This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - Ad Nationes
Migne - Patrologia Latina - Volumen 001: Col [0559] - [0608B]

 

 

 
 

[0559]

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI AD NATIONES

 
 

LIBER PRIMUS. [0559B]

 
 

1. Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes, qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis. Obsessam vociferamini civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicujus latentis boni animos promovetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas [0559C] humana torpescit. Amatis ignorare, quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia jam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin, si nullum erit odii, reperietur optimum utique ab injustitia priore discedere; sin vero caussa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius justitiae scientia cumulabitur, nisi si emendari pudet aut excusari piget. Scio plane, qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum praejudicari, quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis et malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, imo jam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat [0559D] apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a vobis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati moerent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: [0560B] malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem poenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur: si trahitur, non subsistit. Si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?

 
 

2. In quo ipsi etiam contra formam indicandorum malorum judicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, [0560C] ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis, de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane caeteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent esse quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis; soletis et inaccusatos et indefensos non temere damnare. Sed verbi gratia si de homicida confutatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta caussa est aut [0560D] satiata cognitio. Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia conficitis. [0561A] Credo, non vultis oneratos, quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur ex aggeratione poenarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta. Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantarii et coqui et ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia aggregaretur; quanto enim studio in caveam [0561B] conveniretur, depugnaturo aliquo, qui centum infantes devorasset? Sed enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur. Utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur, et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere praeclusit.

 
 

3. Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam: jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum [0561C] veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: illum homicidam, vel incestum, vel quodcumque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiae [0562A] vestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est: haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, [0562B] quae culpa? Praescribitur enim vobis, non posse crimina objicere, quae neque institutum dirigit, neque probatio assignat, neque sententia enumerat. Quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet. Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et solecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani [0562C] pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum [0563A] linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et graecum aliis et sonorum et interpretatione jucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

 
 

4. Sed dicitis, sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem, sectam de auctoris appellatione notari, utique probum usitatumque jus est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur, Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei, et grammatici Aristarchii. Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur; prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, qui ignoratis auctorem, aut non recensendo [0563B] auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen impingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem quos omnino non nostis. Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur. Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: [0563C] quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat: Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus. Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus [0564A] est enim, se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. Quo more etiam nobis soletis: bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus; item alius: ego miror Caium Seium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto praejudicare. Aliquos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam [0564B] assequi norunt. Alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui, ne mures quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis, omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de quo queri desierat, exhaeredavit. Dominus servum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur disciplina, nec [0564C] aliunde prodimur, quam de bono nostro. Si et mali de suo malo radiant, cur nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec [0565A] oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus? Qui vult intelligere qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

 
 

5. Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate; non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri: si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, [et] quantum velis integro aut puro, ut naevus aliquis effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentigo sordescat. Coelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicujus nubeculae flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam exemplari [0565B] visa, quo universitas munda est: major boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, jam hoc ipso Christianos non probatis; quaerite, secta cui malitiae deputatur? Ipsi in colloquio, si quando adversus nos, cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis, non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani, retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philosophi dicuntur, nec tamen legem philosophiae adimplent? Omnes nomen de professionibus gestant; seducant nomen professionis praestantia, qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt, qui [0565C] dicuntur; sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos, qui rem nomini addicunt cum de re status nominis competat. Et tamen ejusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri; quando ne illis quidem misceamur, quos vestra vis atque saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae, quam voluntarii continerentur. Caeterum sine caussa vocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

 
 

6. His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitae ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quamdam, [0565D] id est, legum auctoritatem, quod utique non plecterent [0566A] sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid ergo prohibuit apud executores quoque legum proinde constare, cum de caeteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? verbi gratia, homicidam, adulterum lege, discutitur tamen de ordine admissi; et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet; nulla lex prohibet inquirere. Atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectum agnoscendi quid observes. Nulla sibi lex debet conscientiam justitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Caeterum suspecta lex est, si probari se non [0566B] vult. Merito igitur tamdiu justae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimae repertae, cum suis machaeris et quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimae repertae, cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur; legis injustae honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarumdam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

 
 

7. Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cujus testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est:

 
 

Fama malum, quo non aliud velocius ullum. (Virg. Aeneid. IV, 174.)

 
 

Cur malum, si vera semper sit, non mendacio [0566C] plurimum? quae ne tum quidem cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adjiciens, detrahens, varietate confundens. Quid, quod ea conditio illi, ut nonnisi cum mentitur perseveret; tamdiu enim vivit, quamdiu non probat quidquam; siquidem approbata cadit, et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur; nec quisquam dicit, verbi gratia: hoc Romae aiunt factum; aut: fama est, illum provinciam sortitum; sed: ille provinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae. Nemo famam nominat, nisi incertus, quia nemo sit fama, sed conscientia certus; nemo famae credit, nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, [0566D] exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium [0567A] serpit et modicum originum vitium rumores obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris, ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodiciam adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit, usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina ejus illuxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut jam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si justus, si castus, injusti et incesti [0567B] Christiani, si non hostis publicus, nos publici hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, justum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni CCL. Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani, felicius in acerbis atrocibusque mentitur; quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis, facilius denique falso malo, quam vero bono creditur. Si quem tamen [0567C] apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem, utique justitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam justa et [0568A] licita mysteria omnem arbitrii extraneum caveant? nisi inclita minus spernunt. Atquin extrancis tam honorare quam confingere magis competit... domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid, cum domestici eos vobis prodant? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae justitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit, non potuerit continere, quod horruit, mens, quod expavit, oculus? Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, [0568B] atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur, nisi desivimus jam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in iisdem deputamur, et de die redundamus; quo plures, hoc pluribus odiosi; magis increscit odium, increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? Quod sciam, et conversatio notior facta est; scitis et dies conventuum nostrorum; itaque et obsidemur et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso puero supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine irruptis immunda aliqua, [0568C] ne dixerim incesta, indicia, recognovit? Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi; quis enim proditionem criminis alicujus sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia objiciatis, quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celentur? Sine dubio enim initiatum volentibus mos est prius [0569A] ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans tibi qui adhuc vagit necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur, praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? opinor, legitimus Christianus esse non poteris? Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos prius fallaciae negotium perpetratur, ignaris et dapes et nuptiae subjiciuntur. Nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierunt. Tamen postea cognoscant necesse est vel aliis quos inducunt praeministranda. Caeterum quam vanum est profanos scire quod nesciat sacerdos? Tacent igitur, et accepto [0569B] ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum, fide in ministros et magistris et de ipsis potiores morsus jam doctis... rapiunt. Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cujus compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque caussam mortuorum resurrectio praedicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis [0569C] es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam, antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbens dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut cum tenebrae irruerint, tentantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facias aeternitatem? imo idcirco nec expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facias aeternitatem? imo idcirco nec credis, et jam si credideris, nego te velle, et jam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Impunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis omni modo redimendae videntur? an [0569D] alii ordines dentium Christianorum, specus [0570A] facium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non, opinior; satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni. Tertium genus dicimur, cynopennae aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranea antipodes.

