TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Opus' [160]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0923762500
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0606B]   Aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distribuuntur, taliter, ut caeteris deis opus non sit.
 [0569A]   Diversum opus non est scire illos prius fallaciae negotium perpetratur, ignaris et dapes et nuptiae subjiciuntur.

000-00-00 Serial Number=0752802491
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1281B]   Praesume, oro te, nihil tibi opus est, si Domino appareas; imo omnia habere, si habeas Dominum: cujus omnia coelestia [1282A] recogita, et terrena despicies.
 [1304A]   Haec sunt quae Apostoli vox illa sub brevitate intelligenda nobis reliquit; haec tibi suggere, si opus fuerit; his te ab exemplis quarundam reflecte.
 [1281B]   Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis Dei, et cura et providentia: qui lilia agrestia vestit, qui volatilia coeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victuque vestituque curari; spondens, scire se, quid cuique servorum suorum opus sit: non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non gallicos multos, nec germanicos bajulos, quae nuptiarum gloriam accendunt; sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est.

000-00-00 Serial Number=0299312890
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0128A]   Maledictionum [0128A] quoque ordinem ab idolorum exsecratione commisit: Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile, aspernamentum Domino, opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito (Deut.

000-00-00 Serial Number=0996390581
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0605B]   Omne opus servile non facietis in eo (Exod.
 [0606C]   Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex Dei praecepto.

