0160-0220- Tertullianus - De Baptismo Et De Poenitentia. Adnotationes
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 1135 - 1206A
|
IN LIBROS TERTULLIANI DE BAPTISMO ET DE POENITENTIA,
|
ADNOTATIONES R. P. D. CORBINIANI THOMAE,
|
MONACHI BENEDICTINI, E CONGREGATIONE
|
S. SPIRITUS IN BAVARIA.
|
|
|
MONITUM.
|
[1135D]
Domnus Corbinianus Thomas, Augustae Vindelicorum, anno 1694 natus, monachum induit in imperiali monasterio Elchingensi, anno 1715. Multos annos in universitate Salisburgensi, magna doctrinae fama, mathematicas tradidit disciplinas.
[1136D]
Postea sacrae theologiae professor cooptatus, omnium, sicut prius, sibi conciliavit admirationem. Dum his rite obeundis muneribus insudaret, plurima nihilominus elegantissima doctissimaque opera diversi generis in lucem edidit, quorum catalogum repraesentat D. Ziegelbauer, in sua
Hist. rei liter.
[1137A]
Ord. S. Bened.,
t. II, p. 220; t. IV, p. 265, 304, 311. Vid. etiam
Biblioth. génér. des écrivains de l'Ord. de S. Benoît,
t. III, p. 134. Nec his contentus fuit Thomas noster; namque attendens, ut ipse ait, «quod ea (SS. Patrum lectio) clericis praesertim in omnem aetatem summe proficua ac delectabilis... esset,» Tertullianum aggressus est, et librum
de Praescriptionibus,
atque
de Baptismo et Poenitentia
publici juris fecit (Salisburgi, 1752, 1755). Sed «ut afer ejusdem (Tertulliani) stylus velut exustae illius Carthaginis favillis nonnunquam obsitus et obscuratus est, quamquam ii quoque qui eumdem carpunt, mire se ab eodem capi nonnunquam ipsi fatentur; ita pleraeque ejus sententiae lucem sibi infundi jure postulant: idque eo magis, quod
[1137B]
hic auctor vetustissimus, ac ex latinis unus sit quem sibi ex reconditissima illa aetate prope integrum vindicavit posteritas, ex quo disciplina illorum temporum, maximeque in ecclesiis africanis, quae primam originem suam debent Romanae, atque adeo ab hac primitus illam acceperant, ad nostram usque notitiam profecta fuit: quae res sane in theologia dogmatica haud parvi momenti aestimanda est.» Inde adnotationes quam plurimae, quibus Tertulliani tres hos libros adornavit D. Thomas, quasque ad calcem hujus tomi secundi rejicere debuimus, siquidem
[1138A]
tardius in nostras manus pervenerunt, ut suo quaeque loco insererentur. Si quis forte queratur quod notae illae «velut spiculo minuta quaeque conquirant,» respondet D. Thomas se «non doctis haec scripsisse, sed docendis»; quibus addit «etiam multo leviora quandoque sat negotii facessere posse.» Aliquot tamen notulas passim omisimus, brevitatis caussa; at, lectoris utilitati simul et voluptati consulentes, intercalarem retinuimus dissertationem ad Baptismum et Poenitentiam spectantem, duasque alias
de usu et auctoritate Tertulliani,
breviores tantum ac jejuniores, interdum etiam extra scopum vagantes, utcumque licuit, prooemio refundendas curavimus. Cur autem speciatim libros
de Baptismo et de Poenitentia
vulgaverit et adnotaverit D. Thomas noster, ab ipso discimus, in supra dicta praefatione: «Hunc
[1138B]
igitur auctorem, inquit, studiosorum manibus inserere volui, tum ut quis Baptismi et Poenitentiae sacramentorum, ad salutem maxime necessariorum, in primitiva Ecclesia ejusque altero mox saeculo, cum traditiones adhuc recentes erant minimeque suspectae esse poterant, usus fuerit, nonnihil accuratius perspiciant; tum ut antiquorum Patrum scripta non cursim nimisque properanter transmittere, sed iisdem paulo magis immorari, non tamen uni eidemque penitus immori, discant; sic enim illis debita aestimatio, hisque ipsis ingens utilitas voluptasque accedet.» EDD.
|
|
|
ELENCHUS CAPITUM LIBRI DE BAPTISMO.
|
|
I.
Utilitatem et occasionem hujus scriptionis aperit.
|
II.
Increduli simplicitate Baptismi et magnitudine effectus offenduntur, quae magis admirationi ipsis esse deberent.
|
III.
Elemento aquae jam in mundi primordiis singularem vim et efficaciam
animandi
insertam fuisse demonstrat.
|
IV.
Elementum aquae prae caeteris, ut ad sanctificandam animam assumeretur, idoneum fuisse ostendit.
|
V.
Majori utique jure a Christianis, quam gentilibus, vim expiandi peccata, in aqua constitui docet.
|
VI.
In aqua per Baptismum emundatos ad majora Spiritus Sancti dona nos praeparari docet.
|
VII.
De
unctione post Baptismum adhiberi consueta.
|
VIII.
De
impositione manuum post Baptismum, illiusque significatione.
|
IX.
Variis Baptismus figuris in Veteri Testamento praemonstratur, et in Novo confirmatur.
[1138C]
|
X.
Quomodo Christi Baptismus differat a Baptismo Joannis?
|
XI.
Christum non quidem per semet, attamen per Apostolos baptizasse.
|
XII.
An Apostoli etiam ipsi, et quo Baptismo abluti fuerint?
|
XIII.
De necessitate Baptismi omnibus hominibus inducta.
|
XIV.
Quomodo intelligendum sit illud S. Pauli
I
Cor. c.
I, 17, Non misit me Christus baptizare,
etc.?
|
XV.
Unum aquae Baptismum esse, ac proinde iterari non posse.
|
XVI.
De Baptismo sanguinis.
|
XVII.
De ministro Baptismi, ordinario et extraordinario.
|
XVIII.
De subjecto Baptismi.
|
XIX.
De tempore Baptismi conferendi.
|
XX.
De praeparatione ad Baptismum necessaria.
|
|
Notae ad caput primum.
|
|
[1137D]
Aquae nostrae.
Vulgaris nimirum ac elementaris, ceu quotidianis
nostris usibus
ubivis obviae, et pro Baptismo, ad salutem nostram tam necessario, paratu facillimae.
Quia.
Prope est ut malim
quae,
videlicet
aquae. Delictis.
Non peccati tantum
originalis
(unum enim
[1138D]
idemque id in omnibus est), sed
personalium
quoque, ut infra
cap.
V.
|
Caecitatis.
Sicut enim
caecitas
est quaedam
mors
oculi carnalis, eumdem omni suo vigore ac velut vita orbans, sic e contrario per Baptismum animae oculo, per peccatum
[1139A]
excaecato,
visus
restituitur, isque nova gratiae
luce
perfunditur, ut adeo de baptizatis illud Apostoli
ad Eph. 5, v.
8, vere dici possit:
Eratis aliquando tenebrae, nunc autem
LUX
in Domino.
Unde facile intelligitur illud Clementis Alex.
Lib.
I
Poedagog. cap.
6, dictum: Βαπτιζομενοι φωτιζομεθα, φωτιζομενοι υιοποιουμεθα, υιοποιουμ τελειουμενοι απαθανατιζομεθα, i.e.
Baptizati illuminamur, illuminati in filios adoptamur, adoptati perficimur, perfecti immortales reddimur.
Et mox Baptismum φωτισμα,
illuminationem,
appellat,
per quam, sanctam illam et salutarem lucem intuemur, hoc est, per quam id quod est divinum, perspicimus;
sed de hoc fortasse alibi.
Liberamur.
Atque ideo hoc Sacramentum
felix
esse dixit, quod nos nimirum sic
felices
reddat.
Digestum.
Substantive hic accipitur, ut apud
Digestum Vetus et Novum;
sic etiam Noster,
L.
IV
adv. Marc. c.
3, Literas
Digesta
vocat, eo quod in illis fidei nostrae Doctrina suo ordine distributa atque
digesta
habeatur.
[1139B]
Cum maxime.
Seu
quam maxime,
ut apud Cic.
pro
Cluentio
et alibi.
Formantur.
Pro
informantur,
seu pleniori quadam mysteriorum fidei notitia imbuuntur.
Portant.
Loquitur de iis qui in fide adhuc rudes sunt, neque rationes, cur credant, dare possunt, ac fontes, ex quibus fides ipsa profluit et vias traditionum, per quas ad nos veritates credendae defluxere, ignorant: itaque fidei
intentatae
(nondum satis examinatae), attamen
probabili
(ab aliis, nimirum magistris suis,
approbatae,
et reipsa etiam a cunctis approbandae), a prima pueritia eidem innutriti,
per imperitiam,
seu ex defectu plenioris notitiae,
simpliciter
inhaerent.
|
Istic. Carthagine
nimirum in Africa, ubi Tertullianus haec scribens agebat.
Caiana haeresi.
De propudiosissima hac haeresi vide Tertullianum nostrum
de Praescript. cap.
XXXIII et XLVII. Hos autem
Caianaeos,
seu
Caianitas,
inter alios suos errores omnem baptismi vim sustulisse, S. Aug.
[1139C]
in
L. de Haeresi ad Quodvult. haer.
15, perhibet.
|
Venenatissima.
Virulentissimum reptile, Latinis
vipera,
quasi
vivipara,
appellatum, quod non, aliorum serpentum instar, ova, sed
vivos foetus
excludat: vel, ut Martinius in
Lexic.
ait, quod
vepreta
(namque Veteres
vipre,
pro
vepre,
dixisse ferunt) amet: vel quod
vi pariat,
sobole tam laboriosi partus velut pertaesa, ac ipsum proin matris uterum, quasi per summam impietatem, erodente: ut adeo Pierius
L.
XIII.
Tit. de Vipera,
ab Aegyptiorum sacerdotibus filios, adversus matrem conspirantes, per
viperae hieroglyphicum
denotatos fuisse testetur. Sed et apud Graecos quidam
viperam
idcirco εχιδναν dictam esse volunt, παρα το εχειν εαυτη την γονην αχρι θανατου: quod
in utero suo foetum usque ad interitum suum contineat.
At nimiae huic veterum credulitati experientia, ut jam olim Theophrastus advertit, reclamat. Caeterum textum illum sic quidam, nec male, interpungunt:
vipera, venenatissima doctrina sua,
etc. Denique autem, quam
viperae
nomine denotat, mox inferius aperte, nomineque
[1139D]
suo prodit.
Rapuit. Corripuit,
vel
ad
se,
suamque pestilentissimam haeresin,
rapuit. Naturam. Viperarum
scilicet.
Fere.
Alii
fera,
quod Junio jure displicet. Itaque
fere
hic pro
plerumque
omnino retinendum.
Aspides.
Ασπις, ιδος,
Graecis clypeum
proprie significat. Atque inde Aristophanis Scholiastes
aspides
quoddam serpentum genus dictum putat, δια το εις κυκλους πολ ελισσομενον,
propterea quod in multos circulos convolvi soleat,
hacque sua convolutione
orbicularem
figuram, qualis tunc communiter
clypeis
erat, induere. Quanta autem veneni vis aspidibus sit, vel solum id documento esse potest, quod Kircherus
Mun. subterr. L.
IX,
sect.
I,
c.
3, de sodalium suorum quodam refert: «qui cum
aspidem
in arbore sedentem percuteret, illa vel solo halitu ita percutientem intoxicavit, ut sideratione quadam hominem toto
[1140A]
triennio immobilem redderet, ex qua et, nullo remedio tali veneno pari, postmodum occubuit.» Haec ille. Sane etiam Cleopatram morsu
aspidis,
suamet manu pectori admotae, nec jam amplius proficientibus
Psyllorum
remediis, interiisse, Suetonius
in Augusto c.
17, author est. Non igitur mirum, quod
Deut.
XXXII,
v. 33, venenum aspidum insanabile,
et
Ps.
XIII,
v.
3, universim de impiis,
Linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
dicatur. De insuperabili hujus veneni potentia vide quae reverendiss. n oster Calmetus
in Psalm.
XC,
v.
13, et Bochartus in
Hierozoito P.
II,
L.
III,
c.
5
et
14, habent.
Reguli. Regulus
serpens, Graecis Βασιλισκος, ideo dictus esse fertur, quod candida in fronte macula, velut
regio
quodam diademate, praefulgeat, vel quod, cum admodum parvus sit, immanitate tamen veneni, reliquos etiam maximos serpentes vincat, et hominem, ni fugerit, solo
halitu,
quin et si prior ille hunc viderit, vel
aspectu
enecare soleat. Et haec veterum communis
[1140B]
persuasio erat, ut apud Aelian.
de
Hist. anim. L.
II,
c. 5 et
7, nec minus Plin.
H. N. L.
VIII, c. 21, videre est. Certe autem Deus per Jeremiam c. VIII,
v.
17, velut maximam plagam Judaeis comminatur:
Ecce ego mittam vobis
(quod Vulgata per
regulos serpentes,
LXX vero per οφεις θανατουντας,
serpentes lethiferos,
reddunt)
quibus non est incantatio,
seu contra quos nullum magicae artis carmen proficit. Ex galli gallinacei, jam annosi, ovo excludi aiunt. Exhibentur enimvero in quibusdam Museis, ut ipse non semel vidi,
basilisci,
bipedes, alati, serpentina cauda insignes, et a forma galli gallinacei non valde, nisi quod implumes sint, alieni: quos tamen alii
rajas
pisces ex minorum genere esse, ac in illam figuram artificioso dolo accommodari solere, affirmant. Certe autem a veteribus,
Plinio, Aeliano, Solino,
etc., non inter
aves,
sed veros
serpentes
referri constat. Denique vero insigniores nostrorum temporum Medici
[1140C]
et Philosophi
Basiliscos,
eorumque praecipue natales, ad fabulas amandare non verentur.
Sectantur.
In arenosis enim desertis, saxosis montibus, ac maxime in veterum aedificiorum ruinis, praecipue stabulari dicuntur.
Nascimur.
Inter Sibyllina oracula circumfertur
Sibyllae Erythreae,
vel, ut alii malunt,
Cumanae,
carmen quoddam
acrostichum,
viginti septem versibus comprehensum, cujus initium hoc est: ICQUS. Cum ergo ιχθυς appellarunt: Graecis
piscem
significet, quidam antiqui PP. Christum Ιχθυν
In quo nomine
(ait S. Aug. L. XVIII, de C. D. c. 23)
mystice intelligitur Christus, eo quod in hujus mortalitatis abysso, velut in aquarum profunditate, vivus, hoc est, sine peccato, esse potuerit.
Licet autem haec oracula ab antiquis PP.
Justino M., Theophilo Antioch., Athenagora, Clem. Alexandr., Eusebio, Lactantio,
etc., magni habita, atque contra Gentiles, fortium telorum instar, contorta fuerint,
[1140D]
attamen ipsis quoque gentilibus, non tantum Celso apud
Orig. L.
V
contr. eumd.,
sed et Dionysio Halicarnass.
L.
IV
Ant. Rom. c.
70, et huic quidem Terentii Varronis authoritate nixo, illas
Sibyllarum acrostichides
mere supposititias esse persuasum erat: quin et longe communior jam criticorum sententia habet, diu post Sibyllas, et quidem circa
A. C.
130 sub Hadriani imperio a quodam Christiano, ut nostram Religionem gentilibus commendaret (cujusmodi piis fraudibus nec Apostolicam aetatem caruisse ex Euseb.
L.
III
H, E.
c. 7, aliisque constat), afficto
Sibyllae
nomine procusas fuisse. S. Aug. eod.
L.
XVIII,
c.
45, de illis subdubitare visus est, inquiens:
Nisi forte quis dixerit, illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine, vel aliorum, proferuntur,
etc. Similia
cap.
47 habet. Num vero, oppones,
acrostichis
haec, jam ante Christum natum a Cic.
l.
II
de Divin.
laudata Christiano
[1141A]
adscribi possit? Repono: Equidem Tullio ejusmodi carmen, nomine
Sibyllae,
nequaquam tamen illud, quod tam clare Christum, sed aliud, quod obscure nescio quem regem Romanis imperitaturum praesagiebat, notum fuisse, multorum opinione in
Julio Caesare,
Regis titulum tacite ambiente, implendum. Et jam
percrebuerat fama
(ait Sueton. in Jul. Caes. c. 79)
L. Cottam XV-virum sententiam dicturum, ut, quoniam libris fatalibus
(Sibyllinis nempe, quorum custodiam et inspectionem uni Collegio XV-virali demandatam fuisse constat)
contineretur, Parthos, nisi a rege, non posse vinci, Caesar Rex appellaretur;
quod idem Suet. mox
c.
80, luculentius confirmat. Atqui illud ipsum carmen eujusdam Sibyllae, divino oestro percitae, fuisse, Tullio incredibile videbatur:
hoc scriptoris est,
inquienti,
non furentis: adhibentis diligentiam, non insani. Atque ego quidem citius adulatoris cujusdam, sibi Caesaris gratiam aucupaturi, fuisse crediderim.
Neque autem acrostichum hoc carminis genus tunc ignotum erat, quippe jam ab
Ennio,
qui Cicerone
[1141B]
plusquam 60 annis antiquior erat, frequentatum, atque ab eodemmet Tullio
ibid.
celebratum. Quid vero? ais, an ab antiquis Patribus spuria illa oracula contra Judaeos ac gentiles, ad persuadendum veri Messiae adventum adducta, aut verius per eadem illis illusum fuisse, credamus? Resp. id bona fide, nec inepte, contra gentiles praesertim, factum fuisse, nimirum non ut authoritatem hujusmodi oraculis conciliarent, sed ea, qua apud illos jam alias pollebant, instar
argumenti,
ut vocamus,
ad hominem
uterentur. Et denique primis illis Ecclesiae Patribus, unice nimirum in Religione vera, quoquo poterant modo, propaganda defixis, non vacabat, critico examine ejusmodi scripta dijudicare. Quare et
Hystaspis,
et
Mercurii Trismegisti
libris,
Actis Pilati,
quibusdam
Evangeliis,
omnium jam judicio apocryphis, non raro usos fuisse constat. Quid miremur igitur, Tertullianum quoque ad illud putatitiae cujusdam Sibyllae acrostichum alludere, et nos
pisciculos,
Ιχθυος nostri,
[1141C]
velutque magni
Piscis,
Christi, aemulos, ab eodem appellari, ad cujus exemplum Baptisma suscipimus, et
in aquis
ejus ad spiritualem animae vitam
nascimur.
Caeterum, qui de Sibyllis plura volet, apud Dupin
Bibl. Nov. T. I. p. m.
28. etc., Caveum
de Script.
Ecc.
v. Sibylla,
Basnage
ad An. ante Chr.
4, Isaac Vossium, Blondellum, Marckium, Crassetum, aliosque plures, reperiet.
Salvi sumus.
In fide, quam per Baptismum suscepimus, atque professi fuimus, perseverando; nam
qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Matth. 24. v.
13.
Quintilla.
Obscura caeteroquin mulier, nisi ejusdem venenum, nomenque ipsum, etiam viri (
Quintillani,
pro pudor! a ppellati) sibi alliniri passi fuissent. Caeterum S. Epiph.
Haer.
49. Quintillam hanc
Priscillae
et
Maximillae, Montani
prophetissarum collegio accenset: at Basnag. in
Annal. Politico-Eccles. a d A. C. 200. n.
5, duas ejusdem nominis foeminas solerter distinguit, hancque Montani, in Phrygia Asiae
[1141D]
Pepuzianorum
magistram, illam vero Tertulliani nostri, in sola Africa collocat,
Caianae haeresi,
ut supra jam monuerat, addictam.
Monstrosissima.
Quippe in
virorum
choro principem, et jam supra
viperae, aspidi,
et
regulo
comparatam.
Jus erat.
Universim mulieribus hoc jus adimit S. Paulus
I Cor. 14, v. 34 et seq.,
garrulo huic generi, et sacros fidelium coetus nimium interturbaturo, districte silentium imponens:
Mulieres autem in ecclesia taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse viris suis,
etc. adeo
ut ne integre quidem,
id est, caeteroquin
incorrupte,
docendi, munus illis permittat. Vide infra
Cap. XVII, sub fin.
Constat autem ex hoc loco, Tertullianum, cum haec scriberet, nondum inter
Montanistas
fuisse, apud quos mulieribus publice prophetandi, ac viros ipsos (indignum!) docendi, facultas etiam cum plausu concessa erat, ut
Quaest.
[1142A]
Crit. V,
Libro Tertulliani
de Praescr.
a nobis praemissa, ostendimus.
Auferens.
Baptismum subtrahens, sine quo tamen nemo
Christianus
fieri potest.
|
Notae ad caput II.
|
Constat.
Haec sententia haereticorum perversitatem
admirantis
est, proindeque θαυμαστικως accipienda, quod scilicet ex ipsis Fidei nostrae elementis tela sibi contra nos fabricare laborent.
Obduret,
i. e.
pertinaces
ac
refractarios
reddat.
In actu,
seu
actione
ipsa, et
opere exteriori. In effectu. Interiori nempe,
ac
spirituali,
qui est
Gratia Sacramentalis,
omnem totius naturae vim, captumque exsuperans.
Repromittitur.
Simpliciter pro
promittitur,
ut passim
retractare
pro
tractare,
aliaque ejusmodi composita, pro simplicibus Noster usurpare solet.
In aqua. In aquam
putant alii; sed quid vetat retinere
in aqua?
Namque Tertullianus de
Baptismo immersivo
loquitur, tunc temporis non in Africanis solum
[1142C]
Ecclesiis, sed ferme ubilibet usitato, in quo baptizandi non tantum
in aquam immitti,
sed etiam in ea
demitti
toto corpore solebant. Sed nos de hoc Baptismo alibi.
Tinctus.
Noster perpetuo pro graeco baptizare tingere ait.
Resurgit.
Subita enim immersio, atque ex aqua Baptismi emersio, non eam, quam alias balnea solent, munditiem corpori, at multo majorem animae conciliat.
Eo,
pro
eapropter. Aeternitatis.
Seu
salutis aeternae,
cui per baptismum
initiamur. Solemnia. Sacrum solemne
Festo (veteri Grammatico) dicebatur,
quod certis temporibus annisque
(unde et
anniversaria,
quasi
anno
quolibet
vertente
praecipue celebranda) fieri
solebat,
pro populo maxime, et publico sumptu, ut erant
Agonalia, Carmentalia, Quirinalia,
etc.
Arcana. Sacra seclusa
vocabant veteres, Graeci Musthvria, seu
abscondita. Arcanum
autem, genus quoddam Sacrorum erat, quod, teste rursus Festo,
[1142C]
fiebat ab Auguribus, adeo remotum a notitia vulgari, ut ne literis quidem vulgetur, sed per memoriam successorum celebretur.
Talia erant, quae seclusa plebe celebrabantur, ut
Nyctelia,
apud S. August.
L.
VI
de C. D. c.
9. Item
Samothracia
Cabirorum, seu deorum potentium, de quibus Noster in
Apol. c ap. 7, Eleusinia
in Attide, etc. ob suam turpitudinem αρρητα (
infanda)
dicta: quibus accenseri merentur ea, quae apud Romanos
Bonae Deae
fiebant. Inter arcana quoque erant sacra
Mithriaca,
de quibus Noster in
L. de Corona Milit. c. ult.,
et nos in
L. de Praescript. c.
XI,
Not. h.
et infra
Cap.
V. Maxime autem Tertullianus hic intelligit illa sacra, ad quae
ablutionibus
quibusdam sacrificantes initiari opus erat: ut erant
Dei Aesymnatis,
de quibus Pausanias
in Achaic. c.
226, aliasque passim.
Suggestu. Suggestus
proprie est locus quidam editior, ex multarum rerum congerie aut aliarum
super
alias
gestione,
factus. Itaque demum
suggestum
appellabant Latini quemcunque locum editiorem,
[1142D]
ut erat ille in
Campo, Martio,
ex quo Magistratus concionabantur: imo et ipsa ejusmodi oratio
suggestio
nominabatur, de qua Vopiscus c. 19;
Referimus ad vos, P. C., pontificum suggestionem.
Accipitur etiam generaliter pro
apparatu,
ut apud Nostrum L. de Spect. c. 7:
Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen pompa praecedit,
etc. Et ibid. c. 12:
Idem de apparatibus interpretabimur, in ipsorum honorum suggestu deputandis,
etc. Item in L. de Idol. c. 18:
Jam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum,
etc. Sic etiam Caesarum
imagines aureae et argenteae,
quae super hastam aliae super alias affixae legionibus praeferebantur,
suggestus
nomine veniebant, ut rursus apud Nostrum Apol. adv. gent. c. 16:
Omnes illi imaginum suggestus insignes morilia crucium
sunt. Sumitur et pro
ornatu muliebri
in vestibus, ut in L. de Veland. Virg. c. 12:
Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem
[1143A]
.
....... uno habitu negantes, quod toto suggestu profitentur.
Et in L. de Cult. Foem. c. 2:
Jam non tantum confictae et elaboratae libidinis suggestum recusandum a vobis sciatis,
etc. Singulariter vero pro ornatu capitis, et capillorum convolutis cirrhis ponitur, ut est illud
Statii, l.
I,
Sylv.:.
..... Celsae procul aspice frontis honorem, Suggestumque comae. Nonnunquam etiam pro
subministratione
accipitur, ut rursus apud Tertull. L. adv. Hermog. c. 16: Si
mali auctor est ipse, qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum. Exstruunt.
Indigitat autem hic praecipue immanem illum
ludorum, vestium, conviviorum,
etc. luxum, qui in quibusdam sacris gentilium adhiberi consueverat.
Potestatem.
Enimvero haec Dei attributa sunt, quae se invicem maxime commendant, cum in infinita Potentia tanta relucet operum Divinorum simplicitas, in tanta simplicitate infinita Potestas.
[1143B]
Sane vero Author naturae brevissima via, nec multo instrumentorum apparatu utitur, nihil facit frustra, non multiplicat entia sine necessitate, etc., sed suam Potentiam quam paucissimis mediis adstringit; quin et ea ipsa, quae ad merum
ornatum
universi condita fuisse videntur, suam tamen
simplicitatem
habent; neque ipsius etiam ornatus Deus operibus suis plus adhibet, quam necessarium sit ad finem, a Summa Sapientia praefixum, obtinendum. At ferme contraria omnia in humanis eveniunt; nam infirmitatem
potentiae
vel ipse
simplicitatis
defectus, magnusque instrumentorum apparatus arguit.
Domus
quo amplior aedificanda est, eo majorem, congestionem
materiae,
majoremque
opificum
numerum requirit: at universa haec mundi machina ab Architecto suo sine alieno adjutorio, sine tumultuoso molimine, per unicum
Fiat
condita
ex nihilo
est. Aurum
natura
tacitis simplicissimisque viis perficit:
Ars,
inter tot suscepta tentamina,
genuinum aurum
(nil dicam de
adamantibus
,
etc.) fortassis aegre raroque, aut verius nunquam,
[1143C]
producere potuit.
Viribus motricibus,
ut vocant, Ars mechanica mirandum in modum, sed nonnisi per multiplicatas
trochleas
aliasque operosas machinas, et eo majori successus
tarditate,
succurrit. Quot pharmacis ad pellendam gravioris morbi pertinaciam opus est? quot morbi sunt, nulla medicorum arte expugnabiles? Atqui Christus (ut vel haec pauca commemorem) leprosum duabus voculis:
Volo, mundare
(Matth. 8. v. 3), filiam mulieris Chananaeae per unicum
Fiat
(Matth. 9. v. 25), caecum a nativitate per solam
luti
inunctionem, et
lotionem
in natatoria Siloe (Joan. 9); socrum Petri febricitantem (Matth. 8, v. 15), duos caecos (Matth. 20, v. 34), solo
attactu,
et Centurionis paralyticum etiam
absens
(Matth. 8, v. 13), sanitati, imo Archisynagogi filiam omnino mortuam,
tenens manum puellae
(Marc. 5, v. 41 et seq.) ipsi vitae restituit, per media nimirum penitus improportionata.
Mortem.
Quis enim humanis viribus et superinfuso
[1143D]
lavacro mortuos unquam suscitasse legitur? At vero animam per Baptismum in aqua ubilibet obvia, simplici, etc. a
morte peccati
ad
vitam gratiae
resuscitare, id multo
simplicius
est, ac humana omni infirmitate majoris
potentiae. Non creditur.
Ea enim homines
admirari
solemus, quae captum nostrum exsuperant: igitur haec eo magis
credere
debemus, quo plus Divinitatis in illis relucet, quae et quanto ab humana virtute agendique modo remotiora sunt.
Non credit.
Duplex ergo admiratio est. Una orta
ex fide
,
quando de rei existentia, proprietatibus, etc. minime quidem dubitamus, attamen
quomodo
illa res se habeat, aut
causas
ejus, ceu captum nostrum superantes, interius nosse ac perspicere volumus, et non valemus, ut adeo nonnisi eam
admirari
debeamus. Atque hoc sensu
admiratio
(quod Aristot. alicubi dixit)
est filia ignorantiae.
Altera
sine fide
est, quando miramur, ab altero id credi, aut praedicari, quod nostram fidem
[1144A]
superat, eo quod hanc alterius, imo ipsius DEI authoritati accommodare renuamus.
Vana,
i. e.
inania;
incredulitas enim omnia ex
sensibus
metiri solet: quae ergo exterius
simplicia
apparent, talia quoque interius esse existimat.
Impossibilia.
Quae intus
magnifica
esse, seu
magnos effectus
edere dicuntur, quoniam sensibus attingi non possunt, infidelis neque fieri posse credit; etenim ut Ap. I Cor. II, 14, ait,
animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus
DEI,
stultitia enim est illi, et non potest intelligere.
Sunt igitur rursus tales, qui ex solis
sensibus,
sed parum
sensate
judicant.
Penes Deum.
Illud utique Christi apud
Matth.,
XIX, 26, innuit: παρα ανθρωποις τουτο αδυνατον εστι, παρα δε Θεω παντα δυνατα εστι. Quae Vulgatus noster ad verbum reddit:
Apud homines
(id est, in hominum opinione)
hoc
(salvum esse, seu aeternam salutem consequi)
impossibile est: apud
DEUM
autem omnia possibilia sunt.
Fors autem Tertullianus in suo codice
praedifficilia
legerit, ea nimirum ratione, qua Cicero illum Platonis in
Timaeo
[1144B]
locum: αδυνατον Θεων παισιν απιστειν, ita transtulit:
Difficile factu est, a diis ortis
(deorum filiis)
fidem non habere.
Et sane quae
praedifficilia,
seu
valde difficilia
sunt,
moraliter,
seu in aestimatione hominum,
impossibilia
dicere solemus. Hanc autem Tertulliani mentem ea, quae mox subjiciuntur, manifestant.
Praetereuntes eum,
i. e.
obiter,
ac velut
transeunter considerantes. Adversariis,
seu
contrariis. Causam,
i. e.
esse causae,
seu, si Scholasticorum more loquamur,
virtutem causativam.
Potest quoque accipi pro
causa,
seu
ratione,
quod sit, seu existat, id est, pro
principio,
seu
origine.
Idem modus loquendi etiam apud Nostrum in
L. de Spect. c.
12, occurrit:
Necesse est, quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a quo habet causas.
Quanquam quid vetat, causam hic pro
statu
ac
conditione
rei accipere; hoc enim sensu etiam Cic.
d
e Fin.
usus est:
Morte qui affecti sunt, in eadem causa sunt, qua
[1144C]
ante quam nati;
nec minus lib.
de
Offic.
inquit, cum
vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus,
etc.
Provocatur,
seu
efficitur,
ac velut ex statu
possibilitatis
ad ipsam
existentiam
evocatur. Sensus igitur est, omne opus, statum ac conditionem suam accipere ab eo, a quo progignitur, proindeque efficaciam Baptismi, non ex exteriori apparatu, sed a Sapientia ac Potentia DEI, intus ac spiritualiter operante, dimetiendam esse.
|
|
Notae ad caput III.
|
|
Reformari.
Per aquam reformari
dicimur, cum
formam
gratiae Divinae, per peccatum amissae,
postea
in Baptismo
recuperamus.
Quid.
Pro
cur,
ut Ovid. in
Ep. Oenon. ad Parid..
........
Quid arenae semina mandas?
Auctoritas. Praestantia quaedam, ac velut insita dignitas. Exigenda est.
Aliquibus tota haec sententia implexa videtur, ac propterea cum
Junio
ita legendum censent:....
aqua reformari tractamus, quid utique,
etc.
[1144D]
meruerit officium. Ut opinor, auctoritas, etc.
At quae sic interpungendi necessitas? aut cur non potius has voculas
ut opinor
ironice, pro
scilicet,
accipiamus, ut sensus sit: quasi vero DEUS nihil
posset,
quod supra vires, et exigentiam
aquae,
aut alterius creaturae, esset?
A primordio,
ipsius
mundi
videlicet.
Suggestum,
i. e.
ornatum,
seu in suas species evolutionem.
Suggestus.
Vid.
Cap. praec.
col. 1142. D.
Impolita.
Seu
rudia
adhuc et
informia. Penes Deum.
Pro
apud
DEUM seu
in
DEI
potestate ac voluntate,
sita erant, quidnam ex quolibet efficere vellet; quo ferme sensu idem noster in
L. de Patient.
c. 1, ait:
Quod maxime bonum, id maxime
penes DEUM,
nec
alius id quam qui possidet, dispensat, ut cuique dignatur. Quiescebant.
Velut
inertia
adhuc, nullaque agendi facultate praedita.
Inquit.
Moyses nimirum.
Genes.
I,
v. 1.
inanitas:
Symmacho αργον,
vacuum;
LXX vero per αορατος,
Invisibilis.
Hebr., in Vulgata
inanis,
Aquilae est
[1145A]
κενωμα,
otiosum
ac iners: Theodotioni κενον,
invisa,
seu
invisibilis
(meris utpote tenebris adhuc involuta) transferunt: prout idem noster Vulgatus locum quem dam
Sap.
II, 18, ita reddidit:
Creavit orbem terrarum ex materia
INVISA, ubi Graecus: εξ αμορφου υλης,
ex
INFORMI
materia,
habet.
Incomposita.
Hebraicam vocem Vulgata nostra per
vacua:
Aquila et Theodot. per ουθεν,
nihil:
Symmachus per αδιακριτον,
indiscretum
seu
confusum;
LXX per ακατασκευαστος,
imparata, inelaborata,
INCOMPOSITA, seu
confusa,
reddunt.
Abyssum.
Hebraicum Graecis omnibus αβυσσος, nimirum, ut Eustachius hoc nomen interpretatur,
aqua nimia infinitum habens profundum,
seu fundo carens, vel, ut Corn. a Lap. exponit,
moles aquarum tunc terram omnem operientium,
et demum Reverendiss. Calmeto nostro
aquarum materia, terrae adhuc immixta,
seu limus, est.
Spiritus Dei.
Quis vero hic, SPIRITUS DEI?
[1145B]
Non parva haec difficultas triplicem praecipue opinionem peperit. Prima tenet, intelligendum hic esse
ventum,
seu
aerem
super aquas
vehementius commotum.
Ita sentit
Severianus,
Gabalensis Ep. Saec. IV Scriptor, quem Theodoretus
Interrog. VIII, in Gen.
disertius exponit:
Verius putaverim, quod hic
aerem
vocet
spiritum;
nam cum dixisset,
DEUM
creasse
COELUM (scilicet
Empyreum,
ab IGNE, qui Graecis est pur, appellatum)
et
TERRAM,
et Aquarum meminisset sub nomine
ABYSSI,
necessario
AERIS
mentionem fecit,
etc. Neque haec sententia a SS.
Basilio, Ambrosio, Augustino,
etc. improbatur. Sane autem constat, quod Hebraei, quorum lingua
superlativis
destituitur, inter alia ad eosdem exprimendos adminicula non raro nomen quodpiam DEI proprium adhibere soleant, ut
Gen.
XXXV, 5. TERROR DEI (id est
maximus,
ac velut a DEO ipso immissus)
invasit omnes.
Sic
Psal.
XXXV, 7, habetur:
[1145C]
Justitia tua
SICUT MONTES DEI, i. e.
montes altissimi.
Et
Psal.
LXXIX, 11:
Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus
CEDROS DEI, maxime nimirum sublimes ac proceras. Accedit quod iisdem, quibus Moyses
Gen.
I, 2, etiam Isaias XL, 7, vocibus utatur:
Exsiccatum est foenum, quia
SPIRITUS DOMINI
sufflavit in eo;
quod palam est de
vento
intelligendum esse. Secunda sententia multorum est, qui per
spiritum
illum, teste S. Aug.
de
Gen. ad lit. imp. c.
