TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sententia' [89]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0955700815
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0586A]   Vestra denique sententia est, ne caussam quis judicet, nisi duobus auditis.
 [0562B]   Praescribitur enim vobis, non posse crimina objicere, quae neque institutum dirigit, neque probatio assignat, neque sententia enumerat.

000-00-00 Serial Number=0311040282
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1106C]   Philosophum fingis, cum te sententia mutet; [1106D] Nam tibi si stomachum popularis moverit aura; Et Judaeus eris, totusque incertus haberis.

000-00-00 Serial Number=0412441313
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1292A]   Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est; et jubet et suadet, et praecipit, et hortatur, et rogat et comminatur; [1292A] districta, expedita sententia est et ipsa sui brevitate facunda.

000-00-00 Serial Number=0043479919
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0136B]   Quamquam et non intelligenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intelligendi.
 [0134A]   Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0032139003
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0211C]   Haec si ita sunt, [0211C] nescio qua possit evadere sententia Hermogenis, qui Deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem.
 [0208B]   Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.

000-00-00 Serial Number=0358337045
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0393A]   Igitur Vae, si et vox maledictionis est, vel alicujus austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo Creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut [0393A] probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia Creatoris ostendam, locupletantis quidem Salomonem (III Reg.
 [0331C]   Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Joannes (Joan.
 [0508B]   Frustra de ista sententia neganda Ponticus laboravit.
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.
 [0485B]   In totum enim praescriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse ejus Dei, quem destruere deberet, si non illi doceret.
 [0452B]   Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est; et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem.
 [0303B]   Qui credimus Deum etiam in terris egisse, et humani habitus humilitatem suscepisse ex caussa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt Deum curare quidquam.
 [0327C]   Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.
 [0251B]   Proinde, cum duo dii conferantur, ut duo reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni, ex sententia comparationis, qua summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo; atque ex defectione aemuli, solitudinem quamdam de singularitate praestantiae suae possidens, unicum est.
 [0373A]   Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res, etiam saecularis sapientiae digna sententia est.
 [0521A]   At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia et inani seductione, quae sit secundum [0521A] elementa mundi; non secundum coelum aut terram dicens, sed secundum literas saeculares; et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum: longum est quidem et alterius operis ostendere, hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent.
 [0448A]   Quod si in praecepto est Dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est.
 [0302B]   Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces; ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam [0302C] fuerant irrogaturi: Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum (Matth.
 [0314A]   Nihil enim aliud intelligetur, quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione ejus possit admitti, etiam in homine, [0314A] nedum in Deo, cujus omnis sententia caret culpa.
 [0272B]   Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione.
 [0269B]   Quod si et Creator omnia haec jampridem recusaverat, et Apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia Apostoli, consentanea decretis Creatoris, probat [0269C] non alium Deum ab Apostolo praedicatum, quam cujus decreta cupiebat jam agnosci; falsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui Evangelium Christi Creatoris transferrent a novitate praenuntiata a Creatore, ad vetustatem recusatam a Creatore (Gal.

000-00-00 Serial Number=0690717041
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1056A]   Scelerisque viam, se stultus habere, Ignarus qualis maneat sententia facti.
 [1063B]   [1063B] Tam temere scelus illicitum componere verbis, Adversum sese duo Testamenta sonare, Contra prophetarum Domini committere verba, Dissimili longe sententia velle probare, Omnem Legis et infamem deducere caussam; Sanctorumque patrum vitam reprobare priorem, Quos in amicitiam adlexit Deus, ad sua dona.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1079B]   Judicium durum, sententia saeva videtur, Parvulus et Sodomis adhuc insons, mollis, inermis, Ut careat vita; quid enim peccaverat infans?

000-00-00 Serial Number=0198154688
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0165C]   Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de Deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit.

000-00-00 Serial Number=0849608839
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0562A]   Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant; tale aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat, conferunt in medium.

000-00-00 Serial Number=0311445117
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0276A]   Sententia opus est; debito [0277A] nocens expungendus est, non eximendus.
 [0291A]   Senatus, quia non ipse probaverat, respuit; Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus [0292A] christianorum.
 [0435A]   Hinc, postquam paucis ostendit iniquitatem coactae religionis, qualis vis Numini probari non potest, cui (vel ex illorum sententia) libens animus addici debet, pergit ad secundum titulum laesae, et quidem majoris, Divinitatis: siquidem illi Numen viventium Imperatorum prae omnibus Diis suis, mortuis scilicet venerari sint soliti; deprehundunturque ita irreligiosi erga Deos suos, quos prae Caesaribus suis contemnere et perjuriis polluere non desistant.
 [0521A]   Age jam, si quis philosophus affirmet, ut ait Laberius [0521A] de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi?