000-00-00 Serial Number=0582830846
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0299C]   Ita omne hoc justitiae opus procuratio bonitatis est, quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit; utique bono, non malo proficit.
 [0332B]   Eversum est igitur totum Dei opus.
 [0239B]   Opus adversus Marcionem conscripsit Tertullianus, postquam in Montanistarum errorem lapsus est, ut [0239C] apparet ex illis verbis (cap.
 [0241A]   At imago semper est originali inferior, et opus inferius artifice, propterea natura sua defectibile (cap.
 [0385B]   XII, 16), omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae id est in caussa animae liberandae; quia opus Dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a Deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et Deus.
 [0244D]   Neque vero opus esse parum dignum Deo mundum; ipsis testimoniis philosophorum probat.
 [0265A]   O Deum majorem, cujus tam magnum opus non potuit inveniri, quam in homine dei minoris!
 [0283B]   Imo vero omne justitiae opus bonitati Dei procurare, quippe cum timor judicii ad bonum, non ad malum, conferat: XIV.
 [0385B]   XII, 16), omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae id est in caussa animae liberandae; quia opus Dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a Deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et Deus.
 [0260B]   Ergo nec mundus Deo [0260B] indignus: nihil etenim Deus indignum se fecit; etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.
 [0240B]   Item caetera bona, per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevitia, Dei videlicet volitiones, quas nos hisce vocibus significamus, omnes tamen humanas a [0240C] Deo passiones procul ablegantes.
 [0385B]   Opus autem salutis et incolumitatis, non est hominis, sed Dei proprium.
 [0245A]   Et vero non sufficere illi deo unum opus liberationis hominis, cum etiam per alia opera severus Deus protulerit in notitiam.
 [0424C]   Quod Creator docet, id et Christo opus est diligi, ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi majora apud quem minora praecedunt; quam apud eum cui nullam de majoribus fidem aliqua minora praeparaverunt.
 [0433A]   Porro cum et adjicit, scit autem Pater opus esse haec vobis; prius quaeram quem patrem intelligi velit Christus.
 [0309C]   XX, 9, 10), diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbati ; non facies in ea omne opus.
 [0265A]   His compressi, erumpunt dicere: «Sufficit unicum hoc opus Deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda.
 [0310A]   Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt: non suum enim opus, sed Dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.
 [0485A]   Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, [0484D] qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet [0485A] vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei?
 [0241B]   Nam Deus et fidem et gravitatem suam in omni opere servare debebat; conservavit igitur opus, quale condiderat, id est libero praeditum arbitrio (cap.
 [0322B]   ADVERSUS MARCIONEM de sinu Abrahae, et ad OPUS DE SPE FIDELIUM de dicta restitutione Judaeae, late hic etiam prosequitur millenariorum somnium, de quo latius inter paradoxa Auctoris.
 [0485A]   Si homo, et res, et opus, et imago, et similitudo, et caro per terram, et anima per afflatum Creatoris est; totus ergo in alieno habitat Deus Marcionis, si non Creatoris sumus templum.
 [0512C]   Alterius autem Dei, quod initium, id est unde, cujus opus nullum?
 [0524B]   Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista.
 [0322B]   SCRIPTURUS Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat, C.
 [0357D]   [0357D] Scripturus Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat, c.
 [0239C]   Haec tamen minime impediunt quin opus istud Tertulliani optimum dici queat, et veluti thesaurus antiquioris theologiae.
 [0433A]   Si ipsorum Creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit.
 [0323C]   Et utique tantum [0323C] opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum.
 [0435B]   Machaeram quidem scriptum est; sed Marcion emendat, quasi non et separatio opus sit machaerae.
 [0363D]   Et possem hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens [0363D] opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli, et professione debita auctoris.
 [0361A]   Et ut fidem instrueret, dotem quamdam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus, Antitheses cognominatum, et ad separationem Legis [0361B] et Evangelii coactum, qua duos Deos dividens, proinde diversos, alterum alterius Instrumenti, vel (quod magis usui est dicere) Testamenti; ut exinde Evangelio quoque secundum antitheses credendo patrocinaretur.
 [0260A]   Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum Deo, mundus, Numquid ergo Creator minime Deus?
 [0243C]   [0243] [0243C] Cum prius opusculum suum ADVERSUS MARCIONEM pleniore postea compositione rescidisset Tertulianus, et eam frater quidam deinde apostata mendosissimum exhibuisset, necessitas illi facta est emandationis, et innovationis occasio aliquid adjicere persuasit; unde in quinque libros opus istud excrevit, quorum primi libri argumentum hic damus.
 [0385C]   Nam et illud opus Dei erat, quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum, in discrimine belli constitutas.
 [0267B]   Separatio Legis et Evangelii, proprium et principale opus est Marcionis: nec poterunt negare discipuli ejus, quod in summo instrumento habent, quo denique [0267C] initiantur, et indurantur in hanc haeresin.
 [0392C]   Itaque si Creatori deputabitur maledictio in divites, ejusdem defendetur benedictio in mendicos; et totum jam opus Christi, Creatoris est.
 [0406B]   XIV), Marcion, adspice Mari Rubro, vastiori super omnia stagna Judaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum, et pari utrimque stupore discriminis fixum, sicco populum [0406B] pede, intestino itinere transmitteret, rursusque sub ejusdem virgae nutu, redeunte natura, Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret: in quod opus et austri servierunt.
 [0295C]   Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice.
 [0436B]   Ergo secundum conditionem Legis operatus, Legem confirmavit, non dissolvit, jubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae?
 [0299A]   Justitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter coelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria majora et [0299B] minora, diurna atque nocturna, inter marem et foeminam; inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia.
 [0438D]   Quid ex hoc ordine secundum dispositiones et praedicationes Creatoris recensendo competere potest illi, cujus nec ordinem habet, nec dispositionem ad parabolae conspirationem, qui totum opus semel fecit?
 [0262A]   Placebit [0262A] tibi vel hoc opus Dei nostri, quod tuus dominus ille Deus melior adamavit; propter quem in haec paupertina elementa de tertio coelo descendere laboravit; cujus caussa in hac cellula Creatoris etiam crucifixus est.
 [0309C]   Arcam vero circumferre, neque quotidianum opus videri potest, neque humanum; sed et rarum, et sacrosanctum, et ex ipso tunc Dei praecepto utique divinum.
 [0385A]   XX, 10): Omne opus tuum [0385B] non facies in ea; dicendo, tuum, de humano opere definiit, quod quisque ex artificio, vel negotio suo exequitur, non de divino.
 [0310A]   Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est: suum enim opus fecerat, lege interdictum.
 [0302C]   Item caetera bona, per quae opus [0303A] bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevitia.
 [0352A]   Habes et Apostolorum opus praedicatum: Quam tempestivi pedes evangelizantium bona!