4, intelligunt VITALEM CREATURAM,
qua universus visibilis mundus, atque omnia corporea continentur. et moventur,
etc., aut, ut S. Joan. Chrysost.
Hom.
III
in Gen.
affirmat,
quod ad fuerit efficax quaedam et
VITALIS OPERATIO
aquis
(scilicet occulta ipsis impressa
foecunditas
ad progenerandas viventes creaturas,
pisces
nempe ac
volucres Gen.
I, 21),
et non fuerit simpliciter aqua stans, et immobilis, sed mobilis, et
VITALEM
quamdam
VIM habens. Tertia opinio de SPIRITU SANCTO exponit: in quam
[1145D]
me adigit louge major SS. Patrum numerus.
Verius est
(ait S. Basil. Hom. II in Hexaëm.),
et a majoribus nostris probatum, quod
spiritus
ille
SPIRITUS DEI SANCTUS
dictus est,
etc. Et S. Ambr.
L.
I
in Hex. c.
8, inquit:
Nos cum sanctorum et fidelium sententia congruentes, Spiritum S. accipimus,
etc. Nec minus S. Hier.
de
Trad. Hebr. in Gen.
affirmat.
non
de spiritu mundi dici, sed de
Spiritu S.
qui et
Vivificator
omnium a principio dicitur.
Atque idipsum in
Ep. ad Ocean.
confirmat, inquiens:
Incompositam et invisibilem materiam abyssorum magnitudine et deformibus tenebris opprimebat: solus
Spiritus DEI
in aurigae modum super aquas ferebatur, et nascentem mundum in figura
Baptismi
parturiebat.
Quid vero S. Augustinus? Praeclare et hic in L. XIII
Conf. c.
3, mentem suam aperit:
Tenebam,
inquiens,
jam
PATREM
in
Dei
nomine,
qui
fecit haec
(coelum et terram)
et
FILIUM
in
Principii
nomine,
in quo
fecit haec: et
TRINITATEM
quaerens, quaerebam in
[1146A]
eloquiis Scripturarum ejus: et ecce
SPIRITUS
tuus superferebatur super aquas,
etc. Unde non mirum, quod ex tanto consensu Patrum hanc quoque sententiam adoptaverit Ecclesia in Benedictione Fontis Baptismalis ita canens: DEUS,
cujus
Spiritus
super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet,
etc. Sed quid vetat, tres has opiniones quasi in unam compingere? Dicamus igitur, per SPIRITUM DEI imprimis intelligi
ventum,
seu
aerem
elementarem, et hunc
singulari virtute
DEI
commotum,
perfluendo aquas, his velut incorporatum fuisse, sicque eas ad progeneranda viventia foecundasse, et Spiritum Sanctum sub hoc aere invisibiliter latentem, easdem aquas virtute, per Baptismum olim animam sanctificandi quodammodo initiasse.
Ferebatur.
Hebraicum quod LXX per επεφερετο,
superferebatur,
exponunt, arcanioris nonnihil significationis apud Hebraeos esse dicitur. Enimvero S. Basilius in
Hexaem.
c. 1, Syri cujusdam interpretis
[1146B]
(quem communiter putant fuisse
S. Ephrem,
Basilii insignem amicum) testimonium adducens, sic profatur:
Illud itaque
επεφερετο, SUPERFEREBATUR,
ait
(Syrus ille),
interpretatur pro
συνεθαλπε, CONFOVEBAT
secundum similitudinem
εζωογονει ANIMABAT
secundum similitudinem
επωαζουσης ορνιθος, OVIS INCUBANTIS GALLINAE,
et vitalem quamdam virtutem immittentis
τοις υποθαλπομενοις, CONCALEFACTIS, nimirum ovis illis. Consonat Diodorus Tars. in praefatum Genes. loc. ita disserens:
Vult enim Hebraica dictio
()
verbo
επεφερετο
respondens, significare, quod, sicut gallina ovis incubat, alis suis ea tanquam animanda molliter contingens, sic etiam
Spiritus
aquis
superferebatur,
eas vitali calore imbuens.
Atque hoc ipsum S. Hieron. in
Ep. ad Ocean.
et
L. de Trad.
Hebr.
nec minus S. Ambr.
L.
I.
in Hexaem. c.
8. confirmant, ut apud Natal. Alex.
T.
I.
Aet. M.
I.
Diss.
I.
Art. 2. Prop.
2. diffusius videre est. Et denique adhuc subtilius id S. Aug. de Gen. ad Lit. c. 4. explicat:
Sicut
superfertur
[1146C]
voluntas artificis ligno,
etc.,
vel etiam ipsis membris corporis sui, quae ad operandum movet.
Atque ita etiam individuus Augustini sectator S. Thomas. I.
p. q. 66. a.
I. exponit.
Substantia.
Subaudi
sit. Dignationem,
pro
dignitatem. Sedes.
Igitur Tertullianus jam Patribus illis, de quibus supra:
Spiritus Dei,
facem praetulit, non minus
L.
IV
adv. Marc.
XXVI, eandem sententiam insinuans: quanquam, si verum dicere velimus, parum constanter; nam.
L. adv. Hermog. c.
32, in illud
Amos
IV, 13 (ut quidem LXX legunt) στερεων βροντην,
et qui solidat tonitruum,
και κτιζων pneuma,
condit spiritum,
etc., ita disserit:
Eum spiritum
conditum
ostendit, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator, et adflator, et animator Universitatis, non, ut quidam putant, ipsum
DEI
significari
SPIRITUM (
neque enim
aquae
Dominum sustinere sufficerent); sed eum
spiritum
dicit, de quo etiam
venti
consistunt,
etc.
[1146D]
Aut igitur prioris suae sententiae immemor haec scripsit, aut in gratiam
Montani
sui (tunc enim huic jam se, eheu! plene addixerat) qui ipsemet se Spiritum S. sacrilege jactasse quorumdam relatione perhibetur, imo et ab ipsomet Tertull. in
L. de Monog. c.
1, compellatione
Paracleti
salutatur, veterem suam sententiam fortasse expunxit.
Liquor.
Liquidum
aeris
elementum.
Semper.
Inde jam a primordio creationis suae.
Laeta.
Opponitur
tristi abysso. Simplex.
Uniformis per omnia substantiae.
Subjiciebat.
In quo Spiritus S.
aurigae in modum
super aquas veheretur, ut S. Hier. in
Ep. 83 ad Ocean.
explicat. Vide supra.
Modulatricibus. Modulari
ac
mensuram
disponere. Unde
modulatrices aquae
hic vocantur, quoniam
[1147A]
ex ipsis, velut
modulantibus,
ac praescriptos
modulos
cuilibet rerum speciei
praebentibus,
Universum hoc digestum aque coordinatum fuit.
Deo constitit.
Alii
a
DEO
constitit.
Quanquam non est, quod ordinariam lectionem omnino damnem. Nam et DEO Graeca phrasi, pro
per
DEUM:
constitit
vero pro
firmiter stetit,
aut potius pro
constitutum est,
intelligi potest.
In medietate distinctis,
seu
in medio
per hoc ipsum
firmamentum
separatis. Ita enim
Gen.
I, 6 et 7, sacer textus inquit:
Fiat firmamentum
IN MEDIO AQUARUM ET FIAT DIVISIO, vel, ut Vulg. noster habet,
dividat aquas ab aquis. Et fecit
DEUS
firmamentum, divisitque aquas,
etc.
Gen.
I, 6 et 7.
Suspenderet,
in centro Universi nimirum; namque inibi DEUS
appendit tribus digitis molem terrae. Is.
XL, 12.
Habili,
ad recipiendas ejusmodi figuras
tractabili,
[1147B]
seu
idonea.
Succida,
pro
succulenta,
ut idem Varr.
L.
II,
c.
11, ait:
A sudore ovium recens lana tonsa
succida
appellata est. Limo.
Graeca phrasi pro
in limum,
in quem
terra
ex superstite humore aqueo emollita fuerat.
Aut gratia.
Ut Cic.
L.
II,
Ep. 3. ad Quint
ait:
Caetera quae sunt in rebus nostris hujusmodi, plena dignitatis et gratiae,
id est, venustatis.
Ingenia. Ingenium
de inanimatis quoque rebus, saltem improprie, dicitur, pro vi iisdem
innata,
seu
intus genita,
quam alias quoque
indolem
dicere solemus. Ego autem pro
ingenia
legendum
ingenita
i. e. ingenerata, suspicor.
Instrumentum,
ad infinitos prope usus et effectus.
Parere,
pro
apparere,
ut in
L. de Spec. c.
8, idem Noster:
Ante has tres Arae trinis diis parent.
Vid. et
L.
I
adv. Marc. c.
15, et alibi.
[1147C]
Aeternam.
Ex contextu vehementer suspicor
terrenam
legendum esse. Quanquam
aeternam
tolerari posse existimem, ut sensus sit:
ex cujus velut nutu vita aeterna dependet,
etc., cum vim sanctificandi vel in ipso sui primordio quodammodo consecuta sit, ut supra dictum fuit, partimque
Cap. seq.
amplius exponetur. Caeterum vero
Aquam
quoddam
Vitae aeternae
symbolum esse, Christus ipse mulieri Samaritanae
Jo.
IV, 10, etc. ac praesertim
v.
14, praemonstravit, inquiens:
Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. In coelesti,
i. e.
per
aliquid
coeleste,
scilicet Sacramentum Baptismi, ceu medium ad salutem nostram, quam
in coelis
denique adipiscimur, summe necessarium.
|
|
Notae ad caput IV.
|
|
Ipso habitu,
seu, per illam, quam mox post sui creationem in se receptam
habebat, initialem
quamdam
[1147D]
vim sanctificandi.
Super aquas.
Ut
Cap. praec, Not. Spiritus
et
ferebatur. Reformaturum. Ib. Not. Reformari. Mutuabatur.
Sic etiam
Exod.
III, 2, mons
Horeb,
in quo
apparuit Dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi,
ex praesentia DEI singulari quamdam sanctitatem contrahebat, atque ideo ad illum DEUS:
Solve,
inquit,
calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas,
TERRA SANCTA
est.
Ib. v. 5. Simile exemplum occurrit
Jos.
III, 5, et alibi plura.
Rapiat.
Contrahat, velut vi quadam
ad se rapiens. Insidere facilem.
Hellenismus est; sic enim Graecus diceret: εισδυναι και εγκαθεζε προχειρον, cum Latinus,
facile penetrantem et insidentem. Subtilitatem.
Similitudine quadam corporali, et ad sensus accommodata uti videtur, de
oleis
quibusdam
[1148A]
ac
tincturis,
solidissimas etiam substantias penetrantibus. Quomodo autem substantia, aut qualitas spiritualis, in subjecto eorporeo recipiatur, id enimvero Philosophis multo difficilius explicatu est.
Concepit,
pro
incepit
fortasse: aut sensus est:
vim sanctificandi concepit,
i. e. in se
recepit.
Ex ea parte qua,
i. e.
in tantum, in quantum
genus quidem, etc.
In specie.
Fors legendum
in speciem. Diluatur.
Quidam Codices
deluatur
habent; veteres enim
deluere
pro
eluere,
et apud Festum
deluvium
pro
diluvio
dicebant.
In Tiberi. Romae
nimirum, quam utique per
Tiberim,
flumen huic Urbi interfluum, designat.
Petrum
igitur
Romae fuisse
illicque cum
Paulo
passum, Tertullianus non hoc duntaxat, sed aliis quoque locis, ceu rem penitus indubitatam supponit. Sic enim
L. IV adv. Marc. c.
5, ait:
Videmus, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus Evangelium et Petrus et Paulus,
[1148B]
sanguine suo signatum reliquerunt.
Huic gemina sunt, quae in
L. de Praescript., cap.
36, habet:
Sed et Romanorum Ecclesia Clementem a Petro
(ubinam vero nisi Romae? nam Clemens
Romanus
ortu fuerat, nec
Roma,
nisi jam
Romanorum
Episcopus, et a Trajano in exilium actus, discesserat)
ordinatum edit.
Rursus autem in
Scorp. c.
15, ita loquitur:
Orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur: tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate.
Igitur jam sub initium
saeculi
III, haec in
Carthaginiensi Ecclesia,
quin et per totam late
Africam,
invaluerat traditio, nemine, ne haereticorum quidem, quos tam acriter, et ubilibet, insectatus fuerat Tertullianus, eamdem quidquam convellere auso. Sed neque ita seclusa a
Romanis
erat
Carthago,
ut nonnisi tardius, ac incerto rumore, res paulo magis insignes, noviterque gestas, ultro citroque perferri
[1148C]
opus fuerit; nam et a
Julio Caesare
traducta illuc integra
Romanorum civium
colonia, et ab
Augusto
successore ipsa
Africa
Senatus potestati tradita, et ceu
Provincia romana
per annuos
Proconsules
deinceps administrata, et ab Italis navibus ob frumenti prope quotidianam exportationem (Africam enim
Italiae horreum
illis temporibus audiisse, ex Tacito
l.
III
Hist., cap.
48, ac plerisque tum Graecis, tum Latinis rerum Romanarum Scriptoribus nimis quam notum est) tum aliorum mercimoniorum causa perpetuo frequentata fuerat. Oro igitur, obtestorque, quo Authore non
Carthago
tantum, sed tota
Africa,
sibi tantum, tamque constans mendacium alliniri passa fuisset, aut quomodo veritatis ipsius, per innumeras occasiones melius explorandae, tam incuria esse potuisset, ut non saltem
Tertullianus,
alias in Romanam Ecclesiam, praesertim postquam ad
Montanum
suum, impius desertor, transfugerat, convitiorum minime parcus, traditioni illi mendacem suam larvam detraxisset, non utique cessaturus, Romano Clero
[1148D]
hanc imposturam objicere, si in ejus saltem suspicionem unquam perductus fuisset? Aut annon ipsi Proconsules, ac imprimis, qui, teste Tacito,
Hist. l.
I,
cap.
7, ultimis Neronis temporibus Africae praeerat,
Clodius Mater,
aut qui eum consecuti sunt,
Vipsanus Apronianus, Vigellius Saturninus,
etc., et maxime
Scapula,
ad quem Africanae Ecclesiae persecutorem, Tertullianus tam animose pro Christianis scripserat, traditionem his tam gloriosam, et ad eosdem in sua fide confirmandos tam validam, deprehensa falsitate evellere dubitassent? Ac deinde si Petrus alibi, an solus Apostolorum tam obscuro in loco martyrium subiisse credendus est, ut ne quidem rumor illius ad
Tertullianum,
aut quemvis ante vel postea alium, seu
Carthagine,
seu
Romae,
aut ubilibet demum versantem pertigerit? Aut denique Ecclesia Romana sola tam ignotae originis est, ut cum caeterarum prope omnium et longe ignobiliorum, primi fundatores ex
[1149A]
propabili saltem notitia designentur, in Romanae autem illius ortu assignando tota antiquitas decepta fuerit? Itaque haec Carthaginensis Ecclesiae traditio non temere illic exorta, aut subdole conficta, sed ab iis omnibus qui
Petrum Romae
viderant, praedicantem audierant, martyrio ejusdem oculati testes interfuerant, ad posteros propagata,
Carthagini
indeque reliquis
africanis
Ecclesiis, una cum
Evangelio,
quod hae a
Romana Ecclesia,
ut S. Aug. in
Ep.
162 testatur, acceperant, illata fuisse, indubitato credi debet, tam fortiter per omnes ubivis terrarum Ecclesias stabilita, ut contra tot testium, et publicorum monumentorum, lapidum, templorum, etc., fidem nunquam deinceps vacillare potuerit. Vides ergo, vel solum hoc
Tertulliani
testimonium (nil enim jam dicam de aliorum antiquissimorum Patrum, et partim quoque ipsi Petro coaevorum, accedente prorsus unanimi consensu) ad traditionem hanc ipsis a suis fontibus accersendam, et sectariorum
[1149B]
audaciam, qua rem tam apertam, et cui ne alias quidem haereticorum aut schismaticorum ullus ante XVI Ecclesiae Saec. vel minimum contradicere ausus est, in controversiam jam pertrahunt frangendam. Nimirum moderni demum nostri tam nasuti, aut nasutuli potius sunt, ut, quae veteres omnes subolfacere non potuerant, ipsi jam odorari incipiant. Atque si mihi quidem contra hos tales pluribus agere collibitum, aut operae pretium esset, eos etiam, qui, ut a nostris sacris maxime alieni, ita apud illos alias maxima authoritate sunt,
Pearsonium, Grotium, Usserium, Chamierium, Blondellum, Petrum Molinaeum,
aliosque, quorum vel solis nominibus pauculi alii, et nuper nati, facile opprimi possent, longo agmine adducerem. Nunc ex illis vel duos,
Samuelem Basnagium,
et
Guil. Caveum,
attulisse sufficiat; quorum prior, licet in
Annal.
suis
Politico-Eccles., ad an. 42, n.
8, pertinaciter neget, Petrum Romae
Episcopum
fuisse, attamen
Romae fuisse,
ad
A. C. 64. num.
9, in haec
[1149C]
verba inconcusse affirmat: «Nulla unquam traditio «fuit, quae majore testium numero cingatur; ut de Petri in Urbem adventu dubitari non possit, quin omnia historiae monumenta convellantur.» Alter vero in
Script. Ecclesiastic., Historia Litteraria, p.
5, ita ait:
Petrum Romae fuisse, sedesque in ea aliquamdiu tenuisse, cum toto antiquitatis coetu intrepide affirmamus.
Postquam deinde testes produxisset omni exceptione majores, et ex ultima antiquitate petitos,
S. Ignatium Antiochenum,
ipsius
S. Petri
discipulum,
Papiam Hierapolit., Irenaeum,
S. Polycarpi, Viri Apostolici, discipulum,
Dionysium Corinthium, Tertullianum, Caium,
presbyterum Romanum, et
Origenem
laudasset, ita pergit: «Post tot veneranda nomina, tam clara primae vetustatis monumenta, quis rem, tam perspicue, tam constanter traditam, in dubium revocabit? Certe si tam densa testium nubes, tam concors veterum sententia, pro cujusvis ingenii pruritu sit vellicanda, actum erit penitus de primorum Saeculorum memoria, nec cuiquam ultra
[1149D]
suam aetatem sapere licebit.» Ita nimirum quidam ex heterodoxis nostris, cum propria sua judicia ubilibet pro veritate obtrudant, cum tot contumeliosas contra Religionem nostram fabulas undique corradant, partim ipsi quoque excogitent; fidem sibi dari illico postulant, quibus neque tota antiquitas par est, ad fidem ab illis mutuo impetrandam. Verum cum hactenus ferme extra instituti nostri limites abrepti fuerimus, si quis insuper plura desideret, apud Calmetum nostrum in Diss. peculiari
de itinere Romano S. Petri
abunde inveniet.
Philippus,
qui communius creditur non
Apostolus,
sed unus ex septem primis
Diaconis, Act. 6, v.
5, electis, fuisse.
Fortuita,
i. e.
fortuito oblata. Retulit.
Haec utique sententia ironiam sapit. Caeterum non hic Tertullianus Baptismum a
Petro
collatum cum Baptismo
Joannis,
qui prioris duntaxat praevia
[1150A]
quaedam figura, et quasi
praecursio
fuerat, penitus exaequare (manifestam enim, neque unicam, inter utrumque illum differentiam infra
cap.
10, ponit); sed id duntaxat confirmare voluit, quamcunque aquam, per orbem hunc nostrum diffusam, utpote cum primigenia illa prorsus eamdem, aeque a Spiritu Sancto jam nunc adaptatam fuisse, ad salutem hominibus quocumque demum modo conferendam: etsi utique negandum non sit, Baptismum nostrum, utpote Sacramentum a Christo ipso institutum, longe efficacioris virtutis fuisse, quam
Baptismum Joannis,
qui non
per se
conferebat remissionem peccatorum, sed solum ad actus poenitentiae, per quos illa fiebat remissio, excitabat: qua de re Interpretes ac Theologi nostri passim videri possunt, nosque suo loco uberius confirmabimus.
Praerogativa.
Participantes nimirum, velut per transfusionem, privilegium illud, et aquae illius primitivae indolem.
Sacr. sanctificationis,
seu
occultam
illam, ac
spiritualem
[1150B]
virtutem sanctificandi animam.
Invocato Deo.
Quae
invocatio
fit in
benedictione fontis baptismalis:
quem ritum jam Tertulliani temporibus adhibitum fuisse, et verisimiliter ab ipsis Apostolis descendisse, vel ex solo hoc loco satis colligitur.
Aquis superest,
seu
super
aquas
est,
iisque velut supernatat.
Combibunt.
An haec virtus sit vere
realis
ac
physica
a Spiritu S. aquis impressa, et
physice
causans gratiam baptismalem, an
moralis
duntaxat, in
Tr. de Baptismo
vehementer disputant Scholastici.
Ad simplicem actum,
pro
simplici actui, ablutionis
videlicet.
Vice sordium,
i. e.
instar;
vel
loco sordium. In spiritu,
seu
in anima;
peccatum enim, sola voluntate perpetratur, et in anima
maculam spiritualem,
quae Scholasticis
peccatum habituale
dici solet, relinquit.
Reatum.
Equidem nullam
caro,
seu
corpus,
culpam proprie dictam contrahit, neque
fomes
ille, quo
caro
[1150C]
concupiscit adversus spiritum
(ad Gal. 5, v. 17) peccati, nisi improprie dicti, rationem habet; quia tamen, ut rursus in scholis loquuntur,
actiones sunt suppositorum,
ac proinde non sola
anima,
sed totus
homo,
ceu ipsum suppositum, ex
corpore
et
anima
constans, in
carne,
ac
per carnem
peccat, inde etiam, propter intimam animae cum corpore unionem nimirum, tum
culpae,
tum
poenae
reatus quodammodo ad ipsum
corpus,
seu
carnem,
protenditur, adeo ut non quidem corpus
per se,
et
propter se,
sed anima in
corpore,
et
per corpus,
itaque totus
homo,
qui peccavit, puniatur.
Ob ministerium.
Igitur antea dicta praecipue vera sunt in
peccatis carnalibus,
seu quae carne, eaque quomodolibet demum concurrente, perficiuntur.
Medicatis quod aquis,
i. e.
virtute medica imbutis,
ut in naturalibus sunt
thermae,
et
acidulae.
Alias etiam, sed rarius, pro
venenatis
sumi solet, ut Suetonius
Claudium
imp.
boleto medicato
e vivis sublatum esse refert, et Silius
L.
VI, tela
medicata veneno
canit.
Interventum.
Alludit ad
Piscinam probaticam,
de
[1150D]
qua
Joan.
5, et Noster
cap. seq.
apertius.
Diluitur,
scilicet propter eam culpam quam
per corpus,
et
corporales
ac
sensibiles voluptates,
incurrit.
Mundatur. Mundatur.
Ab ea videlicet macula, quam
in anima,
sibi intime innexa, contraxit.
|
|
Notae ad caput V.
|
|
Spiritualium.
i. e.
destituta omni intellectu,
etc., et nonnisi
carnalia
sapientes. Fors haec sententia ita interpungi posset:
extraneae ab omni intellectu, spiritualium potestatem,
seu virtutem,
eadem efficacia,
etc.
Subministrant,
seu
attribuunt. Viduis,
i. e.
inanibus,
ac omni ejusmodi virtute destitutis.
Initiantur. Initiare,
verbum in sacris praecipue usitatum, est
consecrare,
seu
sacris imbuere,
aut potius ad eadem idoneum reddere. «Erant (inquit Casaubon. in Athenaei l. VI, c. 15) quidam gradus in participatione mysteriorum observandi. Prima
[1151A]
omnium fuit η καθαρσις (
purificatio
quaedam, per certas nimirum
ablutiones
facienda) deinde sequebantur
mysteria parva,
quibus instituebantur et praeparabantur ad majora; postremus erat actus Mysteriorum majorum, et illa, quae dicebantur εποπτεια, » scilicet
inspectio
secretiorum quorumdam sacrorum, ad quae initiati nonnisi exacto anno admittebantur, ut Plutarch. in
l. de defect. orat.
perhibet. Hactenus autem dicta egregie confirmat Clem. Alexandr.
l.
V.
Strom.,
ita disserens:
Non abs re ergo in mysteriis quoque, quae fiunt apud Graecos, primum locum tenent
τα καθαρσια (purificationes, seu lustrationes)
sicut etiam apud Barbaros
το λουτρον,
Lavacrum. Post haec autem sunt
μικρα μυστηρια (parva mysteria (
quae habent aliquod fundamentum doctrinae, et
προπαρασκευης,
praeparationis, seu initiationis) futurorum,
etc. Et
Strom., l.
VII, inquit:
Ante mysteriorum quoque,
seu sacramentorum,
traditionem oportere
καθαρμους τινας προσαγειν τοις μυεισθαι μελλουσιν αξιουσιν,
expiationes,
seu purificationes,
quasdam
[1151B]
adhibere iis, qui sunt initiandi, mysteriis,
etc. Cicero autem in II de LL. ait:
mysteria
illa appellari
initia.
Imo et apud nos Christianos dici vulgo solet, SS. Ordinibus aliquem
initiare, et prima tonsura
quaedam ad eosdem
initiatio
appellatur.
Isidis alicujus. Io, Inachi
filia, post
Epaphi,
sui e Jove filii, partum, agente
Junone
zelotypa, in
vaccam
conversa, et, postquam humanam formam recuperasset,
Apidi,
Aegyptiorum Regi, sub novo
Isidis
nomine nupta, ob maxima beneficia huic genti impensa, post mortem, una cum marito, ab Aegyptiis in deorum numerum adscita fuit. Nonnulli credunt, perfabulosam hanc deam (quod
Isis
Cimbrica lingua EST, EST, significet), infinitam DEI SAPIENTIAM adumbratam fuisse, quae
Proverb.
8, v.
14, de se inquit:
Meum EST consilium et aequitas, mea EST prudentia, mea EST fortitudo.
Certe autem in Isidis templo sequentem olim inscriptionem repertam fuisse, Plutarchus in
l. de Osiride
et
Iside
commemorat:
[1151C]
Εγω ειμι παν το γεγονος και ον και εσομενον. Ego sum OMNE quod FUIT, et quod EST, et quod ERIT. Alii credunt, sub Iside
Terram,
aut
Lunam,
aut
Caniculae
sidus (eo quod ad hujus exortum
Nilus
Aegyptum inundare soleat), aut
Cererem,
aut
Minervam,
aut aliam ex deastris aliquam, latere; quidam vero apud illustrissimum et eruditiss. Huetium, Ep. Abrincinensem, in
Demonstr.
Evang., Prop.
IV,
cap. 10, num.
1. Nulla jam sexus ratione habita, cum
Osiride, Astarte, Saturno, Cybele,
etc., penitus confundunt. Quid autem? quod idem Huetius
Moysen
in
Osiridem,
conjugem ejus
Sephoram,
imo et sororem
Mariam,
in
Isidem,
apud idololatras Aegyptios migrasse contendat? Caeterum, quaecumque haec
Isis
fuerit, constat tamen, non a
Romanis
modo, aliisque multis populis, sed, ut Tacitus
de Moribus Germ.
refert, etiam a Suevis olim
Isidi
sacrificatum fuisse, idolo ejus ex Aegypto in
Pontum Euxinum,
indeque per
Danubium
illuc
[1151D]
sursum advecto. Plura apud Plutarch. in
L. de Iside,
Pitifc. in
Lexic.
Natal. Com.
Mythol., l.
VIII,
c.
18. Demsterum
de Ant. Roman. l.
II,
c.
22, aliosque reperies. Quod vero jam ad
Sacra Isidis
attinet, ea admodum arcana, ac nonnisi
nocturna
fuisse, a solis foeminis peragi solita, perhibentur. Testatur autem Herodot.
in Euterpe, l.
II, Sacerdotes Isidis quotidie frigida,
interdiu ter, noctu bis, lavari
consuevisse, et inter mysteria ejus
amphoram aquae
deferri solitam, Lucianus
de Dea Syria
narrat. Sed et Juvenalis,
Sat.
6, de ejusmodi foemina sacerdote Isidis, canit: Hybernum fracta glacie descendet in amnem, Ter matutino Tiberi mergetur, et ipsis Vorticibus timidum caput abluet.... Et mox postea:....... Si candida jusserit Io,
[1152A]
A Meroë portabit aquas, quas spargat in aede Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
Mithrae. Qui Mithrae initia
(seu mysteria)
tradunt
(ait S. Justin. M.
in dialog. cum Tryph.) e petra eum natum esse memorant,
et Spelaeum
nominant eum locum, ubi initiari in eum credentes perhibent.
Unde in vetusto quodam marmore Rosinus in
Paralip.
ad Demsteri
Antiq. Rom., l.
II,
c.
8, legit: DEO. SOLI. MITRAE. FL. SEPTIMIUS. ZOSIMUS. U. P. SACERDOS. DEI. BRONTONTIS. ET AECATAE. HOC. SPELAEUM. CONSTITUIT. Haec vero Mithriaca sacra, quae in speluncis abditis fieri solebant, Persarum propria erant, qui nomine
Mithrae,
ut testatur Macrob.,
l.
I
Saturn., cap. 17, Solem
colere, eique bovem, ex antro cornibus eductum, inter hymnorum concentus immolare consueverant. Erat igitur hoc idolum leonis vultu cum tiara, Persico habitu, utraque manu
bovis
cujusdam reluctantis cornua comprimens, ut ex Statio
l.
I
[1152B]
Thebaïd.
discimus, ubi:....... seu te roseum
Titana
vocari, Gentis Achemeniae ritu, seu praestat
Osirim
Frugiferum, seu Persei sub rupibus antri Indignata sequi torquentem cornua
Mithram.
Porro de ablutionibus quae in
initiis
hujus numinis adhiberi consueverant, testatur Tertul. in
l. de Coron. Mil., c. ult.,
et in
l. de Praescript., cap.
40, ubi nos plura in
Notis, g.
Caeterum autem generaliter sacrificiis gentilium praemissas fuisse ejusmodi ablutiones, veterum monumenta passim testantur. Sic enim Hesiodus: Nunquam vina Jovi, superisve, rubentia libes, Ante manus fluvii quam pura laveris unda. Audiendus quoque Thucydides
l.
II
Pelopon.,
ita loquens:
Fonte etiam
Calirrhoë
in maximi momenti rebus usi sunt, ac etiamnum a priscis inde temporibus aqua illa ante nuptialia, et aliis in sacris assolet adhiberi.
Sed et Pausanias in
Eliac., l.
I,
cap.
164, eadem de
[1152C]
re ita testatur:
Neque vero aut XVI Foeminae
(erant hae
sacris
et
ludis Junoniis
in
Elide
praefectae)
aut aediles Eliorum, ullam attingunt muneris sui partem, priusquam se peculiari
lue
et
aqua (ex
Piera
fonte hausta)
lustrarint.
Certe autem
Timarchides
apud Natal. Com.,
l.
I
Mythol., cap.
4, memorat,
Asterium
quemdam fulmine percussum interiisse, quod manibus impuris (quia illotis) aram
Jovis
attigisset. Quid vero, quod nonnisi praemissis ejusmodi lotionibus preces ad deos fundi oportuerit? Apud Romanos cum sacrificandum erat (ut Dionys. Halicarn., l. VIII Antiq. Roman, cap. 71, locuples testis est)
lotis manibus, et lustratis aqua pura victimis,
etc...
POSTEA PRECATI, tum demum ministros illas mactare jubebant.
Salse autem hos tales Lact.
l.
V
Instit., c.
20, irridet:
Flagitiis,
inquiens,
omnibus inquinati veniunt ad precandum, et se pie sacrificasse opinantur, si cutem laverint: tanquam libidines, intra pectus inclusas, ulli amnes abluant, aut ulla maria purificent.
Vide autem superstitiosi hujus ritus originem, et
[1152D]
spiritus
illos
nequam ubique
SPIRITUS Divini nimium legas simias!
Lavationem hanc
(ait S. Just. M. in Apol. II, de Baptism. nostro loquens)
cum audissent daemones per Prophetam promulgatam, effecerunt, ut et ingressuri in delubra eorum, et accessuri ad illos,
etc...
seipsos aquae adspersione lustrarent; quin ut toto quoque corpore laventur prodeuntes, priusquam ad templa, ubi illi collocati sunt, veniant, instinctu suo et opera curant.
Caeterum illa pars templi, in qua sacrificaturi se
abluebant,
seu
deluebant
(vide
cap. praec., not.
in specie), proprie
delubrum
appellata fuit, significatione deinceps ad templum ipsum prorogata. Quanquam alii de vocis illius etymo aliter.
Efferunt.
Ita cum Matre deum (quam Graeci, et ex his Noster,
l. de Spec., cap.
8, μεγαλην Μητερα,
Magnam Matrem:
Phryges vero
Rheae,
et
Cybeles:
Assyrii, teste Macrob.
Sat., l.
I,
c. 23, Adergatis:
Aegyptii, authore Servio in VIII Aeneid.
Isidis,
[1153A]
Afri apud S. Aug.,
l.
II.
de C. D., cap. 4. Deae coelestis,
Germani vero apud Tacit.,
l.
VII.
Hist. c. 20. Herthae
() nomine appellabant) ad
Almonem
fluvium factitatum fuisse, ex Ovid.,
l.
IV.
Fast.
et Lucano,
l.
I.
de Bell. Pharsal.
constat. Insignis pariter apud Tacit.
l.
XV.
Annal. c.
44. locus est:
Propitiata
Juno
per matronas, primum in Capitolio, deinceps apud proximum mare. Unde hausta aqua templum et simulacrum Deae prospersum est.
Caeterum
efferre
hic significare videtur
e templo ferre
idola, ac antea aquis lota in publicis
supplicationibus,
seu
processionibus
(quales gentilibus multae erant, ac in Asia etiamnum sunt) per urbis vicos, et plateas
circumferre. Villas. Villae,
quasi
vehillae,
initio dicebantur casae quaedam in agris, ad
convehendas
ac recondendas illic fruges, recipiendos noctu colonos, et pastores cum gregibus suis, etc., nonnisi ex cespite, aut alia materia, quam necessitas imperabat, constructae; postea cum in statas rusticorum habitationes
[1153B]
transiissent, nonnihil firmius structae, tandem in voluptuaria quoque ac aestiva Nobilium receptacula transiere, lustralibus illius modi sacrificiis, et aspersionibus, eo solemnius deinceps inaugurari consueta. Huc quoque pertinebant Festa
Palilia,
mense Aprili in honorem
Palis
dei celebrari solita, de quibus Ovid.
Fast.
IV.
v.
735. Pastor oves saturas ad prima crepuscula lustret, Unda prius spargat, etc. adhibita nimirum agresti illa et condigna apud Caton.
de Re rust., c.
141, ad rusticum illum deum invocandum formula:
Uti tu morbos visos invisosque, viduertatem, vastitudinemque, calamitates, intemperiesque prohibessis, defendas, averruncesque,
etc. Quin pastores quoque ipsos et
igne
et
aqua
lustrari oportebat, de quibus Ovid.
ib. vers.
725: Certe ego transilui positas ter in ordine flammas, Virgaque rorantes laurea misit aquas.
[1153C]
Sed quid vetat, huc quoque reducere adspersiones illas
ambarvales,
inter quas
ambarvalis hostia
circum agros, velut
ambiens arva,
ducebatur? etc.
Domos.
Vel unum hanc in rem adduco Theocritum
Idyl.
24, ubi
Tiresias
vates domum
Amphitryonis
a serpentibus, quos
Hercules
in cunis utraque manu compressos suffocarat, expiari jubens, ait, Καθαρω δε πυρωσατε δωμα θεειω Πρωτον. επειτα δ αλεσσι μεμιγμενον ( ως νενομισται ) Θαλλω επιρραινειν εστεμμενον αβλαβες υδωρ.
Templa.
De lustratione templorum insigne rursus testimonium exstat apud Tacit., l. IV, c. 53, ubi cum
Jovis Capitolini
templum, a
Vitellianis
militibus destructum, a
Vespasiano Imp.
restaurandum erat, ut area ejus solemni ritu dedicaretur,
Virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque
(aream illam omnem)
aqua, rivis et fontibus amnibusque hausta, perluere,
etc. Longe autem antiquior hic ritus ab ipso Numa rege petitur, de quo Plutarchus in ejus
[1153D]
Vita
inquit,
fontem, qui locum irrigat
(campum videlicet, ubi cum Egeria nympha versari solebat)
aquam sacram Virginibus Vestae attribuisse, ut ex eo haurientes purificarent, et aspergerent sacram aedem. Urbes.
