puteum: Nae tu major sis, et caetera. Et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque, qui et per Amos (Amos, VI, 1), Vae dixerit eis, qui confiderent in monte Samariae; jam et [0447C] ipsam restituere dignatus, de industria, jubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant, nisi ubi et templum; subjiciens Samaritam Judaeo, quoniam ex Judaeis salus Israelitae et Samaritae. Tota enim promissio tribui Judae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum, et matricem religionis, et fontem, non puteum, salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide jam justificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem, memorem divinae gratiae Samariten miratus, non mandat offerre munus ex Lege; quia satis jam obtulerat, gloriam Deo reddens, hoc et Domino volente interpretari legem. Et tamen cui Deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israelites [0447D] alium Deum usque adhuc didicisset? Cui alii, quam cui omnes remediati retro a Christo? Ideo, Fides [0448A] tua te salvum fecit, audit; quia intellexerat veram se Deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem ejus Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt videri de alterius Dei regno consuluisse Dominum, quando venturum sit, quamdiu alius a Christo editus Deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse, quam de cujus consulebatur. Non venit, inquit, regnum Dei cum observatione; nec dicunt, Ecce hic, ecce illic; Ecce enim regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 20, 21). Quis non ita interpretabitur, intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis si faciatis Dei praeceptum? Quod si in praecepto est Dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, [0448B] inquit (Deut. XXX, 11-14), excelsum non est, nec longe a te. Non est in coelo, ut dicas: Quis ascendet in coelum, et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic, nec illic; ecce enim intra vos est regnum Dei. Et ne argumentetur audacia haeretica, de regno Creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis Dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim, Filium hominis ante multa pati, et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius exspectabat. Reprobari [0448C] autem habens et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari, inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio ejus apud David (Ps. CXVII, 21) canebatur; prima recusabilis, secunda honorabilis: Lapis, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli. A Domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus Deum de contumelia aut gloria scilicet alicujus praedicasse, ut non eum portenderet, quem et in lapidis, et in petrae, et in montis figura (Is. VIII, 4) portenderet. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris et atrocibus Deus et lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum Creatoris non impune contempsit, si non cum judicio [0448D] venit vindicandorum praeceptorum suorum? Etiam si vindicat ut et ille, si judicat me, non debuit per [0449A] ejus documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de judaei Christi, exspectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes, quem omni loco praedicat.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXVI.

 
 

Nam et orandi perseverantiam et instantiam (Luc. XVIII) mandans, parabolam judicis ponit, coacti audire viduam, instantia et perseverantia interpellationum ejus. Ergo judicem Deum ostendit orandum, non se, si non ipse est judex. Sed subjunxit, facturum Deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit judex, qui et vindex. Creatorem ergo meliorem Deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die ac nocte vindicem ostendit. Et tamen, cum templum Creatoris [0449B] inducit, et duos adorantes diversa mente describit Pharisaeum in superbia, Publicanum in humilitate; ideoque alterum reprobatum, alterum justificatum descendisse (Luc. XVIII); utique docendo qua disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae, sive justificatricem humilitatis. Alterius Dei nec templum, nec oratores, nec judicium invenio penes Christum, nisi Creatoris. Illum jubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium; non in superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem opinor. Nam et quam docuit orationem, Creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari qua Deus optimus et ultro bonus non vult. Sed quis optimus, [0449C] nisi unus, inquit Deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit; sed unum esse optimum Deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus Deus. Et utique optimus, qui pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et juvans etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? De praeceptis Creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis Creatoris vitam acquiri sempiternam. Cumque ille principaliora quaeque affirmasset observasse se ab adolescentia: Unum, inquit, tibi deest. Omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Age Marcion, omnesque jam commiserones [0449D] et coodibiles ejus haeretici, quid audebitis dicere? [0450A] Resciditne Christus priora praecepta, non occidendi, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? An et illa servavit, et quod deerat, adjecit? quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in Lege et Prophetis, uti gloriosissimus ille observator praeceptorum pecuniam multo chariorem habiturus traduceretur. Salvum est igitur et hoc in Evangelio (Matth. V, 17), Non veni dissolvere Legem et Prophetas, sed potius adimplere. Simul et caetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et Dei nomen et optimi, et vitam aeternam, et thesaurum in coelo, et semetipsum; cujus praecepta supplendo et conservavit et auxit: secundum Michaeam quoque hoc loco recognoscendus, dicentem (Mich. VI, 8): Si annuntiavit [0450B] tibi homo quid bonum, aut quid a te Dominus exquirit, quam facere judicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi Dominum Deum tuum? Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum; scientiam legis: Praecepta, inquit, scis? facere judicium: Vende, inquit, quae habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse ire cum Deo. Et veni, inquit, sequere me. Tam distincta fuit a primordio Judaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus. Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum [0450C] igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit: Jesu fili David, miserere mei, nisi quia filius David, id est, ex familia David non temere deputabatur, per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant. Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret. Merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse, quod Jesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse praesumeretur, quam Dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens Dominus; non tamen confirmator erroris, imo etiam detector Creatoris; ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Jesum filium David existimaret. [0450D] Atquin, ne patientiam ejus infamaretis, [0451A] nec ullam rationem dissimulationis illi affingeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem, et ipsa remuneratione medicinae, et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab alio Deo descendisse Jesum ad dejectionem Creatoris? ad destructionem Legis et Prophetarum? non illum esse, qui ex radice Jesse et ex fructu lumborum David destinabatur (Ps. CXXXII, 11), caecorum quoque remunerator? Sed nondum puto ejusmodi tunc caeci erant, qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides, qua crediderit in voce, Jesu fili David. Qui hoc se et cognovit, et ab omnibus cognosci voluit, fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, [0451B] ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Jesum, David filium credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo: Fides tua te salvum fecit. Atque ita caecus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caecum deducere solet. « Nam si aliquando (II Reg. V) Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes, quominus admitteretur» (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), «ideo Christus ex diverso caeco subvenit, ut hinc se ostenderet non esse filium David, et ex animi diversitate bonus caecis, quos ille jusserat caedi. Et cur fidei, et quidem pravae, praestitisse se dixit?» Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam. [0451C] Nam et qui David offenderant, caeci: nunc vero ejusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David, idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David, restituit lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum puto offenderat, non valetudo.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXVII.

 
 

Consequitur (Luc. XIX) et Zachaei domus salutem. Quo merito? Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Jesu fili David; et omnis populus laudes referebat Deo, non Marcionis, sed David. Enimvero Zachaeus etsi allophylus fortasse, tamen aliqua notitia Scripturarum ex commercio judaico afflatus; plus est autem, et ignoras [0451D] Isaiam (Is. LVIII, 7) praecepta ejus impleverat. [0452A] Confringito, inquit, panem tuum esurienti; et non habentes tectum, in domum tuam inducito; hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens Dominum. Et nudum si videris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens; dissolvens violentiorum contractuum obnexus, et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conscriptionem iniquam dissipans, dicendo: Et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. Itaque Dominus: Hodie, inquit, salus huic domui. Testimonium dixit, salutaria esse quae praeceperat prophetes Creatoris. Cum vero dicit: Venit enim Filius hominis salvum facere quod periit , jam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat, cujus fuerat, et cui perierat quod [0452B] salvum venerat facere; sed in alterius quaestionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio est. Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videatur. Si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si et anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro quae non periit, salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est; et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. Jam et Christus Creatoris confirmatur, qui secundum Creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Servorum quoque parabola, qui secundum rationem foeneratae pecuniae dominicae dijudicantur, [0452C] judicem ostendit Deum, etiam ex parte severitatis, non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis videatur habuisse. Aut si et hic Creatorem finxerit austerum tollentem quod non posuerit, et metentem quod non severit: hic quoque me ille instruit, cujus pecuniam ut foenerem edocet.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXVIII.

 
 

Sciebat Christus baptisma Joannis (Luc. XX) unde esset, et cur quasi nesciens interrogabat. Sciebat non responsuros sibi Pharisaeos, et cur frustra interrogabat. An ut ex ore ipsorum judicaret illos, vel ex corde? Refer ergo et haec ad excusationem Creatoris, et ad comparationem Christi; et considera jam quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Joannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent. Existeret [0452D] aliqui Marcion adversus Marcionem, qui [0453A] diceret: O Deum optimum! o Deum diversum a Creatoris exemplis! Sciens praeceps ituros homines, ipse illos in praeruptum imposuit. Sic enim et de Creatore, in arboris lege, tractatur. Sed de coelis fuit baptisma Joannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui credi voluerat Joanni, increpaturus quod non credidissent, ejus erat cujus sacramentum Joannes administrabat. Certe nolentibus renuntiare quid saperent, cum et ipse vicem opponit. Et ego non dico vobis in qua virtute haec facio; malum pro malo reddit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Quae erunt Dei? quae similia sunt denario Caesaris, imago scilicet et similitudo ejus. Hominem igitur reddi jubet Creatori, in cujus imagine et similitudine et nomine et materia [0453B] expressus est. Quaerat sibi monetam deus Marcionis. Christus denarium hominis suo Caesari jubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est qui suum denarium non habet. Justa et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. Caeterum, aliud consulenti, aliud respondere dementis est. Quo magis absit a Christo, quod ne homini quidem convenit. Sadducaei resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem, proposuerant Domino ex lege materiam mulieris, quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cujus viri deputanda esset in resurrectione. Haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum [0453C] necesse est. Neminem timuit, ut quaestiones aut declinasse videatur, aut per occasionem earum, quod alias palam non docebat subostendisse. Respondit igitur: Hujus quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter ad caussam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus, praestruxit, hic quidem nubi, ubi sit et mori; quos vero dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere, neque nubi; quia nec morituri jam sint, cum similes angelorum sint , Dei et resurrectionis filii facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus, quam ad propositum interrogationis; si hoc sensu responsionis, [0454A] propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio Domini sapit, quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et totum quod Sadducaei sciscitabantur, non de alio Deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum jure quaerentes. Quod si ad ea facis respondere Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem, retractabo adversus argumentationes cohaerentes. Nacti enim Scripturae textum, ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est Deus, illius aevi, illius aevi Deo adjungunt, [0454B] quo alium Deum faciant illius aevi; cum sic legi oporteat: Quos autem dignatus est Deus, ut facta hic distinctione post Deum, ad sequentia pertineat illius aevi, id est, quos dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione. Non enim de Deo, sed de statu illius aevi consulebatur, cujus uxor futura esset post resurrectionem in illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt: Ut filii hujus aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum est Creatoris, nuptias permittentis, se autem quos Deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, jam et hic non nubere, quia non sint filii hujus aevi: quando de nuptiis illius aevi consultus, non de hujus, eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinctionis [0454C] exceperant, nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque adeo scribae: Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim resurrectionem, formam ejus edendo adversus Sadducaeorum opinionem. Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant, non recusavit. Si autem Scribae Christum filium David existimabant, ipse autem David Dominum eum appellat; quid hoc ad Christum? Non David errorem Scribarum obtundebat, sed honorem Christo David procurabat, quem Dominum Christum magis quam filium David confirmabat; quod non congrueret destructori Creatoris. At ex nostra parte, quam conveniens [0455A] interpretatio! Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit: ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, Dominum quoque ejus ostenderet; remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum; pulsata vero traditione Scribarum, qua non et Dominum eum norant. Quodcumque ad gloriam spectaret Christi Creatoris, sic non alius tueretur, quam Christus Creatoris.

 
 

 

 
 

CAPUT XXXIX.