000-00-00 Serial Number=0727990031
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1067B]   Veritas ipsa suis exemplis usa refulget; Nec cupit ex alieno acres ostendere gressus: Pauperis hoc opus est, propriae virtutis egeni: Haec Paulus docuit magnus mysteria docta, Scilicet in Christo esse decus, tuum, Ecclesia, cernens [1067C] Hujus de latere, ligno pendentis in alto Corporis exanimi sanguis manavit et humor.
 [1087A]   Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1058C]   Tabidi, rictus, funestave praeda draconis, Speratis pro pace truces homicidia blanda; Audetis culpare Deum, qui tanta creavit; In cujus terris, nimia pietate profusa, Immemores, large laudatis dona ruentes, [1058C] Ipsum factorem reprobatis, facta probantes, Artificem mundi, cujusve opus estis et ipsi?
 [1087B]   Haec mandata Dei transgressi, sorde reperti Optabant, veniamque fera de morte petebant; Exspectata diu merito venere, sed illis Qui prius audita, at nunc agnovere reperta, Hoc det vera manus Christi, Pater ipse Creator Semper ab aeterno manet, et pia voce requirit; Quodque figuravit, fovet atque figurat et armat, Et jam despectum victor sua luce revestit, Ut maneat virtutis opus cum laude perenni.
 [1054C]   Addit idem: «Tertulliani hoc opus imperfectum esse, rem declarare.
 [1086A]   Cum semper nascatur homo, sub crimine mortis Quod pastoris opus, si sic inventa docentur?
 [1054C]   Nam impetum suum, inquit, secutus, donec emendationis tempus daretur, multa contra praecepta metrica fecit; quorum aliqua excusationem temporis habent, aliqua possunt excusari grammaticorum figuris; aliqua festinationi auctoris tribuenda sunt, qui cogitaverit opus suum quasi delineatum sub incudem, ut dicitur, revocare.
 [1051D]   Denique ipse Tertullianus principio suarum adversus Marcionem disputationum, unde adserendis versibus istis argumenta video peti, manifeste praefatur iterum ac tertio curatum abs se opus; earum vero curarum poeticam fuisse ullam non tradit, imo nullam fuisse poeticam significat, qui primum se opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescidisse ait.

000-00-00 Serial Number=0766572535
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0196B]   Quod opus Evangelii, quae est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt?
 [0181A]   Exinde discipulis: Meum est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut consummem opus ejus.

000-00-00 Serial Number=0666144848
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0536B]   Quod et diabolum opus Demiurgi faciant, Munditenentem [0536C] appellantes.
 [0573B]   Cum enim dicant Achamoth in honorem [0573B] Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus: ut ipsam quidem, imaginem patris invisibilis et incogniti daret; incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eumdem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.
 [0576A]   Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit; ex nequitia enim moeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant Et tamen diabolum quoque opus demiurgi affirmant, et munditenentem appellant, et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam demiurgum, ut animalem.
 [0524D]   Edidit Valentinus etiam homilias atque opus inscriptum: Ποθεν τα κακα, id est, Unde mala, cujus operis fragmenta exstant apud laudatum Clementem, lib.

000-00-00 Serial Number=0608968437
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0276A]   Sententia opus est; debito [0277A] nocens expungendus est, non eximendus.
 [0451A]   Desine alium Deum colere vel credere, atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est.
 [0459A]   Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur?
 [0522A]   Multis etiam jocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, [0523A] quis in quam bestiam reformari videretur.

000-00-00 Serial Number=0793376088
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1107C]   Tertulliani vero genuinum esse opus, duae res docent: primum, quia in eodem v.
 [1107C]   Illud dolendum est quod in membranis imperite opus descriptum extitit ab antiquario.

000-00-00 Serial Number=0389017880
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1050D]   Secundo [1050D] ac tertio, adornatum a se opus contra illum haeresiarcham praefatur, ac deinde pleniore compositione rescissum: certe eodem orationis genere opus illud rescissum est, quo properatum fuerat.
 [1050D]   Secundo [1050D] ac tertio, adornatum a se opus contra illum haeresiarcham praefatur, ac deinde pleniore compositione rescissum: certe eodem orationis genere opus illud rescissum est, quo properatum fuerat.
 [1050D]   Cum itaque opus contra Marcionem, quo priorem compositionem Tertullianus rescidit, sit disputatio, non poema; sequitur et prius opus disputationem fuisse properatam, non poeticam lucuprationem.
 [1050D]   Cum itaque opus contra Marcionem, quo priorem compositionem Tertullianus rescidit, sit disputatio, non poema; sequitur et prius opus disputationem fuisse properatam, non poeticam lucuprationem.