Erant et sacra
Amburbalia,
cum scilicet urbs, ejusque pomoerium lustrabatur, ut apud Lucan., I
Phars.,
v. 593: Mox jubet et totam pavidis a civibus
urbem Ambiri,
et festo celebrari moenia lustro. Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices sacri, etc. Fiebat autem haec lustratio quotannis mense Februario, hunc enim secundum mensem Numa dicavit (ut ait Macrob., L. I Saturn., c. 13) Februo deo, qui lustrationum potens creditur; lustrari (quod antiquis erat
februari) autem eo mense
civitatem
necesse erat, ut justa diis Manibus solveret.
[1154A]
Aspergine.
Legendum putat Junius
aspargine.
At quid hac mutatione opus? Asperginem dicunt politiores Latini, ut Virgil.,
Aen.
III:...... Salsa spumant aspergine cautes. Equidem in
L. 4, ff. ad leg. Rhodiam de jactu,
a Callistrato
asparginem
dictum invenio; at alia significatione, scilicet pro vitio rei ex aqua, maxime pluvia, contracto: quanquam non desint, qui ibi quoque
aspergine
legant.
Apollinaribus.
Hi ludi, cum
Hannibal
esset in Italia, monitu carminum
Martii
vatis, tum forte inventorum, primum ex SCto celebrati fuere, ut ex Livio, l. XXV, c. 12 et Macrob., l. I
Saturn.,
c. 17, constat. Hic autem Noster potius sacrum illud apud Aegyptios celeberrimum, quod
Horo
(nam ut testatur Herod. in
Euterpe,
hoc nomine
Apollo
illis designabatur) ad
Butum
in insula
Chemmi
fiebat, respicit, aut ludos
Apollini Triopio
a
Doriensibus
sacratos, de quibus idem Herod. in
Clio.
[1154B]
Pelusiis. Pelusium,
nunc
Damiata,
ad ostium Nili maxime orientale sita est, civitas olim nobilis, a
Peleo,
Achillis patre, ut fertur, postquam ob interfectum fratrem
Phocum
in lacu vicino lustrari jussus, a Furiis, quibus ob illam caedem agitabatur, ad sanam mentem rediisset, condita, ubi in honorem
Dianae,
quae Aegyptiorum lingua, indeque ipsa civitas alio nomine
Bubastis
dicebatur, ludos quondam celeberrimos quotannis actos fuisse, iterum Herod. in
Eut.,
c. 49, fuse memorat. Quanquam non ignoro, a Vulg. nostro Interprete
Ezech.,
XXX, 16 et 17.
Bubasten
inter ac
Pelusium
distingui:
Quasi parturiens dolebit
(Sin) PELUSIUM,
juvenes
(
Phibeseth)
BUBESTI
gladio cadent. Tinguntur.
Dubio procul ludos hos, ut alios ejusmodi omnes, sacrificia, praemissis utique ablutionibus, ac lustrationibus comitabantur.
Praesumunt.
Sicut rerum omnium
generationem
ab
Aqua,
ceu primo principio, proficisci, Philosophi non
[1154C]
postremae olim authoritatis, ac inter hos praecipue
Thales Milesius,
credebant, ita
perjuri,
velut ob jamjam et ubilibet imminentem deorum iratorum vindictam prope jam mortui, se ejusmodi ablutionibus, crimina illa, ut falso credebant, expiantibus, impetrata velut impunitate, ad novam vitam, ejusque securitatem redire, ac quasi regenerari sibi videbantur. Ut ergo apud Graecos magna
perjuriorum
frequentia erat, ita ante ludos, ne in iis, velut in illorum publicam vindictam, turpiter succumberent, maxime de diis antea per ablutiones ejusmodi propitiandis solliciti erant.
Se expiabat.
Exempla rei hujus plurima apud Graecos imprimis prostant; sic apud Herod., l. I, c. 7,
Adrastus,
fratricidii reus, a
Croeso,
Lydorum rege, expiatus fuit. Apollinem
item e
τ Dianam, ut Pausan.
Corinth.,
cap. 51, memorat,
Pythone caeso, ut se expiarent, Aegiala
m
venisse tradunt.
Idem Pausan., l. I, c. 74, refert:
Prius quam materni sanguinis maculam
expiationibus
Orestes
elueret, de Trazeniis nemo cum tecto recipere voluit,
etc. Sed, si Virgilio credimus, jam apud Trojanos hic
[1154D]
ritus obtinuit; ita enim Aeneas ad Anchisen,
Aeneid.
II, v. 717: Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque penates: Me bello e tanto digressum, et caede recenti, Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero...... Et Senec. in Herc. fur.,
Act.
IV,
Sc.
I,
vers.
918:....... Nate, manantes prius Manus cruenta caede, et hostili expia. Hunc enimvero gentiliummorem ipse ridet Ovid., II Fast. Ah! nimium faciles, qui tristia crimina caede Fluminea tolli posse putatis aqua. Atqui constat expiationum et lustrationum nomine tunc nonnisi lotiones aqua factas intelligi consuevisse.
[1155A]
Singulare autem est exemplum, quod exstat apud Halicarn., l. V,
Ant. Rom.,
c. 58, ubi cum ex Senatus decreto publica justaque caedes conjuratorum Romae facta fuisset,
SC. tum factum est, ut tota lustraretur civitas, quod necessitate coacta esset civilis caedis auctor fieri: cum nefas esset ad sacra accedere, et victimas immolare, antequam facinus expiatum esset, luesque lustrationibus abolita.
Naturae aqua,
i. e.
aquae naturali,
suaeque naturae relicta.
Emundationis.
Pro
auspicato faciendae,
ac feliciter, ipsoque coelo annuente, suscipiendae emundationis. Itaque non video cur cum
Junio
legendum sit
auspicii et mundationis.
Medicari,
i. e.
medica virtute imbui.
Quanquam et alio sensu, qui communior est, et hic melior, id intelligendum esse putem, ut l. XI
Aeneid.:
Sed non Dardaniae
medicari (sanare)
cuspidis ictum Evaluit.
[1155B]
Aemulum Dei,
Diabolum videlicet.
Sacramento,
Seu mysterio, ac etiam extra usum, et applicationem aquae ad ablutiones hactenus descriptas.
Sciunt.
Alii
sunt,
nec male; quanquam
sciunt
mihi elegantius esse videtur, ideoque retinendum.
Quique fontes.
Fontes ex specubus, aliisve umbrosis locis erumpentes, aliquid divinitatis, aut diabolicae potius virtutis, habere credebantur; unde et divinus honor a caeca gentilitate ipsis impendi consueverat. De his Senec.,
Ep.
41, ait:
Magnorum fluminum capita veneramur: subita ex abdito vasto eruptio
aras
habet: coluntur aquarum calentium
fontes, et stagna
quaedam vel
opacitas,
vel immensa altitudo sacravit.
Erat etiam Romae fons,
Egeriae
Nymphae, ad radices montis Aventini, sacer, de quo Livius, l. I, c. 19, refert;
Lucus erat, quem medium ex
opaca specu
perenni rigabat aqua: quo quia se persaepe
Numa
sine arbitris... inferebat,
Camaenis
eum lucum consecravit.
Addit Plutarchus
[1155C]
in Numa,
fontis hujus curae
Vestales
virgines ab eodem praefectas fuisse, etc., ut supra
Not. Templa
retulimus. Itaque fontes hujusmodi, ex horrida, nescio qua, locorum, unde scaturiebant, majestate omnino inter deos reponebant, ipsorumque adeo honoribus peculiaria quaedam sacra, ut erant Romae
Fontinalia,
III Octob. celebrari solita, aliaque multa alibi, instituebant. Neque vero
beneficiis
solum, sed
malignis
quoque fontibus arcanum quoddam numen inesse credebant, divinis cultibus propitiandum, ut exitialem illorum vim, quam tamen natura sibi inditam habebant, averruncarent; cujusmodi erant aquae
Alcyoniae
paludis apud Pausan.
in Corinth. ad fin.,
quibus innatantes
ad imum fundum
trahebantur: fontes item
Acidantis
fluminis, e
Lapitha,
Arcadiae monte, oriundi, atque adeo tetrum odorem efflantis, ut hominibus vel solo halitu interficiendis par fuerit, teste eodem Pausan.,
in Eliac.
I. Taceo plures ejusmodi alios, de quibus
[1155D]
Polemon, in l.
de miris Siciliae,
item auctor lib.
de Mirab.,
qui vulgo
Aristoteles
creditur, Plin., lib. XXXI, Solinus, c. 31 et alii.
Rivi. Rivus,
ait Festus,
vulgo appellatur tenuis fluor aquae, non spe, consiliove factus, verum naturali suo impetu.
Alii alia hoc nomen significatione usurpant.
Piscinae. Piscinae
dicebantur non sola ιχθυοτροφεια, seu vivaria piscium, sed etiam aquae frigidae, ad natationes aut ablutiones voluptuarias in locum satis amplum et undique clausum, velut artificialem quemdam lacum, collectae, licet caeteroquin
piscibus
destitutae. Ita vero
de Alexandro Imp.
in
Vita
Lampridius:
Unctus lavabatur, ita ut caldariis nunquam, vel raro,
piscina,
semper uteretur;
et de
Arriano Olympio
Victor, Tunnunensis Episcopus, in
Chronico
ait:
In piscina frigidae aquae vitam impie finiit.
Talis quoque erat
Probatica
illa
piscina,
de qua
Joan.,
V, et
natatoria Siloe
apud eumd., cap. IX; de quibus nos infra.
[1156A]
Porro
balnea,
et, quae horum pars quaedam, et nihil aliud quam
balnea frigida
erant,
piscinas,
diis, seu malis daemonibus, ac idolis sacras fuisse, Tertullianus ipse in lib.
de Spect.,
c. 8, perhibet:
Et plateae, et forum, et
balneae,
et stabula, et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt. Totum saeculum
(mundum)
Satanas et angeli ejus repleverunt.
Quin et in lib.
de Idol.,
c. 15, testatur:
Et ostia in balneis adorari videmus... Idolo feceris, quidquid ostio feceris.
Igitur inter caeteras idolorum sordes etiam
balnearii,
et
ostiarii lares,
et nescio quae alia coenosa numina, gentilibus erant, sub quorum turpissimis auspiciis lavarentur, vel verius multo foediori sorditie contaminarentur.
Euripi. Euripus
peculiariter dictum erat fretum illud vorticosum inter
Euboeam
et
Atticam,
septies per diem, totiesque per noctem reciprocans, seu aquas per vices evomens, iterumque resorbens: cujus causas cum frustra perscrutatus fuisset
Aristoteles,
prae moerore contabuisse, aut, ut alii (sed parum vere) narrant, omnino illuc se praecipitasse fertur. Extendi
[1156B]
postmodum haec appellatio coepit
ad fossas et incilia
(ut Lips. in Senec., Ep. 83, ait)
cum aquis, qualia hortis et praetoriis ex more erant:
imo et universim aquarum ex aquaeductibus receptacula ( παρα του ευριπιζεσθαι, quod per hos
facile
illuc aquae
praecipitarentur,
et in tumultuosos vortices circumagerentur, aut verius, terrae cujusdam portionem velut insulam circumfluerent) ευριποι dicta sunt, de quibus Pausanias in
Lacon.,
cap. 96:
Campus is, in quo suas ephebi committunt pugnas,
euripo
circumquaque, non aliter, quam mari insula, cingitur.
Et Dionys. Halicarn., I. III, c. 91.
Circum maximum,
a Tarquinio exstructum, ita describit: ευριπος εις υποδοχην υδατος ορωρυκται, βαθ δεκαπους. I. e.:
Euripus ad recipiendas aquas circumfossus est, decempedali profunditate, pariterque latitudine.
De hoc item Suetonius,
in Julio,
c. 39:
Circensibus, spatio Circi ab utraque parte producto, et in gyrum euripo addito, quadrigas, bigasque, et equos desultorios agitaverunt nobilissimi juvenes.
[1156C]
In his quoque editi ludi navales, aqua per
euripos
(sic enim etiam
canales
grandiores, et
aquaeductus
appellabantur) in ipsum circum immissa; quin et eo excreverat quorumdam Imperatorum luxuria, ut de
Heliogabalo
Spartianus memoret:
Fertur in euripis vino plenis navales Circenses exhibuisse.
Caeterum et hi euripi certis quibusdam diis sacrati erant, ut Tertull., lib.
de Spect.,
c. 10, perhibet:
Ea itaque
(Mater magna, scilicet
Ops, Tellus,
vel
Cybele) illic praesidet euripo. Cisternae.
Ita vocantur subterranea aquae pluviae receptacula, quae Festus ita dicta putat, quod
cis
seu infra
terram
sint.
Putei. Putei
sunt profunda aquae vivae, et ex abditis quibusdam venis assiduo scaturientis, receptacula, quae Aeoles olim pothvria, απο του potou, dicebant; unde et
puteos
nostros a
potu,
quasi
poteos,
i. e. saluberrimum nobis
potum
subministrantes, appellatos volunt: qualis erat ille puteus apud Homer.
Odys.
X, ex quo Ulysses
Tiresiae
vatis manes erat ab inferis
[1156D]
evocaturus.
Rapere.
Illi nimirum, qui, ut S. Justin. M. in
Apol.
II, loquitur,
a mortuorum manibus
(seu spiritibus) λαμβανομενοι, και ριπτουμενοι,
correpti, atque humi praecipitati, quos
δαιμονιοληπτους,
furentes, nominant omnes. arreptitios, et
μαινομενους,
Nocentis.
Omnibus his
fontibus, rivis, piscinis, euripis, cisternis, puteis,
etc., certi quidam genii a gentilibus praefecti erant, qui, quoniam muliebri specie illic daemones apparebant, hac quoque forma colebantur, atque antra illa, fontium scatebris irrigua, inhabitare credebantur. Unde Virgil., I. Aeneid., Lybicum illud:..... scopulis penditibus antrum,
Nympharum domum
vocat. Sic etiam Pausanias in
Boeotic.
antri cujusdam
Cithaeronidum Nympharum
meminit. Et in
Phocic., antrum Corycium
describens
[1157A]
ait:
Multi hinc illic e vivis fontibus fluitant rivi. Parnassi accolae sacrum Coryciarum Nympharum putant.
Sic etiam, ut idem rursus in
Boeotic.
perhibet, ad
Libethriadem
fontem
Libethridae Nymphae
colebantur. Erant quoque fontibus aliis arae suae, aediculae, aut omnino templa,
Nymphis
sacrata, quae et
Nymphaea
dicebantur, ut illud supra fontem
Cytheri
fluvii apud Pausan. in
Eliac.
II. In specie vero illae Nymphae,
fluminum, stagnorum, et puteorum
praesides,
Naiades,
aut
Ephydriades,
etc., dicebantur. Sed et
Comatas
apud Theocr.,
Idyll.
5, per
Nymphas
λιμναδας,
palustres,
jurat. Ut autem Orpheus Nymphas
Oceani
et
Thetidos
filias appellat, ita has Virgilius,
Aeneid.
VIII, fluviorum matres putavit, quod fluvii e mari orirentur: Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est. Caeterum vero hae Nymphae nequaquam propitia semper habebantur numina, sed sacrificiis,
ne nocerent,
[1157B]
placanda; unde Theocrito,
Idyll.
XIII: δειναι θεαι αγρωταις,
dira rusticis numina
erant, ut mox videbimus. Interea si quis forte plura desideret, apud Natal. Comit.
Mythol.
l. V, c. 2, tum et Eruditiss. nostrum Montfauconium,
L'Antiquité expliquée,
tom. I, p. II, l. IV, c. 7, reperiet.
Enectos.
Laut. Valla, l. IV, c. 27, appellat
enectos,
qui non jam
enecati
sunt, atque mortui, sed qui propemodum tales. Unde cum Noster in lib.
de Jejuniis,
c. 7, de severo illo jejunio
Ninivitarum,
quod etiam
pecudibus enectis
fiebat, mentionem facit, recte
Junius
haec verba de illis non jam
mortuis,
sed fame per hoc jejunium, quod
Dan.,
III, 7, ex edicto Regis Ninive ad pecora usque extendebatur, ita maceratis, ut jam mortuis propiores, quam vivis, essent, explicat, hocque proprie per verbum
enecare
significari ait.
Lymphatos. Dan. Heinsius
in suis
Lection. in Theocr., Idyl.
V, ita inquit: «Nympharum quoties meminisset
[1157C]
antiquitas, earum iram deprecabantur, hoc est, insaniam, seu blepodaimonivan (quibus enim deae illae conspiciebantur, mentis statu excidisse putabantur) quod etiam vatibus accidere existimabant, quos νυμφοληπτους (hos autem Latini nostri non
nymphatos,
sed
lymphatos
appellare solent) dicebant.» Unde et Noster in lib.
de Anima,
c. 50, ait:
Lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica.
De hoc Eus., in
Praep. Evang.,
lib. II, c. 5. appellantur παρα το φοβεισθαι το υδωρ,
Hydrophobos.
Υδροφοβοι quod
aquam timeant.
Atque id maxime accidit a cane rabido admorsis, quibus id miserrimum est, extremo aquae timore, parique simul siti vexari. Terribiles morbi hujus effectus, caeteraque huc pertinentia, vide apud Kirch.,
Mundi sub.,
lib. IX, sect. II, c. 5. Haec autem omnia gentiles, malis geniis, aquam insidentibus, olim imputabant,
Profanus.
In S. Script.
sanctum,
et
profanum,
opponi solent;
profanus
ergo hic appellatur, qui
[1157D]
cum
sanctitate
nihil quidquam commune habet.
Piscinam.
In Graeco textu κολυμβηθρα est, per quam
piscina,
eo sensu, quo supra
Not. Aspergine,
lavacrum vel natatoria significatur.
Betsaidam.
Graecus textus
Joan.,
V, 2, ita habet: Εστι δε εν Ιεροσολυμοις επι πφοβατικη κολυμβηθρα, η επιλεγομενη εβραιστι Βηθεσδα, pe quae Vulgatus noster ita reddit:
Est autem Jerosolymis
Probatica piscina,
quae cognominatur Hebraice
Bethsaida,
quinque porticus habens,
etc. Ubi notandum, piscinam hanc non appellari
probaticam
a
probando,
sed απο των προβατων, enim seu
ab ovibus;
το προβατον Graecis
ovem
significat.
Probaticam
ergo idem hic ac
ovinam
aut
ovilem
dicere est. Vocabatur autem
piscina ovium,
quod in ea oves, aliaque animalia sacrificiis destinata, ablui, aut jam immolatorum exta detergi consueverint. Alii non ipsam piscinam, sed portam, ad quam illa sita erat (legitur enim in Graeco εν, vel ut alii
[1158A]
codices habent, επι τη προβατικη,
in
vel potius
apud probaticam,
forte eamdem, quae II
Esdr.,
III, 1, appellatur
Porta gregis), probaticam
appellatam fuisse aiunt. Verum haec ως εν παροδω. Caeterum piscina haec, quae in Graeco textu
Bethesda
(alia Graeca exemplaria habent
Bethseda), domus misericordiae,
appellatur, in latinis exemplaribus
Bethsaida, domus piscatus,
dicitur, forte quod olim
piscium vivarium
fuerit.
Commovebat.
Credidere quidam hunc Archangelum fuisse
Raphael,
qui interpretatur
Medicina DEI,
ut olim peculiariter a DEO ad
Tobiam
a sua caecitate liberandum missus, ita ad aliorum quoque hominum graviores infirmitates curandas destinatus. Quisquis is fuit, non visibili quadam forma descendisse, sed solum aquam, virtute medica eidem quasi transeunter impressa, singulari DEI jussu imbuisse, sicque signum suae praesentiae visibile edidisse putandus est.
Antecedunt.
Figura enim semper debet esse notior,
[1158B]
et captui accommodatior; unde ad praefiguranda
spiritualia
semper solemus
carnalia,
seu
sensibilia
signa eligere, per quae ad spiritualium rerum, altiorumque mysteriorum, quae alias omnem captum humanum excedunt, intelligentiam velut manuducamur. Caeterum vero
piscinam
hanc BAPTISMI nostri figuram fuisse, inter caeteros SS. PP. maxime S. Ambros., lib. I
de Spir. S.,
cap. 7, asserit:
Habes etiam in Evangelio, quia Angelus secundum tempus descendebat in natatoria, et movebatur aqua, et qui prior descendisset in natatoria, sanus fiebat. Quid in hoc typo
Angelus,
nisi descensionem
S. Spiritus
nuntiabat, quae nostris futura temporibus, AQUAS
(Baptismi utique)
sacerdotalibus invocatae precibus, consecraret? Ille ergo
Angelus
S. Spiritus erat
nuntius,
eo quod per gratiam spiritualem medicina nostris esset animi ac mentis languoribus deferenda.
Et in lib.
de his, qui init. Myster.,
c. 4, non minus eleganter. inquit:
Illis
Angelus (in piscinam illam)
descendebat:
[1158C]
tibi Spiritus Sanctus. Illis creatura movebatur, tibi CHRISTUS operatur ipse, DOMINUS creaturae. Tunc curabatur
unus:
nunc
omnes
sanantur.
Ergo et illa
piscina
in figura, ut credas, quia in hunc Fontem vis Divina descendit. Denique paralyticus ille expectabat hominem. Quem? nisi illum Dominum Jesum natum ex Virgine, cujus adventu jam non
umbra
sanaret singulos, sed
veritas
universos. Gratia Dei.
Scilicet post Christi, Auctoris gratiae, adventum.
Remediabant.
Eodem quoque verbo Noster
ad Scapul.,
c. 4, utitur:
Quanti honesti viri aut a daemoniis, aut valetudinibus remediati sunt.
Vide etiam in lib.
de Praescr.,
c. 38. Quanquam autem verbum hoc Ciceronianum non sit, adhibuisse tamen id noscitur S. Hieron. in
Vita Hilarii. Spiritum.
Quidam legunt:
Spiritui medentur.
Sed quid vetat
spiritum
retinere? nam et Terent. in
Phormione
habet:
Quas, cum res adversae sint, minus
[1158D]
mederi possis.
Reformant.
Simpliciter pro
formant,
ut saepius
retractare
pro
tractare,
et aliis ejusmodi
compositis
pro
simplicibus
utitur.
Liberabant.
Singulis igitur annis nonnisi
semel
Angelus ille, ut censet Tertullianus, descendebat: itaque voces illas
Joan.
V, 3, κατα καιρον,
secundum tempus,
pro annua temporis revolutione accipit.
Deleta morte,
spirituali scilicet
animae. Scilicet reatu. Reatus
(Ciceroni ignota vox, primumque a
Messala,
ut Quintilianus,
l. 8. c.
3, testatur, usurpata) debitum aliquod, cujus nempe quis
reus,
seu obnoxius est, designans. A Theologis autem duplex
reatus
distingui solet, scilicet
culpae,
ad
satisfaciendum:
et
poenae,
ad
satispatiendum.
Unde vulgo dicitur:
Qui non habet in aere
(quo nimirum
satisfacere
possit),
luat in cute,
qua
satispatiatur.
[1159A]
Poena.
Potest autem Noster hic dupliciter intelligi, scilicet de
reatu poenae:
quo sublato utique ipsa
poena
locum non amplius habet, vel quod verius arbitror, de
reatu culpae:
et tunc haec sententia nequaquam generaliter intelligenda erit; cum inter Theologos omnes certum sit, per
poenitentiam
deleta culpa mortali nihilominus remanere
reatum poenae;
attamen, cum antea
aeterna
fuisset, nonnisi
temporaliter
in purgatorio persolvendae. Uni autem Baptismo proprium est, quod sublato per eumdem
reatu
omnis
culpae
antecedentis, simul omnis
reatus poenae
auferatur.
Ad imaginem Dei.
Alludit sine dubio ad id, quod Deus
Gen.
I.
v.
26, dixit:
Faciamus hominem ad imaginem nostram, et ad similitudinem nostram - Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum.
Ubi omnes Interpretes Graeci per εικονα,
similitudinem,
reddunt. Inter haec
[1159B]
duo autem, si
imaginem
et per ομοιωσιν, stricte loqui velimus, discrimen intercedere, S. August. in l. LXXXIII. QQ. q. 51, pridem notavit, inquiens:
Sunt, qui non frustra intelligant, duo dicta esse, ad
imaginem, et similitudinem:
cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisset.
Imprimis autem, ut S. Th. I p. q. 93. art. 9,
in
§ explicat,
similitudo consideratur ut praeambulum ad imaginem, in quantum est communius, quam imago.
Nam, ait in
cit. q. a. i. in
§,
Dicendum sicut S. Aug. dicit in l. 83, QQ. q.
74, Ubi est imago, continuo est similitudo: sed ubi est similitudo, non continuo est imago.
Ex quo patet,
pergit S. Thomas,
quod
similitudo
est de ratione
imaginis, et imago
aliquid addit supra rationem
similitudinis,
scilicet quod sit
ex alio
expressa. Imago enim dicitur ex eo, quod agitur ad imitationem alterius. Unde ovum, quantumcumque sit alteri ovo simile, et aequale, quia tamen non est expressum ex illo, non dicitur imago ejus.
At vero aliam quoque
similitudinis
significationem aperit
cit. q. 93. a.
9. ita
[1159C]
loquens:
Consideratur etiam ut subsequens ad
imaginem
in quantum significat aliquam
imaginis perfectionem;
dicimus enim, imaginem alicujus
esse
similem, vel non esse similem ei, cujus est imago.
Atque sic
Ps. 39, v.
7, pro
imagine
quadam fugitiva id est imperfecta, sumitur:
Verumtamen in imagine pertransit homo.
At vero
similitudo,
apud Graecos sumi solet pro
imagine,
quae presse ac velut ad unguem exprimit suum prototypon. Unde et
Gen.
V,
v.
5, voces illae adhibentur ad perfectam similitudinem, quae est inter
Patrem
et
Filium,
exprimendam:
Adam genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
Est igitur homo factus
ad imaginem,
non quoad
corpus
(hoc enim commune habet cum aliis animalibus, quae tamen non
ad imaginem
Dei creata sunt), sed quantum ad
animam,
quae natura sua est
spiritualis, simplex, immortalis, intellectu
et
voluntate,
ejusque
libertate
pollens, etc. Itaque anima attributa Dei in se,
[1159D]
velut speculo quodam, relucentia exhibet. Unde S. Aug.
l.
II
de Gen. adv. Man. c.
7, pulchre observat:
cum finxit Deus hominem de limo terrea, propterea non additum esse, ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de
corporis
formatione dicitur. Tunc autem homo interior
(i. e. anima, quae
intra corpus
est)
significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem
Dei. Atque haec
similitudo
est velut
imaginis
illius perfectio et complementum; quoniam non Dei perfectiones duntaxat, sed ipsa quoque velut ultima earundem lineamenta exprimit, ipsiusque etiam SS. Trinitatis symbolum quoddam existit, ut eleganter explicat author
Libri de Dignitate hominis, c.
2, qui alias S. Ambrosio adscriptus fuit. Ait autem:
Sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus S., ita ex
intellectu
generatur
voluntas,
et ex his item ambobus procedit
memoria, etc. Sed quid praeclarius illo,
[1160A]
quod S. Aug.
l.
XIII
Conf. c.
2, habet?
Trinitatem
ait,
Omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen intelligit eam? Rara anima, quae, cum de illa loquitur, sciat quid loquatur - Vellem ut haec tria cogitarent in se homines,
esse, nosse, velle. Sum
enim, et
novi,
et
volo; sum, sciens
et
volens:
et
scio
me
esse,
et
velle
ut sim: et
volo esse,
et
scire. Aurea confessio! Est autem et alia
imago
Dei in anima, eaque longe excellentior, quia penitus supernaturalis, qua videlicet Deo multo perfectius, quam per dotes nobis
naturaliter
ingenitas, appropinquamus, scilicet gratia sanctificans, quae, ut scholastici nostri ostendunt, est appropinquamus, scilicet gratia sanctificans, quae, ut scholastici nostri ostendunt, est
formalis participatio divinae essentiae et naturae,
per quam
filii Dei nominamur, et sumus;
praeterea autem fide intellectus noster cognoscit, et eum, ad quem spe tendit, charitate complectitur. Atque de hac imagine intelligendus est Apostolus
ad Coloss.
III,
v. 9 et seq.
dicens:
Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem,
[1160B]
secundum imaginem ejus, qui creavit eum.
Porro de utraque imagine pulchre copioseque disserit S. Ambros.
l.
VI
Hexaem. c.
8. Denique vero homo singulariter factus est ad imaginem, Christi nimirum, qui, ut S. Thomas, I.
p. q. 93. a.
I.
ad
2 notat,
Primogenitus omnis creaturae est imago
Dei
perfecta,
perfecte implens illum, cujus imago est,
Homo,
non similis Deo, sed ipse Deus; et ideo dicitur
imago,
et nunquam
ad imaginem.
Nam Apostolus
ad Rom. 8. v.
29 ait:
Eos autem, quos praescivit et praedestinavit, conformes fieri
imaginis
Filii sui.
Itemque I.
Cor. 15, v.
49, ita loquitur:
Sicut portavimus
imaginem
terreni
(Adam),
portemus et imaginem Coelestis,
Christi videlicet, quem mox antea
v.
49 dixerat
novissimum Adam in Spiritum vivificantem.
Sic ergo per
Baptismum
ad
imaginem Dei,
restituitur homo, non
naturalem
illam (quam per peccatum in Adam amittere non potuit) sed
supernaturalem Gratiae,
quam per
peccatum
Adami deperdidit.
[1160C]
In aeternitate censetur.
Imago Dei homines sumus in
effigie,
quamdiu
videmus eum per speculum in aenigmate: similitudo
efficimur,
cum facie ad faciem
I. Corinth. 13. v. 12. Nam
scimus
(ait Jo. I. Ep. c. 3. v. 2.)
quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum, sicuti est;
nimirum tunc, quando nos
omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem
imaginem
transformamur, a claritate in claritatem, tanquam Spiritu Domini,
II Cor. 3, v. 18. Atque sic demum intelligendum est istud Tertulliani: Imago
in effigie,
similitudo
in aeternitate. De afflatu ejus.
Haud dubie ad illud
Genes. 2, v.
7, alludit:
Formavit igitur Deus hominem de limo
terrae,
et inspiravit in faciem ejus
(ad literam
in nares ejus,
ceu praecipuum respirationis organum)
spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
Porro per
animam viventem
literaliter intelligitur
vita corporis;
at quidam ex SS. Patribus in sensu mystico de vita animae, quae est gratia sanctificans, exponunt, ut S. Ambr.
[1160D]
in l. de Paradiso c. 5:
Erat autem vita, sicut Apostolus
(ad Coloss. V, 3)
dixit, abscondita cum Christo in Deo. Homo ergo sive in umbra
vitae
erat, propter figuram
futuram, etc.,
sive in quodam pignore
vitae
erat, quia habebat
insufflationem Dei, etc.
|
|
Notae ad caput VI.
|
|
Sub angelo.
Innuere videtur
ministrum baptismi,
alludens ad angelum illum in
piscina Bethsaida, Cap. praeced. Praeparamur.
An non autem paulo ante dixerat,
recipere
nos per baptismum
Spiritum S.
quem
per peccatum
amiseramus? Verum hic sedulo notandum, in S. Scriptura saepe inter
Spiritum S.
et
Gratiam
sanctificantem, quam per peccatum amissam in baptismo recipimus, distingui. Certum imprimis est, Apostolos ante diem
Pentecostes
jam baptizatos, aut certe aliunde Spiritus S. gratiam consecutos fuisse:
[1161A]
et tamen primum in die Pentecostes de illis,
Act.
II,
v.
4. dicitur;
Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
Deinde Act. V, 14 et seq.
Cum audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos
Petrum et Joannem.
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum, nondum enim in quemquam ipsorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini.
Baptizati ergo erant, et a peccatis suis per baptismum emundati, utique
gratiam
Spiritus S. vivificantis habebant; nondum autem Spiritum Sanctum habuisse dicuntur.
Tunc imponebant manus super illos,
et
accipiebant Spiritum Sanctum.
Apostoli igitur in die Pentecostes acceperunt Spiritum S. non quomodocunque, sed
plenitudinem
ejus, quae non solam inundabat animam, sed in corpus ipsum per certa quaedam signa visibilia redundabat:
Repleti sunt
Spiritu Sancto,
et coeperunt loqui variis linguis, prout
Spiritus Sanctus
dabat eloqui illis.
Sic et Samaritae
[1161B]
illi
Act.
V, 17, jam baptizati per impositionem manuum
accipiebant
SPIRITUM SANCTUM, id est,
plenitudinem
ejus. Atque hic est ille Spiritus S. quem
pecunia
sibi mercari impius ille
Simon
voluerat, ibid. v. 18:
Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur
SPIRITUS SANCTUS,
obtulit eis pecuniam,
etc. Ita quoque alius locus,
Act.
XIX, 5
et seqq.
exponendus est:
His auditis baptizati sunt
(Ephesiorum quidam)
in nomine Domini
JESU.
Et cum imposuisset illis
(post Baptismum utique)
manus Paulus, venit
SPIRITUS SANCTUS
super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Porro illa
impositio manuum,
recens baptizatis facta erat ipsissimum
Sacramentum Confirmationis.
Sicut enim per Baptismum a Spiritu S. per quasdam velut gratiae suae primitias ad Fidem initiamur, sic per Confirmationem ipsum
Robur Fidei,
ac illius Spiritus plenitudinem, ceu per novam gratiam in fide jam adultiores
[1161C]
facti, consequimur. Spiritus ergo ille, qui per Baptismum erat invisibiliter datus, per Confirmationem ab Apostolis dabatur quoque visibiliter, cum annexis videlicet
gratiis,
ut appellamus
gratis datis,
scilicet
curandi
aegrotos,
prophetandi, interpretandi,
diversis linguis
loquendi,
etc., aliisque ejusmodi donis, sacramentali gratiae tunc adhaerentibus. Haec ante signa diu quoque postea in Ecclesia perseverasse, S. Justinus, qui
A. C.
166, et S.
Irenaeus,
qui 12 annis postea martyrium subierat, et ille quidem in
Apol.
I.
et Dialogo cum Tryph.,
hic vero
L. V. haeres. c.
6 et alibi, perhibent. Sed satis constat, etiam versus finem II.
Saec.
in aliquibus Ecclesiis ejusmodi
gratias gratis datas
adhuc viguisse; multosque nimium credulos, aut alias incautos, propterea quod inter veras ac pseudo-prophetias non recte distinxissent, a
Montano,
ejusque mulierculis, donum prophetiae ac Spiritus Sancti afflatum temerarie et fallaciter jactantibus, seductos fuisse, ipsumque cumprimis
Tertullianum
nostrum foedissime in
Montani
haeresin prolapsum,
[1161D]
ut in
QQ.
Crit.
Libro de Praescr. praemissis,
Q.
4, ostendimus. Vide etiam ea, quae in
Spicil. Theol. de Ecclesia Christi Diss.
VI.
Num.
XIII.
et seqq.
diximus. Sic ergo per Baptismum jam recepto, sed
invisibiliter,
Spiritus Sanctus per gratiae infusionem a peccatis mundamur, simulque ad eumdem in
sacramento Confirmationis plenius
(non quidem jam sub ejusmodi signis
visibilibus,
sed cum invisibili plenitudine ac fidei contra internas et externas tentationes
robore)
recipiendum praeparamur.
Baptismi arbiter.
Ministrum hic intelligo, in cujus velut
arbitrio
ac
potestate
administratio Baptismi posita est. Quo sensu in
lib. de Monog. c.
6, Noster
[1162A]
inquit:
Habes Moysen, Dei de proximo arbitrum.
Non obscure autem hic rursus alludit ad saepius jam memoratam historiam
Piscinae Probaticae Joan.,
V, eo quod, sicut Angelus illic descendebat de coelo, commovens aquas, etc., et sicut
S. Joan. Baptista,
tanquam
Angelus missus
est ad praedicandum et administrandum Baptismum poenitentiae in
Jordanis
flumine: ita nunc sacerdos, tanquam alter
Angelus
ex
officio
suo ad hoc deputatus, seu
missus,
per ministerium Baptismi
viam praeparet
Spiritui Sancto per confirmationem, ut diximus,
plenius
infundendo.
Fides impetrat.
Non ipsius
baptizantis,
aut
baptizandi
(neque enim affectus Baptismi dependet ab opere
operantis,
aut
subjecti
recipientis; quis enim a parvulo
fidem,
seu actum fidei, exigere poterit?) sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu
operi operato,
in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in
fide
et
nomine
totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est
intrinseca forma
hujus Sacramenti.