 
 

Olim (Luc. XXI) constitit de nominum proprietate, ei illam competere, qui prior et Christum suum in homines annuntiaret, et Jesum transnominaret. [0455B] Constabit itaque et de impudentia ejus, qui multos dicat venturos in nomine ipsius; quod non sit ipsius, si non Christus et Jesus Creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet; amplius, et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem ejus, Venient denique illi, dicentes: Ego sum Christus. Recipies eos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc quod et ipse veniet nominum Dominus Christus et Jesus Creatoris? Rejicies illum? Et quam iniquum, quam injustum, et optimo Deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine ejus recepisti! Videamus [0455C] et quae signa temporibus imponat, Bella, opinor, et regnum super regnum, et gentem super gentem, et pestem, et fames, terraeque motus, et formidines, et prodigia de coelo: quae omnia severo et atroci Deo congruunt: Haec cum adjicit etiam oportere fieri, quem se praestat, destructorem an probatorem Creatoris? cujus dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia (Zach. IX, 15): Dominus, inquit, omnipotens proteget eos; et [0456A] consument illos, et lapidabunt lapidibus fundae, et bibent sanguinem illorum velut vinum, et replebunt pateras quasi altaris ; et salvos eos faciet Dominus illo die, velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum, lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati, et ipsi et eadem feritate certantes cadunt; sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes, potius semetipsos quam vindicantes [0456B] trucidantur. Denique, quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur: exstructi, secundum Paulum (Eph. II, 21) super fundamentum Apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari; quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, imo contra quam cogitaverat suggessit (Num. XXII), et Moysi causato linguae tarditatem, os repromisit; et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Isaiam (Is. XLIV, 5) demonstravit: Hic dicet: Ego Dei sum, et clamabit in nomine Jacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exerta in [0456C] martyris nomine cum Deo invalescentis? quod est interpretatio Israelis. Nec mirum si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a Patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi (Is. L, 4) dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem. Nisi Marcion Christum non subjectum Patri infert. A proximis quoque persecutiones et nomine ex odio utique blasphemiam praedicatam, non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis nosmetipsos; de qua scilicet Psalmus (Ps. IX, 19): Tolerantia, inquit, justorum non peribit in finem. Quia et alibi (Ps. CXV, 5): Honorabilis mors justorum; ex tolerantia sine dubio, [0457A] quia et Zacharias (Zach. VI, 14): Corona autem erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos, ut alterius Dei praecones, a Judaeis vexatos; memento prophetas quoque eadem a Judaeis passos, tamen non alterius Dei apostolos fuisse, quam Creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa jam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro exspectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires coelorum concuti habeant, accipe Joelem (Joel. II, 30): Et dabo prodigia in coelo et in terra, sanguinem et ignem, et fumi vaporem. Sol convertetur in tenebras, et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus [0457B] et illustris Domini. Habes et Habacuc (Haba., III, 9): Fluminibus disrumpetur terra; videbunt te, et parturient populi; disperges aquas gressu . Dedit abyssus sonum suum; sublimitas timoris ejus elata est; sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationis tuae ibunt in fulgorem; fulgur scutum tuum, in communicatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones nationes. Conveniunt, opinor, et Domini pronuntiationes et prophetarum, de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum. Post haec quid Dominus? Et tunc videbunt Filium hominis venientem de coelis cum plurima virtute. Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquabit redemptio vestra. In tempore scilicet regni, de quo subjectarit ipsa [0457C] parabola. Sic et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum Dei. Hic erit dies magnus Domini et illustris, venientis de coelis filii hominis secundum Danielem (Dan. VII, 3): Ecce cum coeli nubibus tanquam filius hominis adveniens, etc. Et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia servis, quae foeneraretur. Et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo Pater (Ps. II, 8): Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et gloria omnis serviens illi et potestas ejus aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur: quia nec morientur in illo, nec nubent, sed erunt sicut angeli. De eodem adventu filii hominis et fructu ejus apud Habacuc (Habac. III, 13): Existi in salutem populi ad salvos faciendos christos tuos; erecturos scilicet se, et capita [0458A] levaturos in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad Creatorem, saevitiae scilicet Deum, quas nec sinere, nedum exspectare deberet Deus optimus; promissiones vero Deo optimo deputes, quas Creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo Deo; nec plus videbitur a Christo tuo repromitti, quam a meo filio hominis. Ipsum decursum Scripturae evangelicae, ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici, ita invenies contextu sensus filio [0458B] hominis hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia et laeta, et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim filii hominis adventu constituto inter duos exitus, concussionum et promissionum, necesse est ad unum pertineant filium hominis, et incommoda nationum, et vota sanctorum: quia ita positus est in medio, ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu suo, id est, incommoda nationum; alterum incipiens, id est, vota sanctorum; ut sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum ejus antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab adventu ejus oriuntur; sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu ejus oriuntur [0458C] , cogaris mala quoque ei deputare, quae adventum ejus antecedunt. Tam enim mala cohaerent adventui filii hominis antecedendo, quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis, in quem utraque dispositio referatur. Aut et Creatorem optimum, aut Deum tuum asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera exemplum: Adspice ficum, et arbores omnes, cum fructum protulerint, intelligunt homines aestatem appropinquasse. Sic et vos, cum videbitis haec fieri, scitote in proximo esse regnum Dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud; proinde et conflictationes orbis, signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum ejus est cujus est res, cujus est signum. Et omni rei [0459A] ab eo imponitur signum, cujus est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis; ergo et regnum Creatoris est, cujus conflictationes deputantur, quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, Deus optimus, certe a Prophetis et a Lege praedicata; adeo Legem et Prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant, confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit, Non transiturum coelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a Creatore sunt, merito sustinebunt elementa Domini sui ordinem expungi. Si quae a Deo optimo, nescio an sustineat coelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur Creator, zelotes Deus non est. Transeat age nunc terra et coelum, sic enim Dominus eorum destinavit, [0459B] dum Verbum ejus manet in aevum: sic enim et Esaias praenuntiavit (Is. XL, 8). Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate, et saecularibus curis; et insistat eis repentinus dies ille, velut laqueus; utique oblitis Deum ex plenitudine et cogitatione mundi; Moysi erit admonitio (Deut. XXXII, 15). Adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant extra Hierusalem secedendum; sedenim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat (Os. XII. 4): In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat: sic enim Zacharias demonstrat (Zach. XIV. 4): Et stabunt pedes ejus in monte elaeone. Erant [0459C] horae quoque auditorio competentes: diluculo conveniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset (Is. L, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinae; adjecit: Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. [0460A] Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?

 
 

 

 
 

CAPUT XL.

 
 

Proinde (Luc. XXII) scit et quando pati oporteret eum, cujus passionem lex figurat. Nam e tot festis Judaeorum Paschae diem elegit. In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses (Levit. XXIII): Pascha est Domini. Ideo et affectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi Pascha edere vobiscum antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat etiam Pascha servare! Nimirum vervecina illum judaica delectaret? An ipse erat, qui (Is. LIII) tanquam ovis ad victimam adduci habens, et tanquam ovis coram tondente sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? Poterat et ab extraneo quolibet tradi; ne dicerem et in hoc [0460B] Psalmum (Ps. XL, 10) expunctum: Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat et sine praemio tradi: quanta enim opera traditoris circa eum, qui populum coram offendens, nec tradi magis potuisset quam invadi? Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. Scriptum est enim (Am. II, 6): Pro eo quod venundedere justum. Nam et quantitatem et exitum pretii postea Juda poenitente revocati, et in emptionem dati agri figuli, sicut in Evangelio Matthaei (Matt. XXVII) continetur, Hieremias (Jerem. XXXII) praecanit: Et acceperunt triginta argentea pretium appretiati vel honorati, et dederunt ea in agrum figuli. Professus itaque se concupiscentia concupisse edere Pascha ut suum [indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus] , [0460C] acceptum panem, et distributum discipulis, corpus illum suum fecit, Hoc est corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei. Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. Caeterum, vacua [0461A] res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intelligens veterem fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam (Jerem. XI, 19): Adversus me cogitaverunt cogitatum dicentes, Venite, conjiciamus lignum in panem ejus; scilicet crucem in corpus ejus. Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem, satis declaravit, corpus suum vocans panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit. [0461B] Nullius enim corporis sanguis potest esse, nisi carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. Itaque consistit probatio corporis de testimonio carnis; probatio carnis, de testimonio sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas, aderit Esaias (Is. LXIII, 1): Quis, inquit, qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum ejus ex Bosor. Sic decorus in stola vinolenta cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua? et indumenta sicut de foro torcularis pleno conculcato? Spiritus enim propheticus velut jam contemplabundus Dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum [0462A] rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis, tanquam de foro torcularis; quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant. Multo manifestius Genesis in benedictione Judae, ex cujus tribu carnis census Christi processurus, jam tunc Christum in Juda delineabat. Lavabit, inquit (Gen. XLIX, 11), in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum; stolam et amictum carnem demonstrans, et vinum sanguinem. Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit.

 
 

 

 
 

CAPUT XLI.

 
 

Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo jam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intelligendam, et irato et offenso deputandam: [0462B] nisi si Judas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae. Si non impune, utique ab eo puniendus, in quem scelus traditionis admisit. Porro, si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciverat, in tantum scelus ruere, noli jam de Creatore circa Adam retractare, quae in tuum quoque Deum retorquentur, aut ignorasse illum qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat; aut noluisse, si et sciebat et poterat; atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. Suadeo igitur agnoscas potius et in isto Creatorem, quam parem illi Deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum, [0463A] negationi potius destinando, zelotem Deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut ejus scilicet filius, qui labiis a populo diligebatur (Is. XXIX). Perductus in consessum, an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Judaei quaesissent, nisi de suo? Cur ergo non vel tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset. Si dixero enim, inquit, vobis, non credetis . Porro non credituri, perseverassent in necem ejus. Et cur non magis passurus esset, si alterius Dei, ac per hoc, adversarium Creatoris manifestasset? Ergo non pateretur, alium se tunc quoque supersedit ostendere: ut sed quoniam ex ore ejus confessionem extorquere [0463B] cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus Scripturas adimplentibus agnovisse debuerant; ita ejus fuit occultasse se, cui ultro debebatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum porrigens: Abhinc, inquit, erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Suggerebat enim se ex Danielis (Dan., VII) prophetia Filium hominis, et e psalmo (Ps. CIX) David, sedentem ad dexteram Dei. Itaque ex isto dicto et Scripturae comparatione illuminati quem se vellet intelligi: Ergo, inquiunt, tu Dei Filius es? Cujus Dei, nisi quem solum noverant? Cujus Dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo: Sede ad dextram meam? Sed respondit: Vos dicitis quia ego sum . Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus [0463C] interrogant. Unde autem probabis interrogative, et non ipsos confirmative pronuntiasse: Ergo tu Filius Dei es? Ut quia oblique ostenderat se per Scripturas Filium Dei intelligendum, sic senserint, Ergo tu Dei es Filius, quod te non vis aperte dicere; aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit; et adeo sic fuit pronuntiatio ejus, ut perseveraverint in eo, quod pronuntiatio sapiebat.

 
 

 

 
 

CAPUT XLII.

 
 

Perductum (Luc., XXIII) enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem diceret; Christum sine dubio Dei Filium, sessurum ad Dei dexteram. Caeterum, alio eum titulo gravassent, incerti an Filium Dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato [0464A] quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis; ne metu potestatis viderentur amplius respondisse. Constitutus est igitur Dominus in judicio. Et statuit in judicio populum suum. Ipse Dominus in judicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam (Is., III, 13). Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania (Ps. II, 1). Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus: nationes, Romani qui cum Pilato fuerant; populi, tribus Israelis; reges, in Herode; archontes, in summis sacerdotibus. Nam et Herodi velut munus a Pilato missus, Osee vocibus fidem reddidit; de Christo enim prophetaverat (Os., X, [0464B] 6): Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Jesu, nec vocem ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum (Is., XIII, 7); quia Dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem (Is., L, 4). Illam scilicet linguam, quam in Psalmo (Ps. XLVI) agglutinatam gutturi suo tunc probabat, non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus, vita ut bonus donatur; Christus vero justissimus, ut homicida morti expostulatur. Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane ejus militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respiciens Psalmi prophetiam (Ps. XXI, 19), Dispertiti sibi sunt vestimenta [0464C] mea, et in vestitum meum sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos . Totus in illo exitus legitur: Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me. Omnes qui spectabant me, naso irridebant me. Locuti sunt labiis, et capita moverunt. Speravit in Deum, liberet eum. Quo jam testimonium vestimentorum habe falsi tui praedam, totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum. Caeterum, adversario laeso, coelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, etsi non fuissent [0465A] praedicata. Coelum, inquit (Is., L, 3) Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies, de quo et Amos (Am., VIII, 9): Et erit illa die, dicit Dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis (Is., I, 8) tanquam in vinea speculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam trigesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad Patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto exspiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum exspirare non potuit. Alius est qui exspirat, alius qui exspiratus. Si spiritus exspiratur, ab alio exspiretur necesse est. Quod si solus spiritus fuisset, discessisse [0465B] potius diceretur, quam exspirasse. Quis igitur exspirat spiritum, nisi caro? quae et spirat, quando illum habet; et ita eum, cum amittit, exspirat. Denique, si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum exspiravit, et exspirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno? nihil pependit etiam post exspirationem? nihil de Pilato postulatum? nihil de patibulo detractum? nihil sindone involutum? nihil sepulcro novo conditum? Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiae [0465C] haereticae dicere, phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed sic et Joseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit, ille Joseph, qui non consenserat in scelere Judaeis: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit; oportuerat etiam sepultorem Domini prophetari, ac jam tunc merito benedici.

 
 

 

 
 

CAPUT XLIII.

 
 

Sic nec mulierum illarum officium (Luc., XXIV) praeterit prophetia, quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee (Os., VI, 1): Ut quaerant, inquit, faciem meam, ante lucem vigilabunt ad me, dicentes, Eamus, et convertamur ad Dominum, quia ipse eripuit, [0465D] et curabit nos; percussit, et miserebitur nostri; sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim [0466A] haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata, inter dolorem praesentis destitutionis qua percussae sibi videbantur a Domino, et spem resurrectionis ipsius qua restitui rite arbitrabantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura ejus de medio, secundum Esaiam (Is., LVII, 2). Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat, in duobus testibus consistens Dei Sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione prospiciebat Esaias (Is. XXVII, 11); Mulieres, inquit, venientes a visione, venite ad renuntiandam scilicet Domini resurrectionem. Bene autem, quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret, Christum Jesum non alium se discipulis [0466B] edidisse, quam prophetatum. Nam cum duo ex illis iter agerent, et Dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis; utique suum Christum, id est Creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Caeterum, non existimarent eum Creatoris; et cum Creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimabatur: aut ipse erit auctor erroris, et praevaricator veritatis adversus Dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit, quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde, in non credendo omnibus quae locutus est ad vos! Quae locutus non alterius [0466C] se Dei esse probat, sed ejusdem Dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Galilaea, dicens, quod oportet tradi filium hominis, et crucifigi, et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a Deo Creatore scriptum? Igitur increpavit illos, ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a foeminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se, eum se confirmabat quem existimaverant, Creatoris scilicet Christum redemptorem Israelis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, imo phantasma credentibus: Quid turbati estis, inquit, et quid cogitationes subeunt in [0466D] corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem [0467A] videtis . Et Marcion quaedam contraria sibi, illa credo industria eradere de Evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit, nec erasit, illa quae erasit, aut negetur erasisse, aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non aliter interpretando, quam delendo, subvertit. Vult itaque sic dictum, quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habentem; id est non habentem ossa sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset: Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adjicit: [0468A] Et scitote quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus, propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Jesum Christum Prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam Creatoris. Siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum, et in terminos terrae voces eorum, Psalmum adimplendo; praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Jesus in Evangelio tuo, meus est.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER V.