 
 

8. Si qua istic, apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis: dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus [0570B] sonum natura dictasset. Prima vox Bekkos renuntiata est; interpretatio ejus Panis apud Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed hoc unum erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus, quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis, vitam nutrici perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis.... quam et ipsam prudentiores, non linguae caede, sed pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit [0570C] effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, paulo modulatius, utpote linguatuli, in ventum alicujus interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani; quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana; itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia, novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de ratione, ut sint Romani, Judaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci? vel si in Romanorum [0570D] superstitionibus censentur, quandoquidem [0571A] etiam deos Graeciae ( c 6) Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis? Porro, si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt?

 
 

9. Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, et vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae vel injuriae nos caussas esse vultis. Si Tiberis redundaverit, si Nilus non redundavit, si coelum stetit, si terra movit.... tiva vastavit, si fames afflixit, statim omnium vox: Christi.... tum. Quasi modicum habeant aut aliud metuere! [0571B] Quid igitur? Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec jacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti, quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum seculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit? ubi tunc Christiani, cum Hierenappe et Delphos et Rhodos et Creta insulae multis cum millibus hominum pessumierunt; vel quam Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam; cum Vulsinios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis, cum terrae motu mare Corinthium ereptum est, cum [0571C] totum orbem cataclysmus abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt? non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi posthuma cladis illius. Sed relegere et revolvere non curatis testimonia temporum aliter vobis renuntiata, imprimis ne deos vestros injustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt; tunc enim vosmetipsos errare probatis, si deos traditis, qui vos a meritis profanorum non discernunt. Quod si, ut unus atque alius..... mus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de [0572A] nostra eradicatione negligitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ipsi exsequi possent; quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci. Abaliud a majore defenditur.

 
 

10. Pudeat igitur deos ab homine defendi. Effundite jam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere; at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae; nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. Jam primo, quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis majorum, [0572B] considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, imo delatam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem jam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subjacet, quanto a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone. Nam pristinum ut rancidum relegatis, exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem majorum vestra auctoritas dejecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tant...... majorum apud vos permanere probari debuerunt, cum ea quae probatis recusetis? Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse esse, Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes! Licet etiam hinc recognoscere, inprimis, cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, [0573A] utique contemnitis; praelatio alterius sine alterius contumelia esse non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Jam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in proelio vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae [0573B] locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt; certe Liberum patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate urbe non solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Caeterum Serapem et Isidem et Harpocratem et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque statuas a senatu dejectas, nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Januariis, cum vix hostias probaret, prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram, quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in majoribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam christianam, quae deos negligit. Horum, si vos saltem [0573C] integrum honoribus vestris rei esse laesae religionis: sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim irreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica licentia inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora ejusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo jam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querelae juvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. Jam primum, quos in hastarium regessistis, [0574A] publicanis subd... tis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur..... sub eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt captivitatis notae et poenae. Dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, imo qui magis sancti magis tributarii. Majestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet [0574B] aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; exstruitis aras deis, aeque mortuis aras, eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis caeditis, eosdemque odores crematis. Quis istam contumeliam excuset, quae ut aut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt, sacrique apparatus, [0574C] ut tensae et currus et solisternia et lectisternia.... tie et ludi. Plane, quoniam illis coelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos unusquisque purus [0575A] est. Imo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem. Sed contemptus honestior est, habens quamdam superbiae gloriam: venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum, non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis; de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque habituri [0575B] non fuissetis. Omitto quae vulgae aut sacrilegae gulae videbuntur majorum prope religionem convenire; atquin doctissimi gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere credunt, et irreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessit litteratura, quam ut aut turpia aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar Homero vestro, ejus unda omnis et omne aequor, cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus [0575C] in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem poene perpessum a coelitum plebe traducit, aut lacrymas ejus super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Junone foendissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis [0576A] sui in deos insolens, aut vera prodendo aut falsa fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos, nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit: denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum jurat. Nam et si idcirco damnatus est, cum poenituerit Athenienses damnationis, discriminatores quoque impenderit, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere, probatum esse in illo, quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes, Varro trecentos Joves, seu Jupiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Caetera lasciviae [0576B] ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et jocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem faeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis majestates in corpore impuro. Famosum et diminutum caput imago cujuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Jovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum, proinde saltant dei vestri, argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis dei nocentes [0576C] puniuntur. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Dis Pater, Jovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata [0577A] jam mortemve simulantia e cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit? Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur..... ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis; nos vero in totum aversamur.

 
 

11. Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asinium esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta historiarum suarum, [0577B] ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert, Ponpeium magnum Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. [0577C] Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia jumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus. Sed et qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus erit noster.

 
 

12. Crucis qualitas, signum est de ligno; etiam de materia colitis penes vos cum effigie; quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; viderit [0577D] forma, dum ipsum sit dei corpus. Quod si de [0578A] hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem majus, est omne robur, quod de recta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu qua cumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedent [0578B] necesse est; plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est. Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio... Si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio, et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcunque placuit deum fieri, transmigratur. A cruce argilla, ab argilla deus; quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit, nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, [0578C] in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis ejus in aliam subolem utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribibitur, aeque primo secundus, sic tertius redigitur ad primum transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere deorum crucum originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur. Ad manifesta jam: Victorias ut numina, et quidem augustiora quanto laetiora, [0578D] veneramini. Con........ one quid melius extollant, [0579A] cruces erunt intestina quodammodo tropaeorum. Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi praefert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.