[1162B]
Spiritu Sancto.
Igitur ad
formae hujus
substantiam et valorem requiritur
distincta
invocatio
trium Personarum
Divinitatis, per quam
Fides
illa
in Baptismo obsignatur,
ut idem Noster in
l. de Idol. cap.
12, ait. Unde ab antiquis Patribus a
forma
sua
Sacramentali
appellatur Baptismus
sigillum, signaculum, obsignatio fidei, Sacramentum Trinitatis, Fidei,
etc., ut apud Tourn.
in Tr. de Bapt. Q. 1. a. 1. p.
146, videre est. Caeterum autem ex hoc loco manifeste colligitur, jam
Tertulliani
tempore in forma Baptismi tres Personas Divinas necessario exprimendas fuisse, et nequaquam Baptismum tunc
in nomine
solius
Christi
collatum fuisse, ut idem in
l. adv.
Prax. c.
26, habet, dicens:
Nec semel, sed
TER,
ad singula nomina
in PERSONAS
singulas tingimur. Per benedictionem.
Nomine
benedictionis
intelligit
formam
Sacramentalem Baptismi.
Arbitros fidei.
Multum hic nonnulli interpretes circa hanc vocem ex ipso
Tertulliano
laborant;
[1162C]
etenim in
Apol. advers. Gent. c. 7, arbitros
pro testibus, qui rei cuipiam gerendae intersunt, accipere videtur, inquiens:
Semper etiam impiae initiationes arcent profanos
(id est, ab impiis illismet superstitionibus alienos)
et arbitros
(scilicet ne illis tanquam
testes
intersint)
cavent.
Et
ib. c.
16, ait:
Verebatur extraneos arbitros
(testes, aut inspectores)
vanae culturae.
Et in
l. de carne Christi, c.
24, de Christo transfigurato loquens,
in secessu montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum
dicit. At in eod.
lib. cap.
21. arbitrum pro
Auctore
videtur sumere, de Christo ita inquiens:
Hujus igitur gratiae disciplinae.
Arbiter
et Magister, illuminatorque, ac deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur.
Vid. etiam, quae supra de hac voce
arbiter
diximus. Caeterum hoc loco
arbitros
pro
testibus
videtur sumere, fortasse ad illud 1
Joan.
III, 7, alludens:
Tres sunt, qui
testimonium
dant in coelo:
PATER. VERBUM,
et
SPIRITUS SANCTUS.
Sponsores salutis.
Hoc nempe sensu, quo in Epist. ad Hebr. VII, 22,
Melioris Testamenti Sponsor factus
[1162D]
esse Jesus
dicitur. Igitur etiam PATER, mittens FILIUM, et SPIRITUS SANCTUS missus a Filio,
Sponsores
erunt; namque Pater per
Filium,
Filius ipse
in Spiritu Sancto
nobis salutem promisit.
Nominum divinorum,
id est,
Personarum Divinarum
ne quis inde Sabellianismum extundere conetur, quasi solorum
nominum,
nulla
rerum
in Divinis distinctio esset. Ut autem ternus est numerus
Personarum,
ita
nominum
quoque, scilicet in grammaticali sensu; at in Theologico
unum Nomen
est, id est, in tribus illis Personis una eademque
dignitas
et
auctoritas.
Quare irritus esset Baptismus in tribus
nominibus Patris, Filii,
etc. collatus; necessarium ergo est, ut in
Nomine Patris et Filii,
etc. fiat. Qua de re videndi Theologi, ubi
de forma Baptismi
tractant.
Pignerentur.
Non male pro
pignorentur;
nam et apud Cic. in
Philipp.
IV, et activo quidem sensu, invenio:
Mars ipse fortissimum quemque pignerari
[1163A]
(seu sibi vindicare ac velut in pignus sumere)
solet.
Caeterum a Nostro hic in passivo sensu, pro
oppignorari,
sumitur, ut sensus sit: quod et
testatio fidei
et
sponsio salutis
per Baptismum, cui haec duo velut innectuntur, ceu quo jam dato
pignore,
obfirmentur.
Ecclesiae mentio.
Fortasse sic intelligendum est, quod necessario etiam Ecclesiae
implicita
mentio fiat, tanquam
cui
haec fiat
oppignoratio. Trium corpus est,
scilicet in
tribus Personis Divinis,
earumque
Fide
adunatum.
|
|
Notae ad caput VII.
|
|
Unctione.
Nequaquam hic loquitur de
Unctione confirmatoria
(de hac enim
cap. seq.)
; sed de ritu etiam hodie Baptismum mox subsequente. Nam post hunc fit
osculum pacis,
dein baptizatus inungitur chrismate
in vertice.
Imosanctus Hieron. in
Dial. adv. Luciferianos
ait, Presbyteris non licere, sine subjuncta unctione chrismatis baptizare. Non possum autem non hic adscribere ritum hujus
[1163B]
unctionis, prout is in
Pontificali
antiquo Metropolitanae hujatis Ecclesiae apud nostrum Edmundum Martene
de antiquis Ecclesiae ritib. l.
I,
cap.
I,
art.
13, § 6, reperitur: «Cum infantes elevati fuerint a fonte,-Episcopus, vel Presbyter, chrisma requirens, faciat crucem cum pollice in vertice eorum, ita dicendo:
Deus Pater Omnipotens-ipse te liniat chrismate salutis in C. J. D. N. in vitam aeternam. Pax tibi
» Erat et alia unctio praecedens Baptismum, qua baptizandi ungebantur oleo in
pectore
et
scapulis.
Hujus unctionis jam Auctor
L. Recognitionum
(quisquis ille fuerit, certe vetustissimus) in
l.
III meminit:
Baptizetur unusquisque vestrum in aquis perennibus, nomine Trinae Beatitudinis super se invocato, perunctus primum oleo, per orationem sanctificato.
Hujus unctionis meminit etiam S. Joan. Chrysost.
Hom. 6. in c. 2 Ep. ad Coloss.
dicens:
Inungitur baptizandus athletarum more, qui studium jam ingressuri sunt.
Vide
[1163C]
etiam Auctorem
l.
I
de Sacram. c.
2 et
l.
II,
c.
7. inter opera
sancti Ambrosii.
Attamen haec unctio non fiebat per
chrisma,
sed
oleum catechumenorum.
De duplici hac unctione idem Martene
ibid.
ex antiquis Latinorum ita appellatis
Ordinibus,
ac
Ritualibus,
nec non Graecorum
Euchologiis,
abunde dabit. Caeterum neque illam unctionem Baptismo subjunctam Confirmationis Sacramentalis rationem habuisse, vel ex eo patet, quod Confirmatio a solis (apud
Latinos
saltem) Episcopis collata fuerit: unctio illa, licet
chrismate,
etiam a
Presbyteris,
nec in
fronte,
sed
vertice
data fuerit.
A Moyse unctus est.
Sic enim de Aarone in Sacerdotem consecrando Deus ipse,
Exod.
XXIX, 7, Moysi praecepit:
Oleum benedictionis fundes super caput ejus,
etc. Caeterum
cornibus
olim vasorum instar, veteres utebantur. Sic etiam unctio Regum fiebat per oleum ex
cornu. Imple
cornu
tuum oleo,
etc., dixit Deus ad Samuelem I
Reg.
XVI, 1, mittens eum ad
David,
in Regem inungendum.
Tulit ergo Samuel
CORNU OLEI,
[1163D]
et unxit eum in medio fratrum ejus
(ib. v. 13). Sic etiam unctus fuerat Salomon a
Sadoc,
summo Sacerdote (III Reg. 1, v. 39).
A chrismate.
Christus a κεχρισται,
ungo:
χρισμα 3 pers. praet. pass. verbi crivw, autem a 1. pers. ejusd. praeter. κεκρισμαι factum est χριστος, dictum, et απο του χρισματος,
unctus.
Unde
Is.
XLV,
v. 1: Haec dicit Dominus
(UNCTO MEO, a
unxit) Christo meo Cyro,
etc.
Unctio.
Alias χρισμα ipsum
unguentum,
quo fit
unctio,
significat; unde et Latini Theologi in Sacramento Confirmationis inter
Chrisma,
et ipsam
chrismationem,
seu
inunctionem,
ipsiusque Chrismatis applicationem, quae alias a Graecis proprie χρισις dici solet, distinguunt. Quanquam a Patribus promiscue το χρισμα pro
unguento
et
unctione
accipi invenio. Sic Clemens Alexandr.
l.
I
Strom.
de veter. Lacaedemoniis, dicit quod
dolosas quidem vestes, et
[1164A]
dolosas
(τα χρισματα )
unctiones, recte existimaverint, appellaverintque.
Et Paed. l. II. cum paulo ante dixisset: ου θεμις δολερα ειματα, χρισματα εις της αληθειας εισιεναι πολιν:
nefas est vestes dolosas, et
unguenta
in civitatem veritatis ingredi;
paulo post ita habet:
Foemina semper
τω της σωφροσυνης χρισματι συναλειφεσθω,
divina pudicitiae
unctione
ungatur, sancto delectata
μυρω, unguento,
nempe Spiritu.
Et in l. IV, το χρισμα της ευαρεστησεως,
unctionem beneplaciti
(id est, mentis Deo bene placentis) dicit. Quid multis autem, quando et in novo Testam. το χρισμα
unctionem habetis a
pro unctione sumitur? ut 1 Joan. II, vers. 20:
Et vos
χρισμα,
sancto.
Rursusque vers. 27:
Et vos
( το χρισμα )
unctionem qua accepistis ab eo, in vobis manet. A Deo Patre. Unctus
est autem Christus, tanquam
Propheta, Sacerdos, et Rex;
haec enim sola tria hominum genera antiquitus jungi consueverant: Haec unctio autem non
chrismate
quodam
visibili,
sed
spirituali,
ab ipsomet Spiritu S. facta est, quando scilicet Christus
[1164B]
baptizatus in Jordane,
confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit SPIRITUM DEI descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de coelo dicens: HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS, IN QUO MIHI COMPLACUI. Mat.
III
v. 16 et seq.
Non autem hoc ita intelligendum est, quasi Spiritus S. gratiae suae plenitudine in Baptismo unxerit Christum (hanc enim jam a primo conceptionis suae instanti habuit, nullius jam amplius augmenti capace), sed quod Spiritus S. unctionem Christi, praecipue in
Gratia CAPITIS et UNIONIS HYPOSTATICAE
consistentem, signo aliquo visibili, tanquam pridem jam factam, demonstrare voluerit. Et hoc sensu Christus illud Isaiae LXI, v. 1:
Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me,
ad se ipsum
Luc.
IV,
v.
18, transtulit. Sic et Petrus
Act.
XVIII, 8, de Christo praedicavit:
Quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto,
etc.; quod S. Aug. L.
XV de Trinit. c.
26, sic explicat:
Non utique oleo visibili, sed dono gratiae,
[1164C]
quod visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus Spiritu S. quando super eum baptizatum velut columba descendit. Tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam, praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum: sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Caro factum est, etc.
Vide eundem porro.
Liberamur,
cum hac tamen differentia, quod
Baptismus
Sacramentum sit, peccata, tanquam
maculas
animae, abluens: unctio illa solum ad
ritum
subsequum hujus Sacramenti pertineat, liberationem illam vi gratiae Baptismalis, spiritualiter
inungentis,
factam, solum tanquam in symbolo rei praeteritae exhibens, non ipsamet novum gratiae augmentum conferens. Locus huic parallelus est in
L. de Resurr. carn. c.
8, ubi Noster:
Caro
abluitur,
ut anima
emaculetur.
Caro
ungitur,
ut anima
consecretur.
Caro
signatur,
ut anima
muniatur.
Caro
manuum impositione adumbratur,
[1164D]
ut et anima Spiritu
illuminetur. Verum de his mox explicatius.
|
|
Notae ad caput VIII.
|
|
Imponitur.
Duae olim
impositiones manuum
celebrabantur in Baptismo: una, non Baptismum modo, sed illam ipsam quoque unctionem, quae est inter Baptismi ritus praevios (vide
Cap. praec. Not. Unctione) praecedens,
cujus mentio inter
Ordines Baptismi
Latinos, quos Edm. Martene
de Rit. Antiq. Ecclesiae, l. 1, c. 1, v.
8, profert, frequenter occurrit. Altera erat Baptismum
subsequens,
nonnisi ab
Episcopo
facienda. Ubi sciendum, primis Ecclesiae saeculis
Baptismum, solemnem
nimirum, qui scilicet nonnisi in
Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes
dabatur, ab ipsismet Episcopis administratum, moxque ab iisdem Sacramentum CONFIRMATIONIS, velut instar complementi subjunctum fuisse. Unde de S. Ambrosio in
[1165A]
ejus vita S. Paulinus scribit:
In rebus etiam Divinis implendis fortissimus labor, in tantum ut quod implere solitus erat circa baptizandos,
5
postea Episcopi, a tempore, quo decessit, vix implerent.
Perseveravit mos ille multis in Ecclesia saeculis; sed cum in singulis Ecclesiis nimium increvisset fidelium turba, atque Episcopi in Evangelio praedicando nimis necessarii fuissent, idemque quoque obtinere inceperat, quod
I Cor. 1, v.
17, Paulus dixit:
Non misit me Christus
baptizare,
sed EVANGELIZARE.
Atque inde factum est, ut non semper in Baptismo, etiam solemni,
Episcopi
praesentes esse potuerint, qui baptizatos statim
confirmarent.
Hinc MStum Pontificale
Ecclesiae Apamensis
in Syria,
an.
1214 exaratum, quod noster Martene
de Antiq. Eccl. Rit. L.
I,
c. 2, art.
1, § 3, exhibet, post omnes Baptismi ritus praescribit, ut,
SI EPISCOPUS ADEST, statim oporteat eum
(baptizatum)
confirmari chrismate,
etc. Imo jam
Saec. VII,
pauci Episcopi munus Baptismi obierant, scilicet aliis curis nimium distenti. Interim praxin hanc, neo-baptizatos
[1165B]
statim confirmandi, in aliquibus saltem Ecclesiis, etiam Latinis, ferme ad nostra usque saecula perductam fuisse, idem Martene
l. c.
§ 1, testatur. Quod vero ad Graecos attinet, idem mos etiamnum apud ipsos perseverat, ut Sacramentum Confirmationis mox Baptismo, non autem ab Episcopo, sed ipso Presbytero baptizante, subjungatur: qua de re videndus Juenin
Diss. VII, de Confirm. q. V, a.
2. § 1
et seqq. Per benedictionem,
i. e. Certam quamdam verborum
formam,
qualis alias etiam in quibuslibet ferme Sacramentis ex mandato Salvatoris adhibenda est, quam etiam supra,
Cap. VI.
Noster per
benedictionis
vocabulum expressit.
Invocans Spir. S.
Caeterum totus locus hic favere videtur illorum sententiae, qui solam
impositionem manuum
(non etiam
unctionem chrismatis)
pro
materia
Confirmationis adstruunt: qua de re Theologi Dogmatico-Scholastici multis altercantur, imprimisque Tourn.
Tr. de Sacr. Confirm. q. 1, a.
3.
[1165C]
Ingenio,
i. e.
Invento
quodam
artificiose excogitato:
ut idem Noster in
L. de Spect. c.
10, ait,
daemones ab initio prospicientes sibi, inter caetera idololatriae, etiam spectaculorum inquinamenta, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
Eo nimirum sensu, quo in L.
de Pall. c. 1, arietem Romanum
(machinam bellicam) Carthaginienses obstupuisse dicit,
ut novum, extraneum, ingenium,
i. e. inventum.
Licebit spiritum.
Certe non bonum; de
hydromantis
enim loquitur, qui ex aqua futurarum rerum vaticinia capiebant. Hujus artis studiosissimus fertur fuisse Rex
Numa Pompilius,
qui res ritusque religionis apud Romanos suos ordinaturus, quoniam aliter sibi consulere non posse videbatur,
hydromantiam facere compulsus est, ut in aqua videret imagines deorum, vel potius ludificationes daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere atque observare deberet.
Ita S. Aug.
L. VII de C. D. c. 35,
et
ibid.
post alia quaedam:
Quod ergo aquam
egesserit,
id est, exportaverit, Numa Pompilius, unde hydromantiam faceret,
[1165D]
ideo Nympham
Egeriam (frigida sane nomenclatura)
dicitur conjugem habuisse. Ita enim solent res gestae aspersione mendaciorum in fabulas verti. Concorporationem eorum,
i. e. intimam eorum conjunctionem,
aquae
scilicet et
spiritus
illius.
Accommodatis des. manibus.
Seu
impositis
desuper
manibus;
hic enim ritus erat
hydromantarum,
aquas incantantium, ac velut potestati spiritus mali tradentium.
Animare.
Tota sententia haec ironiam sapit, atque ad magicos ritus alludit, quibus aquam ad usus magicos adhibere
Hydromantae
solent. Dicit autem
alio,
id est,
superiore
quodam ac potentiore
spiritu, tantae claritatis
(sicut nimirum
Hydromantae
jactare solent, ab illo spiritu tam gloriosos ac illustres effectus produci)
animare,
seu eam incitare, ac velut
viventem
reddere.
Organo.
Id-est, ministro, tanquam instrumento
[1166A]
sibi, ut Scholastici loquuntur,
obedientialiter,
in ordine ad quoscunquae effectus patrandos, subjecto.
Per manus sanctas,
per earundem videlicet impositionem.
Modulari. Modulari
est aliquid ad certum
modum
ac
mensuram
componere, ut jam supra
Cap.
III,
Not. Modulatricibus,
diximus. Per
sublimitatem
autem
spiritualem
facile intelligit vim producendi gratiam Sacramentalem Confirmationis, Episcopi confirmantis manibus quasi inditam, ac inhaerentem. Referam hic, quod non prorsus a nostro proposito alienum esse videtur, et ab
Eunapio
Sardiano, gentili, qui circa
A. C.
380, inter suos non incelebris Sophista erat, de
Jamblicho,
insigni Platonicae Philosophiae sectatore, in
Vit. Philosoph.
narrat:
Aliquanto post tempore placuit cunctis, stato anni tempore accedere ad
Gadara,
qui locus est thermarum in Syria,
etc.
Isthic cum lavaret
(Jamblichus),
pariterque caeteri darent lavationi operam, nata de balneis disputatione subridens Jamblichus: Tametsi religione, inquit, impediar,
[1166B]
quominus ista aperiam, vestra tamen causa id fiet.
Simulque jussit discipulos sciscitari a popularibus indigenis, quibus jam olim nominibus donati fuissent duo e calidis fonticulis minores, sed caeteris elegantiores, venustioresque. Illi postquam imperata fecissent, significarunt, uni
Amori
nomen esse, alteri
Anteroti, deo amantium injuriae vindici.
Confestim ipse contacta manu aqua, paucis admurmuratis verbulis, de fonte imo pusionem excivit candidum, commoda statura, capillitio in fulvum aurum tincto, dorsi cute nitida, qui totus lavanti aut loto assimilis erat. Attonitis rei novitate comitibus: Transeamus, inquit, ad proximum fonticulum, simulque exurgens, praecedebat, in cogitatione defixus, ac suspenso vultu, ibique eadem, quae prius, peragens,
Amorem
evocavit, prioris per omnia similem, extra comas, nigrantes huic magis, et rutilas, et per collum sparsas. Ambo pueruli circumfusi arctis complexibus Jamblicho velut naturali patri inhaerebant: quos ille in proprias suas sedes e vestigio restituit, lotusque excessit,
[1166C]
etc. Haec ille. Nimirum evanidae hae imagines erant infernalium geniorum, et quantumlibet hi se lotos ac baptizatos simulabant, manibus per magum illum ex aquis extracti: non tamen manus illis imponere valuit, quibus eos in solido quodam statu confirmaret.
Deformantes,
pro
praeformantes,
seu figurantes, aut simpliciter
formantes.
Hoc certe posteriori sensu etiam apud
Vitruv. L.
VI, hoc verbum usurpatum invenio:
Tragica scena deformantur
(non utique in sequiori sensu, sed magis pro
exornantur,
accipiendum)
columnis, signis,
etc. Caeterum totus hic locus ex
Gen.
XLVIII,
vers. 13 et seqq.
petitur, ubi,
Posuit
(Joseph)
Ephraim ad sinistram Israël
(seu
Jacob,
qui illud nomen ab Angelo, quocum colluctatus fuerat, sibi impositum
Gen.
XXXII, v. 28, acceperat),
Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris
(Jacob),
applicuitque ambos ad eum.
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim, minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse,
[1166D]
qui major natu erat, commutans manus. Benedixitque Jacob filiis Joseph,
etc. Joseph videlicet ambos filios suos coram Jacob, patre suo, constituit, et quidem primogenitum
Manassen
ad sinistram suam, quae scilicet directe respiciebat dexteram Jacob: Ephraim vero ad dexteram suam, et consequenter ad sinistram ejusdem Jacob, haud utique dubius, Jacob
dexteram
suam impositurum ei, qui ad dexterum quoque ejus latus collocatus fuerat, ipsi nimirum
Manassi, sinistram
vero alteri, scilicet
Ephraim.
Cum vero Jacob commutatas manus
decussatim,
id est, sese mutuo intersecantes, adeoque dexteram (quae natura sua dignior est, quia fortior) Ephraim,
secundo genito,
Manassi vero
primogenito,
sinistram imposuisset, Joseph, velut errorem, quem putabat, correcturus, dexteram patris a capite
Ephraim
removere, atque in caput
Manassis
transferre contendit:
Jacob
vero, altioris haud dubie
[1167A]
Mysterii conscius, in proposito suo perseverans, semel auspicatam benedictionem eodem ritu perfecit.
In Christum futuram.
Manus ergo illae in formam crucis decussatae ipsam Crucem Christi praenotabant. MANASSES nimirum
Veteris Testamenti
figura erat, tanquam (tempore nimirum)
primogenitus:
et quoniam illud ipsum figura erat Novi Testamenti, sic Manasses IN FIGURAM ipsius Christi erat, qui Coloss. I, v. 15,
Primogenitus omnis creaturae
dicitur. EPHRAIM vero, secundo genitus, exhibebat
Novum Testamentum,
eratque FIGURA ipsius Christi, et Ecclesiae, tanquam
posterioris
(sed nonnisi tempore rursus) ac quasi in Christo
secundo genitae,
sed meritis ac privilegiis longe amplioris, in qua non
figura Crucis
esset, sed
crux ipsa,
CHRISTUS CRUCIFIXUS. Itaque cum alii legant IN CHRISTO
futuram,
obnixe retineo
in Christum futuram,
scilicet, quae esset IN CHRISTUM, seu ejus Ecclesiam PER CHRISTUM redundatura.
Emundata.
Per
ablutionem
nimirum, quae fit in Baptismo Christi.
[1167B]
Benedicta,
scilicet et per
Baptismum,
ejusque
formam sacramentalem
sanctificata, et per
impositionem manuum
deinceps
confirmata.
Caeterum non male fortasse videbitur haec sententia tacitam
comparationem
continere, ut adeo sic exponi possit: Sicut Spiritus S. in filios Joseph,
Ephraim
et
Manasse,
a Jacob per
impositionem manuum
benedictos, certo modo delapsus est: sic etiam in baptizatos, Episcopo iisdem manus imponente, Confirmationis gratia descendit.
Descendit.
Copulativa
et
videtur excidisse, ideoque hic supplenda.
Columba.
Ita veterum quidam credidere; at ex ipsis quoque veteribus Aristoteles,
L.
II
de Hist. animal.
et Plin.
L.
XI,
c.
27, et recentiores Anatomici omnes, contrarium asseverant. Licet autem columbis quoque, aliorum instar animalium,
fel
sit, omnis
irae
et acerbitatis origo, istud tamen valde temperatum esse, et nonnisi vehementer irritatum
[1167C]
effervescere, in comperto est. Atque hoc sensu S. Aug.
Tr.
VII,
in Ep. S. Joan.
ait:
Fel columba non habet, tamen rostro et pennis pro nido pugnat: sine amaritudine saevit.
Figurae.
Illum enim descensum Spiritus S. praefigurabat alia
columba,
illius Noe in Vet. Testam. simulque haec nostri Baptismi praevia quaedam figura erat.
Mundi.
Sic eleganter Diluvium illud Noeticum appellat, a S. Gregor. Naz.
Oration.
40,
de Bapt.
vere
peccati diluvium
nominatum: eo quod totus mundus, peccatis ac sceleribus antea repletus, ac velut inundatus, superveniente diluvio sub
Noe,
universo prope genere humano in aquis misere suffocato, a peccatorum sordibus expurgatus fuerit. Ita etiam per Baptismum Christi ab originali et caeteris quoque omnibus, quae ante baptismum insunt, peccatis eluimur. Sane autem hunc ipsum
Baptismum
nostrum per
Diluvium
illud praefiguratum fuisse, ex ipsis SS. Literis I
Petri
3, v. 20,
et seq.
liquet:
In
[1167D]
diebus
Noë,
cum fabricaretur Arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam. Quod et vos
(pergit Apostolus)
nunc similis forma salvos facit
BAPTISMUS,
non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per Resurrectionem J. C.
Idque amplius declarat S. Aug.
L.
XII.
contra Faust. c.
14, ita inquiens:
Noë cum suis per aquam et lignum
(arcam)
liberatur: sicut familia Christi per Baptismum crucis passione signatur.
Et
ibid., c.
17, ait:
Post septem dies, ex quo Noë ingressus est in arcam, factum est diluvium, quia spe futura quietis, qua septimo die significata est, baptizamur.
Sed et S. Basilius M.
Hom.
I,
in Ps.
XXVIII, 10, Baptismum diluvio comparat, inquiens:
Baptismi itaque gratiam
Diluvium
nominat
(Propheta),
quo fit, ut anima peccatis abluta et purgata, excusso a se veteri homine, domicilium deinceps fiat accommodum Deo in Spiritu.
Sed et similia in
Hom.
II,
in eund. Psalm.
habet.
Coelestis irae praeco.
Locus hic admodum impeditus
[1168A]
est; numquid enim columba,
pacis oleam
afferens,
praeco coelestis irae
fuit? Aliqui igitur putant pro
irae
restituendum esse
gratiae.
Cum enim in quibusdam MStis reperitur abbreviate
grae,
ab imperito librario voculam hanc in
irae
deformatam fuisse aiunt. Quanquam putem, etiam
irae
sustineri posse, si ita legamus:
pacem coelestis irae
(id est,
pacatam coeli,
antea nimirum irati,
iram) praeco
(ejusdem irae jam pacatae)
columba
(scilicet eamdem annuntians, atque praeconis instar toti mundo promulgans)
terris adnuntiavit. Praetenditur.
Nil vulgatius, quam ipsis olim gentilibus
Oleam
pacis figuram fuisse: hucque imprimis pertinet illud Maronianum: Paciferaeque
manu ramum praetendit
olivae. Sic etiam in
Hadriani Imp.
nummo quodam simulacrum cernitur flexo genu, dexteram ipsi Imperatori porrigens, sinistra vero
oleae ramum
praeferens, cum
[1168B]
inscriptione: RESTITUTORI HISPANIAE, scilicet eam
pacatam
reddenti. Pariter nummus quidam
Severi Pii Aug.
togatam exhibet figuram, similiter cum oleae ramo, addita epigraphe: FUNDATORI PACIS. Non minus etiam in
Maximiani,
et
Philippi,
patris,
nummis,
ejusmodi simulacrum cernitur, et prior quidem PAX AUGUSTI, posterior vero PAX AETERNA inscribitur. Plurima ejusmodi exempla, si locus foret, huc congeri possent.
Eadem dispositione,
pro
eodem modo,
aut
eadem ordinatione. Carni nostrae.
Haec enim, quoniam
de terra
formata est (
formavit enim Dominus Deus hominem de limo terrae)
Gen. II, v. 7, recte
terra
dicitur.
Pacem Dei adferens.
De hac columba S. Ambr.
L.
II,
in Luc. c.
3, ait:
Simplicitatem lavacri requirit gratia, ut simus
simplices
sicut columbae.
Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri
columba
quondam ad illam Arcam, qua sola fuit diluvii immunis,
[1168C]
advexit.
Docuit me, cujus typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est
IN SPECIE COLUMBAE.
Docuit, in illo
ramo,
in illa Arca, typum fuisse Pacis Ecclesiae: quod inter ipsa Mundi diluvia
SPIRITUS S. ad
Ecclesiam suam
PACEM
efferat fructuosam.
Haec S. Ambr. Columba haec ergo tunc, cum terra jam a sordibus suis expurgata fuit,
ramum olivae
attulit; nunc Spiritus S. per Baptismum ablutis, pacem et gratiam animae in Sacramento Confirmationis affert, eamque oleo inungens ad luctam
confirmat. Arca figurata.
Atque in hac allegorica
Arcae
significatione Antiqui Patres, atque Interpretes passim concordant: ex quibus vel duos proferam,
Origenem,
et
S. Augustinum.
Prior ergo in
Hom.
II,
in Gen.
prolixe id confirmat, ex qua nonnisi paucula decerpo:
Sicut tunc dictum est ad illum
Noë,
ut faceret
Arcam,
et introduceret in eam non solum filios et proximos suos, sed etiam diversi generis animalia: ita etiam ad nostrum
NOE, D. N. J. C.
in consummatione saeculorum dictum est a
PATRE,
ut faceret sibi
ARCAM
ex
[1168D]
lignis quadratis, et mensuras ei daret coelestibus Sacramentis repletas,
etc. S. Aug. autem in
L.
XV
de Civit. Dei, c.
26, ita pulchre disserit:
Quod Noe, homini justo,-imperat Deus, ut arcam faciat,-in qua cum suis liberaretur a diluvii vastitate, procul dubio est figura peregrinantis in hoc saeculo Civitatis Dei, hoc est,
ECCLESIAE,
quae fit salva per
LIGNUM,
in quo pependit Mediator Dei et hominum, Homo
CHRISTUS JESUS. Vide eumdem porro tum hoc, tum
seq. c.
27. Item in
Expos. Evang. S. Joan. Tr.
VI,
QQ. Evang. L.
II,
q. 44. L. De catechiz. rudib., c.
19, maxime autem
L.
XII,
contra Faust., c.
14,
et seqq.
ubi copiosissime Arcam, ceu figuram Ecclesiae, exponit. De eodem quoque argumento legi possunt S. Gregor.
M. Hom.
XVI
in Ezech.
Rupertus Tuit.
L.
IV.
Comment. in Genes., c. 71, et seqq.
multique passim alii.
Diluvio.
Mendosus
Junio
videtur hic locus, quem proin ita restituendum credit:
Si et mundus rursus deliquit, quo male comparatur Baptismus; diluvio
[1169A]
itaque ignis destinatur,
etc. Ut proinde hunc sensum huic loco attribuat: «Quod si mundus post oblatam Dei, singularem Baptismo, gratiam, in peccata fertur, atque in ea ruit totus praeceps; quo facto in Baptismum est iniquissimus, et Baptismus male est comparatus: itaque, id est, propterea
diluvio ignis
destinatur mundus, ut quemadmodum olim aquis exundantibus periit, sic etiam olim igne judicii Divini consummetur.» At ego quidem malim retinere textum, obscuriusculum quidem, at qui hoc sensu, satis utique commodo, intelligi potest:
Sed mundus
nihilominus
rursus deliquit,
in peccata pristina recidivus (maxime in progenie
Cham,
in patrem suum tam contumeliosi, cujus filius
Chanaan,
posterique ejus
Chananaei
a Deo ipso
maledicti
fuerant (Gen. IX, v. 25) quo (i. e.
qua re,
vel
ut adeo) male comparetur
(non quod comparatio prior
mala
seu inepta sit, sed quod non solum
bene
Baptismus, tanquam peccatorum omnium sordes ex anima cujuslibet hominis, sicut diluvium ex universo
[1169B]
mundo, expurgans, comparetur, sed etiam
in malo,
seu alteri diluvio, ignis, qui mundo in extremo Judicio superventurus est, recte comparandus sit.
Diluvio itaque
(seu
eapropter) ignis destinatur,
etc. Recole, quae
supra (Not. Mundi)
diximus.
Igni destinatur. Mundus
videlicet: qua de re S. Justinus M. in
Apol. II. p. m.
51. ita ait: Και Σιβυλλα δε και Υστασπις, γενησεσθαι των φθαρτων αναλωσιν λεγομενοι δε Στοικοι φιλοσοφοι, και αυτον τον Θεον εις π και αυ παλιν κατα μεταβολην τον κοσμον γενεσθαι λεγουσι, i. e.
Et Sibylla vero, et Hystaspis, futuram rerum corruptibilium consumptionem per ignem dixerunt.
Qui vero appellantur Stoici Philosophi, ipsum etiam Deum in ignem dissolutum iri docent, ac novum per mutationem mundum fore dicunt.
Quid vero, quod Joseph.
Lib.
I
Ant. Jud. c.
3, affirmet,
Adam universalem rerum interitum praedixisse, unum INCENDIO, alterum DILUVIO?
Reliqua
[1169C]
de duabus columnis,
lateritia
una, altera
marmorea,
ac alterutra saltem, aut
ignem,
aut
aquas
evasura, lubens praetermitto, nimium vulgata, et solius ferme Josephi hujus, quantum quidem constat, testimonio nixa. Interea tamen certum est, hanc de mundi interitu igneo opinionem, universam prope Antiquitatem pervasisse, ac ab ipsis quoque gentilibus,
Zenone, Pythagora, Heraclito, Sophocle,
etc. propagatam fuisse. Sed vide hanc rem gravibus S. Script. testimoniis nixam: ex quibus vel unum, caeteris luculentius ex II
Petri 3. v.
5, profero:
Coeli erant prius et terra, de aqua, et per aquam insistens Dei verbo: per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem, qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
Et post pauca:
Adveniet autem Dies Domini ut fur; in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem, et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
Eruditissimus hac in materia est reverendiss.
[1169D]
Calmetus noster in prolegomenis suis
Dissert. de fine mundi,
etc.
Restaurat. Sic
enim
erit in consummatione saeculi.
Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis. Matth.
XIII, 40
et seq. Debeat accipi.
Illae ipsae nimirum figurae baptismi nostri (nimirum et DILUVIUM, et IGNIS) admonere nos debent, quid post BAPTISMUM lapsos, nec postea per
Poenitentiam
redintegratos (minime enim
Montano
aut
Novatiano
adstipulandum, peccata post Baptismum commissa, pariter irremissibilia esse) in altera vita maneat.
|
|
Notae ad caput IX.
|
|
Patrocinia naturae, dotes
scilicet
naturales,
Aquam prae caeteris elementis commendantes, de quibus
Cap.
III, per tot.
[1170A]
Privilegia gratiae. Gratuita,
atque ejusdem naturae superaddita, de quibus
Cap. IV
itidem
per tot. Solennia disciplinae, ritus
videlicet, in Baptismo ex
Ecclesiae ordinatione
adhiberi soliti: ut supra
Cap.
VII et VIII.
Praestructiones,
seu
praeparationes,
et caeremoniae antecedentes. Hoc enim sensu noster hanc vocem in L.
adv. Hermog. c.
16, usurpat:
Igitur in praestructione hujus articuli,
etc. Nec minus in L.
de Resur. carn.
c. 4:
Deinde haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt.
Vide etiam
L. de Praescr. Cap. XV. Precationes,
precum formulae, praesertim in benedictione fontis baptismalis, aut in ipso Baptismo adhiberi solitae. Vide supra
Cap.
IV (
Not. Invocato Deo)
.
Religionem aquae. Religionem
hic vocat sanctitatem illam, quae ipsi aquae baptismali, tanquam rei sacrae, et ad Sacramentum Baptismi destinatae, inest.
Expeditus. Expeditos
proprie dicimus, quorum pedes e vinculis, ceu
impedimentis,
exempti ac liberati sunt.
[1170B]
Sacramento.
Sententia, quidquid reclamet Junius, ειρωτικως legenda.
De saeculo.
In sequiori sensu hic
saeculum,
ut S. Jacobus
Ep.
suae IV, 4, sumit:
Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus DEI constituitur.
Et S. Paulus ad
Gal.
I, 4, de Christo inquit:
Dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet de praesenti saeculo nequam. Dominatorem pristinum,
velut alterum, longeque immitiorem
Pharaonem,
qui per peccatum humano generi saevissime dominatus fuit, ac peccatoribus singulis etiamnum dominatur, donec per aquam Baptismi ab ejusdem tyrannide liberati fuerint.
Cum servi essetis peccati,
ait Apost. (ad Rom. VI, 20),
liberi fuistis justitiae.
Lege totum hoc Apostoli caput.
