This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - De Poenitentia
Migne - Patrologia Latina - Volumen 001: Col [1223] - [1248B]

 

 

 
 

[1223]

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

 
 

DE POENITENTIA LIBER.

 
 

 

 
 

PROOEMIUM. [1223C] De Poenitentia librum eo tempore scripsisse Tertullianum, quo nondum Montani dogmata sectaretur, libri ipsius argumentum edocet; in eo enim post Baptismum lapsi ad poenitentiam excitantur, quam Montanistae dandam esse negabant: Omnibus ergo, aiebat, delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit dicens: Vivo ego, dicit Dominus, poenitentiam malo magis quam mortem (Infra cap. IV). Et capite VII diserte unum ex praecipuis Montanistarum erroribus impugnat, demonstrando eos, qui [1223D] post Baptismum peccata commiserunt, ab Ecclesia absolutionem eorum impetrare posse, dum eos illorum poenituerit. An is liber sit Tertulliani, nemo neque olim dubitavit, neque nunc dubitat. Unus erat Erasmus Rotterodamus, eumdem Tertulliano detrahere conatus, quem non nisi Beatus Rhenanus secutus est, uterque uni huic argumento, satis imbecilli, innixus, styli diversitas. Atque hunc quidem non nego in hoc libro paulo floridiorem esse, sed non magna a reliquorum, etiam quos extrema ferme aetate scripsit, diversitate, et solum in quibusdam allegoriis ac metaphoris [1224C] paulo illustrioribus sita. Quodsi vero similes flosculos ex aliis ejusdem areolis decerpere vacaret, facile integras corollas nectere possem. Caeterum ex sola et quacumque styli discordantia, nisi aliorum, et graviorum quidem argumentum adminicula concurrant, vix auctorem suspectum fieri, ne dicam, aliquid contra eumdem decerni posse, pridem sensere alii optimae notae critici, ex quibus vel unum adduco Guillelmum Caveum, qui in Hist. suae litterar. Prolegomenis, sect. IV, num. 64, tum demum, seu suppositionis argumentum probari ait, si stylus totiusque orationis contextus, sit longe diversus ab eo dicendi [1224D] charactere, quo in genuinis suis usus est auctor. Atqui vero adeo non longe diversum quivis legens deprehendet, ut potius praeter paucas quasdam phrases, paulo excitatiores, et in aliis Tertulliani scriptis vix occurentes, afrum illud, ac concisum eloquii genus, uni ferme Tertulliano proprium, illa deinde styli velut quaedam majestas, sensuumque in singulis prope verbis ubertas; illa grandis eloquentia, quae, utut dura sit, nescio, quomodo tamen lectorem vel invitum ad se rapere potest, non minus in hoc libro triumphet: ut nil dicam de aliis phrasibus, ex aliis ejusdem libris [1225A] tam sedulo expressis. Fatetur dein ipse beatus Rhenanus auctorem hujus libri verbis et figuris iisdem uti, et quisquis fuerit, ejus indubie esse saeculi, et Tertulliani studiosissimum; quidni vero Tertullianum ipsum? Quis enim alius stylum ejus, certe singularem, et vix a quopiam imitabilem, tam scite expresserit, ut apud S. Pacianum, saec. IV scriptorem, omnesque alios per plusquam undecim saecula ad Erasmum usque, pro ipso Tertulliano fefellerit, et nulli unquam ex styli diversitate quidpiam de alio libri hujus auctore suboluerit? Tandem ergo ex illa qualicumque demum styli discordantia plus argui non posse censemus, quam Tertullianum, cum adhuc vegetiori esset aetate vivaciorique ingenio, hanc scriptionem suscepisse. Solent enim ingenia ejusmodi fervida ac agilia, instar [1225B] apum per varios flores circumvolitare, atque ex alienis etiam rebus allegorias et metaphoras exsugere, suumque in alveare eas comportare. Solet item aetate sensim provectiori subsidere stilus, temperatiorque et robustior