000-00-00 Serial Number=0592998266
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0686B]   Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, [0686B] primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit.
 [0722B]   Credimus enim si quid est natura, rationale aliquod opus Dei esse.
 [0736A]   Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
 [0738B]   Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.
 [0646A]   Opus autem mortis esse separationem corporis et animae; quantumvis quidam philosophi crediderint, post mortem quasdam animas haerere corporibus.
 [0651A]   Christiano autem paucis ad scientiam hujus rei opus est: nam et certa semper in paucis; et amplius illi quaerere non licet, quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones Apostolus prohibet.
 [0673B]   III, 1): Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens, rationalem concupiscentiam ostendit.
 [0673B]   III, 1): Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens, rationalem concupiscentiam ostendit.
 [0681A]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.

000-00-00 Serial Number=0695839822
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1142C]   Maxime autem Tertullianus hic intelligit illa sacra, ad quae ablutionibus quibusdam sacrificantes initiari opus erat: ut erant Dei Aesymnatis, de quibus Pausanias in Achaic.
 [1143C]   Quot pharmacis ad pellendam gravioris morbi pertinaciam opus est?
 [1144C]   Sensus igitur est, omne opus, statum ac conditionem suam accipere ab eo, a quo progignitur, proindeque efficaciam Baptismi, non ex exteriori apparatu, sed a Sapientia ac Potentia DEI, intus ac spiritualiter operante, dimetiendam esse.
 [1148C]   Sed neque ita seclusa a Romanis erat Carthago, ut nonnisi tardius, ac incerto rumore, res paulo magis insignes, noviterque gestas, ultro citroque perferri [1148C] opus fuerit; nam et a Julio Caesare traducta illuc integra Romanorum civium colonia, et ab Augusto successore ipsa Africa Senatus potestati tradita, et ceu Provincia romana per annuos Proconsules deinceps administrata, et ab Italis navibus ob frumenti prope quotidianam exportationem (Africam enim Italiae horreum illis temporibus audiisse, ex Tacito l.
 [1154A]   At quid hac mutatione opus?
 [1173D]   Baptismus ergo Joannis [1173D] nonnisi ad poenitentiam excitabat, gratiae auxilia ad eamdem necessaria largiendo, non ipsa peccata delendo: utpote quod per actum perfectae poenitentiae seu contritionis, tanquam opus ipsius operantis, perfici necesse erat.
 [1176D]   Hausisse videtur, Uniuscujusque opus manifestum erit; DIES enim DOMINI declarabit: quia in IGNE revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, IGNIS probabit.
 [1176D]   Hausisse videtur, Uniuscujusque opus manifestum erit; DIES enim DOMINI declarabit: quia in IGNE revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, IGNIS probabit.
 [1176D]   Si cujus opus manserit-mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit: sic tamen, quasi PER IGNEM.
 [1176D]   Si cujus opus manserit-mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit: sic tamen, quasi PER IGNEM.
 [1178D]   Sed quid tam sollicito verborum circuitu opus?
 [1179D]   XIII, 10, dixit Christus: Qui LOTUS est, non indiget nisi ut pedes lavet; ostendens fortasse, nobis nonnisi uno corporis lavacro seu baptismo opus esse, neque Baptismum semel acceptum deinceps iterari posse.
 [1189B]   Baptismate, opus ejus praesentia.
 [1190A]   Quid vero etiam hoc praesente, sed aegrotante, aut aliter impedito, vel in subitaneis atque extraordinariis casibus, fieri opus erat?
 [1197B]   Poena) satius esse arbitratus est Tertullianus, baptismum ad adultae aetatis tempus reservari, ut tunc simul cum originali etiam omnia peccata actualia, omnisque reatus poenae eisdem debitae, una tolli possit, ad quem tollendum alias diuturnis poenitentiae laboribus et satisfactionis operibus opus esset.
 [1197C]   At vero gratia semel parvulo credita, quae deinceps contra omnem vim secura quiescit, qua administratione opus habet?
 [1197C]   Nihil ergo insidiarum gratiae in parvulo, at eae bonis ejusdem temporalibus interea metuendae sunt; quare haec alienae tutelae, ipsaque illius persona, utique aliorum injuriis vehementer exposita, committi opus habent.
 [1199D]   Opus est, non mirum, etiam Pentecostes, non minus ac Paschatis tempus Baptismo solemniter conferendo a primitiva Ecclesia destinatum fuisse.
 [1203C]   Facit haec particula, ut emendationem Junii probem; quae enim alias conflictatio carnis et spiritus, si NON opus est publica illa confessione?