Derelinquunt, Satanae
nimirum et
pompis
ejus in Baptismo renuntiantes. Caeterum transitum maris Rubri figuram nostri Baptismi fuisse, ipsemet Apostolus I
Cor.
X, 1,
et seq.
satis declarat:
Patres
[1170C]
nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes
mare
transierunt, et omnes in Moyse
baptizati
sunt in nube, et mari;
in quae verba S. Aug.
L.
XX
contra Faust. c. 29, ait: Nubes, et mare rubrum Baptismus utique. Hostes sequuntur a tergo: moriuntur peccata praeterita.
Et S. Ambr.
L. de his qui initiantur,
etc.
c.
3, ita habet:
Advertis quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri Baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius periit, et Hebraeus evasit?
Quid enim aliud in hoc quotidie Sacramento docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur?
Itaque Christiani per
Baptismum,
tanquam
mare rubrum,
ad novam vitam transeunt.
Mare
(ait Theodoretus apud Calm. in I. Cor. X, 2) sacrum referebat LAVACRUM, quod baptizandi ingrediuntur:
Nubes
GRATIAM SPIRITUS
S. Moyses,
SACERDOTEM baptizantem:
virga
hujus legislatoris Jesu Christi CRUCEM:
Israelita
in mari CHRISTIANOS qui baptizantur:
Aegyptii
demersi, et dux eorum
Pharao, daemones,
de imperio quod in nos exercebant, dejectos.
[1170D]
Commodum.
Latinius
in usum commodum
legit: cui non reluctor. Potest autem et vulgaris lectio, etsi duriuscula, retineri, atque in
suum commodum
intelligi pro
in suam utilitatem,
quam suavitate sua ac limpiditate hominibus afferre solet.
Mosei,
pro
Mosis,
gignendi casu.
Remediatur.
De hoc verbo vide supra
Cap.
XV. Caeterum historia haec
Exod. v. 23, et seq.
ita narratur:
Et venerunt
() IN MARA,
et non poterant bibere aquas
(DE MARA,
eo quod essent
() AMARAE;
unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum
(Mara,
id est
amaritudinem.... Et
ostendit ei
(Dominus)
lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Retro,
pro
antea,
ut alibi saepius.
Remedians.
Ita etiam antiqui patres, ac inter hos S. Ambr.
L. de his qui init. c.
3, exponunt:
Marath,
inquit,
fons amarissimus erat; misit in eum
[1171A]
Moyses Lignum, et dulcis est factus. Aqua enim sine praedicatione Dominicae crucis
(ecce lignum)
ad nullos usus futurae salutis est; cum vero salutaris fuerit Crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri, et salutaris poculi, temperatur. Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est Propheta: ei in hunc fontem Sacerdos praedicationem Dominicae Crucis mittit, et aqua fit
DULCIS
ad
GRATIAM. Caeterum
Junius
hunc Tertulliani locum ita legendum putat:
venas insaluberrimas aquas Baptismi scilicet ex sese remedians.
At obnixe retineo nostram lectionem; non enim aqua Baptismi erat remedians illas
aquas amaras,
ceu
venas insaluberrimas,
sed
lignum
(seu Christus in ligno crucifixus) illas aquas, ad Baptismum destinatas, ac alias insalubres, seu nihil salutare, ac proficiens ad salutem nostram continentes, in dulcedinem,
ex sese,
seu propria sua virtute, in
remedium peccatorum
et salutem animae nostrae convertit.
Defluebat.
Cum enim populus Israel ex deserto
[1171B]
Sin pervenisset in
Raphidim,
atque ob acerbam sitim, qua vexabatur, contra Moysen murmurasset, jussit Deus illam ipsam virgam, qua antea mare rubrum diviserat, tollere, petramque, ad eliciendam inde aquam, percutere, etc.
Exod.
XV, 1
et seq.
Simile quoque prodigium accidit in
Cades,
ut
Num.
XX, 13
et seqq.
videre est. Utrumque respexit S. Paulus I.
Cor,
X, ita exponens:
Omnes eundem potum spiritalem biberunt
( επινον γαρ εκ πνευματικης ακολουθουσης
Bibebant autem de spiritali, consequente
eos, petra: PETRA
autem erat.
CHRISTUS);
sed non in pluribus,
etc. Atque inde non Rabbini solum, sed et ex Christianis interpretes non pauci contendunt,
Petram
illam, aut certe petrae illius
aquas,
Israelitas deinceps in deserto semper comitatas fuisse. Ita enim Noster in
L. de Pat. c.
5, ait:
Post Mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem sequelam,
etc. At quae prodigii tam immanis, et a Moyse neutiquam significati, hic adstruendi necessitas? Non enim Apostolus
[1171C]
hic
de petra
illa
materiali,
quae crat in Raphidim, sed de
petra spirituali
(proindeque etiam in sensu solum spirituali, seu mystico) loquitur, Christo videlicet, per petram illam praefigurato, qui tanquam PETRA VIVA
Christianos
(meliores
Israelitas)
per desertum hujus mundi assiduo comitatur, factus iisdem
fons aquae salientis in vitam aeternam.
Joan. V, 14. Atque ideo Noster hanc aquam, in Raphidim ex petra profluentem, merito inter Baptismi nostri figuras ponit.
Benedici.
Locus sane obscurus. Excidisse videtur quidpiam, quod omnino supplendum. Itaque sic legendum puto:
Aqua in Christo,
in quo
Baptismum videmus benedici;
qui sensus satis planus est. Quid vero istud,
Baptismum benedici?
Enimvero vel de antiquissimo illo ritu, ad nostra usque tempora perseverante, scilicet benedictione ipsius fontis Baptismalis, quae in Sabbatho S. et Vigilia Pentecostes fieri solet (vide supra Cap. IV, Not. Invocato Deo), vel de ipsa
forma Baptismi
(ut Cap. VI, Not. Per benedictionem)
[1171D]
intelligi potest.
Aquae gratia,
pro
venustate
ut
dignitate,
ut
Cap.
III,
Not. Aut gratia,
vel pro
benignitate, favore,
aut
aestimatione
apud seu
penes Deum,
cui prae caeteris elementis Aqua semper acceptior fuit, etc.
Confirmationem,
ut nimirum per aquam, ceu materiam suam,
stabiliatur
vel magis
commendetur
Baptismus.
Aqua auspicatur,
eamdem in vinum commutando, quod primum ejus miraculum fuerat.
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galileae,
etc. Joan. II, 11.
Ad aquam suam invitat.
Sic enim Jesus ad mulierem Samaritanam,
Joan.
IV, 44, sermocinatur:
Aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Et Joan. VII, 37:
Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. De agape.
Αγαπη Graecis
dilectionem
significat.
[1172A]
Alias etiam
Agapae
significant illa primorum Christianorum
convivia charitatis,
quae ante S. Eucharistiae consecrationem, tum in memoriam ultimae Coenae Christi, in qua Sacramentum istud instituit, tum ad fovendam mutuam dilectionem, celebrare solebant: quorum apud nonnullos abusum Paulus I
Cor.
II, 20
et seqq.
acriter reprehendit.
Probat.
Sic enim
Matth.
X fraternam charitatem commendans,
vers. ult.
ait:
Quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Libenter. Quarta autem vigilia noctis venit
(Jesus)
ad eos
(discipulos suos)
ambulans super mare.
Matth. VIX, 25.
Transfretat. Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam.
Matth. IX, 1. Similiter
cum transfretassent
(discipuli cum Jesu),
venerunt in terram Genasar.
Matth. XIV, 34.
Lancea. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et
[1172B]
continuo exivit sanguis et aqua.
Joan. XIX, 34. Per hanc autem aquam Baptismum praefiguratum fuisse, S. Ambr.
in Luc,
XXIII, docet:
Ex illo incorrupto licet corpore, sed defuncto, omnium vita manebat. Aqua enim et sanguis exivit: illa, quae diluat: iste qui redimat.
Et S. Aug.
Tr. 120, in Jo.
ideo ait in cruce apertum fuisse latus Christi,
ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde
SACRAMENTA
manarunt, sine quibus ad vitam, quae vera
VITA,
est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum: haec et
LAVACRUM
praestat, et potum.
|
Notae ad caput X.
|
Constanter,
scilicet pro
continuo,
seu
statim:
ut idem Noster in
L. de Pat. cap.
3, de Christo ait:
Parum est, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec
constanter
denotavit.
At alibi pro
audacter
et
intrepide
usurpat, ex. gr. in
L. de Spect. cap.
26, ubi daemon ex obsessa quadam muliere,
Constanter et
[1172C]
justissime quidem
(inquit)
feci. Credentes.
Alludit utique ad id, quod Is. VII, 9, habetur; ubi quidem Hebraeus textus ita sonat: ad literam:
Si non credideritis, neque fideles eritis,
vel
confidetis.
Symmachus autem ita transfert: Εαν μη πιστευσητε, ου διαμενειτε; atque ex hoc Vulgatus noster:
Si non credideritis, non permanebitis.
Paulo aliter Theodoret. ουδ ου μη πιστευθειητε,
nequaquam credetur vobis;
demumque LXX: εαν μη πιστευσητε, ουδε μη su
si non credideritis, neutiquam intelligetis;
secundum quem tenorem Joan. Chrysost. Cypr. August. et alii Patres saepius hunc locum allegant. Videtur huic quoque consonare illud Joan. VI, 9, ubi Petrus ad Christum; Και ημεις πεπιστευκαμεν, εγνωκαμεν k. t. l.
et nos
credidimus,
et
cognovimus,
quia tu es Christus,
etc. Et
Joan.
X, 38: εαν εμοι μη πιστευητε, πιστευσατε, ινα γνωτε, και πιστευσητε οτι εν εμοι ο Πατη
Si mihi non vultis credere, operibus
credite,
ut
cognoscatis,
[1172D]
et credatis quia Pater in me est.
Itaque si volumus mysteria a Deo revelata intelligere, antea debemus credere, ut adeo
fidem
praecedere oporteat, et ex fide sequi
intelligentiam;
quod Tertullianus etiam alibi confirmat, ut in
L. de Cor. mil. cap.
2, ubi:
Laudo fidem, quae ante
credit
observandum esse, quam
didicit. Et
L.
IV,
adv. Marc. c.
20, ubi, cum illo Isaiae testimonio similiter usus fuisset, mox subjungit:
Haec erat
fides,
quae contulerat etiam
intellectum. Denique
ibid. c.
25, idem confirmat:
Abscondit,
inquiens,
praemisso obscuritatis prophetico instrumento, cujus
intellectum fides
mereretur; nisi enim credideritis, non intelligetis.
At quid Protestantes nostri? Prius nimirum
intelligere
volunt, deinde
credere,
propriae suae rationis lumini fidem suam commensurantes, et nequaquam vulgatum illud attendentes:
Discentem oportet credere,
antequam nimirum id, quod discit, intelligat. Vide ergo quid inter nos, illosque intersit. Hi
non credunt, nisi
[1173A]
intelligant:
nos
credimus, ut intelligamus.
Atque hoc est illud, quod Apostolus nos II.
Cor.
X, v. 5, monet, ut simus
consilia
(humana)
destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei
(seu adversus ea, quae nobis
per fidem
de Deo innotescunt)
et in captivitatem redigentes omnem
intellectum
in obsequium Christi. Mandatu tamen. Mandatus, us,
quartae Declin. legitur apud JCtos: quae proin vox Tertulliano facile ex Jurisprudentia civili haerere potuit; nam civilium Legum apprime peritum fuisse, in Epitome Vitae ejusdem, Libro
de Praescr.,
a nobis praefixa docuimus.
Conditione.
Seu secundum intrinsecam suam naturam, aut, ut alias loquimur,
secundum substantiam.
Erat ergo Baptismus ille tantum
extrinsece,
scilicet quantum ad mandatum illud Dei, ex quo fuit a Joanne administratus: non vero
intrinsece,
et quantum ad naturam suam,
Divinus,
sed omni virtute, sibi indita, destitutus.
Praestabat.
Baptismus ergo Joannis nullam habebat
[1173B]
efficaciam ad aliquid
supernaturale
in anima producendum, sicut tamen Christus baptismo suo vim inseruit ad producendam gratiam sanctificantem, et peccata per eamdem abolenda. Hanc Baptismi utriusque differentiam ipsemet Joannes,
Marc.
I, V. 8, luculenter significavit, inquiens:
Ego baptizavi vos
Aqua,
ille vero baptizabit vos
SPIRITU SANCTO.
Praeministrabat.
Sicut enim ipse Joannes tantum erat Praecursor Domini,
praeparans nimirum viam ejus, Marc.
I, 2, ita etiam Baptismus Joannis tantum erat prodromus quidam Baptismi Christi, velut ad eumdem per excitatos actus poenitentiae a peccatis avocans, et ad meliorem vitam disponens, non ipsam vitam conferens. Ita enim Author 22
ad orthodox. Respons. ad
2, XXXVII, ait:
Baptismus Joannis proaemium fuit Evangelii gratiae.
Et S. Basil.
Hom. 13, de Exhort. ad Baptismum,
inquit:
Initiatorum erat Joannis Baptisma: istud vero perfectorum. Ac peccato illud avocabat: istud cum
DEO
conjungit, et familiarem reddit.
[1173C]
Potestate,
seu
libertate,
scilicet per vites gratiae adjuta.
Egere.
Est enim Fides, ut Concil. Trident.
Sess.
VI,
de Justific. cap.
docet, dispositio quaedam, ipsam poenitentiam necessario antecedens, ut ibi latius. Cum ergo Luc. VII, v. 29,
Omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum
(credentes nimirum Christo,
Joannis
dotes tam insigniter commendanti)
baptizati Baptismo Joannis.
Et mox pergit Evangelista:
Pharisaei autem et Legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos
(increduli nimirum Joanni, Baptismum poenitentiae praedicanti, et ipsi Christo eumdem tam efficaciter suadenti),
non baptizati sunt ab eo,
neque digni hoc
poenitentiae Baptismo,
quoniam
Fide,
tam pertinaciter nimirum repulsa, destituti.
Humanum.
Seu res ab arbitrio hominis, ejusque liberis actibus necessario dependens.
Necesse est.
Pariter scilicet
humanus,
ut supra dixit. Vide
Not. Conditione.
Baptismus ergo Joannis
[1173D]
nonnisi ad poenitentiam excitabat, gratiae auxilia ad eamdem necessaria largiendo, non ipsa peccata delendo: utpote quod per actum perfectae poenitentiae seu contritionis, tanquam
opus
ipsius
operantis,
perfici necesse erat.
Si coelestis fuisset.
Sicut Baptismus ipsam
gratiam sanctificantem
et
remissionem peccatorum,
Divina sibique intrinseca virtute, seu, ut loquimur,
ex opere operato,
conferebat, ut jam alias diximus.
Deus solus.
Atque id quidem intelligendum est de
potestate principali
et
authoritativa.
Caeterum autem hanc etiam hominibus, velut
instrumentis, per quos
peccata
nomine Christi
dimittantur, et Spiritus S. conferatur, communicabilem esse, itaque etiam a Christo Apostolis, eorumdemque successoribus Episcopis, et per hos Presbyteris, communicatam fuisse, ex
Joan
XX, v. 22,
et seq.
constat, ubi Christus Apostolis insufflavit et dixit:
Accipite Spiritum S. Quorum remiseritis
[1174A]
peccata, remittuntur eis,
etc. Nihilominus vero, ut S. Pacianus
Ep. 1, ad Sympronianum
ait,
quod per suos Sacerdotes facit Christus, sua Potestas est.
Et Ep. 3.
Quod ego facio, non meo jure, sed
DOMINI;
Dei enim sumus adjutores. Quare,
pergit,
sive baptizamus, sive ad poenitentiam cogimus, seu veniam petentibus relaxamus, Christo id auctore tractamus.
Atque haec contra Protestantes nostros notanda erant, Sacerdotibus non
veram potestatem
remittendi, sed nonnisi mere
declarativam
jam factae a Deo
remissionis,
asserentibus.
Descensurum. Si non abiero
(ait Christus Joan. XVI, V, 7),
Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
Quo testimonio Tertullianus utitur ad probandum, quod Baptismus Joannis gratiam Spiritus S. nondum conferre potuerit, eo quod Spiritus S. ante Christi in coelos Ascensum nondum se in Ecclesiam effuderit. Ex quo non pauci etiam ex nostris contendunt, neque Baptismum, a Christo institutum, ante
Passionem
et
Resurrectionem,
[1174B]
imo et ejus
Ascensionem,
efficaciam conferendae gratiae obtinuisse. Verum hac de re potius
Cap. seq. Ne auditu quidem noverant. Act.
XIX, 2,
et seqq.
Paulus ad discipulos suos ait:
Si
SPIRITUM
S. accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si
Spiritus Sanctus
est, audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis Baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit Baptismo poenitentiae populum,
etc. Ex quibus facile infertur, Baptismum Joannis non collatum fuisse in nomine S. TRINITATIS; alias enim SPIRITUM S. ignorare non potuissent, utpote in quem antea credere debuissent, tanquam per cujus gratiam remissio peccatorum fieri debebat, et animae sanctificatio conferri. Erant igitur hi ex Judaeis
Ephesiis,
qui a Joanne aliquando in Jordane baptizati fuerant, intereaque
Ephesum
reversi, nihil, antequam
Paulus
illuc pervenisset, de
Baptismo Christi,
hactenus ab Apostolis collato, neque
[1174C]
de
impositione manuum,
seu
Sacramento Confirmationis,
quod tunc Baptismo mox subjungebatur, donisque Spiritus S. illud comitantibus, quidpiam inaudierant. Et vero Paulus minime putabat, ipsis suffecisse Baptismum Joannis, eo quod per eundem nondum
Christi Ecclesiae
initiati fuissent. Quare
loc. cit.
v. 5 et 6, subjungitur:
His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit
SPIRITUS
S. super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Vide igitur quam multo infirmior fuerit Baptismus Joannis prae altero Christi.
Spiritus prophetiae.
Propheta enim erat Joannes, imo (quod Christus Matth. XI, v. 9, ad turbas dixit)
plusquam Propheta.
Vide et c. XXI, v. 26. Prophetabat enim, non ut antiqui illi Christum
diu postea,
sed
mox
post se venturum.
Translationem.
Scilicet quando Christus, a Joanne baptizatus,
vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se,
Matth. III, v. 16.
Sciscitatum.
Nimirum
Matth.
XI, v. 3, cum Joannes
[1174D]
ad Christum
mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
Ex hoc autem credidit Tertullianus, Joannem de Christo, quem
Messiam venturum
toties tamque aperte praedicaverat, postea, Christo ipso suum praedicationis munus obeunte, de eodem, an verus esset Messias, dubitare incoepisse, ut idem Noster
L. de Praescr., Cap.
VIII, satis prodit, et in
L.
IV,
advers. Marc., c.
18, adhuc apertius et prolixius significat, ubi in haec verba ait:
Ipso Domino virtutum sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in
Joanne
egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab
Joanne,
redactam
(revocatam)
scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam
(in quo nimirum tota massa et plenitudo Gratiae residebat).
Itaque Joannes communis jam homo
(quia jam a spiritu prophetico sibi ipsi relictus)
et
[1175A]
unus jam de turba, etc.
Hactenus et porro Tertullianus. Verum probabilius alii et Patrum et Interpretum existimant, Joannem nunquam de Christo dubitasse, sed discipulos suos, quos de miraculis Christi sibi nuntiantes, fortasse tamen de Divinitate ejus dubitantes invenerat, ad Christum misisse, interrogaturos; ut sic ex ejus praesentia, et miraculis coram patratis de ejus Divinitate plane convincerentur. Vide etiam S. Ambros. in
Luc. Cap.
VII, ubi praeterea mysticas et allegoricas
missionis
illius significationes affert.
Candidatus remissionis.
Qui apud Romanos ad honores publicos aspirabant, et in Comitiis singulas tribus circuibant, suffragia pro se exorantes.
Candidati, a candida
sua veste, appellabantur. Unde Tertull. in
L. de Idol., c.
18, ait:
Qui familiaritate Regum utebantur, Purpurati Regum vocabantur, sicut apud nos a toga candida Candidati.
Extendi postmodum coepit haec appellatio latius, non ob vestis quidem, sed muneris similitudinem. Sic enim, qui Principis epistolas et decreta in senatu recitabant, itidem
Candidati
[1175B]
appellabantur; quia per hoc munus ipsis erat aditus ad altiores honores, ipsosque magistratus, ut Ulp. in
L. un.
§ 4,
ff. de Off. quaest.
docet. Sic etiam qui aetate juniores in tyrocinio exercebantur, paulo post ex ephebis egressuri,
Candidati
appellabantur; quo ferme sensu
Quintil.
Instit. L. V.
Candidatos eloquentiae
nuncupat. Proinde et Noster in
L. de Orat., c.
III, eos ANGELORUM CANDIDATOS nominat, qui
meruerant coelestem illam in Deum vocem, et officium futurae claritatis ediscunt;
quia ejusmodi secundum promissionem Christi,
Matth.
XXII, v. 30,
erunt sicut Angeli Dei in coelo.
Sic et
L. ad Uxor., c.
7, velut in tyrocinio timoris Dei agentem,
Candidatum Timoris
appellat, et alibi ejusmodi alia habet. Ita igitur etiam Noster Baptismum Joannis vocat
candidatum remissionis,
quod eo initiati, ad Baptismum Christi, per quem fit plena peccatorum remissio, praeparati ac dispositi fuerunt. Caeterum et in sequiori sensu
L. de Coron. c.
7, idololatras
candidatos diaboli,
[1175C]
et in
L. de Anim. c.
39, proles quasdam adhuc in utero matris
genimina daemoniorum candidata
appellat.
In Christo.
Scilicet
in Baptismate Christi. Enuntiatum est.
Quae nimirum fieret non in ipsius Baptismi
Joannis,
sed Baptismi
Christi,
postea secuturi, virtute; sic enim solus
ex operato,
seu intrinseca sua virtute, remittebat peccata, ut jam saepe alibi diximus.
Spiritu et igni.
Ita enim
Luc.
III, v. 16, Joannes ait:
Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, ipse vos baptizabit in
SPIRITU SANCTO et IGNI. Non utique exclusit
aquam
a Baptismo Christi, sed id solum significare intendit Joannes, suam ablutionem solum simplicem esse, simplici nimirum aqua exterius factam; at illam in futuro Christi Baptismo fore ad altius mysterium et ad interiorem quoque ablutionem animae, quae sine gratia Spiritus Sancti nequit, elevandam.
[1175D]
πυρι, Θυισ vero sit ille Baptismus, εν Πνευματι αγιω, και
in Spiritu Sancto et igni,
multos exercuit, quin et quibusdam vehementer errandi occasionem praebuit. Fuere enim veterum haereticorum quidam, qui
ignem
illum simpliciter, ac de vero et elementari igne nostro intelligendum, ideoque in Baptismo non minus ignem quam aquam adhibendam putarunt. Sic enim Clemens Alexandr. vel quisquis alius hujus scripti author est, in
Eclogis Propheticorum
testatur: ενιοι δε, ως φησιν Ηρακλεων, πυρι τα ωτα κατεσημηνατο, hoc est:
Quidam, ut ait Heracleon, igne aures sigillatorum
(baptizatorum)
adurebant.
Sed et Author
Carm. in Marcion. L. I,
de igneo quodam
Valentini
haeresiarchae baptismo memorat, ceu qui
Bis docuit tingi, traducto corpore flamma.
S. Aug. quoque
de Haeres. ad Quodvult. haer.
59, Seleucianos haereticos
igne
Baptismum contulisse perhibet. Quidquid vero de his sit, certum est, ab Apostolis nunquam ignem ad Baptismum adhibitum, adeoque
[1176A]
id a Christo minime praeceptum fuisse, ac proin Ecclesiam ab hac praxi semper abhorruisse. Quare Catholicorum Interpret. nonnulli rectius putant, per illud
in spiritu et igni
denotari ipsum Baptismum Christi, in quem supervenit Spiritus S. in
specie columbae,
simulque (ut S. Justinus M. in
Dial. cum Tryph. p. m.
246, perhibet) κατελθοντος του Ιησου επι υδωρ, και πυρ ανηφθη εν τω Ιορδανη, h. e.
Cum Jesus
in aquam
descendisset, etiam
ignis in
Jordane accensus fuit.
Sed et in nostro Baptismo accenditur
invisibilis
quidam
ignis,
cum
gratia Spiritus
S. cordibus nostris illabitur, et, ut S. Ambr. in
L. de Elia
et
jejun. cap. ult.
loquitur,
peccata nostra consumit,
animamque ab horum scoriis purgat. Sunt dein, qui cum S. Aug.
in Ps.
65, de
exorcismis,
Baptismo nostro communiter praemitti solitis, intelligunt; ait namque:
Unde plerumque immundi spiritus clamant: Ardeo; si ille ignis non est?
Post ignem autem exorcismi venitur ad Baptismum.
Alii per Baptismum illum ignis cum Authore
Operis imperf. in
[1176B]
Matth. Hom. 3, designant
(metaphorice nimirum)
tribulationes
et
persecutiones,
quibus fidelium justorum in fide constantia, et in adversis patientia, velut aurum in fornace ignis, probatur. S. Basil. in
Hom. de Bapt.
intelligendum contendit
ignem
illum de
verbo doctrinae, quod et peccatorum malitiam arguit, et justificationum gratiam manifestat:
quae quidem expositiones satis commodae, sed nonnisi
metaphoricae
sunt. Denique autem Tertullianus noster de
die judicii,
atque
igne infernali
damnatorum exponit, ut paulo post videbimus. Interea mihi, fateor, praeplacet eorum sententia, qui ad literam intelligunt de Spiritus S. non in Apostolos duntaxat, sed in eorumdem discipulos quoque, recens baptizatos, visibili descensu
in forma ignis:
cujus exemplum sat fulgidum et illustre
Act.
XI, vers. 11, habetur, ubi ita S. Petrus:
Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus S. super eos,
SICUT ET IN NOS IN INITIO, adeoque etiam in forma
ignis,
sicut cecidit
[1176C]
in Apostolos in die Pentecostes. Sensus igitur dictorum S. Joannis Baptistae hic esse optimus, planeque literalis videtur:
Ego quidem aqua
(sterili scilicet elemento, nec vim gratiae in se habente)
baptizo vos,
etc.
Ipse
autem
vos baptizabit
(non sola aqua) sed
in Spiritu S.
(aquam Baptismi ad progenerandam gratiam foecundante) et
igni,
scilicet gratiis Spiritus S. in igne per impositionem manuum superventuris. Atque hic est ille Baptismus
igneus,
quem Christus ipse
Act.
I, v. 5, praenuntiavit.
Joannes quidem baptizavit
aqua,
vos autem baptizabimini
SPIRITU SANCTO
non post multos hos dies.
Et paulo post v. 8:
Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos,
etc., quae mox 10 diebus postea,
cum complerentur dies Pentecostes,
adamussim impleta esse novimus.
Aquae fides.
I. e. illa fides, quae est
in aquam
seu Baptismum aquae, est
stabilis, firmiter perseverans,
ac perpetuo largiens id, quod ad nostram salutem necessarium est. Aut:
aqua
illa
fidelis
est,
[1176D]
servans promissa, eo nimirum sensu quo
Isa.
XXXIII, v. 16, dictum fuit:
Aquae ejus fideles sunt.
Aut denique sensus est: sola fides
vera
et
sincera
est, in qua ad salutem abluimur, etc.,
simulata
vero et
instabilis
seu
non seria,
moxque iterum deserenda, tingitur in judicium.
In judicium.
Hunc supra prolixius expositi textus sensum Tertullianus ex illo S. Pauli 1.
ad Cor.
III, v. 13,
et seqq.
hausisse videtur,
Uniuscujusque opus manifestum erit;
DIES
enim
DOMINI
declarabit: quia in
IGNE
revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit,
IGNIS probabit.
Si cujus opus manserit-mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit: sic tamen, quasi
PER IGNEM. Idque ipsum est, quod ab Isaia
c.
IV, v. 4, praedictum fuerat:
Abluet Dominus sordes filiarum Sion-in
SPIRITU JUDICII, et SPIRITU ARDORIS, seu ignis; in quem locum S. Basilius ait:
[1177A]
Baptismus Joannis erat expurgatio sordium, haec autem ipsa regeneratio per Spiritum S. id quod examen fit per
IGNEM JUDICII. Et in
L. de Spir. S. ad Amphil. c.
XXXV, inquit: IGNIS BAPTISMUM
illam esse probationem, quae fiet in
JUDICIO.
|
|
Notae ad caput XI.
|
|
Quasi revera.
Mea quidem editio
quia
habet, obscuro certe ac mendoso sensu; malui ergo ex aliis editionibus
quasi
reponere: ut adeo sententia haec ironiam potius exprimat.
Praedicasset.
Cum scilicet Joannes apud
Matth. cap.
III, v. 11, de Christo dixit:
Ipse vos baptizabit,
etc., nequaquam addidit:
per semet,
aut
propriis suis manibus. Proposuit,
i. e.
promulgavit,
aut ad valvas curiae
affixit,
etc., cujus utique sensus est:
promulgari,
vel
affigi jussit,
aut
fecit,
per alium nempe.
Dicitur facere.
Secundum vulgatam illam JCtorum regulam:
Quod quis per alium facit, per se
[1177B]
ipsum facere censetur.
Caeterum
praeministratur
eodem sensu Noster, quo in
L. de Orat. cap.
I, Joannem
praeministrum
Christi, quasi praeeuntem, seu praevie ministrantem, dixit. Ita et Apuleius in
Apolog.
linguam
mendaciorum et amaritudinum praeministram
nominavit.
Per ipsum.
Ejus nimirum
nomine
ac
authoritate. In ipsum.
Seu
in
ejus
virtutem
ac
nomen,
ut scilicet transeatis in nomen
Christi,
deinceps
Christiani
appellandi. Sic enim S. Paul.
Galat.
III, v. 27,
et seq.
ait:
Quicunque in Christo
(Graece εις Χριστον,
in Christum) baptizati estis, Christum induistis - Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Vide plura apud S. Basil. in cit.
Hom. de Baptismo. Non ipse tingebat.
Sunt tamen ex Patribus, qui verisimiliter opinantur, a Christo Apostolos, vel saltem eorum principem, Petrum, Christi propria manu baptizatos fuisse. Ita enim S. August. in pereleganti illa
Ep.
108 (nunc 265)
ad Seleucianam de Baptismo
[1177C]
et poenit. Petri,
ait:
Neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos, per quos alios baptizaret, qui non defuit memorabilis illius humilitatis ministerio, quando eis lavit pedes, et petenti Petro, ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit,
QUI LOTUS EST,
non indiget,
etc. Legi sane in rem hanc tota meretur Epistola.
Verbo dabat.
Neque enim ullo alio exteriori ritu adhibito paralyticum
Matth.,
IX, v. 2, neque mulierem
Luc.
VII, v. 28, nisi paucis, simplicibusque verbis absolvit, dicens:
Remittuntur tibi peccata tua. Humilitate celabat.
Sic enim Christus de se ipso directe loquens, nunquam aperte se FILIUM DEI, sed
Filium hominis
dicebat, ut
Matth.
VIII, v. 20, et cap. IX, v. 6, et alibi passim. Unde cum
Luc.,
IV, v. 41, a multis exiissent daemonia
clamantia et dicentia: Quia tu es
FILIUS DEI,
increpans, non sinebat ea loqui.
Et
Jo.,
VIII, v. 54, dicebat:
Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Struxerant.
Haec enim primo aedificata fuerat ab
[1177D]
Apostolis, postquam acceperant Spiritum S. in die Pentecostes, quando post primam praedicationem Petri,
qui receperunt sermonem ejus, baptizati sunt, et apposita sunt in die illa animae circiter tria millia.
Act., II, v. 41.
Baptismo Joannis.
Itaque in ea opinione erat Tertullianus, Apostolos ante Passionem et Resurrectionem nonnisi Baptismum Joannis dispensasse, Baptismum vero Christi primum postea institutum fuisse, ut post pauca explicatius affirmat. Sane autem non defuere ex SS. Patribus, qui hanc Tertulliani opinionem sectarentur, et maxime S. Chrysost.
Hom.
XXVIII,
in cap. 3; Evang. S. Joan.
Itemque S. Leo M. qui in
Epist.
IV,
ad Episcopos Siciliae
ita scribit:
Ipse Dominus J. C. postea quam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens:
Euntes docete omnes
[1178A]
gentes, etc.,
de quo utique eos etiam ante Passionem potuisset instituere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse.
Atque hanc sententiam Theologorum nonnulli deinceps secuti sunt, et Illustriss. Melch. Canus,
L.
VIII,
de Locis Theol., c.
5, in eamdem valde inclinat. Verum S. Thomas Aq. 3,
p. q. 66, a.
2, contrarium docet, secutus Augustinum suum, qui in cit.
Ep. ad Seleuc.
ita fatur:
Baptizabat Christus, non per seipsum, sed per discipulos suos, quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi;
quod posterius etiam in
Tract.
V
et
XIII
in Joan.
et in
L. de Orig. animae, lib.
III,
c.
9, absolute affirmat. Si igitur Apostoli baptismum Christi hoc adhuc vivente acceperant, haud dubium est eos porro nonnisi eodem baptismo alios quoque abluisse. Igitur et Apostolos, sentit, hunc, quem acceperant, baptismum Christi suis porro, etiam ante passionem, dispensasse.
Nec instructa.
Id est,
lavacro aquae nondum sua efficacia,
[1178B]
et virtute, peccata per gratiam baptismalem abluendi,
instructo. Resurrectionem.
Namque baptismus institutus est a Christo, tanquam memoriale
Passionis
ejus et
Resurrectionis
futurum, ut mox confirmabimus.
Sine resurrectione ejus.
Sic enim Ap.
ad Rom.
VI, 3,
et seq.
ait:
An ignoratis, quia quicunque baptizati sumus,
IN MORTE
ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum
IN MORTEM,
ut quomodo Christus
SURREXIT A MORTUIS
per gloriam Patris, ita et nos
IN NOVITATE VITAE
ambulemus,
etc., etc. Vide etiam
Coloss.
II, 12,
et seq.
Unde et Christus
Jo.
XI, 25, de semetipso:
Ego sum
RESURRECTIO
et
VITA. Nobis sane erat resurrectio a
morte peccati
ad
Vitam gratiae.
Verum in hanc rem audire quoque juvat S. Ambr.
L.
I.
de Sp. S., c.
6, ita eleganter disserentem:
In illo aquarum
sepelimur
elemento, ut renovati per Spiritum
resurgamus.
In aqua enim est imago
mortis,
in Spiritu
pignus
est
vitae,
ut per aquam moriatur
[1178C]
corpus, quae quasi quodam tumulo corpus includit, et per virtutem Spiritus renovamur a morte peccati.
Vide plura ibi.
|
Notae ad caput XII.
|
Praeter Paulum.
Qui ab
Anania
baptizatus memoratur,
Act.
IX, 18. De caeteris autem Apostolis id in SS. Literis proditum non invenimus. Attamen vide quae
Cap. praeced. Not. Struxerant,
diximus.
Induerit.
Jam enim
Cap. praec. Not. Baptismo Joannis,
Noster docuerat, caeteros Apostolos non Baptismo Christi, sed solo Joannis baptizasse, consequenter et illos nonnisi baptismum Joannis obtinere potuisse.
De caeterorum periculo.
Locus mihi quidem obscurior, fors tamen ex I
Tim.
V, 21, nonnihil elucidandus, ubi ita Apostolus:
Testor coram
DEO...
ut haec custodias
( χωρις προκριματος )
ad alteram partem
)
sine praejudicio, nihil faciens
( κατα προσκλησιν
declinando.
Προσκλησις autem proprie
advocationem
significat, qua uni parti magis assistitur quam alteri, quod fit in
acceptione personarum.
[1178D]
Ubi quidem non dissimulandum in multis sane exemplaribus, teste Calmeto, legi προσκλισιν, quod proprie
inclinationem,
seu
propensionem,
maxime autem
animi,
significat, et aeque ad rem nostram est. Hoc enim ipso sensu locus ille intelligi posse videtur: Caeteros Apostolos per
praevium
quoddam
judicium,
ac singularem animi
propensionem
et favorem a communi illa lege exemptos fuisse, ut adeo jam aliunde eorumdem salus ex carentia et defectu Baptismi non periclitaretur, proindeque
praescriptio,
seu lex illa de Baptismo
Jo.
III, 5, Apostolos, utpote jam praevia a Deo
exemptos,
nunquam affecerit, sed solum quoad alios deinceps immobilis perseveret. Sed quid tam sollicito verborum circuitu opus? aut quidni potius
praejudicatum,
pro
praecautum,
ac singulari quodam privilegio
provisum
esse contra salutis periculum, intelligi queat?