 
 

[0467]

 
 

ARGUMENTUM.

 
 

[0467B]

 
 

Sicuti libro praecedenti ex Evangelio B. Lucae, quod sibi usurpaverat Marcion, sic nunc ex Epistolis Pauli (quas ille mutilatas in librum Apostolicum [0467C] suo titulo editum diverso ordine redegerat, exceptis iis quae sunt ad Timotheum et Titum, et ad Hebraeos) probat Tertullianus non alium Deum praedicari ab Apostolo quam Creatoris.

 
 

C. I.         Imprimis autem id vel ex eo manifestum facit, quod nulla auctoritas apostolo Paulo probetur, nisi de Instrumento Veteri Creatoris, et Actis Apostolorum, quae Marcion rejiciebat.

 
 

C. II.       Deinde tum per argumentum et verba Apostoli, de Epistola ad Galatas, ex cap. I.

 
 

C. III.      Item ex ejusdem Epistolae cap. II et III.

 
 

C. IV.      Ex ejusdem etiam cap. IV, V, VI.

 
 

C. V.       Deinde per verba Apostoli, de Epistola ad Corinthios prima, ex cap. I.

 
 

C. VI.      Etiam ex Epistolae ejusdem cap. II et III. [0467D]

 
 

C. VII.     Ejusdem quoque ex cap. IV, V, VI, VII, VIII, IX et X.

 
 

C. VIII.   Item cap. XI, XII, XIII et XIV.

 
 

C. IX.      Ex cap. etiam XV priori parte.

 
 

C. X.       Et ex ejusdem cap. XV secunda parte.

 
 

C. XI.      Rursum per verba Apostoli, de Epist. II ad Corinth. ex cap. I, II et III.

 
 

C. XII.     Item ex cap. V, VII, XI, XII et XIII.

 
 

C. XIII.   Porro etiam per verba Apostoli, de Epist. ad Rom. ex cap. I, II, III, V, VI et VII. [0468B]

 
 

C. XIV.   Ex ejusdem etiam Epistolae cap. VIII, X, XI, XII, XIII et XVI.

 
 

C. XV.    Nec minus per verba Apostoli, de Epist. [0468C] ad Thessalonicenses.

 
 

C. XVI.   Et de Epist. ad Thessalonicenses secunda. C. XVII. Dein per verba Apostoli, de Epist. ad Laodicenos (sive ad Ephesios) ex cap. I et II.

 
 

C. XVIII. Ex ejusdem etiam Epistolae cap. III, IV, V et VI.

 
 

C. XIX.   Denique per verba Apostoli de Epist. ad Colossenses.

 
 

C. XX.    De Epist . ad Philippenses.

 
 

C. XXI.   Postremo de Epist. ad Philemonem. PAMEL.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Nihil sine origine, nisi Deus solus: quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare [0468D] de statu possit. Quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus, apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus, nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam, nisi nihil temere credendum. Temere porro credi quodcumque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus, quem in albo apostolorum [0469A] apud Evangelium non deprehendo. Denique audiens postea eum a Domino allectum jam in coelis quiescente, quasi improvidentiam existimo, si non ante scivit illum sibi necessarium Christus; sed jam ordinato officio apostolatus, et in sua opera dimisso, ex incursu, non ex prospectu adjiciendum existimavit; necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti; si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in Dei rebus, edas velim nobis quo symbolo susceperis apostolum Paulum? quis illum tituli charactere percusserit? quis transmiserit tibi? quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere? ne illius probetur, qui omnia [0469B] apostolatus ejus instrumenta protulerit. Ipse se, inquit, apostolum est professus (Gal. I, 1), et quidem non ab hominibus, nec per hominem, sed per Jesum Christum. Plane profiteri potest semetipsum quivis. Verum professio ejus alterius auctoritate conficitur: alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor et testis est. Praeter haec utique legisti (Luc. XXI, 8), multos venturos qui dicant: Ego sum Christus. Si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut jam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes; et impudentiam suffundam, qui vindicas, et unde possis vindicare non recipis. Sit Christus, [0469C] sit Apostolus, ut alterius dum non probantur nisi de instrumento Creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones, Jacob cum ad Benjamin direxisset, Benjamin, inquit (Gen. XLIX, 27), lupus rapax, ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Benjamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem, ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora Domini, ut persecutorem Ecclesiarum; dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente jam aetate oves Christi educaturum, ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia [0470A] et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule, secundum tribus; et Jesum in David, secundum virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta apostolorum (Act. IX) hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum. Inde apostolum ostendo persecutorem, non ab hominibus, neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione ejus expello; nec timeo dicentem: Tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo quem tueor. Nego, ut te probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse, quae credis; aut si non probas, quomodo [0470B] credis? Aut qualis es adversus eum credens, a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum de meo, sicut et Christum; tam meum apostolum, quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit. Neque enim versimile est, ut avertens a judaismo, non pariter ostenderet in cujus Dei fidem averteret: quia nemo transire posset a Creatore, nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus jam alium Deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio; vel [0470C] ne non ejus Dei apostolus haberetur, quem Christus revelaverat; et quia non licebat abscondi ab apostolo, qui jam revelatus fuisset a Christo. Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus, ut jam hinc profiteamur nos proinde probaturos, nullum alium Deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus, nec a Christo; ex ipsis utique Epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero, forma jam haeretici Evangelii praejudicasse debebit.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Principalem (Gal., I) adversus judaismum epistolam [0471A] nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de Creatoris venientem dispositione, sicut saepe jam in isto ordine tractavimus, de praedicata novatione a prophetis Dei nostri. Quod si Creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris; Christus vero tempus distinctionis istius ( Lex et Prophetae usque ad Joannem) terminum in Joanne statuens inter utrumque ordinem, desinentium exinde veterum et incipientium novorum; necessarie et Apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius Dei fidem curat quam Creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et Legis destructio, et Evangelii aedificatio, pro me faciunt in [0471B] ista quoque Epistola, ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum utputa Creatoris, salva Creatoris lege credendum: quod adhuc incredibile videretur, legem a suo auctore deponi. Porro, si omnino alium Deum ab Apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus Dei quem reliquissent, alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum Deum recepisset? Imo, quia eadem quidem divinitas praedicabatur in Evangelio, quae semper nota fuerat in Lege, disciplina vero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex Creatoris ab Evangelio deberet excludi in Christo Creatoris. Denique, aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus [0471C] discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio Epistolae istius nihil aliud docet, quam Legis discessionem venientem de Creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi Dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae Legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat: Miror vos tam cito transferri, ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium: ex conversatione aliud, non ex religione; ex disciplina, non ex divinitate. Quoniam quidem Evangelium Christi a Lege evocare deberet ad gratiam, non a [0471D] Creatore ad alium Deum. Nemo enim illos moverat a Creatore, ut viderentur sic ad aliud Evangelium transferri, quasi dum ad Creatorem transferuntur. Nam et adjiciens, quod aliud Evangelium omnino non esset, Creatoris confirmat id, quod esse defendit. Si [0472A] enim et Creator Evangelium repromittit, dicens per Esaiam (Is., XL, 9): Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni; extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem. Item (Is., LII, 7) ad apostolorum personam: Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona; utique et nationibus evangelizantium; quoniam et: In nomine ejus, inquit (Is., XLII, 4), nationes sperabunt, Christi scilicet; cui ait: Posui te in lumen nationum. Est autem Evangelium etiam Dei novi, quod vis, tunc ab Apostolo defensum. Jam ergo duo sunt Evangelia apud duos Deos, et mentitus erit Apostolus, dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud; cum sic suum Evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse [0472B] ut fugias hinc; et ideo, dices, subtexit: Licet angelus de coelo aliter evangelizaverit, anathema sit; quia et Creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quo astringeris. Duo enim Evangelia confirmare, non est ejus qui aliud jam negarit. Tamen lucet sensus ejus qui suam praemisit personam. Sed et si nos aut angelus de coelo aliter evangelizaverit; verbi enim gratia dictum est. Caeterum, si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo; non angelum ad Evangelium referret Creatoris. Exinde, decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum; scripturam Actorum Apostolicorum confirmat, apud quam [0472C] ipsa etiam Epistolae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere, et observandam esse Moysi legem: tunc apostolos de ista quaestione consultos, ex auctoritate spiritus renuntiasse, non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quod si et ex hoc congruunt Paulo apostolorum Acta, cur ea respuatis jam apparet, ut Deum scilicet non alium praedicantia quam Creatorem, nec Christum alterius quam Creatoris, quando nec promissio Spiritus Sancti aliunde probetur exhibita, quam de instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo [0472D] Creatoris annuntiant; ut praedicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Denique (Gal., II et III), ad patrocinium Petri caeterorumque [0473A] apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim, scribit, ut conferret cum illis de Evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset, aut curreret; si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret. Adeo ab illis probari, et constabiliri desiderarat. Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturae, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione [0473B] veteris disciplinae, ne legem Creatoris excluderent. Ergo, Propter superinductitios, inquit, falsos fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subjectioni. Intendamus enim et sensui ipsi, et caussae ejus, et apparebit vitiatio scripturae, cum praemittit: Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset graecus, coactus est circumcidi: dehinc subjungit: propter superinductitios falsos fratres, et reliqua: contrarii utique facti incipit reddere rationem, osteadens propter quid fecerit; quod nec fecisset, nec ostendisset, si illud propter quod fecit, non accidisset. Denique, dicas velim, si subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subjectioni? non opinor. Ergo cesserunt, [0473C] quia fuerunt propter quos cederetur, hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo, ne in vacuum cucurrisset aut curreret, suspecto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem christianam, ne ante eam in servi utem abducerent judaismi, quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus. Sic ei ratio constat, Timotheum circumcidendi, et rasos introducendi in templum, quae in Actis (Act. XVI, 21) edicuntur, adeo vera, ut Apostolo consonent profitenti (I Cor. IX, 20): Factum se Judaeis judaeum, ut Judaeos lucrifaceret, et sub Lege agentem, propter [0473D] eos qui sub Lege agerent: sic et propter superinductitios illos, et omnibus novissime omnia factum, [0474A] ut omnes lucraretur. Si haec quoque intelligi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitavit, ejus Dei et Christi praedicatorem Paulum, cujus legem, quamvis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum Deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Jacobus et Joannes; et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem; tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem Creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in Evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de Lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex Lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum, non recto pede incedentem ad Evangelii veritatem. Plane reprehendit; non ob aliud [0474B] tamen, quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione; non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore caussa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae volunt credi? De caetero pergat Apostolus, negans ex operibus Legis justificari hominem, sed ex fide, ejusdem tamen Dei, cujus et Lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ultro ipsius divinitatis discrevisset, si fuisset. Merito non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem Lex habuit, ex quo vox Joannis clamavit (Luc. III) in eremo: Parate vias Domini; ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est, [0474C] Legis difficultates in Evangelii facilitates. Meminerat jam et Psalmi (Ps. II) esse tempus: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: Ex quo tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terrae, et magistratus congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ipsius; ut jam ex fidei libertate justificetur homo, non ex legis servitute: Quia (Hebr. X, 38) justus ex fide vivit. Quod si prophetes Habacuc (Habac. II, 4) praenuntiavit, habes et apostolum Prophetas confirmantem, sicut et Christus. Ejus ergo Dei erit fides in qua vivet justus; cujus et lex, in qua non justificatur operarius. Proinde, si in lege maledictio est, in fide vero benedictio; utrumque habes propositum apud Creatorem: Ecce posui, inquit (Deut. XI, 26), ante [0474D] te maledictionem et benedictionem. Non potest distantiam vindicare; quae etsi rerum est, non ideo auctorum; [0475A] quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso Apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem Creatoris. Neque enim quia Creator pronuntiavit: Maledictus omnis in ligno suspensus; ideo videbitur alterius Dei esse Christus, et idcirco a Creatore jam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum Creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat Creatori, Filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi Deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique, si atrox videtur hoc in Creatore circa Filium, proinde tuo in Deo. Si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur, ejus esse per maledictionem Christi benedictionem [0475B] prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet justus secundum Creatorem. Hoc est ergo quod dico, ejus Dei fidem esse, cujus est forma gratiae fidei. Sed et cum adjicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra haeretica industria eraserit; mentionem scilicet Abrahae, qua nos Apostolus filios Abrahae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit. Caeterum, quomodo filii fidei? et cujus fidei, si non Abrahae! Si enim Abraham Deo credidit, et deputatum est justitiae, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari; nos [0475C] autem credendo Deo magis, proinde justificamur, sicut Abraham; et vitam proinde consequimur, sicut justus ex fide vivit; sic fit ut et supra, filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique, alterius Dei fides, ad formam Dei alterius non potest admitti, ut credentes justitiae deputet, ut justos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat: totum hoc ejus est, apud quem ante jam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Adhuc, inquit (Gal., III, IV, V et VI), secundum [0475D] hominem dico, dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin non [0476A] est hoc humanitus dictum: non enim exemplum est, sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subjectus est mundi, quae pro Deo suspicit? Illud autem facit, quod cum secundum hominem dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim humani testamenti permanentis, divinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dixit, seminibus, quasi pluribus; sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat spongia Marcionis, nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem evenit impleri tempus, misit Deus Filium suum; utique is, qui etiam ipsorum temporum Deus est, quibus saeculum constat; qui signa [0476B] quoque temporum ordinavit, soles, et lunas, et sidera, et stellas; qui Filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit (Is., II, 2): In novissimis diebus erit manifestus mons Domini, et (Joel, II, 28): In novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum Joclem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cujus erat etiam finis temporis sicut initium. Caeterum Deus ille otiosus, nec operationis, nec praedicationis ullius, atque ita nec temporis alicujus, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri, etiam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est ut Creatoris tempora sustinuerit serviens Creatori. Cui autem rei misit Filium suum? Ut eos qui sub lege erant, redimeret: hoc est, ut efficeret (Is., XL, 4) tortuosa [0476C] in viam rectam, et aspera in vias lenes , secundum Esaiam; ut vetera transirent, et nova orirentur; Lex nova ex Sion, et sermo Domini ex Hierusalem (Is. II, 3): et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine ejus nationes sperabunt. Itaque, ut certum esset nos filios Dei esse, misit Spiritum suum in corda nostra, clamantem, Abba, Pater. In novissimis enim, inquit (Joel, II, 28), diebus effundam de meo Spiritu in omnem carnem. Cujus gratiae, nisi cujus et promissio gratiae? quis Pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias, non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem [0476D] a Deo eorum avertere cupiebat; etsi dicendo supra: Si ergo his qui non natura sunt Dei servitis; physicae, [0477A] id est, naturalis superstitionis elementa pro Deo habentis sugillabat errorem, nec sic tamen elementorum Deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, et sabbata, ut opinor, et coenas puras, et jejunia et dies magnos. Cessare enim ab his quoque sicut et circumcisione oportebat ex decretis Creatoris, qui et per Esaiam (Is. I, 14): Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo: jejunium et ferias et caeremonias vestras odit anima mea; et per Amos (Am. V, 21): Odi, rejeci caeremonias vestras, et non odorabor in frequentiis vestris. Item per Osee (Os. II, 11): Avertam universas jucunditates ejus, et caeremonias ejus, et sabbata, et neomenias ejus, et omnes frequentias ejus. [0477B] Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius: aut si alius, ergo ille adjuvit sententiam Creatoris, auferens quae et ille damnaverat. Sed non hujus loci quaestio, cur leges suas Creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil Apostolum adversus Creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio Legis a Creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui [0477C] ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per [0478A] repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Utique manifestavit et christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et judaismi servitutem legalem in filio ancillae; atque ita ejus Dei esse utramque dispositionem, apud quem invenimus utriusque dispositionis [0478B] delineationem. Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit Dominus? Alienos enim servos ne Galba quidem manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus jugo servitutis, id est, legis adstringi, jam Psalmo (Ps. II) adimpleto: Dirumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum; postquam archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos, ipsam servitutis notam [0478C] eradere perseverabat, circumcisionem; ex praedicationis [0479A] scilicet propheticae auctoritate; memor dictum per Hieremiam (Jerem. IV, 4): Et circumcidimini praeputia cordis vestri. Quia et Moyses (Deut. X, 16): Circumcidetis duricordiam vestram, id est, non carnem. Denique, si circumcisione ab alio Deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quidquam valere in Christo, sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam ejus, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis Deo esset. Porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni Deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat, propter fidei praelationem; illius fidei, de qua erat scriptum (Is. XLII, 4): Et in nomine ejus nationes credent; illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici, sic quoque Creatoris ostendit. Sive enim dilectionem [0479B] dicit quae in Deum, et hoc Creatoris est (Deut. VI): Diliges Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; sive quae in proximum: et proximum tuum tanquam te, Creatoris est. Qui autem turbat vos, judicium feret. A quo Deo? Ab optimo? Sed ille non judicat. A Creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quod si non erit alius qui judicet nisi Creator, jam ergo non damnabit Legis defensores, nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, Lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intelligi, Adimpleta est, quasi jam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit; sed perseverandum [0479C] erit semper in isto praecepto. Ergo lex Creatoris etiam ab adversario probata est; nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum jam praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit, quam auctori. Atque adeo cum dicit: Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; si hoc non potest fieri, nisi quis diligat proximum suum tanquam se, apparet, Diliges proximum tuum tanquam te, per quod auditur: Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit Creatoris: atque ita Christum Creatoris esse, dum Christi est lex Creatoris. Erratis, Deus non deridetur. Atquin derideri potest Deus Marcionis, qui nec irasci novit, nec ulcisci. Quod enim seminaverit homo, hoc et metet. Ergo retributionis [0479D] et judicii Deus intentat. Bonum autem facientes non fatigemur; et: Dum habemus tempus, operemur [0480A] bonum. Nega Creatorem bonum facere praecipisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro, si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore autem suo metemus; quia et Ecclesiastes, Tempus, inquit (Eccl., III, 17), erit omni rei. Sed et mihi famulo Creatoris mundus crucifixus est; non tamen Deus mundi; et ego mundo, non tamen Deo mundi. Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