fieri. Et denique haud facile scriptorem quisquam reperiet, qui perpetuo sibi constet, praesertim si non uno continuo opere protraxerit, sed per varias, neque cohaerentes materias, variis temporibus, annisque ipsis interpolatas, circumduxerit calamum. Est enim quaedam suapte natura tristior aut humilior, atque exsucca magis, quae juvenilis quoque ingenii vigorem satis retundat atque deprimat, et ad quam succulenta caeteroquin virorum eloquentia velut exarescat: est autem alia rursus materia suavior, amoeniorque, et ipsius auctoris ingenio accommodatior, [1225C] quae languidius caeteroquin ingenium satis excitare ac stimulare queat: est denique ita vivax ac radiosum quidpiam diffundens, quae scribentem penitus incendere ac inflammare, quem et ex senectute jamjam cinericia diu consopitos igniculos quandoque suscitare valeat. Sunt deinde alia quoque, scribenti aliunde, ac velut per obliquum, advenientia, quae tamen ad ejus ingenium, ut ita dicam, alterandum quandoque multum possunt. Quid mirum igitur, si neque Tertullianus undequaque sibi constet, sed, cum primitus, licet jam adultiori aetate, se ad scribendum contulit, nonnihil alacriori stylo usus fuerit, deinceps aliis in ejus operibus nonnihil magis subsidente, majorique eruditionis apparatu ornatum [1225D] velut compensare. Si jam vero tempus ipsum, quo hunc tractatum exaraverit, paulo propinquius (quamquam id praecise fieri nequeat) designandum sit, ita opinor, hanc tractationem certo ante annum Christi CC et verisimiliter anno CXCVII aut fortasse maturius, litteris consignatam fuisse, certe autem et hujus, et alterius de Baptismo scripti, tempus haud procul invicem distare. An vero librum de Baptismo huic de Poenitentia, an hunc illi, scribendi ordine, subjunxerit, vix quidquam determinari potest. Verisimilius tamen mihi quidem videtur, subjunxisse; si enim hunc de Poenitentia praemisisset, credo, in cap. ult. de Baptismo, ubi de poenitentia, baptismo instar prae orationis praemittenda, agit, hujus, ceu jam alibi fusius pertractatae, [1226A] nonnullam mentionem facturum fuisse. Certe autem in ipso libro de Baptismo ad finem cap. 15 lectores suos ad alium de eodem tractatum, jam antea graeco sermone exaratum, solerter remittit. Quis ergo male videtur opinari, si materiam hanc de Poenitentia, quam ad calcem libri de Bapt. nonnihil brevius perstrinxerat, novo consilio, et in peculiari libro ampliorem ejus tractationem postea suscepisse dicatur, et quidem partim in catechumenorum gratiam, ut hi eo majorem de baptismi pretio aestimationem conciperent, quem intelligerent tam laboriosis poenitentiae operibus comparandum esse? Quidni ergo in his se eo ardentiori deinceps studio exercerent, ut tam largiter propositum Baptismi praemium, ejusque gratiam, eo certius consequerentur, eoque [1226B] tutius deinceps conservarent? Denique vero praeclarum de hoc libro judicium audiendum est, quod ipse Beatus Rhenanus, vir magni judicii, in praemisso ad eumdem argumento tulit, nempe commentarium hunc esse ejusmodi, ut theologi eum debeant ad unguem ediscere; nam egregium, pergit, monumentum est antiquitatis; tam sancte docet, tam pie suadet, tam instanter urget rem ecclesiasticae disciplinae summopore necessariam, EXOMOLOGESIN, hoc est, actum et ministerium poenitentiae. Certe autem ut passim ex Tertulliano veteris Ecclesiae traditiones et disciplinam addiscimus, ita etiam hic, insigni contra novatores nostro s utilitate, modum agendae poenitentiae, prout ea primis mox saeculis et utique ex Apostolica institutione, agi consueverat, pulchre solideque [1226C] docemur. LUMP.