 
 

13. Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem vel die solis laetitiam curare. Quid vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam coelestia ad solis initium labra vibratis? Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsum praelegistis, quo die lavacrum substrahatis, aut in [0579B] vesperam differatis, aut otium et prandium curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Judaei enim festi, sabbata et coena pura, et judaici ritus lucernarum et jejunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem ejus nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.

 
 

14. Nova jam de Deo nostro fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Judaeus utique magis post bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: ONOKOITHZ. Is erat auribus canteriorum, et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus judaeo. Quod enim aliud genus [0579C] seminarium est infamiae nostrae? Itaque in tota civitate ονοκοιτης praedicatur. Sed et hoc tamque externum et auctoritate temporis destitutum etqualitate auctoris infirmum, libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus? Sunt penes vos et canino [0580A] capite et leonino et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini et alites plantmerleta, fronte et tergo Quid itaque nostrum unicum denotatis?

 
 

15. Plures Onocoetae penes vos deprehenduntur. Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur, ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationis satis fiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus? Vos, si de memoria abierunt, quae caede hominis, quaeque infanticidiis transegisse, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne cadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, amen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis [0580B] leges tam impune, tam secure sub omnium conscientiae unius ae....... tabellis eluduntur. Sed nec eo distant, si vos non ritu sacri, neque deo necatis. Atquin in hoc asperius, quod frigore et fame, aut bestiis........... tis, aut longiore in aquis morte demergitis. At et si quo........ dissimilius penes vos fit, eo addicite, quo vestra pignora ex.......... s, et supplebitur. Imo superacervabitur in vobis quidquid..... ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur..... dum ita quoque in vobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate, si illa impudica est, nostra vero crudelis, conjungimur si forte natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat.

 
 

16. Quanquam quid minus, imo quid non amplius facitis? parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem [0580C] elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecoquum perhauritis? Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum jam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem, aut veram noctem contaminaremus, [0581A] quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludimus; quodcumque enim facimus, si volumus, suspicamur. Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere fiunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem cum primus scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt; tragaedus consternatus retracta persona: Numquid, ait, domini, displicui vobis? responderunt Macedones: Imo tu quidem pulchre. Aut scriptor [0581B] vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit; atque exinde alter ad alterum, ηλαυνε dicebat εις την μητερα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus Oceanum! Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; si qua ab humana conditione privata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores et ventos fluctuantem, si desunt populi, [0581C] quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Imprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini, quanta materia incesti, subministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane [0582A] ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu ejusmodi eventuum a libidine temperatis quocumque loco domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes, aut alii..... incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis..... sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia erupit. Fusciano praefecto urbi, judicata punitione reatus, fortuita negligentia comitata ultra januam progressus iter, praetereuntibus tractus domo excidit. Graeculus vel a limine Graeculo more captaverat intrans, inde mutatus [0582B] Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit imprudens pater et utitur Graeco. Dehinc, ut vestra, adolescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic jam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota caussa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia periisset; ille, se quoque a pueritia periisse, caeterum eodem eventu Romae natum honesta domo. Forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur Dei voluntate, ut tanta seculo macula exprobraretur, spiritus dei de die concutit: tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, imo jam parentes tantum prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur [0582C] venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere, parentes sibi laqueo medentur. Bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad haereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae erubescentiae [0583A] ejusmodi scelerum delitescentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis, semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis opinor intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.

 
 

17. De Obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. Prima obstinatio est, quae secunda ab eis religio constituitur Caesarianae majestatis, quod irreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando, neque genios dejerando hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares, et Parthici, et Medici, et Germanici. Hoc loco Romana gens viderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus [0583B] sane romanam in Caesares fidem. Nulla unquam conjuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit nulla in provinciis affectata majestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis irreverentiam recognoscam, et festivos libellos, quos statuae sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta, quae circi sonant. Si non armis, saltem lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est, non jurare per genium Caesaris. Dubitatur enim de perjuris jure, cum ne per deos quidem vestros ex fide dejeretis. [0583C] Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facimus.

 
 

18. Imo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis, dicendo quod non est, et male dicitis, quia non vult esse quod dicitis; mavult enim vivere, quam deus fieri. Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, [0584A] quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta, ob duritatem ac contemptum mortis, animo recusemus. At enim haec omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari ac virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! p iget prosequi. Crucis vero novitatem numerosae abstrusae Regulus vester libenter dedicavit. Regina Aegypti bestiis suis usa est. Ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam exspuit, totum eradicatae confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad [0584B] duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam majorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis. De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora, at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos... Ergo, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de majoribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, sed mortis nomen militiae datis. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis [0584C] sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen jam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxime inter venatorios [0585A] ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

 
 

19. Hucusque, opinor, horrenda obstinationum christianarum; quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus; quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto [0585B] vanius traditum est, hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item judicium annuntiamus a Deo pro cujusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Radamantho adscribitis, justiore interim Aristide recusato. Eo judicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos. Apud vos... quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alia conditio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animorum reciprocatione et judicii distributione confirmant. Quoniam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, imo insuper exsecramini vestros, si nihil inter vos diversitas habet, si unum et eidem sumus; quia non odistis quod estis: date dextras potius, compingite [0585C] oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, conjurati cum conjuratis, obstinati et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina [0586A] laesimus, pariter indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de viro et foemina, viris et foeminis junctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Imo jam de fine simulata confessio redigit conscientiam ad veritatem et ad constantiam veritatis, (nam omnia ista in nobis solis erunt, et a nobis solis revincuntur, quibus illata sunt;) agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et judicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne caussam quis judicet, nisi duobus auditis. Quod in nobis solis negligitis, naturae vitio satisfacitis, ut quae in nobis non refutetis, [0586B] in aliis.... tis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios jactetis.... opere occupatiores eritis, in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exsertiores foris, subjecti domi. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis judicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut christianos puniatis; nisi quod emendaveritis, non punietis, imo eritis christiani, imo si fueritis christiani, eritis emendati. Discite quod in nobis accusetis, et non accusabitis. Recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet etiam hinc vobis, quantum aperire potuerimus (e paucis istis libellulis), erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, [0586C] et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem; cur quod amatis et odistis, non noveritis?