Rescindi.
Seu infirmari ac revelli illam legem.
Statuta est.
Vis ergo totius argumenti contra Baptismum
[1179A]
objecti haec esse videtur: si Apostoli Baptismum non susceperunt, et nihilominus salutem consecuti fuere, aut eos specialiter a Christo exemptos fuisse oportuit (de qua tamen exemptione nullibi in Evangelio legimus), aut etiam aliis non baptizatis salutis januam patere, sicque legem illam de Baptismo suscipiendo nullum robur habere.
Ejusmodi.
Homines nimirum, qui scilicet hoc argumentum ad evertendam necessitatem Baptismi procuderant.
Libidinem styli,
i. e. ut, velut ex petulantia ingenii novaturientis, argumenta ejusmodi ultro confingam.
Perfundi volenti.
Istud enim longe malo, quam
nolenti,
quod meus codex habet; cum enim initio, velut nimirum indignus, renuisset, sane mox postea eo promptius annuit.
Destinabantur.
Namque Apostolis Christus post Resurrectionem mandaturus erat:
Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos,
etc. Erat autem Baptismus Christi janua ad Ecclesiam, et via proximior, magisque
[1179B]
directa, quam Baptismus Joannis, ad salutem.
Tinctus est.
Et Baptismo quidem Joannis, qui in aliis non erat nisi
Baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum
(Marc. I, 4): jam vero a Christo institutore ad rationem Sacramenti elevabatur, ut communius Theologi nostri tenent.
Non fuit necesse.
Neque enim Apostoli,
homines
nimirum, tunc omni
peccato,
quod per Baptismum elui posset, caruisse dicendi sunt, ut neque ipsi essent
Baptismi poenitentiae
subjectum.
Aemuli,
i. e.
adversarii, inimici,
aut
invidi,
quos mox postea
adversantes Domino
appellat. Sic etiam Noster in
Apolog. c.
21, de fabulis loquitur, tanquam
aemulis ad destructionem veritatis:
sicque alibi saepius. Alias autem hanc vocem in bonam quoque partem, pro sedulis
imitatoribus,
accipi constat.
Suggeritur,
i. e.
subministratur
argumentum, scilicet a contrario doctum, ferme sicut secundum Jesum Christum flatum,
exceptio firmat regulam in
[1179C]
oppositum. Disciplina religionis,
i. e.
secundum disciplinam,
aut ritum, seu ordinationem
Religionis.
Ad
disciplinam
autem pertinent quaecumque ad Dei cultum, sive ab hominibus Ecclesiae gubernandae praefectis, sive ab ipsomet Deo, ad communem observantiam, ordinata sunt; quanquam ea, quae nonnisi humanae ordinationis sunt,
res merae disciplinae
appellentur. Licet autem Tertulliano alias
disciplina
etiam
doctrinam
significet, videtur tamen, in pressiori sensu,
doctrinam
dici, quae a
docente
egreditur, tum vero hanc in
discentibus
receptam, horumque moribus efformatam,
disciplinam
appellari.
Per patientiam. Dissimulationem,
ac
permissionem,
qua
patitur,
seu sinit, haec evenire. Hoc sensu Tullius in
Act.
VIII
contr. Verr.
ait:
non feram, non patiar, non sinam;
et in I
de Offic.
de iis loquitur, qui,
quos tutari debeant, desertos esse patiuntur. In ultimis.
Hellenismus est; sic enim Graeci dicere solent επ εσχατων,
in ultimis:
quod Latini per
[1179D]
tandem, ultimato,
vel
denique,
efferre solent.
Tantumomdo spectet.
Ad Petrum enim
Jo.
XIII, 10, dixit Christus:
Qui
LOTUS
est, non indiget nisi ut pedes lavet;
ostendens fortasse,
nobis
nonnisi
uno
corporis
lavacro
seu baptismo opus esse, neque Baptismum semel acceptum deinceps iterari posse.
Aestimare.
Pro
judicare
aut
decernere,
verbo
aestimare
hic uti videtur; quasi
temerarium
foret, de Apostolorum salute (etsi forte Baptismum non accepissent) sinistri quidpiam
judicare. Adlectionis.
Seu assumptionis ad Apostolatum.
Compendium baptismi.
Ita scilicet singularis illa praerogativa
Baptismi instar
illis esset, ac velut
compendio,
et breviori via, anticipato hunc suppleret.
Conferre posset.
Totum hunc locum ab imperito librario per ineptam verborum transpositionem mire luxatum, proindeque sic restituendum censet Junius:
Et exinde individuae familiaritatis
CUM LLO
praerogativa
[1180A]
compendium Baptismi conferre posset. Opinor, sequebantur illum,
etc. Quanquam autem hoc loci illius medicamen minime respuendum arbitrer, puto tamen et vulgatam lectionem sustineri posse, ita ut novae periodi sensus sit:
Cum illo
(compendioso scilicet Baptismi supplemento)
sequebantur illum,
etc.
Salvum fecit.
His enim verbis usus fuerat ad
mulierem,
quam a fluxu sanguinis,
Matth.
IX, 22, liberaverat:
Confide, filia,
FIDES
tua te salvam fecit.
His etiam
Samaritanum, Luc.
XVII, 19, a lepra mundatum: et mox,
c.
XVIII, 42,
caecum
illum Jerichuntinum, cui visum restituit, affatus fuerat. Et hi quidem non
corporis
duntaxat, sed multo magis
animae salutem
per
fidem
illam tam vivam consecuti fuerunt, cui jam aliunde ac multoties, a Christo salus adpromissa fuerat, ut Jo. III, 16:
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Et ibid. v. 36:
Qui
credit
in Filium hominis, habet vitam aeternam.
Nec mirum; quoniam et ipsi Baptismo Christi nonnisi
[1180B]
cum fide suscepto salus promissa fuerat:
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit
(etsi jam baptizatus),
condemnabitur. Non tamen tincto.
Nullibi enim legimus, illos antea a Christo, aut Apostolis, baptizatos fuisse.
Quorum fides.
Seu
in quibus,
aut
apud quos
alios fides requirenda
sit.
Mox autem exempla subjicit.
Suscitatus. Junius
ita legit:
Qui uno verbo,
etc. Et sane videtur id contextus postulare ut vocula illa saltem subintelligatur, hac quidem ratione: Ille, qui
uno verbo Domini suscitatus fuit,
etc.
Teloneum.
Τελωνιον, stricte sumendo, locus est, εν ω, vel, ut Suidas habet, τελωνειον, ut idem ait, καθεζεται ο τελωνης,
in quo sedet telones,
seu
telonarius,
sic dictus απο του τελους aliquando etiam
vectigal
aut
tribulum
significat) et ωνειν, (Graecis enim τελος quod iisdem
emere
est; illis namque temporibus vectigalia sub annuis plerumque censibus sibi
redempta
possidebant, indeque proprie τελωναι,
Redemptores vectigalium,
[1180C]
apud Romanos vero
Publicani,
nominabantur, ceu
publicae pecuniae,
publico nimirum aerario inferendae, vel ab eodem redimendae, aut praefecti, aut sub his exactores: quod posterius hominum genus, ob importunitatem suam et avaritiam, pessimasque huic conjunctas artes, ferme, ubilibet,
Judaeis
vero maxime, invisum erat, qui prae caeteris se ingenuos ac libertati natos credebant,
Joan.
VIII, 33, contra Christum ipsum vociferantes:
Semen Abrahae sumus: nemini servivimus unquam.
Atque hinc ejusmodi
telonarii
seu
publicani
velut
publici peccatores,
imo velut
ethnici
habebantur, a quorum communione
pariter
abstinendum esset. Atque inde Pharisaei contra Christum ejusque discipulos insurgebant,
Matth.
IX, 11, dicentes:
Quare cum
publicanis et peccatoribus
manducat Magister vester?
Et apud eumd.,
c.
XVIII, 17, ipse Christus ad discipulos suos, de fraterna correctione disserens, ait:
Si Ecclesiam non audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus. Patrem.
Innuit hic
Petrum
et
Andream,
quibus
[1180D]
cum Christus dixisset:
Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum,
Matth. IV, 20. Maxime autem cum vocasset
Jacobum
et
Joannem, illi statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Ibid. v. 22. Quin et
matrem
simul reliquerant, quae postea
Matth.
XX, 20, tantopere circa illos sollicita erat de primatu in regno coelorum obtinendo.
Despexit.
Hunc Clem. Alexandr.
Lib.
III
Strom.
credidit fuisse
S. Philippum
Apostolum, qui Domino vocanti
Matth.
VIII, 21,
et seq.
aiebat:
Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi:
SEQUERE ME,
et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Sed quid vetat integrum illum Tertull. locum ex.
L. de Idolol. c.
12 hic attexere, qui etiam supra adductis exemplis congruit?
Jam,
inquit,
tunc demonstratum est nobis, et pignera, et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum
Jacobus
et
[1181A]
Joannes,
vocati a Domino et patrem navemque derelinquunt: cum
Matthaeus
de telonio suscitatur: cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei.
Neque autem poenitebit, spondeo, integrum hoc caput legisse.
Quam audivit.
Nam jam antea (scilicet Matth. VIII, 21) superior illa vocatio discipuli contigit; at primum postea (nimirum Matth. X, 37) sententia haec:
qui patrem,
etc. a Christo prolata fuit.
|
|
Notae ad caput XIII.
|
|
Provocant,
i. e.
agitant,
aut
proliciunt. Nisi.
Clarius esset
sed nonnisi. Placuit. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Gen. XV, 6. In quae ipsa verba Apostolus
ad Gal.
XXX, 6. ait;
Cognoscit ergo, quia qui ex
fide
sunt ii sunt filii Abrahae,
etc., etc. Haec autem fides utique non fuit proprie dictum Sacramentum.
Praevalent.
Est hoc instar responsionis ad objectum argumentum. Innititur autem vulgatae Juris regulae:
Posteriora derogant prioribus.
[1181B]
Aucta,
i. e. ampliata, et latius extensa, ad plura objecta videlicet.
Resurrectionemque ejus.
Nimirum tanquam non amplius futuras, sed jam praeteritas.
Sacramento,
i. e.
mysterio,
seu
fidei. Obsignatio baptismi.
Hic enim ab eodem Nostro
L. de Spect. c.
24, SIGNACULUM FIDEI appellatur. Et in
L. de Poenit. c.
6. ait:
Lavacrum illud obsignatio est fidei:
et sic etiam fides reciproce est obsignatio Baptismi; nam, ut S. Basil.
in L. de Spirit. S. ad Amphil. c.
12. ait:
Fides perficitur per Baptismum, Baptismus vero fundamento fidei nititur,
etc. Sed et in
L.
III.
de Spir. S. adv. Eunom.
Baptismum SIGILLUM FIDEI appellat.
Vestimentum quoddam fidei.
Sic S. Greg. Naz.
in Orat. 40. de Bapt.
hoc Sacramentum αφθαρςιας ενδυμα,
incorruptionis indumentum,
appellat, ceu, ut paulo post loquitur, αισχυνης καλλυμα,
ignominiae velamentum.
Sed et S. Cyrillus Hierosolymitan.
vestimentum candidum
appellat, a candore illo, quem abstersa peccatorum fuligine
[1181C]
inducit animae, tum a ritu illo, quo baptizati mox
veste candida
induebantur, eamdem per certum tempus gestaturi, sicut etiamnum tum in Baptismo infantium, tum adultorum, hoc Ritualia certo modo praescribunt, isque mos adhucdum in Ecclesia retinetur.
Retro.
Pro
antea,
scilicet in Veteri Testamento.
Nuda.
Fides enim illa Veteris Legis in se erat nuda, inanis, et vacua, omnique
intrinseco
vigore ad salutem aeternam destituta.
Potentiam,
i. e.
virtutem,
et
efficaciam. Sine sua lege.
Antequam scilicet Lex illa vetus per novam Christi impleretur.
In nomen. Matth.
XXVIII, 19, ubi Graecus textus omnino habet εις το ονομα,
in nomen,
Vulgatus autem:
in nomine.
Notum autem est apud Graecos εις poni, ut interdum pro εναπυδ
Aeschinem:
εις την εκκλησιαν καθεζομαι,
in concione sedeo:
nec minus apud
Demost.
et
Xenophont.
Hoc ergo sensu etiam Vulgatus
[1181D]
noster Interpres intellexit εις το ονομα, atque cum eo Theologi ac Interpretes communiter. Quaeri autem hic posset: valeretne Baptismus sub hac forma:
Ego te baptizo in nomen Patris,
etc. collatus? Resp. saltem dubium videri posse, adeoque citra grave peccatum, utpote in materia pariter gravi, verba
in nomine
non posse commutari
in nomen;
unde talis Baptismus saltem conditionate repetendus esset. Caeterum autem aliqui hic mendum subesse putant, ac revera in aliis exemplaribus εν τω ονοματι.
in nomine,
reperiri, ut adeo difficultas omnis sponte evanescat. Porro autem lex illa Baptismi non Apostolis tantum, ut illum ministrarent, sed gentibus quoque, ut susciperent,
Marc. ult. v.
16, a Christo imposita fuit his verbis:
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit,
ut sensus sit, non alia ratione, nisi per Baptismum in nova Lege salutem obtineri posse.
|
|
Notae ad caput XIV.
|
|
[1182A]
Stephanae domum.
Paulo enim ante praemiserat:
Gratias ago
DEO,
quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Cajum, Baptizavi autem et Stephanae domum.
I Cor. I, 14 et 16.
Stephanas
autem hic inter discipulos S. Pauli fuerat.
Deputat,
i. e.
adscribit
Baptismum suum, velut auctori aut largitori suo. Hoc ferme sensu in
l. de Exhort. ad castit. c.
16, ait:
Erat vetus dispositio, quae in Evangelio deputatur.
Et Solinus:
Propter dies impares diis superis Januarius dicatur: Februarius, quasi abominosus, diis inferis deputatur. Apollo.
Cum quidam in Corinthiorum Ecclesia a
Paulo,
alii a
Petro,
alii ab
Apollo
baptizati fuissent, contentio inter illos, ac velut schisma obortum fuerat, dum alii baptismum suum aliis praeferebant, ceu a praestantiore datum:
Ego quidem,
dicentes,
sum Pauli, ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego vero Christi.
I. Cor. 1, v. 12. At Paulus eos omnes satis acriter reprehendit, non
ministris
Baptismi
[1182B]
efficaciam, sed uni Christo, tanquam unico ejusdem auctori ac institutori, adscribendam esse contendens:
Divisus est Christus?
Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
Atque haec etiam
c.
III, 4
et seqq.
multo magis exaggerat. Caeterum
Apollo
hic (ut Act. XVIII. 24 et seq. describitur) erat
Judaeus quidam, Alexandrinus genere, vir eloquens, et potens in Scripturis.
Hic cum nondum Christi, sed solo Joannis Baptismate initiatus fuisset, attamen
fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu:
postmodum
Aquila et Priscilla diligentius exponentibus ei viam Domini
(Act. XVIII, 25 et 26) et verisimiliter etiam Baptismo Christi eum initiantibus. Itaque cum deinceps, in
Achaiam Corinthumque
perrexisset (ibid. v. 27. et c. XIX, 1), illicque multos Ecclesiae per Baptismum adjunxisset, hac occasione nonnulli Corinthiorum studiosius, quam par erat, pro ejus gloria decertabant. Quae res adeo non placuerat ipsi
Apollo,
ut potius inde offensus
[1182C]
in
Cretam
cum
Zena,
legisperito, confugerit (ut sanctus Hieron. Comm. in Ep. ad Tit. cap. 3, testatur) neque prius inde redire voluerit, donec dissidentes
Corinthii
invicem reconciliati essent: quibus postmodum Episcopus datus creditur: quanquam alii
Caesareae,
aut
Iconii,
aut
Durae,
etc. Episcopum factum fuisse velint. Caeterum nomen hoc
Apollo
non est idem ac
Apollinis
dei; istud enim apud Graecos Απολλων, ωνος (sic enim in Graecis quintae declinat. est, illud vero Απολλως εξεμπλαριβυσ scriptum habetur) quartae Atticorum, cujus genitivus est Απολλω; quin etiam in accus. eamdem
Act.
XIX, 1. terminationem servare deprehenditur: Εγενετο δε εν τω Απολλω ειναι εν Κορινθω; et
ad Tit.
III, 13: Ζηναν, τον νομικον, και Απολλω σπουδαιως προπεμψον. Aut fortasse penitus in declinabile fuerit.
Pacificus.
Unice enim ejus correptio spectabat ad pacem et animorum consensum inter
Corinthios
reducendum.
[1182D]
Defendere.
Facile hic pro
vindicare,
aut
attribuere
sumitur. Potest etiam exponi pro
se suamque causam tueri;
ne ergo id agere videri posset, hinc gratias agit Deo, quod neminem baptizaverit. Vide supra
Not. Stephanae domum. Tingere.
Nam
Matth. ult. v.
19, Christus ipse Apostolis praecepit:
Euntes ergo
DOCETE
omnes gentes,
BAPTIZANTES, etc. Et
Marc. ult. v.
15: PRAEDICATE
Evangelium omni creaturae. Qui crediderit
et BAPTIZATUS
fuerit,
etc. Prius est ergo (
dignitate
et
auctoritate institutionis) docere:
posterius
baptizare,
at vero caeteroquin major est praestantia Baptismi, velut ad quem ipsa
praedicatio
unice disponit.
|
Notae ad caput XV.
|
Ventilatur,
i. e. si quid ulterius contra Baptismum, ultra eas scilicet quaestiones, quas jam
agitavimus,
atque discussimus, obmoveri queat.
Relexam. Retexere
non est hic
texturam rursus
[1183A]
dissolvere,
ut olim a
Penelope
actitatum fuisse legimus: sed
denuo texere,
aut
pertexere,
id est, in re semel coepta, atque tantisper abrupta, pergere.
Omisi.
Puto
cap.
XII, ubi de unitate Baptismi verbum facere incoeperat. Illic enim
omisit;
seu
intermisit,
quo sensu Horat.
in l. de Arte Poet. dixit:
Pleraque differat, et praesens in tempus omittat.
Intercidere.
Id est, ne
imminentes sensus,
seu
porro dicenda
penitus dissociarem, itaque telam omnem, velut
intercidendo,
abrumperem.
Baptismum.
Ut Graeci το βαπτισμα, ita et ex Latinis quidam, nec tantum Tertullianus noster, sed etiam S. Ambr. passim neutro genere
Baptismum, mi,
dicere solent.
Una Ecclesia in coelis.
Innuit sine dubio id, quod Apost.
ad Ephes.
IV, 5, inquit,
Unus
DOMINUS,
una
FIDES,
unum
BAPTISMA.
Etenim,
ut idem Apost. I,
ad Corinth.
XII, 13, loquitur,
in
UNO SPIRITU
omnes, in
UNUM CORPUS
baptizati sumus.
Atque hinc etiam Clem.
[1183B]
Alexand.
l.
IV
Strom. p. m.
326. ait:
Credentes per unum Baptisma ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit Baptismum.
Caeterum nonnulla transpositione verborum noster hic usus est,
Baptismum
secundo,
Fidem vero
(quam per
Ecclesiam,
cujus illa utique velut anima, haec vero verae
Fidei
ac
Religionis
propria sedes est, denotare videtur) tertio loco commemorans. Non mirum autem est, quod
Ecclesiam in coelis
dixerit, cum haec passim in Evangeliis
Regnum coelorum
appelletur, ut Matth. XIII, 44:
Simile factum est Regnum coelorum homini qui seminavit,
etc., etc.; et v. 31:
Simile est Regnum coelorum grano sinapis,
etc. Et sic eodem cap. saepius, ubi certum est
Ecclesiam
nostram designari, quae a Deo
in coelis
ab aeterno ordinata, a Christo in terris plantata, et in unitate
Baptismi
coadunata, demum
in coelis
per visionem ac fruitivam dilectionem consummatur.
[1183C]
Ad nos enim editum est.
Sic quidam intelligunt: Ad nos enim illud sanctae Scripturae effatum (videlicet de
Unitate Baptismi,
ut mox supra)
directum est,
seu
nos,
Christi fideles,
respicit. Communicationis.
Vel ex hoc solum loco manifestum est, morem ab haereticorum communione abstinendi, in Ecclesia antiquissimum esse. Adde etiam
l. de Praescr. cap.
XXX.
Nobis et illis. Cerdonem, Marcionem, Apellem, Hermogenem,
ejusdemque furfuris alios hic suggillat, qui duos Deos, imo, ut
Valentinus,
integrum eorumdem examen ex deliro suo cerebro emisere. Vide
lib. de Praescr. cap.
VII.
cap.
XXX.
cap.
XXXIII.
cap.
XL.
ad fin.
et in
Append. cap.
XLIX.
per tot. Id est, idem. Valentinum
singulariter hic insectatur, qui Christum ex
Demiurgo
et
Sophia
editum impiissime asserit, rursus de
Praesc. cap.
VII.
Non habent.
Sunt quidem, qui Tertullianum hic ab omni erroris labe purgare contendunt, quasi de iis tantum haereticis eidem sermo fuisset, qui Baptismi
[1183D]
legitimam formam adulterabant, ut erant temporibus Tertulliani
Gnostici, Marcitae, Cataphryges,
etc. At vero clarum est, eumdem loqui de haereticis universim, idemque in
l. de Pudic. c.
19, confirmat:
Apud nos,
inquiens,
ut ethnico par, imo et super ethnicum, haereticus etiam per Baptismum veritatis
(verum Baptismum)
utroque homine, nempe ethnico illo, et superinducto haeretico, purgatus admittitur,
ad Ecclesiam videlicet. Manet ergo, graviter hoc, quem prae manibus habemus, loco errasse Tertullianum; neque etiam ejus argumentum concludit. Licet enim haeretici illi, de quibus supra circa Deum et Christum enormiter erraverint, quamdiu tamen in ipso Sacramento administrando non errarunt, sed eamdem adhibuere
materiam et formam,
quam noster verusque
Christus
in sua veraque
Ecclesia
instituit, idem hic Baptismus erat, iisdem partibus essentialibus, ut vocamus, constans,
[1184A]
eumdemque Auctorem habens. Potest ergo idem Baptismus noster etiam extra Ecclesiam nostram conferri, si rite eodemque modo, sicut in nostra Ecclesia, conferatur. Nam, ut S. Aug.
l.
V
contra Donatist. c.
26, discurrit:
Sicut dicitur Una Ecclesia, Unus Baptismus, ita dicitur Una Spes
(respicit autem S. D. illud Ephes. IV, 1:
Unum corpus, et Unus Spiritus, sicut vocati estis in Una Spe vocationis vestrae,
et quod mox sequitur:
Unus Dominus, Una fides, Unum Baptisma,
etc.)
Atqui,
pergit,
tamen Unum habuere Baptismum, qui Unam non habuere Spem; quomodo enim Unam Spem habebant cum sanctis et justis, qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum?
Possunt igitur unum nihilominus habere, dareque Baptismum, qui unam non habent fidem, nec in una nobiscum Ecclesia sunt, Baptismus enim
jauna et ostium
Ecclesiae est, per quod solum ad eamdem ingressus patet; non igitur datur ei
qui est,
sed
ut sit
in Ecclesia. Sicut autem malus Baptismi minister
[1184B]
in se non habet gratiam, et tamen eamdem per Baptismum alteri confert: sic et haereticus, etiamsi forte ipsemet Baptismum valide non susceperit, tamen alteri valide conferre potest, eique ostium illud Ecclesiae reserare, ac per id alium intromittere, ipsemet extra januam manens. Sed hac de re nos suo loco commodius exactiusque dicemus. Interea vero ex dictis manifestum est opinionem contrariam jam
Saec.
II senescente in Ecclesia Carthag. ortam, ac deinceps ab
Agrippino,
ejusdem Episcopo, susceptam, a sancto Cypriano multo fortius confirmatam fuisse: qua de re illorum temporum Historia plena est, a Theologis nostris dogmaticis prolixius exhiberi solita. At vero novum hic exurgit dubium, an
Agrippinus
ex
Tertulliano,
anve hic ex illo (coaevos enim fuisse constat) hunc errorem hauserit? quanquam autem res haec in tanta incertitudine Agrippini, Episcopatum suum auspicantis, satis clare definiri non possit,
[1184C]
verisimilius tamen existimamus,
Tertullianum
ab
Agrippino
in hanc sententiam inductum, ac proin hunc erroris illius in Africa primum, quem noscimus, Auctorem fuisse. Imo quia
Vincentius Lirinensis, Saec.
V scriptor,
Commonitorii
sui
cap.
9 de Agrippino in haec verba diserte testatur:
Omnium mortalium primus
(in
Africa
intelligo; nam in Oriente morem rebaptizandi haereticos jam diu antea viguisse constat)
contra divinum Canonem,
etc.
rebaptizandum esse censebat.
2 o accedit, quod sanctus Cyprianus quoque in
Ep. ad Jubaianum,
Agrippinum, tanquam omnium primum commemoret:
Apud nos autem,
inquiens,
non nova et repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt; quando multi jam anni sint, et longa aetas, ex quo sub
Agrippino
convenientes in unum Episcopi plurimi, hoc statuerint,
etc. S. Aug. L. II
de Bapt. c.
7, de antiqua Ecclesiarum consuetudine loquens ait:
Verius creditur per Aggrippinum corrumpi coepisse, quam corrigi.
Atqui Tertulliano potius haec corruptio imputanda
[1184D]
fuisset, si ille ante Agrippinum errorem hunc propalasset. denique Tertullianus ipse mox
initio hujus cap.
per verba illa:
ad nos enim editum est,
satis significat, id se, tanquam solemni quodam decreto in africanis Ecclesiis constitutum, accepisse, nec proin suomet ingenio adinvenisse. Contra autem obmovent alii, cum Tertullianus
Lib.
suum
de Bapt.
adhuc Catholicus, et ut in
QQ. Crit. ad lib. de Praescript. Q.
VII, diximus, circa
A. C.
197 (quo fortasse
Agrippinus
nondum
sedi Carthag.
admotus fuerat) scripserit, et
Persecutio an.
202 coepta contra Christianos ferme usque ad
an.
213 perduraverit, sane ante hunc annum (quippe sub ipsa persecutione conventus Christianorum publici imperatorio Edicto nimis severe prohibiti fuerant), adeoque nonnisi annis ab edito
Libro
de
Baptismo
ferme 18, reddita demum pace Ecclesiae, celebrari non potuisse.
[1185A]
At vero quid vetat in tanta incertitudine Africanorum Praesulum, Agrippiniani Episcopatus initium, ipsumque sub
Agrippino
Concilium
ante an.
166 consignare? certe enim id magis
Cypriani
superius allata testimonio congruere videtur: namque in allata illa
ad Jubaianum Epistola
diserte testatur,
multos jam annos,
et
longam aetatem
fuisse,
ex quo sub Agrippino convenientes Episcopi,
etc. Atqui si Conc. hoc primum post persecutionem, anno nimirum 215 celebratum,
[1186A]
et Epistola illa nonnisi
an.
256 scripta fuerit, non adeo
multi anni
(quippe solum 41), nec proin
longa aetas,
a Conc. illo Carthag.
Agrippini
excurrisset. Si vero hoc ipsum Concil. ad
A. C.
194 reponamus, saltem 62 annis, qui
aetatem
denique conficere possunt, a Cypriani scribentis tempore removebitur. Sed praestat rem totam, ex Chronologia
Pagii,
quam alias jam in
Lib. de Praesc.
amplexi fuimus, velut sub unum intuitum redigere.
[Table]
[1185B]
Vides ergo, Lector Benevole, in hoc systemate Agrippinum neque Cypriano nimis prope admoveri, neque justo longius ab eodem removeri, facileque spatium illud per
Donatum,
Ep. intermedium (forte autem et unus insuper alterve intercesserat) impleri potuisse. Denique vero ut nec
sancto Cypriano
et
Agrippino,
ita nec
Tertulliano
error hic quidpiam labis intulit: quippe cum Dogma illud de haereticis non rebaptizandis nondum ab Ecclesia definitum, imo res haec ad solam Ecclesiae
disciplinam
pertinere etiam aliis Patribus, vitae sanctitate insignibus, visa fuerit, Unde neque post mortem
sancti Stephani
Pont. et
sancti Cypriani,
haec opinio et praxis, haereticos, seu ab haeresi ad Ecclesiam venientes, rebaptizandi, quin neque post
Concilium Arelatense
I, an. 315 habitum, et
Con. Nicaenum
an 325 celebratum (quorum tamen alterutrum fuisse creditur
Concilium
illud
Plenarium,
in quo S. Aug.
l. 1 de Bap. c.
7, et alibi, litem hanc plene diremptam ait) illico exoleverat; quando etiam
[1185C]
sanctus Basilius, nonnisi an. 379, mortuus, eam unicuique Ecclesiae liberam reliquit, ipsemet adhuc rebaptizantium praxim in sua Ecclesia secutus, ut Tournel.
Tr. de Sacram. in genere q. 7, Art. 2, p. m. 100 et seq.
confitetur. Verum nos hac de re suo tempore alibi.
In graeco.
Sane Tertullianum Graeci quoque sermonis apprime peritum, et ab eodem jam antea alium librum
de Baptismo,
in quo praecipue de eodem ab haereticis invalide suscepto, proindeque, cum ad Ecclesiam nostram accedere voluerint, iterando,
[1186B]
egerat, scriptum fuisse, dubium esse non potest. Insuper vero in
l. de Cor. Mil. c.
6, testatur, se materiae (de Spectaculis) propter suaviludios Graeco quoque sermone satisfecisse, et mox ad init. Libri
de velandis Virginib.
luculenter insinuat, se hoc ipsum argumentum jam prius
Graece
tractasse. Dolendum vero est, haec et alia ejus Graeca monumenta vetustate pridem consumpta interiisse.
Peccata diluuntur.
Per Baptismum nempe; deinceps autem commissa per lacrymas utique Poenitentiae eluenda sunt.
Israel judaeus.
ISRAEL, ut idem Noster in l. IV.
adv.
Marc. c.
39, interpretatur, est:
cum Deo invalescens,
aut secundum alios quasi
dominatus est Deo.
Sed et ipse context.
Gen.
XXXII, 28, apprime consonat, ubi Angelus ad Jacob:
Nequaquam
Jacob
appellabitur nomen tuum, sed
() ISRAEL; quia si () FORTIS FUISTI, seu
praevaluisti
()
[1186C]
CONTRA DEUM,
quanto magis contra homines praevalebis!
Inquinatur.
Erant Judaeis innumerae lotiones tum in libro
Exodi, tum Levitici,
praescriptae, quas singulas recensere, sane redundantis operae esset. Omnia autem haec lavacra nihil ad animam abluendam ex se poterant, sed solis maculis ac impuritatibus legalibus et corporalibus medebantur. Praeterea vero plurimae illis aliae erant, ex vanissimis traditionibus ad ostentationem usque observari solitae, ut
Marc.
VII,
v. 6, et seq.
habetur:
Pharisaei, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant,
[1187A]
tenentes traditionem seniorum: et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum,
etc. Contra quos proin
ib., v.
6, Christus ipse invehitur:
Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. - - - - Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum,
etc. At Apostolus
ad Heb.
IX
et seq. v.
9, de veteri tabernaculo et oblatis in eo
muneribus
et
hostiis
loquens, ait:
Quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem solummodo in cibis, et in potibus, et in variis baptismatibus, et justitiis carnis,
etc.
Quae ludibrio peccatoribus non est.
Sensus esse videtur:
quae peccatoribus,
casso videlicet effectu,
non illudit,
in se nimirum sperantes destituens, et commerito
ludibrio
exponens, ut ab illis Pharisaeorum sordidis ablutionibus fiebat.
Inquinat.
Ejusmodi lotiones superstitiosae corpus abluebant, sed simul animam nova macula,
hypocrisi,
[1187B]
inficiebant. Vide
Not. Inquinatur.
|
Notae ad caput XVI.
|
Unum et ipsum.
Neque enim
iterari
potest.
Baptismo tingi. Luc.,
XII, 50, ubi de instante Passione sua loquitur: quam etiam
Marci,
X, 38, nomine
Baptismi
designat, ita ad
filios Zebedaei
inquiens:
Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
Scripsit.
I
Joan.,
V, 6, ubi:
Hic est qui venit per AQUAM et SANGUINEM, Jesus Christus, non in Aqua solum, sed in AQUA et SANGUINE.
Ubi quidam codices habent: δι υδατος, και αιματος, και πνευματος: i. e.
per aquam, et sanguinem, et Spiritum.
Postremam autem hanc vocem alii superfluam, recteque omissam existimant, eo quod mox sequatur:
Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est Veritas. Quoniam Tres sunt, qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, et hi Tres Unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in terra:
[1187C]
Spiritus,
et
Aqua,
et
Sanguis,
et hi tres unum sunt. Glorificaretur.
Sic enim S. Petrus,
Act.
III, 13, Judaeis exprobrans perfidiam suam, ait:
Deus
glorificavit
Filium suum Jesum, quem vos tradidistis..., et Auctorem vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,
etc. His enimvero mire consonant ea, quae S. Ambr.,
Comm. in Luc., c.
22, eleganti compendio complexus est:
Tres testes sunt,
Aqua, Sanguis, et Spiritus;
Aqua ad lavacrum: Sanguis ad pretium: Spiritus ad resurrectionem.
Itemque in lib. I
de Spir. Sanct.,
c. 6: Aqua
testis est
sepulturae: Sanguis
testis est
mortis: Spiritus
testis est
vitae. Atque haec procul dubio ex ipso Apostolo hausit, qui ad
Rom.
VI, 4, ita ait: Consepulti
enim sumus cum illo per
Baptismum
in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a
mortuis,
ita et nos in novitate
vitae
ambulemus.
Et cap. II, v. 12, ita
Colossenses
suos alloquitur: Consepulti
estis in
Baptismum,
in quo et
resurrexistis
per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum
a mortuis. Ita igitur nonnisi post passionem et sanguinis effusionem Christus in Resurrectione
[1187D]
glorificatus est, ut ipsemet discipulis euntibus in Emmaüs,
Luc.,
XXIV, 26, declaravit:
Nonne haec oportuit Christum
pati,
et ita intrare in
gloriam
suam? Electos.
Utique ad illud
Matth.,
XX, 16, et XXII, 14, alludit:
Multi sunt vocati, pauci vero electi. Emisit.
Quando nimirum
unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit Sanguis et Aqua.
Joan., XIX, 34. Vide supra, cap. IX,
Not. Lancea. Quia. Quia.
Pro
ut. Lavissent,
i. e., peccata sua abluissent. Vide autem quid intersit (si stricte loqui velimus) inter
lavare
et
lavari. Nos in balneis
(ait Varro, lib. VIII, de Ling. Lat.)
et
lavamus,
et
lavamur.
Sed consuetudo alterutrum cum satis haberet, in toto corpore potius utimur
lavamur,
in partibus
lavamus,
quod dicimus
lavo manus,
sic et
pedes,
et caetera. Quare in balneis non recte dicunt
lavi: lavi manus
recte, sed, quoniam in balneis lavor,
lavatus sum.
[1188A]
Sanguinem potarent.
Mihi quidem dubium non est, innui hic Sacramentum S. Eucharistiae, in quo haurimus Sanguinem D. N. J. C., non figuram sanguinis; neque enim figuris liquidorum potari dicimur. Censuit ergo Tertullianus, in Sacramento illo vere sanguinem a nobis potari, illum ipsum, qui in passione Christi, praecipue ex ejusdem sacratissimo latere, profluxit; de hoc enim ipsemet Joan. VI, 55 et seq., dixit:
Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet,
etc. Meretur quoque hic adduci locus ex lib.
de Resur. carn.,
cap. 8, ubi Noster:
Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut anima Deo saginetur.
Idem quoque supponit in lib.
de Carne Christi,
c. XIII.
Baptismus.
Cum enim sanguine eucharistico os potatur, etiam anima interius abluitur. Potius au tem hic intelligit Baptismum martyrii, in quo sanguis noster profunditur, et
in virtute
sanguinis Christi, in passione et cruce pro nobis effusi, animam, non secus ac ipse Baptismus aquae, ab omnibus culpae et
[1188B]
poenae maculis emundat.
Effusio sanguinis pro Christo
(ait S. Thomas, III p., q. 66, a. 12, in Corpore)
et operatio interior Spiritus Sancti dicuntur
Baptismata,
in quantum efficiunt effectum Baptismi aquae; Baptismus autem aquae efficaciam habet a passione Christi, et Spiritu Sancto. Repraesentat.