000-00-00 Serial Number=0180467010
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0085A]   Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Jovem Diodorus post devictos Titanas; dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, Liberi munus, ac postea sidus.
 [0090A]   Sed vacat totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis; vivum plane quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio.

000-00-00 Serial Number=0534629881
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1316B]   Pleraeque enim, quod ipsum mihi utique [reprehendendo in omnibus] reprehendere Deus permittat, [1316B] aut ignorantes simpliciter aut dissim ulantes audacter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversione consistat, nec quicquam intrinsecus opus sit, de cultus et ornatus dispositione.
 [1329C]   Quidvis horum gravitatis [1329C] et sanctitatis negotium, et cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto.
 [1321B]   Quod nascitur, opus Dei est; ergo quod fingitur, diaboli negotium est.

000-00-00 Serial Number=0485507965
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0914C]   Quamquam in hujusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque, ejusque vires consulere; tamen quoniam, in ista specie, carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eamdem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio, tanquam advocato adversus carnis necessitates.
 [0916B]   Ita diaboli opus unum est, tentare quod in te est, an velis.

000-00-00 Serial Number=0280273616
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0119B]   Una ergo tibi et fide, et sapientia, [0119B] ad tutelam opus est: quibus non adhibitis, et redemptionem tuam potes perdere; adhibitis, haud redemptionem desiderare.

000-00-00 Serial Number=0891276956
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0677A]   Si antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, sic et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid majoris operae et erga daemonia thurarius?
 [0678A]   Substantia mihi opus erat:» Atquin omnia vendenda sunt, et egentibus dividenda.
 [0663A]   Caeterum in perlegendo hoc tractatu discretione opus est: quae enim velut generalia principia Tertullianus hic ponit, fere omnia vera sunt; non autem omnia vera sunt, [0663B] quae exinde deducit.

000-00-00 Serial Number=0259866059
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957B]   Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae; quum facile dicatur: Opus est de totis praecordiis credam, diligam Deum et proximum [0957C] mihi ; in his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.
 [0963A]   Ita jejunium in Deum reverentiae opus est.
 [0975A]   Atquin ad [0974B] Romanos scribens, vos nunc compungit detrectatores hujus officii: Ne propter pabulum solveritis, [0975A] inquit, opus Dei.
 [0975A]   Quod opus?

000-00-00 Serial Number=0986801386
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1147B]   Videbat adhominem omnibus disciplinis imbutum, ac linguae [1147B] graecae, historiarumque peritissimum interpretandum opus esse viro, qui plurium rerum, et imprimis juris civilis notitiam haberet, cum Tertullianus ipse, ut scribit Eusebius Hist.
 [1148C]   Historias quoque omnes, quas [1148C] attingit potius quam narrat, ubi opus fuit, ex probatis auctoribus enarravi, ne cui dubitandi scrupulum relinquerem.
 [1152A]   III, 30), totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum.
 [1158A]   Quae ut implere possimus, opus est Dei voluntate.
 [1175A]   Aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur?

000-00-00 Serial Number=0995387495
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1047A]   Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum: si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est; aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis.

000-00-00 Serial Number=0338952899
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1250A]   Ita proposita Dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus Domino complacitum perpetrare extraneus patientia possit.
 [1254A]   Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat?
 [1255A]   Cui severitati declinandae, vel liberalitati invitandae, tanta obsequii diligentia opus est, quanta sunt ipsa, quae aut severitas comminatur, aut liberalitas pollicetur.
 [1261A]   Quod ergo nobis appetere minime opus est quia nec Dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus.
 [1270A]   At quum hoc Dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem subvertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, [1270B] ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae Prophetae, quae Apostoli sustinendo vicerunt.