 
 

LIBER SECUNDUS. [0585] [0585D]

 
 

1. Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram, ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem ejus, ne [0586D] ignorantia erroris.... quo magis rei sitis. Patent oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt: cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. Denique, si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes [0587A] istos deos ab hominibus institutos, non.... hinc excidere fidem verae divinitatis, quo nihil utique aliquando coeptum divinum videri jure possit. Sed enim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti manu veritas obsidetur; at ipsa de sua virtute secura est. Quidni? quoscumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit, et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere [0587B] cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum? aut philosophos designat aut populos ant poetas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant; aliud mythicum, quod inter poetas volutetur; tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum conjecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda? in conjecturis? [0587C] sed incerta conceptio est; in fabulis? sed foeda relatio est; in adoptionibus? sed passiva et muncipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut istud neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis judicetur; haberi enim debet, sicut [0588A] est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Caeterum quem Deum credam? quem suspicio aestimavit, quem historia jactavit, quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam, quam dubitandum aut pudendum aut adoptivum.

 
 

2. Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cujus infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret?.... divina alias enuntiatio Salomonis (Prov. IX. 10; Ps. XI. 10): Initium, inquit, sapientiae metus in Deum. Porro timoris origo notitia est quis enim timebitquod ignorat? Ita qui Deum timuerit, [0588B] omnium notitiam et veritatem assecutus, plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae, divinis quoque scripturis ut antiquioribus possint videri incursasse, et inde nonnulla dempsisse, cum tamen.... ut, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus.... Nam et alias veritatis simplicitas per scrupulositatem.... ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem [0588C] curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est, metu in Deum. Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos Divinitatis. Diogenes consultus, quid in coelis agatur: Nunquam, inquit, ascendi. [0589A] Item, an dei essent? Nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius, Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, nihil renuntiavit. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus jubebat. Et ideo cum tam incerta et inconstans definiendi de Deo philosophia deprehenditur, quem potuit...... re ejus, quem non liquido tenebat determinare? De mundo.... dicimus. Hunc enim physicum theologiae genus cogunt: q..... ta deos tradiderunt, ut Dionysius stoicus trifariam deos dividat, unam vult speciem, quae in promptu sit, ut solem, lunam..... aliam, quae non compareat, ut Neptunum, reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaram. [0589B] Aeque Arcesilaüs trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos; de Coelo et Terra, ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Jovem et Orcum et caeteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios, qui de Coelo et Terra. Aegyptiorum plerique quatuor deos credunt, Solem et Lunam, Coelum ac Terram. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cujus instar vult esse naturam Zeno. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

 
 

3. His ita expeditis, videmus physicum istud ad [0589C] hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum his etiam alios deos natos alleget; Dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos...... an ostensuri sumus, deos nullo modo videri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut jam hinc praejudicatum sit, deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, Dei non sunt; aeque demonstrando, orta deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus recte non esse defendi, quorum parentes, id est elementia dei non sunt. Scitum, deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non [0589D] deum. Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia. Et si institutus est, habendo initium habebit et finem, ita quod aliquando non fuit ante initium, et quandoque non erit post finem: non capit utique videri deus carens substantia [0590A] divinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut Deus neque initium neque finem sui patitur: quomodo quidam assignat elementis, quae deos volunt, generationem, cum stoici negent quicquam Deo nasci? Item, quomodo volunt, quos de elementis natos ferunt, deos baberi, cum Deum negent nasci? Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, coelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem Dei et nativitatem frustra credi proposuit Varro. Et qui Varro indicaverat animalia esse coelum et astra. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, [0590B] non etiam illi cui adnectitur, id est corpori. Nemo autem negabit mortale corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certa corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum conditio, mortalia, non utique, dii elementa. Et tamen unde animalia Varroni videntur elementa? Quoniam moventur. Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas caeteras, ultro praevenit dicens, eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut minatore, sicut apparet, qui rotam compellit, et plaustra volvit, et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se. Porro allegans, quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id [0590C] est, artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est, quod, quia non videmus, non credimus esse. Imo eo altius investigandum est, quod non videatur, ut quod videatur quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea, quae comparent, deo esse creduntur, quia comparent? Quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? Si autem videntur esse qui non sunt, cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico coelestium rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium; tamen illa non statim Dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia; aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi?..... lia sane vanitate Aegyptiis licet. [0590D]

 
 

4. Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos, quod θεειν et σειεσθαι, procurrere ac motari interpretatio est. Sane vocabulum istud non est alicujus majestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis denominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus, θεος cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus ejus appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est, ut vocabulum istud....... sumptum propriumque, quia se nativum, [0591A] divinitatis inventum........ interpretationis ejus astutia, verisimilius est non a cursu et motu θεους dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεους cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεους communiter appelletis. Itaque si aeque θεους aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro θεος ille jam hoc solo, [0591B] quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum, quae in promptu sunt et visui et sensui; sed sensui satis, quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio; si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte, quam non vidisti, quae vides, congredi? Cum ergo non habes conjungere sensu.... ratione, quid vocabulo conjungis, ut conjungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a Deo separat, vel eum per illam, tanquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et Deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae conditio vocabulum sequitur. Quod si materia non est, quia sic et [0591C] appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alig.... esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? S..... ascendere debuit de statu mundi, non incerta descen........ lo platonica forma quadratum eum angulatumque com....... do circino rotunda ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse coelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in coelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit, ita illum orbem majorem peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit conjecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii [0592A] artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum coelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit...... r, multum irrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, coelum tibi speculandum existimas? Itaque casus ejus per figuram...... s notat, scilicet eos qui stupidam exerceant curiositatem..... naturae, quam prius in artificem ejus et praesidem, in vacuum..... n dum habituros.