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM. Principio generatim de poenitentia pertractat (cap. 1) eamque necessariam adstruit pro omnibus peccatis et delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis (cap. 4). Dein duo distinguit poenitentiae genera. Prior est, quae baptismo debet praemitti a catechumenis, seu quae agitur ante baptismum (cap. 6); posterior eorum, qui in peccata gravia pos τ baptismum infeliciter lapsi, ex iis exsurgunt operosa poenitentia. In priori parte necessitatem sese probandi urget, et sese praeparandi ad baptismi gratiam vera poenitentia. Baptismum inanem esse non veretur asserere, cum aliquem peccatorum suorum non poenituit, nec vita emendavit, [1226D] et vanam esse fiduciam, sibi fingere, cum quis prave ad baptismi usque diem vixerit, eum repente in virum sanctum evasurum, et a peccato desiturum, ubi primum illud sacramentum receperit (cap. 6). Tractatus hujus pars posterior est de poenitentia post baptismum, quae Exomologesis dicitur. Testatur (cap. 7) illico se aegre de hac posteriore poenitentia loqui, quae postrema spes est iis reliqua, qui criminibus, h. e. peccatis atrocibus post baptismum se obstrinxerunt, ne, inquit, de hac nova a peccatis exsurgendi ratione agendo, a Deo nobis oblata, de novo peccandi viam aperire videatur. Illius postea poenitentiae publicae Exomologesis dictae operosa depingit exercitia (cap. 9), ejus necessitatem demonstrat (cap. 11) ac tandem eos objurgat, quos eam cam amplecti pudebat criminibus post baptismum admissis (cap. 10).

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM. [1227A] Poenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine Domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quamdam esse quae veniat de offensa sententiae prioris. Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit. Igitur ignorantes quique Deum rem quoque ejus ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam autem in poenitentiae actu irrationaliter deversentur, [1227B] vel uno isto satis erit expedire, eum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Poenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, [1228A] prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime poenitentiae speciem, quae optimis operibus irrogatur, in corde fingunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra, poenitentiae malorum levius incubant: denique facilius per eamdem delinquunt, quam per eamdem recte faciunt.

 
 

 

 
 

CAPUT II. Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo poenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique poenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla. Ubi emendatio nulla, poenitentia [1228B] necessario vana: quia caret fructu suo, cui eam Deus sevit, id est, hominis saluti. Nam Deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis, a principe generis [1229A] Adam auspicata (Gen. III), post condemnatum hominem cum saeculi dote post ejectum paradiso, mortique subjectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, jam inde in semetipso poenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae (Gen. VIII et IX). Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus, ad poenitentiam semper hortatus est (Gen. XII); et prophetando universorum prophetarum emisit ora, mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per Spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem poenitentiae jussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham [1229B] destinatam, per poenitentiae subsignationem ante componeret. Non tacet Joannes, Poenitentiam initote, dicens (Matth. III): jam enim salus nationibus appropinquabit, Dominus scilicet, afferens secundum Dei promissum, cui praeministrans, poenitentiam destinabat purgandis mentibus propositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id poenitentia verrens et radens, et foras abjiciens mundam pectoris domum superventuro Spiritui Sancto paret, quo se ille cum coelestibus bonis libens [1230A] inferat. Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa. Haec poenitentiae caussa: haec opera negotium divinae misericordiae curans: quod homini proficit, Deo servit. Caeterum ratio ejus, quam cognito Domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus injiciatur, Deus enim reprobationem bonorum ratam non habet utpote suorum, quorum cum auctor et defensor sit, necesse est proinde et acceptator; si acceptator, etiam remunerator. Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis poenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio ejus ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? [1230B] vel dispendii, si ingrato? Bonum factum Deum habet debitorem, sicuti et malum: quia judex omnis remunerator est caussae. At cum judex Deus justitiae carissime sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat: dubitandum est sicut in universis actibus nostris, ita in poenitentiae quoque caussa, justitiam Deo praestandam esse? q uod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur. Porro peccatum, nisi malum factum, dici non meretur; nec quisquam benefaciendo delinquit. Quod si non delinquit, [1231A] cur poenitentiam invadit, delinquentium privatum cur malitiae officium bonitati suae imponit? ita evenit, ut cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet negligatur.