[0480B] Praestructio superioris Epistolae ita duxit, ut de titulo ejus non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse; communem scilicet, et eumdem in Epistolis omnibus: quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum judaico adhuc more, destructori judaismi; nam et hodie Judaei in pacis nomine appellant, et retro in Scripturis sic salutabant. Sed intelligo illum defendisse officio suo praedicationem Creatoris (Is. LII): Quam maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem! Evangelizator enim bonorum, id est, gratiae Dei, paci eam praeferendam sciebat. Haec cum a Deo Patre nostro, et Domino Jesu annuntians, communibus nominibus utatur, competentibus [0480C] nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis Deus Pater, et Dominus Jesus praedicetur, nisi ex accidentibus, cui magis competant. Primo quidem Patrem Dominum praescribo non alium agnoscendum, quam et hominis et universitatis Creatorem et institutorem. Porro, Patri etiam Domini nomen accedere ob potestatem, quod et Filius per Patrem capiat. Dehinc, gratiam et pacem non solum ejus esse, a quo praedicabantur, sed ejus qui fuerit offensus. Nec gratia enim fit nisi offensae; nec pax, nisi belli: et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat, et rebellaverat adversus Creatorem. Deus autem Marcionis et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci. [0480D] Quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, [0481A] virtutem autem et sapientiam Dei, salutem consecuturis. Et ut ostenderet unde hoc eveniret, adjicit: Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium irritam faciam. Si haec Creatoris sunt, et quae ad caussam crucis pertinent stultitiae deputatae; ergo et crux, et per crucem Christus ad Creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si Creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet adversarii, stultitia deputetur; et quomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui Creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud Dominum optimum, et profusae misericordiae, alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam Dei esse; alii perditionem, quibus Christi [0481B] crux stultitia reputatur, si non Creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse? Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit: Nonne infatuavit Deus sapientiam mundi? Cumque et hic adjicit, quare: Quoniam in Dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam Deum , boni duxit Deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per Dominum mundi interpretantur; nos autem hominem qui sit in mundo intelligimus ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet, ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit et Forum plerumque id quod continet, ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit et Forum locutum est, et Basilica fremuit; id est, qui in his locis rem egerunt. [0481C] Igitur, quia homo, non Deus mundi, in sapientia non cognovit Deum, quem cognoscere debuerat, et Judaeus in sapientia Scripturarum, et omnis gens in sapientia operum: ideo Deus idem, qui in sapientia sua non erat agnitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. Quoniam Judaei signa desiderant, qui jam de Deo certi esse debuerant; et Graeci sapientiam quaerunt; qui suam scilicet, non Dei sapientiam sistunt. Caeterum, si novus Deus praedicaretur, quid deliquerant Judaei signa desiderantes quibus crederent? aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent? ita et remuneratio ipsa in Judaeos et Graecos, et zelotem Deum confirmat et judicem, qui ex retributione aemula et judice infatuaverit [0481D] sapientiam mundi. Quod si ejus sunt et caussae, cujus adhibentur Scripturae, ergo de Deo tractans Apostolus non intellecto, de Creatore utique docet intelligendum, [0482A] etiam quod scandalum Judaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat Creatoris dicentis per Esaiam (Is., XXVIII, 15): Ecce posui in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: petra autem fuit Christus, etiam Marcion servat. Quid est autem stultum Dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi? Quid infirmum Dei fortius homine, nisi nativitas et caro Dei? Caeterum si nec natus ex virgine Christus, nec carne constructus, ac per hoc neque crucem, neque mortem vere perpessus est, nihil in illo sit stultum et infirmum; nec jam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam ; nec infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est, quae non vere sunt, ut confundat quae sunt, id est, quae [0482B] vere sunt. Nihil enim a Deo dispositum est et vere modicum, et ignobile, et contemptibile, sed quod ab homine: apud Creatorem autem etiam vetera, stultitiae, et infirmitati, et inhonestati, et pusillitati, et contemptui deputari possunt. Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum, et holocautomatum nidorosorum a Deo exactio? Quid infirmius, quam vasculorum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius, quam carnis jam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile, quam talionis indictio? Quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio? Totum, quod sciam, Vetus Testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam . Marcionis Deus nihil tale. Quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere, [0482C] ne glorietur omnis caro; ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit: nisi Creator praecepit, ut in Deo Marcionis glorietur.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Igitur (I Cor., II et III) per haec omnia ostendit, cujus Dei sapientiam loquatur inter perfectos: ejus scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit, et prudentiam prudentium irritam fecerit; qui infatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens ejus, et disponens in salutem. Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis; quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a Creatore promittente per Esaiae vocem, [0482D] patefacturum se thesauros invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is Deus, qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, [0483A] satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua ejus sacramenta. Creator autem tam ipse notus, quam et sacramenta ejus; palam scilicet decurrentia apud Israel; sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia Dei delitescebat inter perfectos, narranda suo in tempore, proposita vero in proposito Dei ante saecula. Cujus et saecula, nisi Creatoris? Si enim et saecula temporibus structa sunt; tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur; dies porro et menses, et anni solibus et lunis et sideribus Creatoris, signantur, in hoc ab eo positis: Et erunt enim, inquit (Genes., I), in signa mensium et annorum: apparet et saecula Creatoris esse; et omne quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cujus et saecula. Aut probet Dei [0483B] sui saecula Marcion, ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua, vel ortum eorum. Si nihil demonstrat, revertor ut et illud dicam. Cur autem ante saecula Creatoris proposuit gloriam nostram? posset videri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit pene jam totis saeculis Creatoris prodactis, vane ante saecula proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat pene post saecula. Non enim ejus est festinasse in proponendo, cujus et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque, et ante saecula proposuisse, et in fine saeculorum revelasse; quia et quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministravit [0483C] . Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem. Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris. Sed jam nec mihi competit [0483D] principes hujus aevi virtutes et potestates interpretari Creatoris, quia ignorantiam illis adscribit Apostolus: [0484A] Jesum autem et secundum nostrum Evangelium (Matth., IV) diabolus quoque in tentatione cognovit; et secundum commune instrumentum (Luc. IV, 34), spiritus nequam sciebat eum sanctum Dei esse, et Jesum vocari, et in perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior oppressit, et vasa ejus occupavit (Luc. XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriae, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant. Scriptum [0484B] est enim apud me (Luc. XXII, 3), Satanam in Judam introisse. Secundum autem Marcionem, nec Apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus Creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intelligi principes hujus aevi. Quod si non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit; de populo principali utique non inter nationes, de ipsis archontibus ejus, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo major principatus hujus aevi romana dignitas praesidebat. Ita et cum destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram Dei tui esse, et apud eum in occulto fuisse, et quare adhuc eodem et Deus instrumento et Apostolus nititur? Quid illi cum sententiis Prophetarum ubique? Quis enim [0484C] cognovit sensum Domini? et quis illi consiliarius fuit? Esaias est (Is., XL, 13). Quid illi etiam cum exemplis Dei nostri? Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a Creatore, per Esaiam (Is., III, 2): Auferam enim , inquit, a Judaea inter caetera et sapientem architectum. Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Judaea, id est, de judaismo, auferri habens in aedificationem christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eumdem prophetam Creator: Ecce ego, inquit (Is., XXVIII, 15), injicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem; et qui in eum crediderit, non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, [0484D] qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet [0485A] vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei? Si homo, et res, et opus, et imago, et similitudo, et caro per terram, et anima per afflatum Creatoris est; totus ergo in alieno habitat Deus Marcionis, si non Creatoris sumus templum. Quod si templum Dei quis vitiaverit, vitiabitur, utique a Deo templi. Ultorem intentans, Creatorem intentabit. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia enim hujus mundi stultitia est penes Deum. Penes quem Deum? Si nihil nobis et adhuc sensuum pristina praejudicaverunt, bene quod et [0485B] hic adstruit: Scriptum est enim: Deprehendens sapientes in nequitia illorum. Et rursus: Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse ejus Dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine. Et hoc secundum Creatoris disciplinam (Jerem. XVII, 5), Miserum hominem, qui spem habet in hominem; et (Ps. CXVII), Bonum est fidere in Deo, quam fidere in homine : ita et gloriariari (I Cor. IV, X).