 
 

5. Quin ergo ad humaniorem aliquanto... imur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici cog.... deducta videatur? Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas [0592B] sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris. Itaque deos credi: solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus, p...... et annum stationibus servet; lunam, solatium noctium, patrocinium mensium gubernaculis, item sidera, signacula quaedam temporum ad mutationem notandorum; ipsum denique coelum, sub quo omnia; terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis, quae tanquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae [0592C] pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum. Et jure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet juvandi et nocendi. Porro, si ita sentiuntur in..... conversatione, non perinde rebus ipsis, quibus juvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querelas intendunt, sed his, sub quorum ducatu et potestate operatio rerum decurrit. Nam in voluptatibus vestris non tibiae aut citharae coronam ad praemium adjudicatis, sed artifici, qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatis ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. Item in adversis qui ferro sociantur, non gladium ipsum aut [0593A] lanceam accusant, sed hostem vel latronem. Et quos... tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem; sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum enim est, quodcumque est, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quid fiat, instituit. Et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est; quia prius est, qui quid velit fieri, et quod possit, inveniri. Et ita recte in caeteris agitis, auctorem considerantes. At in physicis contra naturam regula vestra, qua in caeteris sapientiam judicatis, auferendo summum gradum auctoris et quae fiunt, non a quo fieri... ita credere contingit elementorum potestates et ar... esse, quae sunt servitutes et officia. Non in ista investigatione ali.... us [0593B] artificis intus et domini, servitutis autem non tendimus elementorum.... operis eorum quas facis potestatis. Sed Dei non serviunt; ea igitur, quae serviunt, Dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio de dominatione divinitas intelligatur. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, ex ipsa observatione conditionum suarum et fide operum et instantia........ et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens [0593C] ad humani generis utilitatem et..... onem? Non enim potest dicere, ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum caussa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem, quod ab aliis aut juvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.

 
 

6. Age jam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed imprimis integre stare, neque minui neque intercipi neque corrumpi debere. Caeterum abiit omnis felicitas ejus, si quid patitur unquam. Ecce autem et astra intercidunt, et intercicidisse se attestantur. Confitetur et luna, quantum [0594A] amiserit, cum resumit. Jam majora ejus detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam..... credam quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione tentatus est. Fingite quaslibet rationes coelestium casuum, non volet deus aut minor fieri, aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia, quae conjectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur, non qui verius, is melius.

 
 

7. Caeterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi, quam ultro... igitur non deos, quae sub aliquo. At si in isto erratur, melius est simpliciter, quam ut physici, diligenter. Sed enim si ad mythic... tes, melius jam [0594B] in physico mortalitas errat, eis divinitatem adscribendo, quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri; quod enim super hominem, credas Deo proximum. Caeterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum......... mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis conf........ ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cujus suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus? Ecce vos cum eadem licentia praesumptionis sepulcris regum vestrorum coelum infamatis, nonne probatos quosque justitia, virtute, [0594C] pietate et omni bono ejusmodi consecrationis solatio honestatis contenti pro talibus etiam irrideri pejerantes. At e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis. Ille autem conspector omnium, comprobator, imo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet et plus diligentiae atque justitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi Dei? Atquin horretis et aversamini, vagos, exsules,...... debiles, sordide natos, [0595A] inhoneste institutos; contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exserendis. Ridendum an irascendum sit, tales deos credi, quales homines esse non debeant? Sed enim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam quotiens mise...., turpia, vel atrocia deorum exprobramus; allegationem poeti...... e ut fabulosa defenditis! quotiens ultro siletur de ejusmodi poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis, utque in necessariis artibus habetis. Denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum. At cum excipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur si creditis poetis, [0595B] cur laudem mendacibus fertis, nec cavetis ne offendatis eos, quorum detrectatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda. Nonne qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaenam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? Cur Ideae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adolescens libidinis frustatae dolore castratus est? Cur Herculeum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non mulierum caussa p...... Mentiuntur [0595C] sane poetae! sed non ideo quod talia gesserint... homines quas defuerint nec quod divinas adscripserint fo.... divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.

 
 

8. Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant [0596A] probationi verae divinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit ejusmodi theologiae, quam etiam fama destituit? Quanti sunt, qui norint visu vel auditu Atagartin Syrorum, Coelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusaren Arabum, Belenum Noricum, vel, quos Varro ponit, Casiniensium Delventinum, Narniensium Visidianum, Atheniensium Numentinum, Aesculanorum Anchariam, et quam praevenerim, Volsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cujusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, p.... crocodilos [0596B] et anguem suum. Parum est si etiam hominem consecrarunt. Illum dico, quem non jam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis...... Afri jurant; de cujus statu quid conjici potest apud nostras litteras ut verisimile videtur positum est. Nam Serapis iste quidam olim Joseph...... fuit de genere sanctorum, junior inter caeteros fratres, sed excelsior......... ab iisdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus, saeviebat in familia regis Aegyptorum Pharao, a regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus, a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus, vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somnia terribilia quaedam [0596C] illi, detractis quos convocaverat, voluit exponere. Joseph expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, defluentes, totidem annorum ubertatem significare; posteriores aeque septem ineptos, subsequentium septem annorum inopiam. Praedicare itaque saepe de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore, credidit rex; exitus rerum et prudêntem et sanctum semper necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu ] , [0597A] quo caput ejus ornatum, vocaverunt, cujus suggestus modialis figura frumentationis memoriam obsignat, et curam frugum super caput ejus fuisse, ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatur Aegyptiorum, et Fariam adjungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat; nam et tunc Pharao, inter caetera honorum et remunerationum, filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae conditionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis dejecta, sane et gula et spurcitia...... etiam servi ipsa. [0597B]

 
 

9. Haec secundum tripertitam dispositionem.... divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit jam videri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentibus. Et quoniam omnis superstitio, non jam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, quibus occupata est, auctoritatem sibi exstruxit, alia jam nobis ineunda est humani erroris latitudo, imo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritiam obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro bifariam disposuit incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? nisi [0598A] si Atticos stupores recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta: Ignotis deis. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam irreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur. Nos vero bifariam Romanorum deos recognoscimus, communes et proprios, id est, quos cum omnibus habent, et quos ipsi sunt commenti. Et numquid hi sunt publici et adventitii dicti? Hoc enim erae docent, adventitiorum ad fanum Carnae, publicorum in palatio. Quare cum communes dei, quam physico, quam in mythico comprehendantur, actum est jam de istis speciebus. De propriis dicere.... et. De Romanis stupeamus, tertium illud genus hostilium deorum.... eo quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis invenerit [0598B] . ... duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios inde conceptos. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eamdem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem nunquam gloriosum, lapide debilitatum; quod telum quantum vulgare, atque caninum, tanto ignobile vulnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur; tam Aeneas, quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios foeminae Punicae subjiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem hosti non [0599A] non comitata, raptis secum filiis, formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem, Priamo et Astyanacte destitutis. Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et conjuges et omne pignus suum dejerant. Consecrat filium Veneris, et hoc Vulcanus sciens patitur et Juno concedit. Si veredi parentum in coelo sedent, cur non potius Argivi juvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more jugales provexerunt? cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod praelio laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito [0599B] more quasi desertor e praelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus, si quia urbem condidit deus, usque in foeminas, urbium auctores. Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus Juvando diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius in jus agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior bona dea Penelopa, quae inter utilissimos amatores diversata, obsessam castitatem tenere [0599C] protexit? Est et sanctus, propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Ulixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum vobis contulisse.