 
 

 

 
 

CAPUT III. Quorum ergo poenitentia justa et debita videatur, id est, quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito, ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta, ex ipsis statim eruditur, id peccato deputandum, a quo Deus arceat. Quoniam cum Deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria [1231B] sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit, delictorum quaedam esse carnalia, id est, corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit, quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt: alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt: ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro, et spiritus, Dei res: alia, manu ejus expressa; alia afflatu ejus consummata (Gen. II). Cum ergo ex pari ad Dominum pertineant: quodcumque eorum deliquerit, ex pari Dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus? quorum et in vita, et in morte, et in resurrectione, [1231C] tantum communionis atque consortii est (Joan. V), ut pariter tunc aut in vitam aut in judicium suscitentur: quia scilicet pariter aut deliquerint, aut innocenter egerint. Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, poenitentiae [1232A] necessitatem intelligamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et judex, Deus scilicet: communis igitur et poenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne, aut agitur, aut cogitatur, ut corporale sit, quod in facto est: quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet. Spiritale vero, quod in animo est, quia spiritus neque videtur, neque tenetur; per quod ostenditur non facti solum, verum et voluntatis deli cta vitanda, et poenitentia purganda esse. Neque enim si mediocritas humana, facti solum judicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina ejus etiam sub Deo negligamus, Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu ejus remotum, unde omnino delinquitur. Quia non ignorat nec omittit, [1232B] quominus in judicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid quod voluntas facti origo est? v iderint enim, si qua casui, aut necessitati, aut ignorantiae imputantur: quibus exceptis jam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam: quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem ejus intercipit. Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique Dominus quemadmodum se adjectionem legi superstruere demonstrat (Matth. V), nisi et voluntatis interdicendo delicta? Cum adulterum non eum solum definit, qui cominus in alienum [1232C] matrimonium cecidisset, verum etiam illum, qui aspectus concupiscentia contaminasset: adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cujus voluntatis cum vis tanta sit, [1233A] ut non solatium sui saturans pro facto cedat, ergo plectetur. Vanissimum est dicere, volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes quia vis: aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses; porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine astringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.

 
 

 

 
 

CAPUT IV. Omnibus ergo delictis seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit, dicens ad populum: Poenitere , et [1233B] salvum faciam te (Ezech. XVIII, 21, 23). Et iterum, Vivo, inquit Dominus, et poenitentiam malo quam mortem. Ergo poenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (imo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicujus tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum, prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes Deum, nisi (Is. XL, 15; LXIV, 8; Dan. II; Ps. I, 3; Jer. XIX, 11; Matth. III) stilla situlae, et areae pulvis et vasculum figuli, arbor exinde fias illa, quae penes aquas seritur, et in foliis perennat, et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securim videbit. Poeniteat errorum, [1233C] reperta veritate; poeniteat amasse quae Deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea [1234A] quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono poenitentiae enumerando, diffusa et per hoc magno eloquio committenda materia est. Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus: bonum atque optimum esse, quod Deus praecepit. Audaciam existimo, de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus; sed quia Deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii, prior est majestas divinae potestatis: prior est auctoritas imperantis, quam utilitas servientis. Bonum est poenitere, annon? Quid revolvis? Deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum; sed etiam hortatur. Invitat (Ezech. XXXIII, 11) praemio salutem, jurans, etiam vivo dicens, cupit credi [1234B] sibi. O beatos nos quorum caussa Deus jurat! O miserrimos, si nec juranti Domino credimus! Quod igitur Deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub dejeratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes, in fructu quoque ejus et emolumento proinde perseverare possimus.