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit (Is. XLII, 6); se quoque lucernam pronuntiavit, [0485C] scrutantem corda et renes (Ps. VII, 10). Ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis ut a judice. Certe, inquis, vel hic mundum Deum mundi interpretatur, dicendo: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Imo ne ita argumentareris, providentia Spiritus Sancti demonstravit quidnam dixisset, Spectaculum facti sumus mundo; dum angelis qui mundum ministrant, et hominibus quibus ministrant. Verebatur nimirum tantae constantiae vir, ne dicam Spiritus Sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in Evangelio generaverat, libere Deum mundi nominare, adversus quem, nisi exerte, non posset videri praedicare. [0485D] Non defendo secundum legem Creatoris displicuisse [0486A] illum, qui mulierem patris sui habuit, communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum eum damnat dedendum Satanae, damnatoris Dei praeco est. Viderit et quomodo dixerit in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini, dum et de carnis interitu, et de salute spiritus judicarit; et auferri jubens malum de medio, Creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud Creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi, per similitudinem sanguinis salutaris, et pecoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit solemnium Creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos [0486B] a fornicatione, manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori; ut templum Deo, et Deus templo. Templum ergo Deo peribit, et Deus templo. Atquin vides, Qui Dominum suscitavit, et nos suscitabit, in corpore quoque suscitabit; quia corpus Domino, et Dominus corpori. Et bene quod aggerat: Nescitis corpora vestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra jam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. Ergo Christus habuit quo nos redimeret; et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio [0486C] non erit, ut in membra jam Christi, non nostra: utique sibi salva praestabit, quae magno comparavit. Jam nunc quomodo honorabimus? quomodo tollemus Deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior Apostolo prohibet. Etenim Apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen conjugium et contrahi permittit, et usui esse, et magis retineri quam disjungi suadet. Plane Christus vetat (Matth. V et XIX) divortium, Moyses vero permittit. Marcio totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni ejus) repudium ante nuptae jubens, cujus sententiam sequitur, Moysi an Christi? Atquin et Christi Apostolus, cum praecipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari [0486D] viro; et repudium permisit, quod non in totum [0487A] prohibuit, et matrimonium confirmavit, quod primo vetuit disjungi, et si forte disjunctum, voluit reformari. Sed et continentiae quas ait caussas? Quia tempus in collecto est. Putaveram, quia Deus alius in Christo; et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum Deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus Creatoris. Certe praescribens, Tantum in Domino esse nubendum; ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur Creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed, etsi sunt, qui dicuntur Dei, sive in coelis, sive in terris; apparet quomodo dixerit, non quasi vere sint, qui dicantur quando non sint: de idolis enim coepit, de idolothytis [0487B] disputaturus: Scimus quod idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion Deum non negat; ergo non potest videri Apostolus Creatorem quoque inter eos posuisse, qui dii dicantur, et tamen non sint; quando etsi fuissent, nobis tamen unus esset Deus Pater ex quo omnia . Ex quo omnia nobis, nisi cujus omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Adeo omnium Deum Creatorem facit, a quo et mundus, et vita, et mors; quae alterius Dei esse non possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque docens vivere oportere , satis exempla praemiserat militum, pastorum, rusticorum; sed divina illi auctoritas deerat. Legem igitur [0487C] opponit Creatoris ingratis, quam destruebat: sui enim Dei nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis; et adjicit: Nunquid de bobus pertinet ad Dominum? etiam et bobus propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de Evangelio viventibus patrocinantem; ac propter hoc, non alterius esse Evangelizatores, quam cujus lex, quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad Legis destructionem, qua alium probavit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine patres [0487D] nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique Creatoris, cujus et populus. Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse vetera in Christum ex illis recensendum? [0488A] Nam et reliquum exitum populi decursurus, praemittit: Haec autem exempla nobis sunt facta. Dic mihi, a Creatore alterius quidem ignoti Dei hominibus exempla sunt facta? an alius Deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? De illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert? Meliorem me illi adversarius faciet? Jam si deliquero eadem quae et populus, eademne passurus sum, annon? Atquin si non eadem, vane mihi timenda proponit, quae non sum passurus. Passurus autem a quo ero? Si a Creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut peccatorem aemuli sui puniat magis, quam e contrario foveat Deus zelotes? Si ab illo Deo, atquin punire non novit. Ita, tota ista propositio Apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam Creatoris est. Denique [0488B] et in clausula praefationi respondet. Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aevorum decucurrerunt. O Creatorem et praescium jam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando paria eorum quae retractata sunt, quaedam et breviter expungo. Magnum argumentum Dei alterius, permissio omnium obsoniorum, adversus Legem; quasi non et ipsi confiteamur Legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit; ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio praestitit. Caeterum, si quis alius Deus fuisset destructor Dei nostri, nihil magis suos prohibuisset, quam de copiis adversarii vivere. (II Cor., XI, XIV).

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

[0488C] Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit, quam auctoris. Cujus denique viri caput est? Certe de quo subjicit: Vir enim non debet caput velare, cum sit Dei imago. Igitur si Creatoris est imago (ille enim Christum Sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram) , quomodo possum alterum habere caput, non eum cujus imago sum? Cum enim imago sum Creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur. [0488D] Adjicit etiam, Propter angelos. Quos? id est, cujus? Si Creatoris apostatas, merito, ut illa facies quae eos scandalizavit, notam quamdam referat de habitu humilitatis, et obscuratione decoris. Si [0489A] vero propter angelos Dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae foeminas appetunt? Saepe jam ostendimus haereses apud Apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intelligendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento jam (Luc., XXII) in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem, adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem judicii mentionem Creatori competere, ut Deo judici, toto pene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a Creatore promissa, sub illa praescriptione justissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cujus probata fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias (Is., XI, 1): Prodibit virga de radice Jesse , et flos de radice ascendet, requiescet [0489B] super eum spiritus Domini. Dehinc species ejus enumerat: Spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis; spiritus eum replebit timoris Dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus; non quasi postea obventura illi, qui semper spiritus Dei fuerit, ante carnem quoque; ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu David, postea consecuturus sit Dei sui spiritum. Sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere quantum ad [0489C] Judaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu Creatoris, ablato a Judaea sapiente et prudente architecto, et consiliario, et propheta (Is., III, 2); ut hoc sit, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc., XVI, 16). Accipe nunc quomodo et a Christo in coelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est, in coelum; captivam duxit captivitatem, id est, mortem, vel humanam servitutem; data dedit filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus. Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus; nos ostendens filios hominum, id est, vere hominum, Apostolorum. In Evangelio enim, inquit, ego vos generavi. Et (Gal. IV, 19): Filii mei, quos parturio rursus. Jam nunc et illa promissio Spiritus [0489D] absolute facta per Joelem (Joel. II): In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum; et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. Et utique si in [0490A] novissimos dies gratiam spiritus Creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator, in novissimis diebus apparuit, dicente Apostolo (Gal. IV, 4): At ubi tempus expletum est, misit Deus Filium suum; et rursus (I Cor., VII, 29): Quia tempus jam in collecto est; apparet et de temporum ultimorum praedicatione, hanc gratiam Spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species Apostoli et Esaiae (Is. XI): Alii, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae; statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae; hic erit sermo intelligentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu; hic erit spiritus religionis et timoris Dei. Alii donum curationum, alii virtutum; hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio [0490B] linguarum; hic erit agnitionis spiritus. Vides Apostolum et in distributione facienda unius spiritus, et in spiritalitate interpretanda, Prophetae conspirantem. Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum . Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in [0490C] aliis linguis, et in aliis labiis locuturum Creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma Creatoris praedicatione confirmasse. Aeque praescribens silentium mulieribus in Ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur, caeterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit, ex lege accipit subjiciendae foeminae auctoritatem, quam ut semel dixerim, nosse non debuit, nisi in destructionem. Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura [0490D] in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion Dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de Dei spiritu sint locuti, qui et futura [0491A] praenuntiarint, et cordis occulta traduxerint. Edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit. Probet mihi, etiam mulierem apud se prophetasse, ex illis suis sanctioribus foeminis, magnidicam. Si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus. Habet professionem meam, qui voluerit eam exigere.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Interim Marcionites nihil hujusmodi (I Cor. XV) exhibebit, qui timet jam pronuntiare, cujus magis Christus nondum sit revelatus. Sicut [0491B] meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius non credimus in Christum futurum, quam haereticus in nullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc. Siquidem semper resurrectio carnis negatur. Caeterum, animam et sapientium plures divinam vindicantes, salvam repromittunt; et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit. Caeterum, corpora aut ignibus statim, aut feris, aut etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes Apostolus retundit, utique adversus illos tuetur, quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. [0491C] Habes compendio responsum. Caetera jam ex abundanti. Nam et ipsum quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Mortuum itaque vocabulo non est, nisi quod amisit animam, de cujus facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam, et amittendo fit mortuum: ita mortui vocabulum corpori competit. Porro, si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat, quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod [0492A] omnino non cecidit, quod semper retro jacuit; resurgere autem non est nisi ejus quod cecidit. Iterum enim surgendo quia cecidit, resurgere dicitur. Re enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex Dei lege; corpori enim dictum est (Gen. III, 19): Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est, ibit in terram. Hoc abit, quod in terram ibit; hoc resurgit, quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. Hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe jam docuimus. Quod si sic in Christo vivificamur omnes, sicut mortificamur in Adam: quando in Adam corpore mortificamur, sic necesse est et in Christo corpore vivificemur. Caeterum, [0492B] similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationis in Adam, vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptationem non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum ejus Dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit: Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos ejus sub pedes ejus; jam quidem et ex hoc ultorem Deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit (Ps. CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum; tecum, et caetera. Sed necesse est, ad meam sententiam [0492C] pertinere defendam eas Scripturas, quas et Judaei nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc Psalmum (Ps. CIX) in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes ejus averterit Deus et absumpserit (IV Reg. XIX); propterea igitur, et ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire, et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus Evangelia, de quorum fide aliquid utique jam in tanto opere istos confirmasse debemus, nocturna nativitate declarantia Dominum, ut hoc sit ante luciferum, et ex stella Magis intellecta, et ex testimonio [0493A] angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum; et ex loco partus: in diversorium enim ad noctem convenitur. Fortasse an et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec generavi te edixisset Deus, nisi filio puero. Nam etsi de toto populo ait (Is. I): Filios generavi; sed non adjecit: Ex utero. Cur autem adjecit Ex utero, tam vane, quasi aliquis hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intelligi in Christum: Ex utero generavi te, id est, ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus? Quod et in ipso hic accedit: Tu es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem Ezechias, nec in aevum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedech. Quid [0493B] Ezechias, ad Melchisedech Altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum jam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedech, quoniam quidem Christus proprius et legitimus Dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suspici habebat, cognituram se quandoque circumcisionem, et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius Psalmus (Ps. LXXI) ita incipiens: Deus judicium tuum regi da, id est, Christo regnaturo: Et justitiam tuam filio regis, id est, populo Christi. Filii enim ejus sunt, qui in ipso renascuntur. Sed et hic Psalmus Salomoni canere dicetur; quae tamen soli competunt Christo, docere [0493C] non potuerunt etiam caetera non ad Salomonem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram. Placidum descensum ejus et insensibilem describens [0494A] de coelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de coelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo. Caeterum, Salomon uni et modicae Judaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges; quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes; cui omnes, nisi Christo? Sit nomen ejus in aevum; cujus nomen in aeternum, nisi Christi? Ante solem manebit nomen ejus, ante solem enim Sermo Dei, id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes; in Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis. Quid nunc si et Deum eum Psalmus iste demonstrat? Et beatum eum dicent; quoniam benedictus Dominus Deus Israelis, [0494B] qui facit mirabilia solus. Benedictum nomen gloriae ejus, et replebitur universa terra gloria ejus. Contra, Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in Deo gloriam amisit, per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici ejus pulverem lingent, subjecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli, et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam, et inimicorum subjectionem, secundum dispositionem Creatoris, consecuturus, non alium credendum, quam Creatoris.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus propter [0494C] eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt (I Cor., XV)? Viderit institutio ista. Kalendae si forte Februariae respondebunt illi, pro mortuis [0495A] petere. Noli ergo Apostolum novum statim auctorem aut confirmatorem ejus denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi qui vane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi (Eph., IV, 5) unius baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui, pro corporibus est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et Apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam: Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim resurrectione quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis [0495B] congredi convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens, et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur, quae Apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? (jam enim praedicavit resurrecturum esse corpus) de corporis qualitate tractari. Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicujus ejusmodi, vel quibus det corpus Deus prout volet; si unicuique seminum, proprium ait esse corpus; et aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum; et corpora coelestia atque terrena; et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam: nonne carnalem et corporalem portendit [0495C] resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo Deo eam spondet, a quo sunt et exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? sicut et granum corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, resurgit in honestatem et virtutem. Cujus ille ordo in dissolutione, ejus et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Caeterum, si auferas corpus resurrectioni, quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus? Proinde etsi seritur animale, resurgit spiritale. Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut possit videri corpus animale animam significare, et corpus spiritale spiritum; non ideo animam dicit in resurrectione spiritum [0495D] futurum, sed corpus, quod cum anima nascendo, et per animam vivendo, animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. Denique, si non anima, sed caro seminatur in corruptela dum dissolvitur in terram, jam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale. Siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et [0496A] infra dicit: Non primum quod spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Factus primus homo Adam in animam vivam; novissimus Adam in spiritum vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse. Dominum enim posuit novissimum, pro novissimo Adam; veritus scilicet ne si et Dominum novissimum haberet Adam, et ejusdem Christum defenderemus in Adam novissimo, cujus et primum. Sed falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque, et ejusdem vel nominis, vel substantiae, vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum; sed unius auctoris. Caeterum, si et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen intulerit, primum [0496B] est; novissimum autem, si primo par sit. Par autem primo non est, quia non ejusdem auctoris est. Eodem modo et in homine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de humo terrenus; secundus, dominus de coelo. Quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid et primus dominus, si et secundus? Sed sufficit, si Evangelio Filium hominis adhibet Christum et hominem, et in nomine Adam, eum negare non poterit. Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit Apostolus: Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique; ergo et qualis qui de coelo, homo, tales et qui de coelo, homines. Non enim poterat hominibus terrenis non homines coelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. [0496C] Statu enim ac spe dicit terrenos atque coelestes homines; tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. Et ideo jam ad exhortationem spei coelestis: Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis; non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus; praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit, ita incedere, et a terreni, id est, veteris hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. Denique, quid subjungit? Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas (Gal., V, 19-21) scribens, abstulit Dei regnum, solitus et alias substantiam [0496D] pro operibus substantiae ponere; ut cum dicit, Eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; quando enim placere Deo poterimus, nisi dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum, opinor, est. Sed si in carne quamquam constituti, carnis opera fugiamus; tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in [0497A] culpa. Quod si in nomine carnis opera, non substantiam carnis jubemur exponere; operibus ergo carnis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur Dei regnum. Non enim id damnatur, in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare, scelus est; calix tamen in quo datur, reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum alicujus mali facti temperat. Quale autem, ut si anima auctrix operum carnis merebitur Dei regnum, per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus ministrum solummodo, in damnatione permaneat? Venefico absoluto, calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus Dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi januam regni per quam aditur. Caeterum, aliud [0497B] resurrectio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. Resurgent enim mortui incorrupti; illi scilicet, qui fuerant corrupti, dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc (tenens utique carnem suam dicebat Apostolus) induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem; ut scilicet habilis substantia efficiatur regno Dei. Erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem, tunc consequetur Dei regnum; jam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus Deus dederit. Et ideo recte Apostolus: Caro [0497C] et sanguis regnum Dei non consequentur; demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud Creatorem: Ubi est, mors, victoria tua, vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Verbum autem hoc Creatoris est, per Prophetam; ejus erit et res, id est regnum, cujus et verbum fiet in regno. Nec alii Deo gratias dicit, quod nobis victoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi a quo verbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit (II Cor., I, III et IV).