000-00-00 Serial Number=0387785494
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1244B]   Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere, aut de die in diem differre, praesumo; pudoris magis memores quam salutis: velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, [1245A] et ita cum erubescentia sua pereunt.

000-00-00 Serial Number=0440201283
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0057B]   Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si jacentibus elevationem operentur; quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione.
 [0009A]   Porro communis est Catholicorum sententia hoc opus eximium crescere intra haereseos septa nequivisse: viros doctissimos, amplissimosque recenseas velim huic opinioni suffragantes, videlicet Baronium ( ad annum 197, n° 11), Tillemontium ( Mémoires pour servir à l'Histoire ecclésiastique, t.
 [0010B]   [0010B] Detur igitur necesse est, perpensis hinc inde momentis, media inter utramque sententiam semita, qua tuto coeant conveniantque dissentientes, nobisque ita videntur utrinque impelli, ut jam non ambigatur hoc opus alio fuisse conscriptum tempore, alioque in lucem editum.
 [0011B]   Hinc nobis satius visum est hoc opus medium inter catholici, montanistaeque Tertulliani libros seponere, ratis nimirum hunc ad utramque ejus ingenii faciem, ambasque vitae ipsius partes respicere ac eodem titulo pertinere.
 [0020B]   Nobis curiositate opus non [0021A] est, post Christum Jesum; nec inquisitione, post Evangelium.

000-00-00 Serial Number=0373713195
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0987A]   Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex Dei praesto est.
 [0993A]   Aut numquid non justi Judaei, et quibus poenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta Legem et Prophetas?
 [0994B]   Moechiae vero et fornicatiouis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis, non lucernae spiculi lumine, sed totius solis lancea opus est.

000-00-00 Serial Number=0238399625
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0802C]   Ita limus ille, jam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed et pignus.
 [0801B]   Sed et mundus, inquis, Dei opus est, et tamen praeterit habitus hujus mundi, Apostolo quoque auctore (I Cor.
 [0867B]   Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, [0867C] patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum.
 [0801B]   VII): nec idcirco restitutio mundi praejudicabitur, quia Dei opus est.
 [0823A]   Nullum opus certum est mercedis incertae.

000-00-00 Serial Number=0836173832
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0643A]   Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit: Cui subjecimus, inquit, gradus spectaculorum: [0643A] ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit.
 [0632B]   Ipse homo omnium flagitiorum actor non tantum opus Dei, verum etiam imago est, et tamen et corpore et spiritu descivit a suo institutore.
 [0633A]   Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam [0633B] substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.
 [0641B]   Si vero [0641B] Trochilus Argivus auctor est currus, primo Junoni id opus suum dedicavit.
 [0650A]   Ipsa etiam prostibula publicae libidinis hostiae in scena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis [0649C] latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus [0650A] opus non est, praedicatur.
 [0655A]   Jam vero ipsum opus personarum, quaero an Deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae.

000-00-00 Serial Number=0904850721
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0892A]   Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris, indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum, multoque institutorum, opus suum fecit.
 [0889B]   Quale est enim ut diabolo semper operante et adjiciente quotidie ad iniquitatis ingenia, opus Dei aut cessaverit, aut proficere destiterit?
 [0908A]   Referunt aliquando dictum a quadam, cum primum quaestio ista tentata est: Et quomodo caeteras sollicitabimus ad hujusmodi opus.

000-00-00 Serial Number=0800321519
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1123B]   [1123B] Hactenus auctor, cujus cum nullum exstet opus, ubi de quatuor illis tractet, mihi prorsus videtur alludere ad librum suo titulo de Fato, utpote quem ab eo conscriptum pateat ex citatione Fulgentii Placiadis, jam olim excusi cum Hygini Mythologiis per verba sequentia: «Nam et Tertullianus in libro quem de Fato scripsit, ita ait: Redde huic fati primum problematis mancipatum, in dict.
 [1126B]   Usque adeo ut, si proprie loquamur, neque επιτομη, quia in quia grandius est opus, nec επιτασις, quibusdam succinctius; nec μιμησις.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»