 
 

 

 
 

CAPUT V. Hoc enim dico, poenitentiam quae per Dei gratiam ostensa et indicta nobis, in gratiam nos Domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam post hoc iteratione delicti resignari oportere. Jam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod Domino agnito praeceptisque ejus [1234C] admissis, denique poenitentia delictorum functus, rursus te in delicta restituis. Ita in quantum [1235A] ignorantia segregaris, in tantum contumaciae agglutinaris. Nam si idcirco te deliquisse poenituerat, quia Dominum coeperas timere, cur quod metus gratia gessisti rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res, quam contumacia subvertit. Cum etiam ignorantes Dominum nulla exceptio tueatur ad poenam; quia Deum in aperto constitutum, et vel ex-ipsis coelestibus bonis comprehensibilem, ignorari non licet: quanto cognitum despici periculosum est! Despicit porro, qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus, quod intelligit fugiendum, quodque jam fugit, resumens, intellectui suo, id est, Dei dono, contumeliam facit: respuit datorem cum datum deserit, negat beneficium, cum beneficium non honorat. [1235B] Quemadmodum ei potest placere, cujus munus sibi displicet? Ita in Dominum non modo contumax, sed etiam ingratus apparet. Caeterum non leviter in Dominum peccat, qui, cum aemulo ejus diabolo poenitentia renuntiasset, et hoc nomine illum Domino subjecisset, rursus eumdem regressu suo erigit, et exultationem ejus seipsum facit, ut denuo malus, recuperata praeda sua, adversus Dominum gaudeat. Nonne quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum est, diabolum Domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse, qui utrumque cognoverit, et judicato pronuntiasse eum meliorem, cujus se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum [1235C] poenitentiam instituerat Domino satisfacere, diabolo [1236A] per aliam poenitentiae poenitentiam sati sfaciet: eritque tanto magis perosus Deo, quanto aemulo ejus acceptus. Sed aiunt quidam satis Deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat. Itaque se salvo metu et fide peccare: hoc est, salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. Primum exemplum perversitatis, quia timent, delinquunt: opinor non delinquerent, si non timerent. Igitur, qui Deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est. Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum poenitentia nunquam fidelis.

 
 

 

 
 

CAPUT VI. [1236B] Quicquid ergo mediocritas nostra ad poenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos Domino spectat, ut omnis salutis in promerendo Deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet. Qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis, nec perfectis luminibus incerta reptant; et dicunt quidem pristinis renuntiare, et poenitentiam assumunt, sed includere eam negligunt. [1236C] Interpellat enim illos ad desiderandum ex pristinis [1237A] aliquid, ipse finis desiderandi: velut poma cum jam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur. Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga poenitentiam vitium, praesumptio intinctionis importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum, medium tempus interim furantur, et commeatum sibi faciunt delinquendi, quam eruditionem non de linquendi. Quam porro ineptum, quam iniquum, poenitentiam non adimplere, et veniam delictorum sustinere, hoc est, pretium non exhibere, ad mercem manum emittere! Hoc enim pretio Dominus veniam addicere instituit; hac poenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem. Si ergo qui venditant, prius nummum, quo paciscuntur, examinant, [1237B] ne scalptus, neve rasus, ne adulter etiam: Dominum credimus poenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum? Sed differamus tantisper poenitentiae veritatem. Tunc opinor emendatos liquebit, cum absolvimur? Nullo pacto. Sed cum pendente venia, poena prospicitur, cum adhuc liberari [1238A] non meremur ut possimus mereri cum Deus comminatur, non cum ignosc it. Quis enim servus, postquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet; quia tempus poenitentiae, id est, quod periculi et timoris. Neque ego renuo divinum beneficium, id est, abolitionem delictorum inituris aquam omnimodo salvum esse; sed ut eo pervenire contingat, elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae poenitentiae viro asperginem unam cujuslibet aquae commodabit? furto quidem aggredi, et praepositum hujus rei asseverationibus tuis circumduci facile est. Sed Deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos. [1238B] Quid denique ait? Nihil occultum, quod non revelabitur (Luc, VIII. 17). Quantascumque tenebras factis tuis superstruxeris, Deus lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi Deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit: et liberalitatem ejus faciunt servitutem. Quod si necessitate nobis, symbolum mortis indulget [1239A] ergo invitus facit: quis enim permittit permansurum id, quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui poenitentiae fidem aggressi, super arenas domum ruituram collocant. Nemo ergo sibi aduletur, quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceat Dominum simul cognoveris, timeas: simul inspexeris, reverearis. Caeterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas, quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo Dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia, vel merces, alia formido judicii, alia necessitas poenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei: quae fides a poenitentiae [1239B] fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, quoniam jam corde loti sumus. Haec enim prima audientis intinctio est metus integer; exinde quoad Dominum senseris, fides sana, conscientia semel poenitentiam amplexata. Caeterum, si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui jubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet: nec oculos a stupri concupiscentiis refraenemus, nisi a custodibus corporum obstructi, si nemo Domino deditus delinquere desinet, nisi intinctione alligatus. Quod si qui ita senserit, nescio [1239C] an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes [1240A] optare intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille satagit, hic negligit. Ille mereri cupit, at hic, ut debitum, sibi repromittit: ille sumit, hic invadit. Quem censeas digniorem, nisi emendatiorem? q uem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera poenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec poenitentiam implevit, quia instrumento poenitenti ae, id est, metu, caruit. Praesumptio inverecundiae portio est, instat petitorem, despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is, qui est praestaturus, offenditur.