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Si Deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen Deus Domini nostri [0497D] Jesu Christi Pater non alius quam Creator intelligetur, qui et universa benedixit, habes Genesim [0498A] (Gen., I); et ab universis benedicitur, habes Danielem (Dan., III). Proinde si pater potest dici sterilis Dei nullius magis nomine quam Creatoris; misericordiarum tamen pater idem erit, qui misericors, et miserator, et misericordiae plurimus est dictus: habes apud Jonam (Jon., III, IV) cum ipso misericordiae exemplo, quam Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae (IV Reg., XX) fletibus flecti, et Achab marito Jezabelis deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae (III Reg., XXI), et David agnoscenti delictum statim indulgere (II Reg., XII); malens scilicet poenitentiam peccatoris, quam mortem, utique ex misericordiae affectu (Os., VI). Si quid tale Marcionis Deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, [0498B] quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum, quo liberare instituit genus humanum; atquin et nos ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur revelatus: non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliud ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur: accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt; maxime cum jam alterius est, quod adscribitur ei, qui prius non sit ostensus, tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse, ejus est, qui jam ostensus est. Sic et Testamentum Novum non alterius erit, quam qui illud repromisit; etsi non litera, at ejus spiritus, hoc erit novitas. Denique, qui literam tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu [0498C] edixerat (Joel. III, 28): Effundam de meo spiritu in omnem carnem, Et si litera occidit, spiritus vero vivificat, ejus utrumque est qui ait (Deut. XXXII, 39): Ego occidam, et vivificabo; percutiam, et sanabo. Olim duplicem vim Creatoris vindicavimus, et judicis et boni; litera occidentis per Legem, et spiritu vivificantis per Evangelium. Non possunt duos deos facere, quae etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israel. Si ideo ut claritatem majorem defenderet Novi Testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat; hoc et meae convenit fidei, praeponenti Evangelium legi. Et vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit: [0498D] Sed obtusi sunt sensus mundi; non utique Creatoris, sed populi qui in mundo est, De Israele enim dicit: [0499A] Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse, velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus Creatoris a Moyse praedicatus nondum venit? Quomodo jam operta et velata adhuc denotantur corda Judaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intelligere deberent? Quid ad apostolum Christi alterius, si Dei sui sacramenta Judaei non intelligebant, nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum, Moysi pertinebat? Denique, quod sequitur: Cum vero converterit ad Deum, auferetur velamen; hoc Judaeo proprie dicit, [0499B] apud quem et est velamen Moysi: qui cum transierit in fidem Christi, intelligit Moysen de Christo praedicasse. Caeterum, quomodo auferetur velamentum Creatoris in Christo Dei alterius, cujus sacramenta velasse non potuit Creator, ignoti videlicet ignota? Dicit ergo, nos jam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Judaeis, contemplantes Christum, eadem imagine transfigurari a gloria (qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria Domini) in gloriam: ita corporalem Moysi inluminationem de congressu Domini, et corporale velamen de infirmitate populi proponens et spiritalem claritatem in Christo superinducens, tanquam a Domino, inquit, spirituum , totum ordinem Moysi, figuram ignorati apud Judaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam [0499C] sensus ambiguitatem pati posse, de sono pronuntiationis, aut de modo distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo, In quibus Deus aevi hujus; ut Creatorem ostendens Deum hujus aevi, alium suggerat Deum alterius aevi. Nos contra, sic distinguendum dicimus: In quibus Deus; dehinc: aevi hujus excaecavit mentes infidelium; in quibus, Judaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus Evangelium adhuc sub velamine Moysi. Illis enim Deus (Is. XXIX, 13), labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat (Is. VI, 10): Aure audietis, et non audietis; oculis videbitis, ut non videbitis; et (Is. VII. 9): nisi credideritis, nec intelligetis; et (Is. XXIX, 14): auferam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium irritam faciam. Haec [0499D] autem non utique de Evangelio Dei ignoti abscondendo minabatur. Ita, non hujus aevi Deus, sed infidelium [0500A] hujus aevi excaecat cor, quod Christum ejus non ultro recognoverint de Scripturis, intelligendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae, nae ultro possum et in totum contentionem hanc praeterisse simpliciori responso. Prae manu erit scilicet hujus aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente (Is. XIV, 14): Ero similis Altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota hujus aevi superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda, et in primis, apostatae Marcionis. Denique, non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam Deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae, in persona Christi. Quis dixit: [0500B] Fiat lux? Et de illuminatione mundi, quis Christo ait (Is. XLII, 6): Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris, et in umbra mortis? Cui respondet Spiritus in psalmo, ex providentia futuri (Ps. IV, 7): Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, Domine. Persona autem Dei, Christus Dominus. Unde et apostoli supra: Qui est imago, inquit, Dei. Igitur si Christus persona Creatoris dicentis, Fiat lux; et Christus, et Apostoli, et Evangelium, et velamen et Moyses, et tota series secundum testimonium clausulae Creatoris est Dei hujus aevi, certe non ejus qui nunquam dixit: Fiat lux. Praetereo hic et de alia Epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim (Eph. II, 12) meminisse nationes, [0500C] quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione, et testamentis, et spe promissionis, etiam sine Deo essent, in mundo utique, etsi de Creatore. Ergo si nationes sine Deo dixit esse, Deus autem illis diabolus est, non Creator, apparet dominum aevi hujus cum intelligendum, quem nationes pro Deo receperunt, non Creatorem quem ignorant. Quale est autem ut non ejusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris, cujus et vasa sunt? Nam si gloria Dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi; vasa autem fictilia Creatoris sunt; ergo et gloria Creatoris est, cujus vasa eminentiam virtutis Dei sapiunt, et virtus ipsa. Quia propterea in vasa fictilia commissa sunt, ut eminentia ejus probaretur. Caeterum, jam non erit alterius Dei gloria, ideoque [0500D] nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cujus eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quod [0501A] si haec sunt fictilia vasa in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus Domini ; satis ingratus Deus et injustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide ejus tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur. Sed enim proponit: Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors ejus circumfertur in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? Qua nunc vivimus in illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia, nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est, non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quod si de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem [0501B] nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adjiciens: Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens, hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione tentationum, et animi renovationem ex contemplatione promissionum.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

Terreni domicilii nostri (II Cor. V, VI, VII, XI, XII et XIII): Non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam in coelis , quia quae manu facta sit Creatoris, intereat, in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere [0501C] nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod gravemur, nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit, quod in prima Epistola strinxit, Et mortui resurgent incorrupti, qui jam obierunt; et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a Deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut et hoc sint incorrupti: et hi propter temporis ultimum jam momentum, et propter merita vexationum Antichristi, compendium mortis; sed mutati consequentur, superinduti magis quod de coelo est, quam exuti corpus. Ita si [0501D] hi super corpus induent coeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de coelo: quia et de illis ait: Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale [0502A] istud immortalitatem. Illi induunt, cum receperint corpus; isti superinduunt, quia non amiserint corpus. Et ideo non temere dixit: Nolentes exui corpore, sed superindui; id est, nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri; uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripietur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte praeventu, et arrhabonem nos spiritus dicit a Deo habere, quasi pignoratos in eamdem spem superindumenti, et abesse a Domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore, et esse cum Domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo, omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit, [0502B] sive bonum, sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo jam aliqui cum Deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando, et dispunctionem boni ac mali operis, utriusque sententiae judicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit, quod corpore admissum est, non corpore vindicari. Iniquus enim Deus, si non per id punitur quis aut juvatur, per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, caetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia (Is. XLIII, 19). Si etiam jubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantium capere regnum Dei, si et virginem sanctam destinat Ecclesiam assignare Christo, utique ut sponsam sponso; non potest imago [0502C] conjungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos, transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae reos taxat; adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur Satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in Creatorem. Deus enim, non angelus, Creator; in Deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum Satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradiso suus stylus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum Deus, nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso Creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad coelum Creatoris, exemplum est [0502D] in Helia (IV Reg. II). Magis vero mirabor Dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed Creatoris angelum Satanae colaphizando Apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecratum [0503A] non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum Creatorem, elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Job dedit Satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam Legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurum se peccatoribus comminatur, lenissimi Dei praedicator? Imo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a Domino datam sibi adfirmat. Nega nunc, haeretice, timeri Deum tuum, cujus Apostolus timebatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Quando opusculum profligatur, breviter jam retractanda sunt quae rursus occurrunt; quaedam vero tramittenda [0503B] quae saepius occurrerunt. Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII). Sed et judicem Deum ab Apostolo circumferri saepe jam ostendimus, et in judice ultorem, et creatorem in ultore. Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique [0503C] Legis, et sui Evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de coelo super impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in injustitia detinent . Cujus Dei ira? utique Creatoris. Ergo et veritas ejus erit cujus et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adjiciens: Scimus autem judicium Dei secundum veritatem esse; et iram ipsam probavit, ex qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem Dei confirmavit, cujus iram probavit probando judicium. Aliud est, si veritatem Dei alterius in justitia detentam Creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime Epistola Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri Instrumenti integritate patebit. Mihi sufficit quae proinde eradenda non vidit, quasi negligentias et caecitates ejus accipere. [0503D] Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; [0504A] utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem. Judicabit autem quomodo? Secundum Evangelium, inquit, per Christum. Ergo et Evangelium et Christus illius sunt, cujus et lex et natura, quae per Evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo judicio Dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo [0504B] Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent. Scilicet Apostolus verebatur convicium Deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Judaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem. Propter vos nomen Dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum, cujus blasphemandi caussa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi: apud Deum Legis, est facta circumcisio cordis, non carnis; spiritu, non litera. Quod si haec est circumcisio Hieremiae (Jerem. IV, 4): Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moysis (Deut. X, 16): Circumcidemini duricordiam vestram; ejus erit spiritus [0504C] circumcidens cor, cujus et litera metens carnem ejus; et Judaeos qui in occulto, cujus et Judaeus in aperto; quia nec Judaeum nominare vellet Apostolus, non Judaeorum Dei servum. Tunc lex, nunc justitia Dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit Deus tuus dispositioni Creatoris, dans ei tempus et Legi ejus: an ejus tunc, cujus et nunc? ejus lex, cujus et fides. Christi distinctio dispositionum est, non deorum. Monet justificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad Deum habere. Ad quem? Cujus nusquam fuimus hostes, an cujus legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et justificabimur, et ejus erit Christus, ex cujus fide justificabimur, ad cujus pacem competit redigi hostes ejus aliquando. Lex autem, [0504D] inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? Ut superabundaret, inquit, gratia. Cujus Dei gratia, si non cujus et lex? nisi si Creator ideo legem [0505A] intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere, ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos inquit Legi . Ergo corpus Christi; et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecumque substantia sit, cum ejus nominat corpus, quem subjicit ex mortuis resurrexisse, [0505B] non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et caussa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur Apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio, nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid Deo imputas Legis, quod Legi ejus Apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum ejus justum et bonum. Si taliter veneratur legem Creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, justum alium, bonum alium; cum is utrumque debeat credi: cujus praeceptum [0505C] et bonum et justum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Judaeis omnibus potuerit agnosci.