Non in mera imagine ac symbolo, sed in
praesenti
effectu; hoc enim proprie
repraesentare
est, id est, rem
praesentem
reddere; unde et a Jesu Christo pecunia
repraesentari
dicitur, cum
exhibetur,
atque
praesens
numeratur. Et ipsemet quoque Noster in lib. de Cor. mil. c. ult.
repraesentationem
visioni, seu merae apparentiae, opponit:
Si tales imagines,
inquiens,
in visione, quales veritates in repraesentatione?
Quomodo vero Baptismus sanguinis vicem suppleat, effectumque praestet Baptismi aquae, mox antea diximus in
Not. Baptismus.
Adde, quod Baptismus martyrii multo efficacius virtutem passionis Christi
[1188C]
participet. Haec enim (ait S. Th., III p., q. 66, a. 12, in Corpore)
operatur quidem in Baptismo aquae per quamdam figuralem repraesentationem, sed in Baptismo sanguinis per imitationem operis;
quae utique non est
simplex
repraesentatio, sed mire efficax rei ipsius in virtute sua atque effectu exhibitio. Huc pertinet illud Apoc., VII, 14:
Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Reddit.
Perditur Baptismus, quoad
effectum
scilicet suum, cum baptizatus innocentiam, quam in Baptismo consecutus est, per peccatum mortale rursus amittit: recuperatur autem per martyrium, quo pristina innocentia plenarie restituitur, ut supra
Not.
Baptismus
diximus.
|
Notae ad caput XVII.
|
Materiolam.
Perbrevem hunc tractatum.
Accipiendi.
De
Ministro,
et
subjecto,
de quo tamen posteriori in cap. seq. loquitur.
Episcopus.
In sua nimirum Ecclesia supremum
[1188D]
sacerdotium obtinens, dignitateque potestatis reliquis omnibus praefulgens. Cum enim veri ac genuini Apostolorum successores sint soli Episcopi, hi in illorum quoque jus transiere, quibus a Christo peculiariter demandatum fuerat:
Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos,
etc. Matth. ult. v. 19. Itaque in primis Ecclesiae saeculis Episcopi, jure tanquam sibi solis proprio Baptismum,
publice
nimirum, seu in ipsa ecclesia, administrabant, quamdiu silicet in solis ecclesiis cathedralibus baptisteria erecta fuerant. Quanquam etiam tunc Presbyteri astitisse, imo et hi ipsi (cum nempe nimia baptizandorum multitudo, quam ut a solo Episcopo expediri potuisset, confluxisset) baptizasse legantur, Episcopo scilicet expresse jubente, atque baptizatis mox sacramentum Confirmationis impertiente. Postquam vero, adhuc latius increscente fidelium multitudine, in amplioribus praesertim Dioecesibus, difficilior quibusdam ad
[1189A]
cathedrale baptisterium accessus erat, ut saluti animarum eo certius consuleretur, in singulis quoque Parochialibus Ecclesiis baptisteria erigebantur, cujusque pastoris curae et administrationi deputata, Episcopis vero solum Baptismum solemnem, nonnisi bis in anno conferendum, sibi reservantibus, alias vero pleno jure baptizandi Parochis relicto. Itaque haec disciplina variis temporibus, quin et eodem tempore, diversis autem in locis, semper varia fuerat. Sic
saec.
II, S. Ignatius, Ep. Antiochenus, in
Ep. ad Smyrnenses,
ait: Ουκ εξον εστι χωρις του Επισκοπου, ουτε βαπτιζειν, ουτε I. e.:
Licitum non est sine Episcopo
(id est ejus praesentia, aut mandato)
baptizare, neque oblationem facere,
etc. Igitur jam tunc Presbyteri baptizabant, sed nonnisi Episcoporum suorum auctoritate instructi.
Saec.
IV, S. Ambrosius, ut Paulinus in ejus
Vita
testatur, tam tenax erat hujus consuetudinis,
ut, quod solitus erat circa baptizandos solus implere, quinque postea Episcopi, tempore quo decessit, vix implerent.
Item Saec. V, in
[1189B]
Instructione Cleri Edesseni ad Photium et Eustathium, Episcopos,
quae habetur in
Conc. Chalced., Act.
X, Ibam, Episcopum suum, sibi quantocius remitti rogant,
maxime festivitate salutifera S. Diei Paschalis imminente, in qua et propter catechismos
( και δια τους αξιουμενους του αγιου βαπτισματος κρεια της αυτου παρουσι ),
et propter eos, qui digni sunt S. Baptismate, opus ejus praesentia.
Pariter
Saec.
VI, in
Ep. a Clericis Italiae ad Legatos Francorum, anno
552, perscripta,
Dacium,
Episcopum mediolanensem, tandem post 15 aut 16 annos remitti postulabant,
quia cum pene omnes Episcopi, quos ordinare solet, mortui sint, immensa populi multitudo sine baptismo moritur.
Eodem Saeculo S. Greg. M. in
Ep. ad Rom. Patricium,
contra hunc graviter conqueritur
Blondum,
Episcopum Hortensem, ab eodem Ravennae longo jam tempore detineri. Praecipua autem quaestus hujus causa erat,
quod ibidem infantes pro peccatis absque Baptismate moriantur.
Sic etiam
Saec.
VII,
in Conc.
II
Hispalensi,
[1189C]
an.
619 celebrato,
can.
7, sancitum fuit,
neque coram Episcopo licere Presbyteris in baptisterium introire, nec praesente Episcopo infantem tingere,
etc. Videmus ergo, quam nimis tenaces illis temporibus quarumdam Ecclesiarum Episcopi sui juris fuerint, ut neque in absentia istud Presbyteris communicandum censuerint, ea fortasse de causa, quod Baptismum sine Confirmatione, seu impositione manuum Episcopi, non recte confiteri existimaverint. Interea tamen sensim factum fuit, in Parochialibus quoque Ecclesiis baptisteria publica erigerentur, et Episcopi jam passim solius Baptismi solemnis, scilicet in
Sabbato sancto,
et pervigilio
Pentecostes
conferendi, potestatem sibi reservarent, Presbyteris vero extra illa tempora Baptismi conferendi generale quoddam jus, ac ipsi sacrae ordinationi, quam ab Episcopis consequebantur, velut annexum, facerent. Neque vero etiam haec
disciplinae
species diu permansit, sed tandem ampliatis Dioecesibus, et nimium accrescente multitudine catechumenorum, etc., etiam solemnis
[1189D]
Baptismus Presbyteris transcriptus fuit, et ferme in sola mediolanensi Ecclesia deinceps (fortasse in memoriam insigularis illius, quem S. Ambrosius illic, ut supra memoravimus, tam insigniter comprobavit, zeli ac exempli) penes Episcopum perseveravit, ut noster Eruditiss. Edm. Martene, lib. I,
de Ant. Eccl.,
cap. I, art. III, n. 3,
ex Conc.
IV,
Mediol., an.
1575, sub
S. Carolo Borromoeo
celebrati,
Constit.
II, perhibet.
Et diaconi.
Licet solis Apostolis a Christo impositum fuerit munus baptizandi, constat tamen ex
Act.,
VIII, 12, Philippum, licet nonnisi Diaconum, in Samaria baptizasse, utique demandantibus ei id munus ipsis apostolis. Caeterum
diaconis,
ceu qui immediate
Presbyteris
subordinati sunt, absque eorumdem jussione licitum non fuisse baptizare, veterum monumenta testantur. Sic enim
Saec.
V, Gelasius papa, in
Ep.
V,
ad Episc. Lucaniae,
cap. 5, de diaconis habet:
Absque Episcopo vel Presbytero baptizare
[1190A]
non audeant nisi praedictis fortasse officiis longius constitutis
(quam scilicet ad eos opportunus recursus pro impetranda facultate fieri posset)
necessitas extrema compellat.
Illis enim saeculis antiquioribus non tanta erat sacerdotum copia, ut quilibet particulari coetui in pagis, et oppidis, imo et in quibusvis civitatibus, semper aliquis praesto esset. Quid vero etiam hoc praesente, sed aegrotante, aut aliter impedito, vel in subitaneis atque extraordinariis casibus, fieri opus erat? nempe diaconi (quorum unus saltem, teste Martene, lib. I, cap. I, a. 3, in Ecclesia una cum Presbytero residere debebat) id munus, facile demandante Presbytero, subire debebant.
Honorem.
Quem scilicet quaelibet Ecclesia Episcopo, tanquam suo
Hierarchae,
detulerat, vel verius tanquam divinitus in eum collatum honorem sponte agnoverat.
Salva pax est.
Non esset autem PAX salva, si Episcopis sua auctoritas non servaretur, Presbyteris propria mox auctoritate quaelibet Ecclesiae munia
[1190B]
promiscue involantibus; Episcopi enim sunt, quos
Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei,
etc. Igitur haec auctoritas temporibus Tertulliani, tanquam satis recens ab Apostolis profecta, Episcopis, et in his potius Apostolis ipsis, servata fuerat, ut nihil, nisi demandantibus legitimis, ac immediatis, ut loquimur, et directis
Apostolorum
successoribus, id est,
episcopis,
circa
sacramentorum
(qui Ecclesiae
thesauri
sunt, a Christo per ipsos Apostolos
repositi,
et a successoribus illis
custodiendi)
administrationem liceret, maxime in Baptismo, de quo solis Apostolis dictum fuerat:
Ite, docete, baptizate. Alioquin,
i. e.
alias,
vel
sin vero;
ut adeo sensus sit: «Si vero non servatus fuerit suus Ecclesiae honor, et eorum, qui ad officia divina vocati ac deputati sunt, auctoritas, aeque jus illud laicis concedendum erit, omni jam ordine turbato, etc.
Dari potest.
Neque enim laici minus perfectum Baptismum suscipiunt, quam antea susceperint Episcopi, etc., baptizantes.
[1190C]
Abscondi ab ullo.
Hunc locum misere confractum sanaturus
Latin.
ita legit: «
Nisi Episcopi jam,
etc.,
vocantur discentes,
seu discipuli (id est, nisi singulariter ad hoc munus vocati sint,
tanquam discipuli Domini,
aut saltem eorum veri successores)
Domini sermo non debet abscondi ab ullo,
sed ad omnes aequaliter pertinebit illud Domini praeceptum (Matth., XXVIII, 19):
Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos,
etc. Atque haec Latinii conjectura non inepta est.
Junius
vero, retenta voce
dicentes,
solum interpunctiones mutat, ita inchoans:
Nisi Episcopi jam,
etc.,
vocantur dicentes: Domini sermo non debet abscondi ab ullo; proinde et Baptismus, aeque Dei census, ab omnibus exerceri potest. Sed quanto magis,
etc. Itaque totum hunc contextum ita intelligi vult: «Nisi forte (quod absurdum est) pro Episcopis, Presbyteris et Diaconis haberi promiscue eos omnes placuerit, qui ita dicunt et affirmant: Quorum est proferre verbum Dei, et non abscondere, eorum est et baptizare;
[1190D]
omnium autem esse proferre verbum Dei: ergo et baptizare, etc.» Quae conjectura sane mihi felicior, magisque arguta, quam superior illa
Latinii,
videtur. Ita igitur vox
dicentes
ad laicos referenda esset, quasi hos loquentes introducat Tertullianus, sibique Baptismum aeque ac verbi divini praedicationem vindicantes, quinimo fortasse illud Christi apud
Matth.,
X, 27, sibi quoque dictum existimantes:
Quod in aure auditis, praedicate super tecta;
quasi et ille sermo Domini:
Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos,
singulariter ad solos Apostolos dictus, ad quoscunque alios praecepti instar pertinuisset, itaque etiam his ex ejusmodi mandato praedicatum fuisset.
Aeque.
Nimirum verbum Dei, ejusque praedicatio.
Dei census. Census
proprie non est proventus annuus, sed
aestimatio bonorum
cujuslibet, in tabulas publicas relata, secundum quam, observata certa proportione, tributa imponebantur. Postea vero
[1191A]
etiam vox haec ad ipsa illa
tributa
pendenda translata fuerat. Unde apud
Matth.,
XVII, 23, illud Christi est:
Reges terrae a quo accipiunt
( τελη η κηνσον )
tributum
vel
censum?
Similiter ubi,
Luc.,
XX, 22, Pharisaei Christum tentantes interrogant:
Licet nobis
φορον,
Matthaei,
XXII, 17, et
Marc., tributum, dare Caesari, an non?
loco φορον, 14, κηνσον (
censum
) habetur, pariterque a Vulgato nostro per
tributum
redditur. Aliter quoque sensus significat ipsam
censionem,
seu
recensionem
bonorum cujuslibet, in qua quilibet
profitebatur
nomen atque bona sua, ut apud
Luc.,
II, 1, dicitur:
Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur
(censeretur, seu in tabulas censorias referretur)
universus orbis.
Et mox, v. 3:
Ibant omnes ut profiterentur singuli, in suam civitatem.
Et quoniam ex illo censu, seu recensione,
oriebatur
tributorum proportionata impositio, hinc census etiam a nostro in lib.
Apol.,
c. 7, pro
ortu
aut
origine
vel
professione
accipitur:
Census istius disciplina a Tiberio est.
Et in lib. I
adv. Marc.,
c. 21, similiter:
Nullam autem
[1191B]
apostolici census Ecclesiam invenias, quae in Creatore christianizet.
Vide etiam lib.
de Praescript., cap.
32. Itemque in lib. IV
adv. Marc.,
cap. 40, de tribu Juda loquens ait:
Ex cujus tribu carnis census Christi processurus,
etc. Rursusque
Apol.,
c. 10, inquit:
Ab illo
(Saturno)
census totius, vel potioris, vel notioris divinitatis.
Aliquando etiam pro
numero,
qui recensione determinari solebat, accipi constat; quo sensu in lib.
de Veland. Virg.,
c. 4, ait:
Omnis census elementorum,
etc. Tandem vero pro
substantia
vel
facultatibus,
seu
bonis
alicui
propriis,
accipitur, ut in lib.
de Carne Christi,
c. 25, ait:
Ita utriusque substantiae
census
hominem et Deum exhibuit;
sequitur enim mox postea:
Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequae utique naturae veritate cujusque dispuncta est.
Et hoc utique censu commodo intelligi potest noster, cum Baptismum
Dei censum,
tanquam inter
bona Dei
propria numerandum, vocat.
Dicatum.
Episcopi proprium, eique peculiariter
attributum,
[1191C]
ac a Deo ipso sanctificatum.
Episcopi officium.
Argumenti vis in eo posita est, quod laici eo minus baptizandi jus vindicare debeant, cum neque
diaconis,
neque ipsis
presbyteris,
illud sine auctoritate
Episcopi
competat.
Aemulatio.
Quidam ita interpungendum putant hunc locum:
Dicatum Episcopis officium episcopatus. Aemulatio schismatum,
etc. At aliis haec tautologiva merito displicet. Retinenda igitur textus hujus ordinatio est, quam contra meum codicem reposui.
Schismatum mater est.
Plurima, satisque tristia, in Ecclesia prostant hujus rei exempla, quae commemorare hujus loci non est. Vide etiam Tertull. nostrum, in lib.
de Praescript. Q. Crit.
IV.
Expedire.
Quasi dicere vellet: «Etiamsi et laicis potestas baptizandi competat, tamen non expedire, ut eadem utantur, in praejudicium honoris Episcopis debiti, sed praestare, ut ab illius exercitio in reverentiam praeeminentiae Episcoporum abstineant.»
[1191D]
Utaris.
Haec solis presbyteris et diaconis dicta putat Junius. Quin vero S. Basil. a laicis datum baptisma omnino invalidum, ideoque repetendum in
Ep.
I.
Can. ad Amphiloch. Can.
I, censuisse videtur. Ex hoc enim ipso argumento probare contendit, haereticorum baptisma invalidum esse (namque huic sententiae post S. Cyprianum cum Orientalibus aliis inhaeserat), quod hi ab Ecclesia abrupti (etsi alias Episcopi aut presbyteri, etc.) in laicorum statum reinciderint.
Qui autem abrupti sunt,
inquit,
laici effecti, nec baptizandi, nec ordinandi habent potestatem.
Quare eos,
qui ab ipsis baptizati erant,
tanquam a laicis
baptizatos, jusserunt ad Ecclesiam venientes vero Ecclesiae baptismate expurgari.
Verum superiora illa a Tertulliano de laicis esse dicta, vel ipse contextus evincit, cum mox postea a Baptismo, in necessitate administrando, nonnisi foeminas excludat. Et certe
[1192A]
vetustissimus semper in Ecclesia mos fuit, ut in casu necessitatis, absentibus
Episcopo, presbyteris et diaconis,
etc., etiam laici baptizarent.
Aut loci.
Cum in illo loco non
Episcopus,
aut
presbyter,
aut neque
diaconus
praesens est, aut alio impedimento detentus vocari non potest.
Aut temporis.
Cum scilicet in mora, morituri interea baptizandi, praesens periculum esset.
Conditio.
Si scilicet alia legitima causa baptismum mox impertiendum urgeat.
Constantia.
Videtur
constantia
hic sumi pro
animositate, animi firmitate,
ut sensus sit:
Tunc enim licebit animose ac intrepide succurrere,
etc., ut nimirum, lib. V
adv. Marc.,
c. 1:
Tanta constantia alium deum edicere,
ait. Potest etiam pro
libertate
aut
convenientia
accipi: qui sensus plane congruit cum eo, quod mox subjungitur. Vide etiam quae supra, ad cap. 10, de voce
constanter
diximus. Quidquid vero de his sit, malim certe constantiam hic accipere pro stabili et canonice constituto ordine ac regula,
[1192B]
ad personam ministrantis spectante: quae regula utique in casu necessitatis, ut aliae leges ecclesiasticae et humanae, locum non habent.
Docere.
Alludit rursus ad ea quae supra cap. 1,
de Quintil.,
ejusque virulenta doctrina, commemoravit. De hac item petulantia mulierum in lib.
de Praescript.,
cap. 41, acerbe queritur. Caeterum ex hoc loco quidam, nec inepte, colligunt, a Tertulliano, cum adhuc vere orthodoxus
esset,
hunc librum
de Baptismo
conscriptum fuisse, propterea quod deinceps Montanista factus, longe majori indulgentia, quin et nimium molli reverentia, in loquacem illum sexum fuerit, quem Paulus ipse I
Cor.,
XIV, 34, ad perpetuum in Ecclesia silentium damnavit, et neque sic satis compescere potuit. Huc pertinent etiam ea, quae in
Q. Crit., ad lib. de Praescript., Q.
IV
et
V, diximus.
Sibi pariet.
Non inelegans, neque autem sine sarcasmo, in mulieres, passim res novas in sacris parturientes, metaphora. Caeterum cum de
jure
[1192C]
loquitur, non illico omnem a foeminis, saltem in casu extremae necessitatis, baptizandi facultatem excludit; quin vero baptizare ipsis licet, tenenturque, si scilicet vir non adfuerit, aut verecundia prohibeat, ab eo baptismum administrari. Sane autem casum necessitatis (saltem extremae) neque antiquis illis temporibus exclusum fuisse, satis patet ex Jo. Moschi (qui
Saec.
VII floruit)
Prato Spir.,
c. 3, ubi asserit, contra Canones esse, diaconissas baptizare,
excepta
scilicet
strictissima necessitatis causa;
in qua utique illud ipsum Tertulliani principium subingredi necesse est:
Quoniam reus erit perditi hominis,
etc.
|
|
Notae ad caput XVIII.
|
|
Pristinae.
Scilicet
Quintillae,
quam paulo ante sugillavit, nunc autem
pristinam
dicit, quod de ea mox ad initium hujus libri locutus esset, et ipsa jam diutius antea Baptismum impetere ausa fuisset.
Auferebat,
i. e. e medio tollere
conata
fuerat.
Per se.
Suomet jure:
quod neque in viris
laicis
hactenus
[1192D]
toleratum fuit.
Perperam scripta,
i. e. ψευδεπιγραφα, seu
falso
ejus nomine,
Periodi Pauli et Theclae,
inscripta, quae quidem supposititia esse nemo jam criticorum amplius dubitat. Continentur in his actis quaedam doctrinae sancti Pauli omnino adversa, pleraque alia penitus fabulosa,
ex. gr.
quod
Thecla
a Paulo ad apostolicum praedicandi Evangelii, et baptizandi munus evocata fuerit, ac utrumque plusquam viriliter exercuerit, etc. de quibus tamen sanctus Hier.
de Script. Eccl.
ita ait:
Periodos Pauli et Theclae, et totam baptizati Leonis
(hactenus autem nescitum cujus)
fabulam, inter apocryphas Scripturas computamus;
in quarum omnino classem a
Gelasio Papa
in Conc. rom.
an.
494 habito, rejectas novimus. At vero spurius hic liber diligenter distinguendus est a libris aliis, communiter
Basilio,
Ep. Seleuciae, qui medio saec. V floruit, adscriptis: in quibus umversam
[1193A]
de
sanctae Theclae
gestis et miraculis narrationem Basnagius in
Annal. politico eccles.
ad
A. C.
46 penitus eversam cupit, attamen jam diu a Baronio ad
A. C.
47 nimis fortiter stabilitam. Sed haec operosius disquirere minime hujus loci est.
De Suo,
i. e. proprii sui ingenii adinventione congerens.
Cumulans.
Equidem non id ex malitia ab eodem factum, sed pia fraude, nimioque zelo, id est minus discreto, qui et alios quoque circa illa tempora invaserat, maxime
Evangeliorum
quorumdam scriptores, quibus ut auctoritatem conciliarent,
Apostolorum
quorumdam nomina, ceu putidis his mercibus pretium factura, suspenderant.
Loco decessisse,
id est a Presbyteratu abdicatum fuisse, atque in laicorum ordinem
quodammodo
redactum. Caeterum hanc historiam primus propalavit Tertullianus, deinceps a plurimis aliis assertam.
Proximum. Fidei proximum
hic appellat, quod magnam verisimilitudinem habet, ut fide humana
[1193B]
prudenter credi possit.
Constanter,
seu
libere,
ac
intrepide.
Vide supra
not. Constantia,
et
cap. 10, not Constanter. Consulant. Mulieres in Ecclesia taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent.
Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
Ita sanctus Paulus (I Corinth. 14 v. 34, et seqq.) Igitur si quid in Ecclesia didicerint, ad viros suos ablegantur, ab eis, sicubi haesitaverint, plenius edocendae, aut in doctrina alias rite percepta contra nativam suam volubilitatem magis stabiliendae.
|
|
Notae ad Caput XVIII.
|
|
Temere credendum,
seu
inconsiderate
cuivis
administrandum.
Instar enim
pignoris
ad salutem est, quod et in securitatem
debiti,
et
creditori,
secure asservaturo, dari solet.
Officium est,
scilicet eumdem aliis administrare.
[1193C]
Petenti dato. Omni petenti te tribue,
ait Christus Luc. VI, v. 30.
Titulum. Titulus
est alias quaedam
nota
ac velut
inscriptio
cujusvis operis, qua id honestum ac laudabile efficitur. Ita ergo ut et
petitio,
et
largitio
laudabilis fiat, utraque titulum habere debet, seu rationem et caussam tum
petendi,
tum
dandi.
Titulus autem dandi est
petitio indigentis,
titulus accipiendi
indigentia petentis.
Itaque et baptismus non nisi petentibus, nec simpliciter petentibus, sed ad accipiendum debite praeparatis tum per instructionem doctrinae, tum per fervorem voluntatis ardenter illum desiderantibus, conferri debet.
Ad eleemosynam.
Sat ex mox dictis patet, ut eleemosynam, ita et baptismum indigentibus, hunc autem nonnisi serio petentibus, dandum esse. Atque id quidem de baptismo adultorum necesse est, ut nimirum is
licite
alicui ministretur; caeterum ad
valorem
non requiritur nisi intentio recipiendi, ut vocant,
habitualis.
[1193D]
Sed hac de re alibi pluribus.
Exertam,
i. e.
apertam;
ita enim Noster in
L. de Spect. cap.
3 ait:
Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est: Non occide, etc. ita exerte definitum: Non in Circum ibis, etc.;
Et
l.
II
ad Uxor., cap.
1, ita habet:
Jam non suadet, sed
exerte
jubet.
Itemque ait:
Detractata et
exerta
sententia est. Dignationem.
Pro
gratia
posuisse videtur, exemplo Livii, L. II, ita de Appio dicentis:
Haud ita multo in principum dignationem pervenit. Intercessisse.
Totam hujus historiae seriem
Act. cap.
8 accurate pertextam vide.
Praetendere. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge et vade contra meridianum, ad viam, quae descendit ab Jerusalem in Gazam.
Act. VIII, v. 26. Caeterum
praetendere,
est hic
prius tendere
seu
antea proficisci,
ac velut viam ex adverso ad occursum praeoccupare: aut simpliciter pro
tendere
[1194A]
ponitur, ut saepius Noster composita pro simplicibus solet.
Impressus, Venerat adorare in Jerusalem, et revertebatur, sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Ib.
v. 27.
et seqq.
Erat ergo
in ejus lectionem maxima attentione defixus,
ac velut eidem
impressus,
ut Scriptura ipsum legentem quasi in se arctissime reciperet. Simili ferme sensu
Apol. cap.
18 idem Noster dixit:
Sed quo plenius et impressius tam ipsum
(DEUM)
quam dispositiones ejus et voluntates adiremus,
etc. Et in
L. de Exhort ad Castit.
c. 3,
ait, alte impresse recogitandam esse voluntatem
DEI.
Apostolum.
Ex hoc ipso loco quidam asseruere, Philippum hunc
Apostolum
fuisse; at alii communius eum inter septem illos
Diaconos
reponunt, qui
Act.
VI, 5, ab Apostolis electi fuerant. Quid enim, si Apostolus fuerat, necessarium erat, ut ad Samariae incolas, a Philippo hoc recens conversos, mitterentur Petrus et Joannes, ut
imponerent manus super illos, et reciperent Spiritum Sanctum? Act.
VIII, 17. Annon
[1194B]
enim ipse Philippus, si
Apostolus
erat, aeque illum dare poterat,
Sacramentum Confirmationis,
cujus administratio tunc solis
Apostolis,
seu
episcopis,
propria fuerat, illis per
manuum impositionem
impartiendo?
Apostolus
ergo dictus fuerat, quasi ab Apostolis proprie sic dictis peculiariter
ablegatus,
eo nimirum sensu, quo etiam Andronicus et Junias
nobiles in Apostolis
a Paulo
ad Rom.
XVI, 7, appellantur.
Jussit. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. Act.
VIII, 29.
In
tempore. Locus autem Scripturae, quam legebat, erat hic: Tanquam ovis ad occisionem ductus est,
etc.
Ib.
32.
Exhortatus.
Quis vero? An eunuchus a Philippo post exhortationem ad baptismum assumitur? An vero Philippus ab eunucho in curru? Si prius intelligamus, vox
exhortatus
passivo sensu capienda erit; neque id adeo insolens est, cum et apud Cicer. in
Catone
legam:
Exhortatus est in convivio a scorto,
[1194C]
ut securi feriret,
etc. At malim posterius: postquam enim Philippus eunuchum
exhortatus
fuisset, hic
rogavit Philippum, ut ascenderet, et sederet secum.
Act.
VIII, 31.
Ostenditur. Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit ipsi Jesum. Ib.
35.
Non moratur. Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens, ait:
CREDO
Filium Dei esse Jesum Christum. Ib. 36 et seqq. Exspectatur. Et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Ib.
38.
Eripitur. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus,
etc.
Ib.
39.
Tinctus est,
Scilicet mox tribus post conversionem suam diebus, ut liquet ex
Act.
IX, 9
et
18.
Hospes,
Namque Ananias eum jussus erat quaerere
in domo Juda.
Ibid., 11. Quisnam vero hic fuerat,
[1194D]
praeterea nil notum.
|
|
Notae ad Caput XVIII.
|
|
Dignatis,
i. e.
gratia.
Vide supra.
Praerogativas,
i. e. singulares
praevias dispositiones,
mirabilesque circumstantias, ex quibus facile perspiciatur, quid et quomodo Deus ab hominibus extra communem ordinem ac regulam fieri velit.
Decipi.
Potest enim inordinate petens baptismum, ejus ministrum
decipere,
sine legitima videlicet dispositione, neque vero, sed simulato duntaxat animo accedens. Potest et ipse
decipi,
dum ex immaturo zelo accedit, et ab ipso Deo se impulsum credit, nondum tamen necessaria rerum credendarum cognitione instructus, ut illum
fructuose
suscipiat.
Utilior est.
Olim baptismus a plerisque differebatur in adultam, et aliquando ad extremam ferme aetatem. Sic sanctus Martinus jam anno aetatis suae
[1195A]
10 factus catechumenus, nonnisi 8 annis postea fuit baptizatus, ut testatur Sev. Sulpit. in ejus
Vita l.
I
cap.
2. Aliqui ad 30 annum differebant, exemplo Christi innixi, ut videre est apud S. Greg. Naz.
Orat. in sanctum Lavacrum.
De
Constantino imp.
communis jam opinio est, eum paulo ante mortem
Nicomediae
baptizatum fuisse. Sic etiam
Constantius imp.
ultimis demum suis temporibus ab
Euzoio
Antiochiae baptizari voluit. Quid vero, quod etiam
Theodosius M.
post superata in bellis plurima pericula, ultimo demum in gravem morbum incidens ab
Ascholio,
Ep. Thessalonicensi, se ablui petierit? Forte idem Noster, baptismum
cunctando
longius differri jubens, in causa fuerat, ut multi, ex nimia religione et conscientiae formidine, baptismum antea, et bona utique fide, recusarent. Erant autem, qui eo pejori fide cunctabantur baptismum suscipere, ne videlicet severitati legum ecclesiasticarum deinceps adstringerentur, sicque interea eo liberius peccare possent. Hoc autem consilium,
[1195B]
tanquam temerarium,
sancti Gregorius Nazianzenus
et alter
Nyssenus,
itemque
sanctus Joannes Chrysostomus
et alii Patres, merito, acerrimeque perstrinxere. Quod vero aliorum, ex aliis causis baptismum nimium diu olim procrastinantium,
exempla
attinet, ea
imitationi
nostrae minime proposita sunt. Sufficiat nobis inde gravitatem negotii metiri, ad quod non subito irruere, nec taliter irruentes suscipere, sed eousque, donec desiderium satis creverit, et sufficiens probatio praecesserit, differre oportet. Hoc idem vero facere cum quis jam se satis praeparatum senserit, id vero periculo non vacat, subrepentis interea somnolentiae, aut occasionis deinceps amittendae. Novimus certe, Valentinianum Jun. Imp. violenta morte praeventum, cum nimis diu distulisset baptismum, adhuc catechumenum ex hac vita ereptum fuisse. Audiendus denique in hanc rem est sanctus Basilius in
Exhort. ad bapt.
ubi inter alia multa sic loquitur:
[1195C]
Si aurum Ecclesia distribueret, non profecto diceres:
Cras mitte, cras dabis;
verum tuam sedulus portionem velociter peteres, differri autem aegre ferres. Quoniam vero non materiae alicujus fucum, sed animae purgationem tibi rex munificus pollicetur, moras excusationesque nectis, impedimenta causasque affers, qui debebas ad hoc donum accurrere.
Et post alia:
Enimvero si publicis tributis obnoxius esses, debitorum autem remissio reis circumquaque nuntiaretur, deinde quispiam te hoc publico munere privare conaretur, doleres clamaresque, communis gratiae parte te per injuriam privari. Postquam vero non solum praeteritorum remissio, sed etiam futurorum dona palam proponuntur, non audis, sed te ipse laedis, quantum nec inimici forte laederent.
Iterumque post pauca:
Si quis medicus commentis ac machinis quibusdam te juvenem et sene reddere in se receperit, ad eam profecto diem omni studio venire curares, in qua aetati floridae te restituendum videres. At nunc cum anima tua, quam omni scelere contaminatam reddidisti, per baptismum renovari
[1195D]
ac regenerari nuntietur, tantum despicis beneficium, nec ultro properas, aut id pollicenti, Fis obviam.
Et denique:
Cunctatio ad baptismum, nihil aliud clamare videtur, quam: In me ante regnet peccatum, donec aliquando regnet etiam Dominus; adsint mihi membra injustitiae, et iniquitatis arma, deinde assumam etiam arma justitiae Deo,
etc. Atque haec contra eos
Basilius,
qui, jam antea debite instructi, baptismum (atque idem est etiam de sacramento Poenitentiae) assiduo differre cogitant.
Circa parvulos.
Haec equidem sententia uni Tertulliano (sicut etiam, adhuc catholicus, in nimiam semper religionem atque severitatem propensus erat) propria, neque ab ullo antiquorum Patrum adoptata fuerat, multo minus autem
Henricianis, Petro Abeillardo, Petro de Brixia,
aut
Anabaptistis,
aliisve haereticis, quidpiam praesidii in ea collocatum erat, quippe qui infantes baptismi valide suscipiendi omnino
[1196A]
incapaces, ideoque hunc, cum ad usum rationis illi pervenissent, repetendum esse censebant. Dissuadentis autem solum Tertulliani illa vox fuerat, et hoc ipso contrariam, etiam in ipsis Africanis Ecclesiis, et iisdem illis temporibus, consuetudinem haud ambigue significantis, uno, quem scimus, Tertulliano eidem contranitente, et ex rationibus quidem nulli coaevorum, aut etiam alteri sanctorum Patrum, neque
sancto Cypriano,
alias circa baptismum tam delicato, qui tamen Tertullianum, tanquam
magistrum
suum assiduo volutasse perhibetur, probatis. Etenim is, cum
Fidus,
episcopus, ea de re quaestionem excitasset, atque parvulos nonnisi post octavam diem baptizandos esse contendisset, nulla jam amplius
Tertulliani
ratione habita
in Conc. Carthag. 66 episcoporum, anno
253 ita conclusit:
Infantes debere baptizari tantum post octavum a nativitate diem, nemo consensit, sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam esse denegandam.
Ita ille in sua
Ep. 69 ad Fidum.
[1196B]
Porro
Paedobaptismum,
seu
parvulorum ablutionem,
ab ipsa praxi et traditione apostolica descendisse testis locuples est sanctus Augustinus, qui in
Serm.
X
de Verb. apost.
de parvulis loquens ait:
Ipsi portantur ad Ecclesiam, et, si pedibus illuc currere non possunt, alienis currunt, ut sanentur; accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes, ut veniant, aliorum cor, ut credant, aliorum linguam, ut fateantur; ut quoniam qui aegri sunt, alio
(Adam videlicet)
peccante praegravantur, sic cum hi sani sunt, alio
(patrino nimirum)
pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. Hos Ecclesia semper habuit, semper tenuit, hoc a majorum fide percipit, hoc usque in finem perseveranter custodit.
Et in
l.
X
de Gen. ad Lit.,
c. 23 idem confirmat, inquiens:
Consuetudo matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda, nisi apostolica esse traditio.
Cujus quoque testis est multo antiquior Origenes, qui in
cap.
XIII
Ep.
[1196C]
ad Rom.:
diserte ait:
Ecclesia traditionem ab Apostolis suscepit, etiam parvulis dare baptismum.
Quapropter saluberrime, et quidem sub gravibus poenis in pluribus conciliis sancitum fuit, ne parvulorum baptismus (quia nempe repentina saepe mortis pericula iisdem supervenire possunt) diutius differatur. Singulariter vero sanctus Carolus Borromaeus in
Concil. mediol.
I constituit,
ut natum infantem ii, quorum est ea cura, ante nonum diem ad suscipiendum baptismum in Ecclesiam deferendum curent. Quod si neglexerint, excommunicationis poenam subeant. Necesse.
Haec verba:
Si non tam necesse,
tuto abesse posse putat Junius, reque ipsa in multis exemplaribus deesse testatur. At cur non aeque retineri possint? Sane enim sensum satis commodum faciunt:
Si non aliunde urget necessitas. Sponsores.
Alias
patrini
dicuntur, quoniam nimirum velut
patres spirituales
sunt, aut
fidejussores,
de quibus sanctus Chrysostomus
in psalm.
XIV, ait:
Statim sacerdos exigit ab infirma aetate pacta conventa,
[1196D]
et minoris aetatis fidejussorem susceptorem interrogat,
etc. Quia nimirum pro infante
spondere,
et
respondere
debent, etc.; unde
sponsorum
quoque supradicta appellatio ipsis imposita est. Ex hoc sane loco Tertulliani patet, patrinos jam ex antiquissimo usu, et ab ipsis Ecclesiae velut incunabulis, in baptismo adhiberi solitos, ut etiam sanctus Basilius,
Ep.