 
 

 

 
 

CAPUT VII. [1240B] Hucusque, Christe Domine, de poenitentiae disciplina servis tuis dicere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus: vel nihil jam de poenitentia noverint, nihil ejus requirant. Piget fecundae, imo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio poenitendi, spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad poenitendum; et redundantia clementiae coelestis, libidinem faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit, quia Deus melior est, totiens delinquendo quotiens [1240C] ignoscitur. Caeterum finem utique evadendi habebit. c um offendendi non habebit. Evasimus semel; hactenus [1241A] periculosis nosmetipsos inferamus, et si iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et Dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam, nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare, quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis, testatio est timoris. Timor autem hominis, Dei honor est. Sed enim pervicacissimus hostis ille, nunquam malitiae suae otium facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum; tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat necesse est, venia peccatorum permissa, tot in homine mortis opera [1241B] diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos. Dolet quod ipsum et angelos ejus, Christi servus illi peccator judicaturus est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere: non scandalis, non tentationibus deficit. Haec igitur venena ejus providens Deus, clausa licet ignoscentiae janua, et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere. Collocavit in vestibulo poenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat: sed jam semel, quia jam secundo. Sed amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel satis est? Habes, quod jam non merebaris; [1241C] amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia Domini accommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato: majus est enim restituere, quam dare: quoniam miserius est perdidisse, quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus [1242A] est animus desperatione, si secundae quis poenitentiae debitor fuerit: pigeat sane peccare rursus, sed rursus poenitere non pigeat: pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari. Neminem pudeat; iteratae valetudinis iteranda medicina est: gratus in Dominum exstiteris, si quod tibi Dominus offert, non recusaveris: offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui satisfacias, et quidem volentem.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII. Id si dubitas, evolve quae Spiritus Ecclesiis dicat (Apoc., I, II, III). Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit; Laodicenos fidentes divitiis objurgat: et tamen omnes ad [1242B] poenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non poenitenti, si non ignosceret poenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non, ait (Jer., VIII, 4; Osee, VI, 6), qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia . Laetantur coeli, et qui illic Angeli, poenitentia hominis (Matth., IX, 13). Heus tu, peccator, bono animo sis, vides ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit, et reperit, et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro [1242C] omnibus desideratur, et tandem invenitur, et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam poenitentem libens suscipit, immolat vitulum prae opimum, convivio gaudium suum oxornat. Quidni? [1243A] filium enim invenerat, quem amiserat; cariorem senserat, quem lucri fecerat. Quis ille nobis intelligendus pater? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo, quam de alterius sobrietate laetabitur, sed si poeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego jam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.