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

(Rom. VIII, X, XI, XII, XIII, XIV) Hunc si Pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum Filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis [0506A] esset, cum peccatrix ipsa non esset, nam et haec erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem. Non enim magnum, si spiritus Dei carnem remediaret; sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset peccati, si substantiae similitudinem vellet intelligi, ut negaret veritatem. Tantum enim carnis posuisset, non et peccati. Cum vero tunc sic struxerit, carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinis nem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex semine; de statu similis, sed [0506B] vera de censu, non vero dissimilis. Caeterum, similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat, videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne; ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse (I Cor., XV, 50); Caro et sanguis regnum Dei consequi non possunt; non substantiam damnans, sed opera ejus: quae, quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conversationis [0506C] pertinebunt. Item, si corpus quidem mortuum propter delictum (adeo non animae, sed corporis mors est), spiritus autem vita propter justitiam; ei utique obveniet vita propter justitiam, cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur quid, nisi quid aliud amisit; et ita erit resurrectio mortuorum, dum est corporum. Nam et subjungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit, nec mortale aliud intelligi, et Christi substantiam corporalem probavit. Siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, [0507A] nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae Scripturae; sed apprehendo testimonium perhibentem Apostolum Israeli quod zelum Dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam justitiam sistere quaerentes, non subjecerunt se justitiae Dei. Finis enim legis Christus in justitiam omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi Deum superiorem ignoraverint Judaei, qui adversus eum justitiam suam, id est, legis suae constituerint, non recipientes Christum finem legis. Cur ergo et zelo eorum erga Deum proprium testimonium perhibet, si non et inscientiam erga eumdem Deum eis exprobrat? quod zelo quidem Dei agerentur, sed non per scientiam; ignorantes scilicet eum, dum dispositiones ejus in [0507B] Christo ignorant consummationem legi statuturo, atque ita suam justitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse Creator et ignorantiam erga se eorum contestatur (Is. I, 3): Israel me non agnovit, et populus meus me non intellexit) ; et quod justitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum (Is. XXIX, 13), nec non et (Ps. II, 2) congregati essent adversus Dominum, et adversus Christum ipsius, ex inscientia scilicet. Nihil igitur potest in alium Deum exponi, quod competit in Creatorem, quia et alias immerito Apostolus Judaeos de ignorantia sugillasset erga Deum ignotum. Quid enim deliquerant, si justitiam Dei sui adversus eum sistebant, quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae Dei, et investigabiles [0507C] viae ejus! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet Scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi, ex lege venientem. Haec si Marcion de industria non erasit, quid apostolus ejus exclamat, nullas intuens divitias Dei tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit? Sed enim et opes et divitiae Creatoris olim absconditae, nunc reseratae repromiserat (Is. XLV, 3): Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae Dei! cujus jam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de ejusdem prophetae instrumento (Is. XL, 13): Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius [0507D] ejus fuit? Quis porrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de Scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec Creatoris? Plane novi Dei praecepta [0508A] videamus. Odio, inquit, habentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud Creatorem. Auferte malum de vobis, et (Ps. XXXIII, 14) declina a malo, et fac bonum. Amore fraternitatis invicem affectuosi. Non enim id ipsum est: Diliges proximum tanquam te? Spe gaudentes; utique Dei: Bonum est enim (Ps. CXVII) sperare Dominum , quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes: Exaudiet enim (Ps. XIX, 1) te Dominus in die pressurae. Habes Psalmum. Benedicite, et nolite maledicere; quis hoc docebit, quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes, sed humilibus assentantes , ne sitis apud vos sapientes; vae enim audiunt per Esaiam (Is. V, 21). Malum pro malo nemini retribueritis; et (Levit. XIX, 18): Malitiae fratris vestri ne memineritis [0508B] . Nec vosmetipsos ulciscentes: Mihi enim (Deut. XXXII, 35) vindictam, et ego vindicabo, dicit Dominus. Pacem cum omnibus hominibus habetote; ergo et legalis talio non retributionem injuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis conprimebat. Merito itaque totam Creatoris disciplinam principali praecepto ejus conclusit: Diliges proximum tanquam te. Hoc Legis supplementum si ex ipsa Lege est, quis sit Deus Legis jam ignoro (metuo ne deus Marcionis); si vero Evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est Creatoris, quo jam contendimus? Dixerit Christus, an non: Ego non veni legem dissolvere, sed implere (Matth. V, 17)? Frustra de ista sententia neganda Ponticus laboravit. Si Evangelium Legem non adimplevit, [0508C] ecce Lex Evangelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique judicis et ultoris, utique Creatoris; illum certe constituens promerendum, quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.

 
 

 

 
 

CAPUT XV.

 
 

Brevioribus quoque Epistolis non pigebit intendere: est sapor et in paucis. Occiderant Judaei prophetas suos. Possum dicere: Quid ad apostolum Dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum Israel, si occidit quos et quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum Israel, si occidit quos et ille reprobavit? si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud Deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem, [0508D] ad quem pertinet laesus; certe quivis alius, quam adversarius laesi. Sed nec onerasset illos, imputando etiam Domini necem, qui et Dominum interfecerunt, [0509A] dicendo, et prophetas suos; licet suos adjectio sit haeretici. Quid enim tam acerbum, si alterius Dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui Dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et Dominum et famulos ejus peremissent. Denique, si alterius Dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eumdem Dominum commissa, ex utroque titulo. Ergo ejusdem Dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem Dei dicat, ex contrariis quae prohibet, agnosceres. Abstinere inquit, a stupro, non a matrimonio. Scire unumquemque suum vas in honore tractare. Quomodo? Dum non in libidine, qua gentes; libido [0509B] autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis, et non naturalibus et portentosis. Sanctitas luxuriae est turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem; quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum, salva alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione, tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis; destructores enim Dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos qui remaneant in adventum Christi, cum eis qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obviam Domino. Agnosco his jam tunc prospectis mirari substantias coelestes ipsam Hierusalem quae sursum est (Gal. IV, 26), et per Isaiam (Is. [0509C] LX, 8) pronuntiare; Quinam huc velut nubes volant, tamquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, erit ille Christus de quo Osee (Am. IX, 6): Qui ascensum suum aedificat in coelos, utique sibi et suis. Exinde, a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum prohibet exstingui? et quas prophetias vetat nihili haberi? utique non Creatoris spiritum, nec Creatoris prophetias secundum Marcionem; quae enim destruxit, ipse jam exstinxit, et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihili fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud Ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit exstinguendus, et prophetias quae non sint nihili habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis [0509D] et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, [0510A] ut et futura praenuntiet, et occulta cordis revelet, et sacramenta edisserat. Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias Creatoris, secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit Apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in Ecclesia ejus dei, qui dum est, spiritus quoque ejus operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in hujusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud, quam substantiam carnis; quomodo Apostolus omnes in novis substantiis, certis nominibus distinxit, et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventum Domini et salutificatoris nostri Christi conserventur? [0510B] Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas: licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus; cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam, cui vocabulum corporis accommodetur, praeter carnem. Hanc totiens in corporis nomine intelligens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus, suo nomine appellatur.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

(In Ep. II ad Thess.) Cogimur quaedam identidem [0510C] iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis. Sed flammam et ignem delendo haereticus exstinxit, ne scilicet nostratem Deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit Evangelio non obaudientes, sive christianos peccatores, sive Judaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui Evangelium forte non norint, non est Dei ejus qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in Evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam naturali agnitio debetur ex operibus intelligendo, et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes Deum plectere, quem non liceat ignorari. Ipsum quod ait: A facie Domini et a gloria valentiae ejus, verbis usus Esaiae (Is. II, 19): ex ipsa caussa eumdem sapit Dominum consurgentem, ut comminuat terram. Quis autem est homo delicti, filius perditionis, [0511B] quem revelari prius oportet ante Domini adventum, extollens se super omne quod Deus dicitur, et omnem religionem; confessurus in templo Dei et Deum se jactaturus? Secundum nos quidem Antichristus, ut docent veteres et novae prophetiae; ut Joannes apostolus, qui jam antichristos dicit (I Joan. IV, 1, 2) processisse in mundum, praecursores Antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Jesum, scilicet in Deo Creatore. Secundum vero Marcionem, nescio, ne Christus sit Creatoris: nondum enim venit apud illum. Quisquis est autem ex duobus, quaero, cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii? Propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susceperint, ut salvi essent; et propter hoc erit eis instinctum fallaciae, ut judicentur [0511C] omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Igitur si Antichristus est secundum Creatorem, Deus erit Creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt veritati ut salvi fierent, ejusdem erit veritas et salus, qui ex submissu erroris ulciscitur, id est Creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit. Si vero non est antichristus secundum nos, ergo Christus est Creatoris secundum Marcionem. Et quale erit ut ad ulciscendam veritatem suam, Christum Creatori submittat? Sed et si de Antichristo consentit, proinde dixerim, [0512A] quale est, ut illi Satanas angelus Creatoris sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi Creatori? In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est; an qui semel unico Evangelii instrumento, et ipso incerto, nec palam alium Deum praedicante, productus est? Ita cui competit vindicta, et competet materia vindictae: Evangelium dico, et veritas, et salus. [0512B] Jubere autem operari eum qui velit manducare, ejus disciplina est qui bovi trituranti os liberum jussit.

 
 

 

 
 

CAPUT XVII.

 
 