 
 

10. Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli nutrix, et ideo lupa, quia scortum; sive dum Herculis amica est, et jam mortui Herculis, id est, jam dei. Nam ferunt, aedituum ejus solum forte in aede calculis ludentem ut sibi collusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipitibus Herculis sumeret; si vero Hercules, id est manus [0599D] altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis (quoque potuit duodecim titulis ejus adscribi). [0600A] Aeditus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit: coenat ignis, qui Sol, et ipsius Herculis co....... nia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit...... de lenonio ludo jactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam adolescens, tertius quod aiunt Hercules concupiscit, ad se.............. s............. id dictum sibi ab Hercule, utique............. ceantur. Non enim impune licui..................... dem quoque scribit; mox illa prop................ per Herculem fuerat insecuta, agrum................. divinitatem et filiabus suis, quas ut ipsas h..................... dium a Larentiniana Romanorum numina digni........... s ola de tot uxoribus Herculi cara, sola enim dives.......... or Cerere quae mortuo placuit. Tot exemplis et vo............ quis non [0600B] deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit, quod decorior Ganymedes aut carior suo amatori....? Apud vos mortuis coelum, viam ab inferis ab astra subigitur. Pass.......... ta ascendunt. Ne multum putetis vos praestare regibus vestris.

 
 

11. Non contenti eos deos asseverare, qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut si deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, [0600C] quae infantem in utero....... hinc Vitumnus, et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat.....: dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum prin........... et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae.................... us dictae. Perverse natos.......... to Prosae carmentis esse provin.................... et ab effatu Farmus, et aliis a lo.............. nem ad cavendum sumministrat.......... rix et Albana, et una Rucinia. Mirum.......... non esse provisos. Exinde et primi cibi sum............ Potina et Eluda, et statuendi infantis sta......... do, Abeona, et Domiducam, et habent Edeam....... ae et malam. Item voluntatis, Volumnum, Voletam......... Paventinam, Pavoris, Spei, Venilliam; voluptatis, Volupiam..... ntiae, [0600D] Praestitiam; aeque ab actu, Peragenorem: a consiliis Consum; juventam, novorum togatorum; [0601A] virorum jam, fortuna barbata....... nuptialibus disseram. Afferenda est ab afferendis dotibus ordinata....... dor, et Mutunus et Tutunus, et dea pertunda, et Subigus, et Prema..... parcite, dei impudentes, luctantibus sponsis nemo intervenit... quorum votum est foris gaudentes erubescunt.

 
 

12. Et quonam usque deos... quia disserendum, quales deos receperitis, quantum vobis erus.... Rideam vanitatem, an exprobrem caecitatem, est admodum incertum. Nam quot deos, et quos utique producam? majores, an et minores? veteres, an et novitios? mares, an et foeminas? caelibes, an et le,.....? artifices, an et inertes? rusticos, an et urbanos? cives, an et peregrinos. Tot enim familiae, tot nationes sensus bona fide quaerunt, ut dispici et distingui [0601B] describique non possint, ut quanto diffusa res est, tanto substringenda nobis erit. Et ideo, quis in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi, illos omnes homines fuisse: non quidem ut cognoscatis, nam quasi oblita agitis, compendio ab ipsa despiciendi ratione summam originem generis illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Jovem, Junonem et Minervam refert, nobis excidisse debet, omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Jove, quam Coelum Saturno; de Coelo enim et Terra Saturnus. Et tamen Coeli et Terrae originem omitto. Erant inde caelibes diu et orbi, antequam mariti et parentes. Longo scilicet aevo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem. [0601C] Denique simul coepit et Coelo vox insolescere et ubera terrae lapilliscere, faciunt nuptias inter se. Credo, aut Coelum descendit ad sponsam, aut Terra ascendit ad sponsum! Concepit tamen Terra de Coelo et peperit illa Athos, Athos Saturnum mira ratione. Utri parentum similis? Sed et peperit, certe ante Saturnum neminem procreaverunt, nisi unam postea Opem, exinde de subole cessatum est. Nam Saturnus quidem Coelum castravit dormientem. Legimus Coelum genere masculino; caeterum quomodo pater, nisi masculinus? Sed et unde castrandum? falx illi: hoc s.. l... Nondum enim Vulcanus artifex ferri. Terra vero orbata distulit, etsi adhuc juvenili aetate, alii nubere. Sed nec habebat Coelum..... tamen nisi illam Mare amplectitur, sed olet salsuginem.... aquis assueta. Ita [0601D] Saturnus unicus masculus Coeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae jungitur. Nondum leges, quae [0602A] incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. Itaque filios virili sexu devorabat; melius ipse, quam lupi, si exponeret; timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. Nato mox et abalienato Jove, saxum infantis ementiti deglutivit. Hoc ingenio diu securus, tandem filio, quem nondum digesserat, in tenebris adulto oppressus regnoque privatus est. Hunc vobis patriarcham deorum, Coelum et Terra, poetis obstetricantibus, procreaverunt. Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari, tempus esse, et ideo Coelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum, quia tempore omnia dirimantur, et ideo voratorem suorum, quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. Nominis quoque [0602B] testimonium compellant: Cronium dictum graece, ut Chronon; aeque latini vocabuli a sationibus rationem..... ut, qui eum procreatorem conjectantur, per eum seminalia coeli in terram deferri. Opem adjungunt, quod opem videndi semina conferant, et quod opere semina evadant. Quae oro, hujus translationem..... ponas. Aut Saturnus fuit, aut tempus. Quomodo Saturnus..... quomodo tempus? Utrumque enim non potes, corporale in eo..... mare. Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate?..... hominis, aut fabulam hominis, aut famulam hominis in sua specie, non in tempo.... Quid sibi vult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? Saturnum neque ideo qui.. d.... tempus, aut dum eum tempus facis, jam nec hominem vis fuisse. Pla.... s [0602C] omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quodvis, quod non fuerit omnino; vacat fingendi locus, ubi veritas est. Cum autem Saturnum constat vixisse, frustra demutatis; non conceditur vobis, quem non negabitis fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest. Exstat apud litteras vestras usquequaque Saturni census, legimus apud Cassium Severum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quive alii antiquitatem canos collegerunt. Nec fideliora vestigia..... quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas tetras et Attica hospitia Italiae, vel, ut tunc vocabatur, Oenotriae, consedit, exceptus ab Jano sive Jane, ut Salii vocant. Mons, quem coluerat, Saturnius [0602D] dictus; urbs, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno vocabatur: [0603A] tali teste terram, quae nunc dominatur orbi etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. Ita si homo Saturnus, procul dubio de [homine] , imo quia homo, non utique de coelo atque terra. Sed cujus parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum eorum filium dici, quorum possunt omnes videri. Quis enim non coelum ac terram patrem ac matrem venerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes de coelo advenisse dicuntur? Proinde.... semper eg.... repentino, ubique inolevit coelitem dici. Nam et vulgo generis incertos terrae filios jactitamus. Nihil allego de statu antiquitatis, qua... rudes tunc agebantur et oculi et mentes hominum, ut cujuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, [0603B] nedum et regis, et quidem primi. Adhuc de Saturno immorabor, quod et caeteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione; nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur. Ante enim Sibylla, quam omnis litteratura, exstitit. Illa scilicet Sibylla, veri vera vates et cujus vocabula daemoniorum vatibus induistis. Ea senario versu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus ejus exponit: decima, inquit, genitura hominum, ex quo cataclysmum prioribus accidit, regnavit Saturnus et Titan et Jamfetus, Terrae et Coeli fortissimi filii. Si qua ergo, vel vestris.... oribus litteris vestris superioribus, sed idcirco magis proximis.... in illius aetatis, fides adjacet. [0603C]