128, et sanctus Augustinus, compluribus in locis, aliique passim testantur.
Possunt
Si scilicet sponsores ipsi moriantur, antequam infans baptizatus ad usum rationis pervenerit, ut ab illis admoneri possit, quam obligationem in baptismo contraxerit, aut quid patrini illi pro ipso spoponderint.
Falli.
Si infans interea adultus factus baptismi gratiam per vitam pravam expellat, porroque renuat illas sponsiones per seipsum, cum jam posset, implere, etc.
[1197A]
Christiani.
Per baptismum tales futuri, per quem scilicet fit
initiatio
in Christianos.
Innocens aetas.
Sane autem aetas illa satis
nocens
est, quippe peccati originalis rea, quod anima mox cum prima sua in corpus infusione contrahit. Neque autem verisimile est, quod Tertullianus per hoc
parvulos
ab illo peccato immunes facere cogitaverit, qui in
Tr. de Testim. animae, c.
3, tam diserte ait:
Homo a primordio
(per diabolum)
circumventus, ut praeceptum Dei excederet, et propterea in mortem dotus, exinde
TOTUM GENUS
de suo semine infectum, suae etiam damnationis traducem fecit. Peccatorum.
Eapropter ergo parvulorum aetatem
innocentem
dixit quod sint immunes a peccatis
actualibus,
seu propria voluntate commissis, in quorum remissione, quoad
culpam
simul et
poenam,
praecipuum esse finem ac vim baptismi esse crediderat. Cum ergo nonnisi
unus
sit
baptismus,
isque deinceps repeti nequeat (cap. XV, not. Non habent) ac proin in adultis per Poenitentiam quidem omnis
culpa,
non
[1197B]
tamen aeque
poena,
deleri queat (cap. V, not. Poena) satius esse arbitratus est Tertullianus, baptismum ad adultae aetatis tempus reservari, ut tunc simul cum originali etiam omnia peccata
actualia,
omnisque reatus poenae eisdem debitae, una tolli possit, ad quem tollendum alias diuturnis poenitentiae laboribus et satisfactionis operibus opus esset. Interea tamen non attendit idem Noster, parvulis, sine baptismo mortuis, omnem porro spem salutis adimi, damno utique nulla jam amplius ratione reparabili.
In saecularibus,
i. e.
Rebus
hujus
saeculi,
seu
temporalibus. Substantia terrena,
seu haereditatis ac bonorum temporalium administratio non committitur, sed neque committi potest.
Divina credatur.
Probat Junius
Latinium,
haec ειρωτικως legentem, cui facile adstipulor. Caeterum imbecille hoc Tertulliani argumentum est; nam pupillis committi non potest rerum suarum administratio, quoniam
[1197C]
hujus penitus incapaces sunt; at bona tamen ex haereditate ad illos transeunt.
Quanto tempore
(ait Ap. ad Gal. IV, 1)
haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus,
etc. Bona autem illorum vel maxime interea administratione indigent, atque omnimodo necesse est, ut sit, qui ea tueatur, qui ab injuriis aliorum vindicet, etc. At vero gratia semel parvulo credita, quae deinceps contra omnem vim secura quiescit, qua administratione opus habet? Quis enim parvulo acceptam semel gratiam adimet? Quis eidem vim afferet? Nihil enim contrarium
gratiae
est, nihil eidem adversum, praeter peccatum, propria deinceps voluntate commissum; at quomodo id in parvulo, quamdiu usu rationis caret, locum habebit? Nihil ergo insidiarum gratiae in parvulo, at eae bonis ejusdem temporalibus interea metuendae sunt; quare haec alienae tutelae, ipsaque illius persona, utique aliorum injuriis vehementer exposita, committi opus habent.
[1197D]
Dedisse videaris.
Quidni etiam
non petenti,
quamdiu petere per sese non potest, eodem tamen ad salutem suam aeque indiget, ac adultus, qui petere potest? Sic ergo parvulo quoque denegabitur cibus, quoniam, utcumque sibi necessarium,
petere
non potest?
Procrastinandi.
Insolens haec Tertulliani sententia est, rigidamque ejus indolem demonstrat, a nemine unquam alio asserta, et eodem infirmo argumento, quod supra exposuimus, nixa.
Permaturitatem.
Cum nimirum
nubiles
sunt, maturaeque viro.
Pervagationem.
Non assequor, nisi ita intelligat Tertullianus, quod nimirum comite, ac velut pudicitiae suae praesidio, destituta, sola sit, et sic inter viros
vagetur. Corroborentur,
seu diuturniori tempore in viduitate permanserit, eique aliam custodiam, se videlicet
[1198A]
consortio penitus subtrahens, circumdederit, ac statum suae viduitatis diutius servando, firmiorem quemdam continentiae habitum contraxerit, porroque nuptiis serio penitusque renuntiaverit.
Pondus,
i. e.
momentum
ac
gravitatem
negotii.
Consecutionem.
Ea, quae baptismum consequi possunt, scilicet periculum amittendae gratiae per peccata (quae, singulariter ratione adjunctae
ingratitudinis,
graviora erunt post baptismum, quam ante eum commissa), et difficultas ejusdem gratiae recuperandae. Et fortasse hic respexit Noster illud Apostoli
ad Hebr,
VI, 4: Αδυνατον τους απαξ φωτισθεντας, γευσαμενους τε της δωρεας της επουρανιου, και πνευματος αγιου.... και παραπεσοντας, παλιν ανακαινιζει ανασταυρουντας εαυτοις τον υιον του Θεου, και παραδειγματ Id est,
impossibile est, eos, qui semel sunt
ILLUMINATI (seu
baptizati,
ut
cap.
I,
not. Caecitatis), gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt
SPIRITUS SANCTI,...
et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis
[1198B]
Filium Dei, et ostentui habentes.
Ubi το αδυνατον, non quod absolute impossibile est, sed quod
difficulter
(id est non humanitus quidem, attamen divinitus, sed nonnihil aegrius, et cum periculo relapsus,
fieri
potest) significat, ut
Marc.
X, 17, ubi quaerentibus discipulis,
quis possit salvus fieri?
Respondit Christus: Παρα ανθρωποις αδυνατον, αλλ ου παρα γαρ δυνατα εστι παρα τω Θεω, i. e.
Apud homines
(nimirum
humanis viribus) hoc impossibile est, sed non apud
DEUM;
omnia enim possibilia sunt apud Deum;
ubi non dixit, DEO, sed
apud
DEUM, id est, viribus divinae gratiae, qua nobis adjutis nihil jam tam arduum est, quod a nobis superari ac perfici nequeat.
Omnia possibilia sunt credenti,
ait Christus
Marc.
IX, 22. Caeterum ergo iis, qui adhuc infantes baptizati sunt, securior utique est gratiae per baptismum
consecutio,
quam fuisset ejusdem dilatio: quippe cum in hac perdendae, neque jam amplius recuperandae salutis, periculum sit: in baptizatis gratia difficilius amittatur,
[1198C]
et amissa saltem per Poenitentiam reparari queat.
Integra,
i. e. per baptismum obtenta integre, et sine contaminatione deinceps servata.
De salute. Qui autem perseveraverit usque in finem, salvus erit
Matth. X, 22.
|
|
Notae ad Caput XIX.
|
|
Praestat.
Initio Ecclesiae nullum tempus baptismo praestitutum erat.
Primum omnes docebant
(ait auctor Comm. in Epist. ad Eph. c. IV)
et omnes baptizabant, et quibuscumque diebus vel temporibus esset occasio. Nec enim
PHILIPPUS (Act. cap. VIII)
tempus quaesivit, aut diem quo eunuchum baptizaret. Neque
PAULUS
et
SILAS (Ib. IX, 10)
tempus distulerunt, quo custodem carceris baptizabant cum omnibus ejus. Neque
PETRUS
diem quaesivit, quando
Cornelium (Act. X, 47 et seqq.)
cum omni domo ejus baptizavit. Ut ergo cresceret plebs, et multiplicaretur, omnibus inter initia concessum est, et evangelizare, et baptizare, etc.
At ubi
[1198D]
autem omnia loca circumplexa est Ecclesia... coepit alio ordine et providentia gubernari Ecclesia. Hinc ergo est, unde nunc neque diaconi in populo praedicant, neque clerici vel laici baptizant, neque
quocumque die
credentes tinguntur, nisi aegri.
Itaque ex his videmus, non mirum esse, quod etiam passim in aliis rebus disciplina, quae apostolicis temporibus fuerat, atque ab ipsis Apostolis ordinata, tuncque usurpata, in plerisque tamen (scilicet quibus
praeceptum divinum
non annexum erat) successu temporum ab Ecclesia commutata, aut aliorum insuper ordinationum accessione aucta fuerint, temporum scilicet aliarumque circumstantiarum rationibus varie sapienterque accommodata, semper tamen iis, quae ad substantiam sacramentorum, utpote quae longe altioris, prorsusque divinae institutionis esse noscuntur, inconcusse retentis. Sed, ut ad nostrum argumentum revertamur, jam
[1199A]
ab antiquissimis temporibus obtinuit, ut solemnis baptismus PASCHAE et PENTECOSTES temporibus celebraretur: quam observationem ab ipsis usque apostolicis temporibus profectam fuisse,
sanctus Siricius,
et
sanctus Gregorius M.
summi pontifices, testantur. Et prior quidem in
epist. ad Himmerium
Tarraconensem episcopum,
omnium Ecclesiarum consuetudinem
allegat; posterior vero
in ep. 136 ad episcopos Siciliae,
tanquam
regulam ab apostolis institutam et continua successione in Ecclesia traditam,
ponit. Duravit autem hic tam late patens usus, teste Theophylacto,
Com. in Luc.
X, ferme usque ad fin.
Saec.
XI, tandemque penitus abrogatus, baptismum in arbitrio ministrantium posuit, ut
quandocumque
illis rationabili ex causa visum esset, eumdemque impertirentur: quae consuetudo tandem etiam apud Graecos, et multis quidem abhinc saeculis, invaluit.
Passio Domini.
Existimavit noster in
l. adv. Jud.
c. 10, PASCHA Graecae originis esse, deductum a Graecorum παςχω, patior: qua in re praeeuntem habuit
S.
[1199B]
Irenaeum l.
IV
adv. Jud. c.
23, et nonnullos sequaces, praesertim Lactantium in
l.
IV
Instit. c.
26, ubi ita ait:
Immolatio pecudis
(agni paschalis)
ab iis ipsis, qui faciunt,
PASCHA
nominatur,
απο του πασχειν,
quia
PASSIONIS
figura est,
etc. At in hoc nominis etymo illos vehementer deceptos fuisse, et Hebraeis hanc vocem asserendam nemo dubitat. Est enim
Exod.
XII, 12, (PESACH) a Rad. atque inde Chaldaei suum suffigendo, ut frequenter solent, fecerunt, PISCHA vel PASCHA, quam vocem etiam LXX adoptarunt, ponentes πασχα, maxime quod ejusdem terminatio graeca sit, in gen. per ατοςφλεχτενδα. Vulgatus autem noster PHASE posuit, quoniam Latinis literae gutturalis asperitas parum grata est, unde idem Vulgatus etiam in aliis nominibus propriis, praesertim dissyllabis, illud passim detruncavit, ut pro NOACH, THORAC, CORACH, posuit
Noe, Thare, Chore,
etc. Porro autem
pesach, phase,
vel
pascha,
TRANSITUM
[1199C]
significant: unde etiam Aquila
pascha
vertit υπερβασιν,
transgressionem,
vel
transcensum, Symmachus
vero υπερμαχησιν,
propugnationem:
nemo autem Interpretum Graecorum
Passionem
vertit. Et denique Latinus noster
Exod.
XII, 12, ita interpretatur:
Est enim
PHASE (
id est
TRANSITUS)
Domini,
in cujus memoriam, scilicet Angeli primogenita Aegypti percutientis, et solas domos Hebraeorum intactas
transeuntis,
seu praetereuntis, annuum ab Hebraeis Pascha celebrandum erat.
Tingimur.
Baptismum Christi omnem suam efficaciam a
Passione
ejusdem habere, jam
cap.
XVI,
Not. Baptismus,
1188 A. ostendimus. Vide etiam
cap.
XI,
Not. Resurrectionem,
1178 B -
Sine resurrect.
Ibid.
Interpretabitur.
Passive hic accipitur, ut apud Auctorem
ad Herennium, l.
II.
Pentecoste.
Πεντηκοστη ) significat
Diem
quinquagesimum. Nempe
ab
(subaudi ημερα
altero die sabbati
(Lev., XXIII, 15), seu a secunda die azymorum numerandae erant 7 hebdomades, quae faciunt 49 dies:
[1199D]
die autem quinquagesima celebrandum erat FESTUM HEBDOMADARUM, quod in nostra Ecclesia dicitur FESTUM PENTECOSTES; et sicut olim a Judaeis celebrabatur in memoriam Legis, in monte Sinai Moysi datae (quod quinquagesima a Festo Paschatis, seu Exitu ab Aegypto, factum creditur,
Exod.,
XIX, 1 et 11), ita nunc etiam in Ecclesia nostra celebratur Festum Pentecostes, id est quinquagesimus dies a Festo Paschalis, in memoriam Spiritus S. super Apostolos
in linguis igneis
descendentis.
Act.,
II, 1,
etc.
Igitur quoniam Baptismus, Spiritus S. in columbae specie in Christum, in Jordane baptizatum, descendentis, ac singulariter aquas sanctificantis (vide supra cap., X, Not. nn.) opus est, non mirum, etiam Pentecostes, non minus ac Paschatis tempus Baptismo solemniter conferendo a primitiva Ecclesia destinatum fuisse.
Atque hanc regulam
(ait Siricius Papa, supra in
Not. Praestat.
laudatus)
omnes teneant sacerdotes,
[1200A]
qui nolunt ab Apostolicae
PETRAE,
super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli.
Caeterum, quoniam haec res merae disciplinae erat, nil mirum, etiam post
Siricii
tempora, aliam alibi consuetudinem servatam et in Die NATALI DOMINI, qua
Clodovaeum,
primum Francorum regem, baptizatum fuisse, Avitus, Ep. Viennensis, in sua ad eumdem Epist. testatur; aut in EPIPHANIA Domini (propterea quod hac die Christus ipse a S. Joanne baptizatus fuerit), rursusque aliis in locis in Festo S. JOANNIS BAPTISTAE, similem ob causam: quin et in
Natalitiis Apostolorum
ac
Martyrum,
non sine Ecclesiae Romanae contranisu, administratum fuisse, donec tandem, temporibus nimirum ita ferentibus, hac in re quibuslibet Ecclesiis sua libertas data fuerat, attamen benedictione Fontis Baptismalis ad SABBATUM SANCTUM Paschatis, et VIGILIAM PENTECOSTES, ex usu totius ferme Ecclesiae adstricta. Sed hac de re latius videri possunt Martene
de Rit. Eccl.,
l. I,
c. 1, art.
1; Juenin
de Bapt. Q.
X,
c.
2, aliique passim.
[1200B]
Aquis.
Ut, scilicet solemniter antea sint benedictae (cap. IV, not. Invocato Deo) semperque paratae, ad Baptismum
ex ordine
cunctis
administrandum. Spatium est.
Inde videtur recte colligi, toto illo intermedio tempore, a
Paschate
nimirum usque ad
Pentecosten,
Baptismum olim administrari consuevisse; quod sic intelligendum reor, quod in Paschate et Pentecoste
solemniter
conferretur, tempore autem intermedio iis duntaxat, qui prius impedimento, ex. gr. morbo, etc., detinebantur, aut alia caussa absentes essent, aut etiam infantes, intermedio illo tempore nati, etc., abluerentur.
Frequentata est,
seu annua illius memoria, crebra et vivaciori recordatione celebrata.
Dedicata,
i. e.
consecrata,
aut religioso cultu inter
hymnos, orationes, gratiarum actiones,
etc., celebrata. Ex hactenus autem dictis clare perspicimus, Festa PASCHATIS et PENTECOSTES ab ipsis Apostolis instituta fuisse, sub aliis autem, quam apud Hebraeos,
[1200C]
ritibus, aliisque, tanquam rerum scilicet praeteritarum, symbolis; et
Pascha
quidem in memoriam RESURRECTIONIS Christi, nos a morte peccati ad vitam gratiae resuscitantis:
Pentecoste
vero, in commemorationem SPIRITUS SANCTI, super Apostolos in Ecclesiam primitus effusi, celebranda.
Adventus.
De secundo Adventu Domini, quo veniet
judicare vivos et mortuos,
id est intelligendum.
Subostensa.
Id est nonnihil
obscurius,
ac velut
remotius ostensa. Recuperato.
Aliqui
reciperato malunt,
quod a
recipiendo
dictum est. Sed hanc grammaticorum litem sub judice relinquere praestat. Sufficit hic ASCENSIONEM CHRISTI, seu ejusdem in coelos
receptionem,
significari.
In Pentecoste.
Hoc Nomen nostro etiam totum complexum 50 dierum inter Pascha et Pentecosten significat, ideoque in
l. de Idol., c.
14, inquit:
Excerpe singulas solemnitates nationum, et in ordinem texe,
Pentecosten
implere non poterunt.
Et hoc sensu
[1200D]
etiam hic intelligendus videtur; non enim Christus in
Pentecoste,
si
diem
intelligas, coelos conscendit, at vero intermedio illo tempore, scilicet die quadragesima post Resurrectionem. Caeterum diem judicii in Pentecoste futurum, Tertulliani conjectura est, verbis
Act.,
I. 11,
supr. cit.,
infirmiter nixa; nam ibi solum dicitur QUEMADMODUM, ubi
modus veniendi,
non
tempus
significatur. Sicut enim in gloria ascendit, et
nubes
suscepit eum (Act., I, 9), sic olim
videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate
(Matth., XXIV, 30). Sed quid de
illa
determinanda laboremus, de qua
nemo scit, neque Angeli coelorum, nisi solus Pater
(Ibid., v. 36).
Festo. Jerem.,
XXXI, 8, ubi Septuaginta addunt εν εορτη φασεκ,
in solemnitate Phase,
seu
Paschae;
quae voces in Hebraeo textu, et ab omnibus aliis Graecis (ut notat ipse S. Hier.
Comm. in Jerem.
[1201A]
h. l.)
proindeque etiam in Vulgata nostra Latina absunt, neque etiam ulla
Esdrae,
aut
Nehemiae,
alteriusve Scriptoris sacri testimonio constat, Judaeos ex captivitate Babylonica, ut olim ex servitute Aegypti, in festo
Paschae
reversos fuisse; de quo tamen reditu ex Babylone hic Jeremiae sermo est. Quare illud LXX Senum additamentum solum mysticae cujusdam significationis gratia accessisse videtur, in Christi utique Paschate et Passione verificatum, etc.
Festus.
Dicta enim fuit SOLEMNITAS HEBDOMADARUM, ut supra
Not. Pentecoste. Nihil refert.
Tempus enim effectui Baptismi, seu
gratiae,
nihil addit, nihil demit, neque plus gratiae adipiscitur, qui in die festo, quam qui quocunque alio, Baptismum consequitur.
Tempus aliud alii accommodatum: somni proprium, aliud vigiliae, belli item et pacis. Baptismi tempus tota hominis vita est,
ait S. Basil.,
Hom. 13, de Exhortat. ad Bapt.
|
|
Notae ad Caput XX.
|
|
Crebris.
Adulti nonnisi tunc demum (extra
[1201B]
casum scilicet urgentis necessitatis) ad Baptismum admittebantur, cum antea per varia pietatis, ac praecipue poenitentiae opera, in Catechumenatu suo (erat hoc tempus probationis, ac velut quidam ante Baptismum novitiatus) se dignos coelesti hoc munere exhibuissent, necnon futurae suae in accepta semel gratia perseverantiae magnam spem fecissent. De Catechumenis autem, corumque classibus jam in
L. de Praescr., cap.
XLI, diximus, quae hic repetere non vacat. Licebat autem Catechumenis intra Ecclesiam, ac cum reliquis
orare,
ibique coram DEO suum Baptismi flagrans desiderium explicare, etc. Tum vero dimittebantur ex Ecclesia, Diacono, ut in
L.
VIII
Constit. Apost., c.
5 (quarum non S. Clemens, a tamen alius antiquissimus Author est) perhibetur, pro ipsis Deum orante:
Dominus clementer exaudiat obsecrationes et preces ipsorum, et recipiens eorum supplicationes tribuat eis auxilium, et concedat petitionem cordis ipsorum ad utilitatem,
etc.
[1201C]
Jejuniis.
Ita rursus Author
Constitut. Apost., l.
VII, 23, habet:
Ante Baptismum
JEJUNET,
qui baptizandus est.
Et infra:
Qui vero in ejus
(Christi)
mortem initiatur
(consepeliendus ei in Baptismo)
primum
JEJUNARE
debet, et postea baptizari.
Et S. Aug. in
L. de Fide et oper., c.
6, ait:
Sine dubio ad Baptismum non admitterentur, si per ipsos dies, quibus, eamdem gratiam percepturi, abstinentia,
JEJUNIIS,
exorcismisque purgantur,
etc. Sed et
Conc. Carthag.
IV,
Can.
85, statuit:
Baptizandi diu abstinentia vini et carnium, et manus impositione crebra examinati, Baptismum recipiant.
Quanto enim corpus, jejuniis attenuatum, magis constringitur, tanto anima amplius dilatatur, capaciorque evadit, ad gratiam Baptismi eo copiosius recipiendam. vel γονυκλισιας,
genuflexiones,
appellant, jam antiquissimis temporibus in oratione adhiberi solitae. Unde in
Geniculationibus. Geniculationes
sunt, quas Graeci γονυπετειας L.
de Cor. mil. c.
3. Noster
de geniculis adorare
dicit. Et in
L. ad Scap., c.
4, ait:
[1201D]
Quando non geniculationibus, et jejunationibus nostris, etiam siccitates sunt depulsae?
etc. Est ergo
geniculatio
signum
reverentiae, submissionis,
aut
adorationis;
atque sic S. PETRUS, resuscitaturus Tabitham,
ponens genua oravit. Act.,
IX, 40. S. PAULUS, Mileto discessurus,
positis genibus oravit cum omnibus,
etc. (Act., XX, 36). Idemque in
Ep. ad Ephes.,
III, 14, ait:
Hujus rei gratia
flecto genua
mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi.
Quin et in Veteri Testam. inter orationes flectebantur genua. Nam et SALOMON in dedicatione templi prolixam illam orationem III
Reg.
8, peragens,
utrumque genu in terram fixerat
(Ib., v. 54). Et DANIEL, VI, 10,
orans flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.
Sic et ESDRAS, (IX, 5) de se ipso dixit:
Curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum.
Sic et illi in Novo Testam. qui gratiam sanationis petituri ad Christum
[1202A]
accedebant, genu flexu rogabant, ut
Matth.,
XVII, 40,
accessit ad eum homo
γονυπετων αυτω, genibus provolutus
ante eum,
etc. Et Marci (I, 40),
Accessit ad eum leprosus, deprecans eum, et
γονυπετων αυτον, genu flexo,
dicit ei,
etc. Et sic alii alibi. Quid vero, quod Christus ipse in monte Oliveti (Luc., XXII, 41) θεις τα γονατα προσηυχετο,
positis genibus orabat?
Et hic est, quem DEUS
exaltavit... ut in Nomine
JESU παν γονυ καμψη,
omne genu flectatur,
etc. (Philipp., II, 10). Maxime igitur convenit, etiam baptizandos in genua procumbere, et DEUM orare pro tam illustri dono, per quod, cum antea in peccatum lapsi fuissent, de nuo erigantur ad salutem; namque, ut Author
QQ. ad Orthodox.
in
Resp. ad Q.
115, ait: gonuklisiva συμβολον εσ της εν ταις αμαρτιαις πτωσεως.
Genuum flexio signum est lapsus in peccata. Pervigiliis. Pervigilium,
Graecis παννυχισμος, proprie loquendo, est longius durans, ac per totam noctem, vel saltem magnam ejus partem, protracta
[1202B]
vigilia; cum alias
vigilia
simpliciter dicta, sit somni etiam per brevius tempus repressio. Utriusque discrimen accurate notavit Martialis,
l.
V,
Epig.
70: Nam
vigilare
leve est,
pervigilare
grave. Unde et Arnob.,
l.
IV
Instit.,
inquit:
Quibus sancta illa pervigilia consecrata sunt, et pannychismi graves,
etc. Minime autem hic nobis sermo est de gentilium de pervigiliis, de quibus
Cic., l. II de LL., ait: Novos Deos, et in his colendis
pervigilationes,
sic Aristophanes vexat,
etc. De his etiam Tacitus (l. V Annal., c. 44) loquitur:
Lectisternia et
pervigilia
celebravere faeminae, quibus mariti erant.
Sed apage ista, cum maximis plerumque obscoenitatibus conjuncta! nobis enim de longe sanctioribus pervigiliis agendum est, jam in prima Ecclesia, ut satis vel ex ipso
Tertulliano
nostro discimus, frequentatis. Erant autem haec
pervigilia
aut
publica,
quae ab integro cujuslibet Ecclesiae coetu,
[1202C]
aut
privata,
quae a singulis domi suae celebrabantur. Illa singulis festis solemnioribus, atque
Martyrum
etiam memoriis, praemittebantur: haec inter privata poenitentium opera erant, praesertim, et frequentius, a baptizandis suscipienda: unde S. Greg. Naz.
Orat. in S. Lavacr.
ita Catechumenum instruit:
Bona tibi auxilia erunt ad ea, quae desideras, consequenda,
vigiliae,
jejunia, chameuniae
(humi dormitiones)
orationes, lachrymae, aerumnae, indigentium opitulatio,
etc. Atque his
vigiliis
in Antiqua Ecclesia semper
jejunia
innectebantur, postea autem, ob subreptentes abusus abrogatis vigiliis, una cum solo eorumdem nomine,
jejunia
retenta fuere.
Delictorum.
Sicut peccata nulli hominum in hac providentia remittuntur, absque praevia eorum per actum quemdam poenitentiae retractatione, ita et adultis ad remissionem peccatorum actualium, quam Baptismus praestabat, adeoque ad hunc ipsum
fructuose
suscipiendum, necessarii erant actus quidam
[1202D]
poenitentiae, et quidem exteriori quodam signo manifestati, publica videlicet peccatorum confessione; ita enim antiquissima quoque monumenta testantur. Sic enim S. Justin. M.
in Dial. cum Tryph. p. m.
177, dicit, etiam in antiquo Testam. ablutiones non profuisse, nisi antea poenitentibus, ita inquiens: τουτο εκεινο παλαι το σωτηριον λουτρον ην ο ειπετο τοις i. e.
Hoc illud olim
salutare
lavacrum erat, quod consequebatur eos
qui poenitentiam
agebant.
Et cum istud
Isaiae
prolixo testimonio confirmasset, subjungit: tout1 εκεινο το βαπτισμα καθαρισαι τους μετανοησαντας δυναμενον,
hoc est illud Baptisma, quod solum
poenitentes
purificare potest.
Quanto autem id rectius ad Baptismum nostrum
Apol.
II. requirit,
p. m.
73. ita inquiens: Ευχεσθαι τε και αιτειν νηστευοντες παρα προημαρτημενων αφεσιν διδασκονται υμων συνευχομενων, και συν επειτα αγονται υφ ημων ενθα υδωρ εστι, k. t. l.
Orare autem et petere
jejunantes
a
DEO
praecedentium peccatorum remissionem
[1203A]
(quomodo autem petent, nisi illa confitentes?)
docentur nobis una precantibus et jejunantibus. Deinde ducuntur a nobis in illum locum, ubi aqua est.
Atque hoc conforme est iis, quae antiquissimus Author (qui olim credebatur fuisse S. Hieronymus)
Sermonis in Psal. 41 ad Neophytos
habet:
Per omnem quadragesimam vacaverunt orationi, atque jejuniis, in sacco et cinere dormierunt, futuram
(per Baptismum)
vitam
peccatorum suorum confessione
petentes,
etc. Atque ita quoque praeparatum CONSTANTINUM M. IMP. ad Baptisma suscipiendum accessisse, Euseb.
in Vita ejusd., c.
61, perhibet:
Haec cum secum reputasset, genuflexo humi procumbens, veniam a
DEO
supplex poposcit, peccata sua confitens in martyrio,
etc., loco videlicet, in quo monumenta, seu
sepulchra Martyrum,
visebantur. Et ne putemus, exemplum tam augustum sequela destitutum fuisse, audiamus Socratem, Saec. V. Scriptorem, qui
L.
V
Hist. Eccl., c.
17, de
Serapidis
templo subverso agens, ait:
Multo plures ad Christianam Religionem se contulerunt, et
peccata sua confitentes,
[1203B]
Baptismum Christi susceperunt.
An vero haec confessio, Baptismo ab adultis praemittenda, fuerit peccatorum
in specie,
an
generalis
duntaxat, etiamnum inter Criticos controvertitur. Certum autem est,
Sacramentali
nostrae Poenitentiae in
Baptizandis
locum non fuisse, cum Baptismus ipse ad reliqua Ecclesiae nostrae Sacramenta initiatio quaedam sit, ad illa
valide
suscipienda, et conficienda, homini
capacitatem
tribuens.
Exponant,
i. e.
exhibeant
in se
exemplum,
sumpta, ut ait Junius
in h. l. propolis,
merces suas exponentibus, metaphora.» Itaque in Baptismo nostro a nobis quoque exhibendus est
Baptismus Joannis,
velut Baptismi Christi prodromus. Vide supra,
cap.
X,
not. Praeministrabat. Delicta sua. Nunc
pro
non
hic legit Junius, ut etiam
l. I. de Veland. virg., c.
1, ubi plerique codices habent:
Hunc
(Christum)
qui audierunt, usque
NON
olim prophetantem, virgines contegunt,
substituendum NUNC censet: quod sane ipsa ratio postulare
[1203C]
videtur, praesertim quod is librariorum error in aliis quoque scriptis saepenumero occurrere soleat, ut critici perhibent.
Enim.
Facit haec particula, ut emendationem
Junii
probem; quae enim alias
conflictatio carnis et spiritus,
si NON opus est
publica
illa
confessione?
Caeterum autem ex hoc ipso prope inducor, ut credam, confessionem illam tunc temporis, non generalem duntaxat, sed
particularem
quoque, saltem peccatorum alias jam
publice
patratorum, fuisse; quae enim alias in illa difficultas fuisset? Vide supra
Not. Delictorum. Conflictatione,
i. e.
mortificatio,
quae ex illa ipsa
conflictatione
gravem naturae nostrae molestiam parit;
caro
enim
concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur,
ad Gal. V, 17. Utrique enim humiliatio ista gravis accidit: spiritui quidem ob nativam suam nobilitatem ac praestantiam, imo et innatam ex peccato superbiam: carni
[1203D]
vero ob nativam suam inertiam, generosos ejusmodi ausus refugientem; nam et ad hos
spiritus
quandoque
promptus est, caro autem infirma.
Matth., XXVI, 41.
Consecuturum.
Sic enim Christus, in monte praedicans,
beatos
eos dixit,
qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est Regnum coelorum. Beati estis
(sic pergit),
cum maledixerint vobis, et dixerint omne malum adversum vos,
etc.
Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis; sic enim persecuti sunt Prophetas,
etc.
Matth.,
V, 10 et seqq. Atque hoc est, quod
Paulus
et
Barnabas
tam sollicite suis inculcarunt documentum:
Quoniam per multas tribulationes
(tentationes)
oportet nos intrare in regnum
DEI. Aliqui credunt, a Tertulliano potius hic illud
Matth.,
XIX, 20, respici:
Dives difficile intrabit in regnum coelorum. A Lavacro,
seu
post lavacrum. Jejunare oportet.
Sicut Christus non ante, sed
[1204A]
post Baptismum, jejunium suum incoepit.
Salutis.
Intelligit hic festum
Paschatis,
quod
Sabbato sancto,
tanquam diei ad solemnem Baptismum singulariter olim deputato (
Cap. praec.)
immediate succedit; est enim ipse Paschalis jubilus gratulatio mutua nostrae salutis, quam in Adam mortui, cum Christo autem ad novam vitam resurgentes, recuperavimus. Ecce igitur jam antiquissimam originem
gratulationum Paschalium,
quas, charitatis mutuae inter Christianos olim tesseram, saeculi hujus vafer genius mendacibus plerumque verborum formulis et inanibus caeremoniis, involvere solet. Porro autem Paschali laetitiae jejuniorum tristitia minus convenit, atque adeo Ecclesia ex his solemnibus, quin et toto Paschali tempore, jejunia expuncta voluit. Insuper vero et diem quamlibet Dominicam (quoniam et hanc Christi Resurgentis memoriae sacram esse voluit) jejunio obnubilandam haud esse, Ecclesia constituit, ut ex
Can.
15 S. Petri Alexandrini, qui Saec. III. cadente floruit,
[1204B]
constat, in quo cum jejunia Dierum
Mercurii et Veneris
probasset, ait:
sed, quoad Diem Dominicam, est dies hilaris, quia Jesus Christus in illa die resurrexit.
Quid vero quod in Conc. Gangrensi, A. C. 370 habito, Can. 18, etiam
anathemate
perculsos eos inveniamus,
qui vitam austeriorem praetexentes Die Dominica jejunant?
Neque id mirum videri debet; quoniam
Manichaeis et Priscillianistis,
qui Dominicam jejunio velut diem legitimum statuebant, communicasse censebantur. Unde
S. Aug. in Ep. 86, ad Casulanum de jejunio Sabbati,
etc., agens, ejusmodi jejunia
magnum scandalum,
et
horribile
appellat.
In ipsum,
nempe tentatorem diabolum.
Divinis copiis,
scilicet
Manna
de coelis quotidie depluo.
Exod.
XVI, 4
et seqq. Quam Dei.
Quando nempe ingratus ille et gulosus populus identidem lamentabatur:
Quis dabit nobis ad vescendum carnes?...
Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man. Num.,
XI,
[1204C]
4 et 6.
Aquam,
i. e. Baptismum suum in Jordane.
Dei.
Haec vox merito redundare visa fuit Junio.
Verbo. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore
DEI. Matth., IV, 4. Atqui haec sententia a Christo ex
Deut.
VIII, 3, huc translata fuerat, ubi Moyses ad populum, beneficia DEI, et afflictiones eidem in deserto immissa, commemorans:
Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum Manna;... ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore
DEI. Atque haec est illa
figura Israelis,
ex qua supra Noster dicit,
exprobrationem
a Christo in diabolum
retortam
fuisse.
Elidi.
Elegans metaphora!
Elidi
autem proprie dicuntur, quibus venae colli majores (quae alias
lisae,
Graecis σφραγιτιδες appellari solent) inciduntur. Sic enim Celsus
l. IV de re medica, c.
1, ait:
Sunt autem lisae, teste Donato, venae majores gutturis,
[1204D]
quibus intersectis animal confestim emoritur; unde
elisum,
quod ex tali caussa mortuum est.
Et sic de aliis quoque violenta morte sublatis, eos
elisos
esse dicimus, ut Suetonius
in Caligula, c.
26, dicit:
Elisaque sunt per eum tumultum 20 amplius equites Romani.
Quin etiam
aegritudine elidi
Tullius,
Tuscul. QQ. L. V,
habet.
Natalis.
Est enim
lavacrum regenerationis,
secundum illud Christi ad Nicodemum:
Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum
DEI (Jo. III, 3). Hominis ergo primus
Natalis
est ex
matre,
quoad
corpus:
secundus ex DEO, quoad
animam,
quae mortua per peccatum, renascitur per Baptismum. Atque hi sunt,
qui non ex sanguinibus,
etc.,
sed
EX DEO NATI
sunt.
(Joan. I, 13).
Matrem.
Commode hic Ecclesia intelligi potest,
quae sursum est Jerusalem, quae est
MATER NOSTRA,
ad Gal.
IV, 17.
Fratribus.
Nos
autem
FRATRES,
secundum Isaac
[1205A]
promissionis
FILII
sumus.
Ib. v. 28.
Peculia.
Non
temporalia
tantum, sed
spiritualia
maxime, novae huic vitae sustentandae necessaria, aut mire conducentia.
Apertum est vobis. Matth.
VII, 10
et seqq.
Tandemque ibi Christus subjicit:
Si ergo vos, cum mali
[1206A]
sitis, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis
PATER
vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se. Peccatoris.
Insigne humilitatis specimen! Quam autem alius a se ipso Tertullianus, deinceps
Montani
sui
spiritu
(non
afflante
utique, sed
inflante)
tumens!
|
|
|
|
|
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»