Ecclesiae quidem veritate Epistolam istam ad Ephesios habemus emissam (In Ep. ad Eph. I et II), non ad Laodicenos ; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes Apostolus scripserit, dum ad quosdam; certe tamen eum Deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur. Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in graeco sonat) recapitulare (id est, ad initium redigere, vel ab [0512C] initio recensere) omnia in Christum, quae in coelis, et quae in terris; nisi cujus erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletiones, dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? Alterius autem Dei, quod initium, id est unde, cujus opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? denique, quid in terris egit jam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur, ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in coelis? Nec in coelis autem res ab altero actas existimabimus quaecumque [0513A] sunt, quam ab eo, a quo et in terris acta omnibus constat. Quod si non capit alterius omnia ista deputari ab initio quam Creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium et non a suo auctore, et in suum Christum? Si Creatoris sunt, diversa sint necesse est a diversa Deo. Si diversa, utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos qui praesperavimus in Christum? Qui enim praesperasse potuerunt, id est, ante sperasse in Deum, quam venisset; nisi Judaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id est, ad Judaeos refert, ut distinctionem faciat, conversus [0513B] ad nationes: In quo et vos cum audissetis sermonem veritatis, Evangelium, in quo credidistis, et signati estis Spiritu promissionis ejus sancto. Cujus promissionis? Factae per Joelem (Joel II): In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem; id est, et in nationes. Ita et Spiritus et Evangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et Pater gloriae ille est, cujus Christus rex gloriae canitur in Psalmo ascendens (Ps. XXIII, 10): Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur, apud quem haec quoque spiritalium species enumerantur inter septem spiritus per Esaiam (Is. XI). Ille dabit illuminatos cordis oculos, qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi (Is. XLII, 19): [0513C] Et quis caecus, nisi pueri mei? Et: Excaecati sunt famuli Dei. Apud illum sunt et divitiae haereditatis in sanctis, qui eam haereditatem ex vocatione nationum repromisit (Ps. II, 8): Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subjiciendo omnia, qui et dixit (Ps. CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quia et alibi spiritus ad Patrem de Filio (Ps. VIII, 7): Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Si ex his alius deus et alius christus infertur quae recognoscuntur in Creatore, quaeramus jam Creatorem. Plane puto invenimus, cum dicit: Illos delictis mortuos, in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi hujus, secundum [0513D] principem potestatis aeris hujus , qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro Deo mundi Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus Deo. Sed nec princeps potestatis aeris dicetur, qui est princeps potestatis saeculorum. Numquam enim praeses [0514A] superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius a Judaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur, si haec non cadunt in Creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc Apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille, qui ipsi Creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert (Is. XIV, 14): Ponam in nubibus thronum meum, ero similis Altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi, (si tamen ita et Apostolum legi volunt) Deum aevi hujus agnoscemus. Ita enim totum saeculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset, tunc haec in Creatorem spectasse potuissent. Sed et in judaismo conversatus Apostolus, non quia [0514B] interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris hujus Creatorem praestat intelligi; sed quia in judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur Ecclesiam et Christum Creatoris. Propter quod et iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne, quia filios appellavit Judaeos Creator, argumentetur haereticus dominum irae Creatorem. Cum enim dicit: Fuimus natura filii iracundiae; Creatoris autem non natura sunt filii Judaei, sed adlectione patrum; irae filios ad naturam retulit, non ad Creatorem. Ad summam subjungens: Sicut et caeteri; qui utique filii Dei non sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis, et incredulitatem, et iracundiam reputare, diabolo tamen captante naturam, [0514C] quam et ipse jam infecit delicti semine inlato: Ipsius inquit, sumus factura conditi in Christo. Aliud est enim facere, aliud condere. Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura Creatoris est. Idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo. Sine quo autem Deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo, cujus erat conversatio Israelis, et testamenta, et promissio. At nunc, inquit, in Christo, [0514D] vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine ejus. A quibus erant retro longe? A quibus supra dixit: a Christo Creatoris, a conversatione Israelis, a testamentis, a spe promissionis, a Deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, [0515A] a quibus tunc longe fuerant. Si autem conversationi Israelis, quae est in religione Dei Creatoris, et testamentis, et promissioni, et ipsi Deo eorum, proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius Dei Christus de longinquo admovit Creatori. Meminerat Apostolus ita praedicatum de nationum vocatione ex longinquo vocandarum (Is. XLVI, 12): Qui longe erant a me, appropinquaverunt justitiae meae. Tam enim justitia, quam et pax Creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe jam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, judaicum scilicet populum, et gentilem, quod prope, et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne sua. Sed Marcion abstulit sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae. Sicubi [0515B] alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cujus supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam Non adulterabis, cum dicitur: Nec videbis ad concupiscendum: vacat Non occides, cum dicitur: Nec maledices) ; adversarium legis de adjutore non potes facere. Ut duos conderet in semetipso; qui fecerat, idem condens, secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus, conditi in Christo. In unum novum hominem faciens pacem. Si vere novum, vere et hominem, non phantasma. Novum autem et nove natum ex virgine, Dei spiritu: ut reconciliet ambos Deo; et Deo, quem utrumque genus offenderat, et Judaicum et Gentile; In uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati [0515C] potuit. Hoc itaque adnuntiante pacem iis qui prope, et iis qui longe, accessum consecuti simul ad Patrem, jam non sumus peregrini, nec advenae, sed concives sanctorum, sed domestici Dei; utique ejus, a quo supra ostendimus alienos fuisse nos, et longe constitutos. Superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, et prophetarum, oblitus Dominum posuisse in Ecclesia sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta, aedificatio nostra constaret in Christo; cum ipse Apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de Psalmi significatione (Ps. CXVII): Lapis quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli? De [0515D] manibus haeretici praecidentis non miror, si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducat.

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

[0516A] (In Ep. ad Eph. III-VI) Datam inquit sibi Apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes; quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in Deo, qui omnia condidit. Rapuit haereticus in praepositionem, et ita legi fecit: Occulti ab aevis Deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim Apostolus: Ut nota fiat principatibus et potestatibus, in supercoelestibus, per Ecclesiam, multifaria sapientia Dei. Cujus dicit principatibus et potestatibus? Si Creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus ejus ostendi voluerit Deus ille sapientiam suam, ipsi autem non? quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere. Aut si ideo Deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps [0516B] ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus ejus qui omnia condidit, pronuntiasset: proinde in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum; ergo non Deo erat occultatum, sed in Deo omnium conditore; occultum autem principatibus et potestatibus ejus (Is., XL, 13): Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit, ut dicat Deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset Deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei, et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris Dei nescissent? Tamen et Creatori notum erat futurum. Annon utique notum, quod sub [0516C] coelo in terra ejus habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim Creator cogniturus erat quandoque occultum illud Dei superioris sacramentum, et ita Scriptura habebat: Occulti Deo, qui omnia condidit; sic inferre debuerat: Ut nota fiat illis multifaria sapientia Dei, tunc et potestatibus et principatibus cujuscumque Dei, cum quibus sciturus esset Creator. Adeo subtractum constat, quod et sic veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis Apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus praeliis? de cujus gentis vastatione? de cujus civitatis eversione? quas foeminas, quos pueros, quosve regulos catenis victor inseruit? Nam et cum [0516D] apud David (Ps. XLIV, 4) Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam (Is., VIII) spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere [0517A] eum et visibilem excondis praeliatorem; agnosce igitur jam et armaturam et militiam ejus spiritalem, si jam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas: vel quia et captivitatis hujus mentionem de Prophetis Apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium, loquimini veritatem ad proximum suum quisque. Et irascimini, et nolite delinquere, ipsis verbis quibus Psalmus (Ps., IV, 5) exponeret sensus ejus. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum justo enim justus eris, et cum perverso perverteris (Ps. XVII, 27). Et, (I Cor. V, 13), Auferte malum de medio vestrum. Et (II Cor. VI, 17), Exite de medio eorum, et immundum ne attigeritis. Separamini, qui fertis vasa [0517B] Domini (Is., LII, 11). Sic et, inebriari vino dedecori inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum (Amos II, 12), quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos, et filii ejus, cum adirent ad sancta (Deut. XXII). Et Psalmis et hymnis Deo canere docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a Deo (Is., XI, 12) norat. Ita, cujus invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, ejus apostolum agnosco. Caeterum, mulieres viris subjectas esse debere, unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere Creatoris Deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? Hoc jam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et Ecclesiae ejus inde statum sumit: Sicut et Christus caput est [0517C] Ecclesiae. Similiter et cum dicit: Carnem suam diligit, qui uxorem suam diligit sicut et Christus Ecclesiam. Vides comparari operi Creatoris Christum tuum, et Ecclesiam tuam. Quantum honoris carnidatur in Ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, nisi plane Marcion solus: sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et Ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. Atenim Christus [0518A] iamavit et carnem sicut Ecclesiam. Nemo non diliget maginem quoque sponsae, imo et servabit illam, et honorabit, et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiae, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam . Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista, si Creatoris magna sunt apud Apostolum sacramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dico, inquit, in Christum et Ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratum, cujus erat utique sacramentum. [0518B] Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto Deo figuras praeministrare non potuit; etiam quia adversario. Si noto, Deus superior ab inferiore, et ad destruendum potius, mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam et si Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum. Lex loquitur (Exod., XX); Honora patrem et matrem. Et: Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione Domini. Audisti enim et veteribus dictum: Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo jam mihi duos Deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti jam Dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem [0518C] nominari debuisse, si Creatorem significabat, cujus essent quas praemisit potestates? Porro, cum supra quidem induere nos jubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, jam ostendit diaboli esse, quae diabolo subjungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo Dei, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? [0519A] Sed quomodo creator et diabolus et Deus idem? cum diabolus non idem et Deus et diabolus. Aut enim ambo et Dei, si ambo jam diaboli; aut qui Deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus Deus. Ipsum vocabulum diaboli, quaero ex qua delatura competat Creatori? Fortasse detulit aliquam Dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne Dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo Creatorem significabant, quia adjecit, in coelis. Sciebat enim et Apostolus in coelis operata esse spiritalia nequitiae angelorum scandalizatorum in filias hominum (Gen. VI). Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem [0519B] taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

( In. Ep. ad. Coloss.) Soleo in praescriptione adversus omnes, de haereses testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et Apostolus dicens: De spe reposita in coelis, quam audistis in sermone veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos sicut et in totum mundum. Nam si jam tum traditio Evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc! Porro, si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, [0519C] nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem, cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de Apostolica. Eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum replevit, illius scilicet Dei Evangelio, qui et haec cecinit de praedicationibus ejus (Ps. XVIII, 4): In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. Invisibilis Dei imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus Patrem Christi, scientes Filium semper retro visum, si quibus visus est in Dei nomine, ut imaginem ipsius: ne quam et hinc differentiam scindat Dei visibilis et invisibilis, cum olim Dei nostri sit definitio (Exod. [0520A] XXXIII, 20): Deum nemo videbit, et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut Sermo Creatoris per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil factum est; si non in illo condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset Apostolus: Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis? si non Sermo Creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse, qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse, quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est [0520B] ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in coelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus? nisi ex thronis, et dominationibus et principatibus, et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et judaici evangelizatores de suo intulerint, et ad plenitudinem Dei sui Marcion qui nihil condidit: caeterum, quale est ut plenitudinem Creatoris, aemulus et destructor ejus, in suo Christo habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cujus novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent; reconciliari vero, non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis [0520C] operibus, Creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus Creatorem. Sicubi autem et Ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait, Adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne, pro corpore ejus quod est Ecclesia; non propterea et in totum mentionem corporis tranferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore ejus per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem; mortuus est, non per Ecclesiam, plane propter Ecclesiam; corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia et inani seductione, quae sit secundum [0521A] elementa mundi; non secundum coelum aut terram dicens, sed secundum literas saeculares; et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum: longum est quidem et alterius operis ostendere, hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, Dominum inferens hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum Deo Creatore materiam, de porticu Stoicorum: negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cujus ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram Dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eamdem restituturum repromittat, et Christum [0521B] ex vulva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim (I Cor., I) mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: ille sine dubio, qui ex respectu hujus suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae, nihil perversi possumus sapere. Denique si nos Deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari, in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age jam, cum dicit: Nemo vos judicet in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi; quid tibi videtur, Marcion? De lege jam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, [0521C] dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est, de figuris ad veritatem, quod est Christus. Ergo et umbra ejus, cujus et corpus; id est et lex ejus, et Christus. Segrega alii Legem, et alii Deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cujus umbra est, separare. Manifeste Legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos taxat, qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput; non ideo Legem et Moysen pulsat, quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorumdam edulium. Moysen enim a Deo accepisse Legem constat. Denique, hanc disciplinam, secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum deputavit in eos, qui caput non tenerent, [0521D] id est, ipsum; in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata, etiam indifferentia escarum. Caetera praeceptorum, ut eadem, satis sit jam alibi docuisse quam a Creatore manarint; qui cum vetera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans [0522A] etiam (Jerem., IV, 3): Novate vobis novamen novum; jam tunc docebat deponere veterem hominem, et novum induere ( In Ep. ad Philipp.) .

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsius: quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorumdam vera, id est simplex, quorumdam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. Nam si alius longe ab Apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent, qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum Creatoris interpretarentur; cum et hodie major pars sit omnibus in locis sententiae nostrae, quam haereticae: quo nec hic Apostolus de diversitatis denotatione et increpatione [0522C] tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem Dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic qua in effigie eum Dei collocat? Aeque non erit Deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus. Utrobique enim veritas necesse habebit [0522D] cludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quod si in effigie et imagine, qua Filius Patris vere Dei praedicatus est, etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum, nam et inventum ratione posuit, id est [0523A] certissime hominem: quod enim invenitur, constat esse. Sic et Deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem; quia nec morti subditum pronuntinsset, non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adjecit: Et mortem crucis. Non enim exaggerat atrocitatem, extollendo virtutem subjectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam, quam experto; nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis hebraei ex hebraeo censum, titulum tribus Benjamin, pharisaeae candidae dignitatem; haec modo detrimento sibi deputat, non Deum, sed stuporem Judaeorum. Haec ac si stercora existimat, prae comparatione agnitionis Christi, non prae [0523B] rejectione Dei Creatoris, habens justitiam, non suam jam quae ex Lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex Deo. Ergo, inquis, hac distinctione Lex non ex Deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit: Non quae ex lege, sed quae per ipsum; non dixisset, per ipsum, de alio, quam cujus fuit lex. Noster, inquit, municipatus in coelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem Creatoris (Gen. XXII, 17): Et faciam semen tuum tanquam stellas in coelo. Ideo et stella a stella differt in gloria. Quod si Christus adveniens de coelis, transfigurabit [0524A] corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae; resurget ergo corpus hoc nostrum quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram dejectum. Quomodo enim transfigurabit, si nullum erit? Aut si de eis dictum, qui in adventu Dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur? Atquin, cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam Domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

( In Ep. ad Philem.) . Soli huic Epistolae brevitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem literas factas [0524B] receperit, quid ad Timotheum duas, et unam ad Titum, de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Adfectavit, opinor, etiam numerum Epistolarum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam. nec illic diffidentiam judicabis.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»