000-00-00 Serial Number=0864840090
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0666A]   Quamvis Anaxagorae turbata sententia est: initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum illius axe suspendens, purumque cum [0666B] adfirmans, et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione; et tamen eumdem alibi animae addicit.
 [0693A]   At idem in sexto Legum, monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristinis magis, an de ista sententia sibi exciderit.
 [0708A]   Nulla quidem in hodiernum dementiae hujusmodi sententia erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat in bestias.
 [0734A]   Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus.
 [0741A]   Si enim corpus istud platonica sententia carcer, caeterum apostolica (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0825443745
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1159A]   Potest autem Noster hic dupliciter intelligi, scilicet de reatu poenae: quo sublato utique ipsa poena locum non amplius habet, vel quod verius arbitror, de reatu culpae: et tunc haec sententia nequaquam generaliter intelligenda erit; cum inter Theologos omnes certum sit, per poenitentiam deleta culpa mortali nihilominus remanere reatum poenae; attamen, cum antea aeterna fuisset, nonnisi temporaliter in purgatorio persolvendae.
 [1140D]   Et huic quidem Terentii Varronis authoritate nixo, illas Sibyllarum acrostichides mere supposititias esse persuasum erat: quin et longe communior jam criticorum sententia habet, diu post Sibyllas, et quidem circa A.
 [1142A]   Haec sententia haereticorum perversitatem admirantis est, proindeque θαυμαστικως accipienda, quod scilicet ex ipsis Fidei nostrae elementis tela sibi contra nos fabricare laborent.
 [1144C]   Aliquibus tota haec sententia implexa videtur, ac propterea cum Junio ita legendum censent:.
 [1145B]   Neque haec sententia a SS.
 [1145C]   Secunda sententia multorum est, qui per spiritum illum, teste S.
 [1145D]   Inquit: Nos cum sanctorum et fidelium sententia congruentes, Spiritum S.
 [1149D]   Haec utique sententia ironiam sapit.
 [1150D]   Fors haec sententia ita interpungi posset: extraneae ab omni intellectu, spiritualium potestatem, seu virtutem, eadem efficacia, etc.
 [1165D]   Tota sententia haec ironiam sapit, atque ad magicos ritus alludit, quibus aquam ad usus magicos adhibere Hydromantae solent.
 [1170B]   Sententia, quidquid reclamet Junius, ειρωτικως legenda.
 [1176B]   Interea mihi, fateor, praeplacet eorum sententia, qui ad literam intelligunt de Spiritus S.
 [1177A]   Mea quidem editio quia habet, obscuro certe ac mendoso sensu; malui ergo ex aliis editionibus quasi reponere: ut adeo sententia haec ironiam potius exprimat.
 [1149C]   Certe si tam densa testium nubes, tam concors veterum sententia, pro cujusvis ingenii pruritu sit vellicanda, actum erit penitus de primorum Saeculorum memoria, nec cuiquam ultra [1149D] suam aetatem sapere licebit.
 [1181A]   X, 37) sententia haec: qui patrem, etc.
 [1193D]   Itemque ait: Detractata et exerta sententia est.
 [1195D]   Haec equidem sententia uni Tertulliano (sicut etiam, adhuc catholicus, in nimiam semper religionem atque severitatem propensus erat) propria, neque ab ullo antiquorum Patrum adoptata fuerat, multo minus autem Henricianis, Petro Abeillardo, Petro de Brixia, aut Anabaptistis, aliisve haereticis, quidpiam praesidii in ea collocatum erat, quippe qui infantes baptismi valide suscipiendi omnino [1196A] incapaces, ideoque hunc, cum ad usum rationis illi pervenissent, repetendum esse censebant.
 [1197D]   Insolens haec Tertulliani sententia est, rigidamque ejus indolem demonstrat, a nemine unquam alio asserta, et eodem infirmo argumento, quod supra exposuimus, nixa.
 [1204C]   Atqui haec sententia a Christo ex Deut.
 [1167B]   Caeterum non male fortasse videbitur haec sententia tacitam comparationem continere, ut adeo sic exponi possit: Sicut Spiritus S.

000-00-00 Serial Number=0768767059
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0081C]   Et non de judicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum.

000-00-00 Serial Number=0400894284
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305A]   Vivit sententia Dei super sexum istum, in hoc saeculo: vivat et reatus necesse est.

000-00-00 Serial Number=0305721104
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0103B]   Sed non statim hac sententia caeteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si quis responderit: Ergo et malum a Deo, et delictum a Deo; nihil jam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.

000-00-00 Serial Number=0625115156
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0671B]   O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt.

000-00-00 Serial Number=0252809465
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1191A]   Quae dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur.