 
 

13. Satis de Saturno et Prosapia ejus.... um est, homines fuisse. Tenemus compendium, in caeteros originis praescriptionem, ne per singulos evagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis, gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus natales cucurrerunt patriae sedes, regna monumenta l.... qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos confitentur, deos non putent. Sed enim manifestis vis sua adsistit; quos a primordio non..... divinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniaverunt. Hic igitur consisto..... alle..... in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium,..... vestra..... cedatis jam necesse [0603D] est, aliquem summum dominatorem..... allegendi potestatem, et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest, qui non ipse dominetur. Caeterum si potuerunt deos sese facere post mortem, a.... [0604A] deterioris conditionis ab initio esse voluerunt; aut si nemo est, qui deos fecerit, quomodo facti dicentur, qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur vobis renuendi locus, esse mancipem quemdam divinitatis. Perspiciamus itaque caussas allegandae mortalitatis. in coelum. Harum duplicem rationem credo proferetis: aut enim illu........ quis idem praestans facit, ut habeat vel amminicula vel munimenta vel etiam ornamenta fastigii sui; aut meritorum necessitas..... s dignis quibusque. Aliud quid suspicari non datur. Nemo........ giendo alicui, aut non sua aut illius caussa facit. Sed neque....... petere numini inest tanta et potestas, ut scilicet..... faciat, si tanta humanitas irrogetur, qui egeat opera vel adjumento quorumdam, et quidem mortuorum, quo mirum magis, [0604B] cum alios sibi immortales instituere potuisset. Nec diutius de...... tus conquiret, qui humana divinis comparavit. Sa..... rior opinio est, discuti debet, si deus reminis............ buta si pristinis viris........... recogitandum. Quod exinde nemo dig...... si capere jam locus non potest. Tantis videlicet................ a meruerit antiquitas. Ergo an meruerit, re........ meruisse, proponat ipsius merita. Si quid in cunabulis......... litatis, valent ad suffragium divinitatis, incestorum....... Opem et Saturnum fratres recepistis. Furtivus infans...... ter dignus et tecto et ubere humano, meritoque incre........ tam mala manebant. Adultus denique qualemcumque genitorem,...... licissimum, regem aurei scilicet seculi, sub quo laboris inopiae...... ac pax quiescebat sub quo nulli [0604C] subigebant arva coloni,........ tellus nullo poscente ferebat. Sed oderat patrem incestum ejus.... castratorem..... Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum dictum putem: του πατρος το παιδιον. Tam pius pater, quam pius filius....... m tunc legibus ageretur, in duos culleos dividi Jovem decuit...... dubitaret, libidine ab incesto corroborata, in leviora, id est,........ et stupra diffundere? de quo poetica sic lusitavit. Quomodo..... de fugitivo palam factum solemus et operam ejus percon....... abusui nundinare? modo in pretia luxuriae eum figurando.... bovem aut pretium bovis pensaverit, et imbrem pergulis.... aditum pecunia ruperit? modo in similitudines actuum ip....... im, qiu rapuit, cycnum, qui cantaverat. Adeo non fabulae istae sunt de fa........ sit an [0604D] non lasciv.......... na hominum, quos........ emissa jam pridem a fide per incr....... non est nobis extensius agendum. Si enim et re........ pibus et proseminatoribus [0605A] suis morata plebs eadem q...... natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum........ quanto deterior, qui non melior? privato enim titulo Jovem optimum...... tis, et est Virgilii aequus Jupiter optimus. Proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, injusti, cui nullam insignem infamiam fabula reliquit..... deus fieri non fuit dignus.