 
 

 

 
 

CAPUT IX. [1243B] Hujus igitur poenitentiae secundae et unius, quanto in arcto negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia proferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus, qui magis graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, Exomologesis est, qua delictum Domino nostrum confitemur: non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione poenitentia nascitur, poenitentia Deus mitigatur. Itaque Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem [1244A] injungens misericordiae illicem; de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare; caeterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae caussa: plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere. Haec omnia Exomologesis, ut poenitentiam commendet, ut de periculi timore Dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur, et temporali afflictatione aeterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat. Cum [1244B] igitur provolvit hominem, magis relevat: cum squalidum facit, magis mundatum reddit: cum accusat, cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi Deus, crede, parcet.

 
 

 

 
 

CAPUT X. Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere, aut de die in diem differre, praesumo; pudoris magis memores quam salutis: velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, [1245A] et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori, Domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari. Nae tu verecunda bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento ejus acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum ejus tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur. Caeterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes, metus, gaudium, dolor, passio (quia communis spiritus de communi Domino et Patre), quid tu hos aliud quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum, [1245B] ut plausores, fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum, et ad remedium conlaboret, necesse est. In uno et altero Ecclesia est, Ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Aeque illi cum super te lacrymas agunt, Christus patitur, Christus Patrem deprecatur. Facile impetratur semper, quod filius postulat. Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et Deum celabimus? Adeone existimatio hominum et Dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere, quam palam absolvi? Miserum est sic ad Exomologesin [1245C] pervenire. Malo enim ad miseriam pervenitur, [1246A] sed ubi poenitendum est deserit miserum: quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri, et pulveris alicujus mordacitate cruciari: tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant, et praesentem injuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

 
 

 

 
 

CAPUT XI. Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate? Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis, et pulverem [1246B] dentibus elimandis, et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinendis. Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris, in labia aut genas urgeat. Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus: adjicito ad sumptum; conquirito altilium enormem saginam; defecato senectutem vini. Cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris: Deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in aeternum perire. Itaque nunc pendeo, et maceror, et excrucior, ut Deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi. Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet, neque piget incommodis animae et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in caussa votorum suorum. [1246C] Quas non ignobilitates vestium affectant? Quae non [1247A] atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? Ad omnem occursum majoris cujusque personae decrescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate. Idque totum propter unius anni volaticum gaudium. Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem victus atque cultus offenso Domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus Scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune nectunt .

 
 

 

 
 

CAPUT XII. Si de exomologesi retractas, gehennam in corde [1247B] considera, quam tibi exomologesis exstinguit: et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adeptione non dubites. Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam ejus tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut jam nullae exstent, aut idem sibi de die sperent. Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus foetu: et quod nobis judicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur. Quis haec supplicia interim montium non judicii minantis exemplaria deputabit? Quis scintillas tales non magni alicujus et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitoria jacula consentiet? Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta, esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, [1248A] cur salutem tuam deseris? Cur cessas aggredi, quod scias mederi tibi? Mutae quidem animae et irrationales, medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras ejus de vulnere expellat scit sibi dictamno medendum. Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi institutam a Domino exomologesin sciens, praeteribit illam (Dan IV)? q uae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim poenitentiam Domino immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione, et capilli incuria horrorem aquilinum praeferente. Proh malae tractationis? quem homines [1248B] perhorrebant, Deus recipiebat (Exod., XIV). Contra autem aegyptius imperator, qui populum Dei aliquando afflictum, diu Domino suo denegatum persecutus, in praelium irruit, post tot documenta plagarum, dissidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit. Poenitentiam enim et ministerium ejus exomologesin abjecerat. Quid ergo ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, styli potius negotium quam officium conscientiae meae curans? peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi poenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in Dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»