000-00-00 Serial Number=0549597144
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1047B]   Erat olim ista sententia.

000-00-00 Serial Number=0307122290
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1229A]   III), post condemnatum hominem cum saeculi dote post ejectum paradiso, mortique subjectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, jam inde in semetipso poenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae (Gen.

000-00-00 Serial Number=0528382301
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0009A]   Porro communis est Catholicorum sententia hoc opus eximium crescere intra haereseos septa nequivisse: viros doctissimos, amplissimosque recenseas velim huic opinioni suffragantes, videlicet Baronium ( ad annum 197, n° 11), Tillemontium ( Mémoires pour servir à l'Histoire ecclésiastique, t.
 [0044A]   Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, [0044B] quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi veritatem.

000-00-00 Serial Number=0070595920
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1026A]   Haec sententia et solvit quae omissa sunt legis, et alligavit quae reservata sunt.
 [1008A]   Videmus itaque hoc in loco divisam Apostoli [1008A] severitatem in quemdam inflatum et in quemdam incestum; in alterum virga, in alterum sententia armatum: virga quam minabatur, sententia quam exequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat.
 [1009A]   Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur.
 [1025A]   De tua nunc sententia quaero, unde hoc jus Ecclesiae usurpes.
 [0979C]   Ex Epistola deinde ad Hebraeos olim (sententia [0980A] ipsius) Barnabae titulo, et Levitico, quasdam Scripturas affert, quamquam frustra pro suo instituto.
 [1006A]   Alius ergo erat, cui voluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia ejus retulerat, sed damnationem.
 [1008B]   Si ei ignoscebatur, cui devoratio ex moerore nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens ob comminationem et moerens ob increpationem; damnatus vero et culpa et sententia, jam devoratus deputabatur, qui non moerere haberet, sed pati quod ante passionem moerere potuisset.
 [1008A]   Videmus itaque hoc in loco divisam Apostoli [1008A] severitatem in quemdam inflatum et in quemdam incestum; in alterum virga, in alterum sententia armatum: virga quam minabatur, sententia quam exequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat.
 [0990C]   Habemus quidem et nos ejusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati judicii fornicationis (Gen.

000-00-00 Serial Number=0763474107
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0872B]   Certe non aliud resurgit, quam quod seminatur; nec aliud seminatur, quam quod dissolvitur humi; nec aliud dissolvitur humi, quam caro: hanc enim sententia Dei elisit (Gen.
 [0881B]   Quis enim judicium Dei non in sententia duplici statuit, salutis et poenae?
 [0794A]   Hinc susdeque vertitur Sadducaeorum sententia.
 [0831C]   Ecce enim, divina in primordio sententia, terram hominem pronuntiando, Terra es, et in terram ibis, secundum substantiam [0832A] scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram Deus statuit; quia nec proprie terra judicio ejus obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit: maledicta quidem, quae hauserit sanguinem (Gen.
 [0798C]   [0798C] Utar ergo et sententia Platonis alicujus pronuntiantis: Omnis anima immortalis.
 [0813B]   Non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in caussa.

000-00-00 Serial Number=0913782418
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0642B]   Nam saepe censores renascentia cum maxime theatra destruebant, moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut jam hinc ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens, et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humanae praerogativa.

000-00-00 Serial Number=0213528872
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127C]   Ex sententia Apellis: «Evasit autem non bonus, et quae ab ipso facto sunt, non bene facta sunt, sed secundum malam ipsius mentem ab ipso creata sunt.
 [1131B]   Verum de aliorum sententia, ne hic prolixiores simus, uti de responsione ad omnia Tertulliani quae ex Scripturis loco hoc citat argumenta, videat lector nostra Prolegomena inter Paradoxa.
 [1126D]   De Anima, non per omnia consentiat cum Catholicorum sententia Tertullianus, qui spiritum proprie animam dicunt, non tamen Spiritum sanctum; atque adeo etiam dicto loco Geneseos et alibi, πνοην spiritum interpretantur.
 [1123A]   Neque vero etiam illorum placet sententia qui duos diversos libros [1124A] Tertulliani dictis locis videri volunt, cum utrumque disertis verbis B.

000-00-00 Serial Number=0749775350
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1100C]   Tu vero cui visa fuit sententia verax Conjugis, immiti cessit quae victa draconi, Deflebis miserum per tempora longa laborem, Nam tibi triticeae surget pro germine messis Carduus, et spinis multum paliurus acutis: Ut cum visceribus lassis et pectore moesto, Plurima sollicitos praestent suspiria victus: Donec in occiduo venientis tempore mortis, Unde geris corpus terrae reddare jacenti.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»