 
 

14. Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adjiciam. De ipso quidem Hercule....... ma responsionis, an dignus coelo et divinitate, sic enim pro va.... meritis addicunt divinitatem? Si ob virtutem, quod feras constan... rit, quid tam memorabile? nonne ludo puniti, vel etiam ad... arenariae vilitatis [0605B] plurimas in unum, et quidem studiosiores.... ciunt. Si ob peragratum orbem, quantis ad locupletibus dulcis.... tas, aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt, Asclepiadem Cynicum unica vaccula, cujus et dorso vehebatur, et si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si..... etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos omni....... as plurimas........ s ille Pompeius......... qui nec hostias al...... n unum agnulum Byrsae Cartha..... re. Quo magis Scipio, quam Herculis, ob.... ti deputatur? Adjicite potius tituli Hercula....... rum, uxorum, et foetas Omfales, et ob decori pueri amissio... desertam militiam Argonautarum. Adjicite ad gloriam post turpi.... am, etiam furias ejus; auctorate sagittas, quae filios et [0605C] uxorem.... erunt; qui tunc dignius rogo sese irrogasset prae dolore parti....... Qui uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis metu... honesta morte moreretur. Hunc vos de pyra in coelum suble.... a facilitate, qua et alium ignis et divini confectum, qui pauca e... ingenia commentus, dicebatur mortuos ad vitam recurasse... filius, tam homo, quam Jovis nepos, Saturni pronepos.... spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit...... repertum, turpius Jove educatum, canino scilicet ubere...... nemo negare potest; fulmine haustus est. Malus Jupiter,... sus est, impius in nepotem, invidus in artificem. Sed enim pin....... um ejus non occultavit, cupiditatem et avaritiam lucri... atam, qua quidem ille vivos ad mortem, non mortu.... praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur [0605D] etiam mater ejus eodem casu obisse; merito... sam m... bestiam ediderat iisdem quasi scalis ad coelum erupisse. Et tamen Athenienses scient ejusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant, quasi non et ipsi Thesea suum adorent: Mer.... deum, qui nisi conservatricem suam in littore [0606A] peregrino deliquit, eadem oblivione, imo amentia, quae patri caussa mortis fuit.

 
 

15. Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis, et audaciter dei... tratis. Sic opinor digni de coelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Jovis expletus. Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios cancros in coelum transtulistis. Differo de his quos in oraculis.... et testimonium hic divini, qui et tristitiae deos arbitros esse vultis.... dius, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi non permittendo damnastis. Item Caeculus, qui oculos sensu exani.... Orbana, quae in orbitatem semina exstinguat, et ipsius Mortis.... Ut caetera transvolem, etiam locorum urbis, vel loca, deos ar.... patrem, et diva Arquis et Lana et montium [0606B] Septemontium.... illi faciunt, qui in iisdem locis aras vel aedes habent, praeterea.... in alieno loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum.... et Levicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus, et Cardeam a cardinibus, et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos ap.... num Janitorum adorantur. Quid enim magnum? cum et habeant in lupanaribus, in culinis, et in imo carcere; in i.... itaque propr.... aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distribuuntur, taliter, ut caeteris deis opus non sit. Imo cum privatim apud Romanos deputentur, quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia illos praeesse voluerunt in omni genere humano, et in omni gente proveniunt; ubi praedes eorum, non modo honore, sed [0606C] ipsa quoque notitia carent. Sed enim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt?

 
 

16. Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, non confitemini prius fuisse quae invenirentur. Cur ergo non auctorem potius honoratis, cujus haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores?... quam invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit;.... ministerium institutoris; a quo et ipse institutus est qui invenit.... sum quod invenirentur. Ficum viridem Romae nemo noverat.... um Cato senatui intulit; ut quo jam provincia hostilis esset; cui sub.... semper instabat exprimeret. Cerasum Cn. Pompeius de Ponto.... Italiae provulgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum.... ruisse praeconium divinitatis. Tam vanum hoc, quam [0606D] etiam.... commenta deos haberi; quibus si comparentur nostrae aetatis.... o dignius posteris, quam prioribus consecratio competisset.... on in omnibus jam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano instruente novitatem; atque adeo quos ob artes sanctifi... in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatos. [0607A]

 
 

17. Denique.... toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas voluit, posteritas c.... superstitionum.... l.., praesumptio, cui.... bemus; propterea scilicet Romanos totius orbis domi.... se, quod officiis religionum meruerint domina.... cis praevaleant. Nimirum Sterculus.... hoc imperium.... seu Romanorum distin.... tem extraneo potius.... tores et destitutores in.... ti, sepultique sunt. Ita nempe.... oblitus antrum illud Idaeum.... dissimum odorem. Nonne omni Capitolio..... ut illa potius terra regnaret,... posthabita Samo dilecta, et utique Aeneadarum ignibus adoleri....

 
 

 

 
 

Hic illius arma,

 
 

Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,

 
 

Si qua fata sinant, jam tunc tenditque fovetque.

 
 

Misera adversus fata non valuit. Nec tamen tantum [0607B] honoris Romani satis decreverint, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. Si dei isti conferendi in pote.... uit enim Jupiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto.... regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur. Itaque.... mines facit, et dedititius Admeti cives romanos imper.... lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo.... timebat deum verum constanter praenuntiare regno exc.... potestate regnandi quoque velut in urbes suas tueri....... potuissent. Si Romanis praestitisse valuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit? vel cur Delfos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? Servarint urbem Romam, qui sua perdiderunt! Si hoc religiositas Romana meruit; atqui, non [0607C] post summum imperium auctis jam rebus superstitio [0608A] quaesita est? etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris, aut templis res vestras divina frustrabant. 28 Frugi religio et paupertina superstitio, altaria temeraria, vasa sordida, et nidor.... ex illis, et deus ipse nusquam.... religiosi, quam majores, quia religiosi. Atquin quomodo......... religionem, et deorum profundissimam curam imperium Romanis.... videri possit, quod laesis potius dei sanctum est? Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro........ ib. et dei urbis. nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et civium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et sacrorum. Tot sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de deis quot de gentibus triumphi. Manent et simulacra captiva, et utique senti.......... [0608B] os non amant. Sed quia nihil sentiunt, impune laeduntur......... laeduntur, frustra adorantur. Itaque quorum fastigium.......... adultum est, non possunt videri religionis meritis, excrevisse..... nis sive laedendo creverunt. Regnum universae nationes temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii..... aut penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu, et de propitiorum deorum mora....... cessit universa pene dominatio. Sors temporum ita volutat..... Quaerite quis temporum vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tanquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi ei.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»