TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Opinor' [110]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0790719211
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0583B]   Sed aliud, opinor, est, non jurare per genium Caesaris.
 [0575B]   Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus [0575C] in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem poene perpessum a coelitum plebe traducit, aut lacrymas ejus super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Junone foendissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem amicarum.
 [0569A]   Opinor, legitimus Christianus esse non poteris?
 [0583A]   De sacramentis nostrae religionis opinor intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.
 [0579A]   Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.
 [0577B]   Is enim in quarta historiarum suarum, [0577B] ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.
 [0566B]   Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarumdam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.
 [0560C]   Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere.
 [0567C]   Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium?
 [0601B]   Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur.
 [0585A]   Hucusque, opinor, horrenda obstinationum christianarum; quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus; quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem.
 [0606A]   Sic opinor digni de coelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Jovis expletus.
 [0571B]   Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec jacula eorum provocamus.

000-00-00 Serial Number=0509354234
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287A]   Non tantum virginibus datum opinor, licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem Dei.
 [1291B]   Vocantur [1291B] autem gentiles, opinor, non fideles.

000-00-00 Serial Number=0957392037
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0140A]   Manifesta, ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis, etsi dispositio diversa est.
 [0137A]   CXV); non opinor ista communis et omnium debitum: atqui justa, etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis; sed illa quae in ipso aditur ex testimonio religionis, et praelio confessionis, pro justitia et sacramento; sicut Esaia (LVII, 1): Videte , inquit, quomodo perit justus, et nemo excipit corde; et viri justi auferuntur, et nemo animadvertit: a facie enim injustitiae perit justus, et erit honor sepultura ejus.
 [0139C]   Homines opinor.

000-00-00 Serial Number=0238950014
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0204C]   Itaque materia ipsa quidem Deo non eguit, sed [0204C] egenti se Deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit.

000-00-00 Serial Number=0204761922
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0496D]   Aliud tempus operationis nullum, opinor, est.
 [0477A]   Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, et sabbata, ut opinor, et coenas puras, et jejunia et dies magnos.
 [0285A]   At nunc negotium patitur Deus omnipotens, dominus et conditor universitatis; ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt: propterea alium Deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse, reprehendere magis possunt, quam negare de arbitrio sensus sui pensitantes Deum aliqui: proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis, ideo alium solem praesumere velit mitiorem [0285B] et salubriorem; quia quem videat, non videt.
 [0404B]   Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat majus et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui Deum suum usque adhuc obumbrat, exspectans, opinor, nasci Marcionem.
 [0449B]   Neminem opinor.
 [0524B]   Adfectavit, opinor, etiam numerum Epistolarum interpolare.
 [0468A]   Implevimus, ut opinor, sponsionem.
 [0325A]   Dedignatus, opinor, est imitari ordinem Dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime revincendi.
 [0489A]   Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a Creatore promissa, sub illa praescriptione justissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cujus probata fuerit repromissio.
 [0336B]   Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit.
 [0455C]   Videamus [0455C] et quae signa temporibus imponat, Bella, opinor, et regnum super regnum, et gentem super gentem, et pestem, et fames, terraeque motus, et formidines, et prodigia de coelo: quae omnia severo et atroci Deo congruunt: Haec cum adjicit etiam oportere fieri, quem se praestat, destructorem an probatorem Creatoris?
 [0457B]   Conveniunt, opinor, et Domini pronuntiationes et prophetarum, de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum.
 [0261A]   Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis; una cujuslibet maris conchula, non dico de Rubro; una tetraonis pinnula, taceo de pavo, [0261B] sordidum artificem pronuntiabit tibi Creatorem?
 [0473B]   Non opinor.
 [0400B]   Ut opinor, haec retributionem pro meritis provocatam sonant.
 [0255C]   Utrumque, opinor, et nunc incerto, et retro ignoto.
 [0274A]   Sed Deus, sicut aeternus et rationalis, ita opinor, et perfectus in omnibus: Eritis enim perfecti, quemadmodum Pater vester qui in coelis est (Matth.
 [0441A]   Exspectabat, opinor, donec haec omnia disceret a Creatore.

000-00-00 Serial Number=0813368678
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0570A]   Hic opinor susceptam ille confirmat, atque conformat agnitione jam, et ab omnibus injuriis Passionis expumicat, non eadem negligentia in exterminium discretis, quae acciderat in casibus matris.
 [0560A]   Hac enim dispositione illud opinor insinuatur, expedire Deum non apprehendi: siquidem inapprehensibile ejus, perpetuitatis est [0561A] caussa: apprehensibile autem, non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis.
 [0562A]   Vane opinor.

000-00-00 Serial Number=0656920969
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0313A]   Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere.
 [0313A]   Non erit, opinor, legitimus christianus, nisi frater aut filius.
 [0379A]   Ptolemaeorum eruditissimus, quem [0379A] Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetrii Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Judaeis quoque postulavit, proprias [scilicet] atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
 [0317A]   Hoc, opinor, minus quam hominis.
 [0438A]   Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, opinor [0439A] Caesarum milites excubiis suis salva praestant.
 [0500B]   Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentionem, quae Christianorum sanguinem flagitat.
 [0471A]   Sed et quod fratrum appellatione censemur, non alias, opinor, infamant, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectatione simulatum est.
 [0516A]   Inde, opinor, et a quibusdam philosophia legibus quoque ejecta est, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis.
 [0320A]   De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, nuncubi relatum sit, [est apud Herodotum, opinor] defusum brachiis sanguinem [0321A] ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse.
 [0419A]   Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen romanos deos [0420A] earum, quia Romae non magis coluntur, quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus, Narniensium [0421A] Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia, Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Juno.
 [0391A]   Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis.
 [0337A]   Properavit, opinor, et coelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit.
 [0274B]   Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis.
 [0335A]   Et hinc concedetis, opinor, illum Deum deificum justitia praecellere, qui nec temere, nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
 [0429A]   Aliquem opinor Sterculium [sed Romae postea], cum indigenis suis.
 [0364B]   Atque ita inde, opinor, praesumptum, nos quoque ut judaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari.
 [0412A]   Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos aestimetis, quos alibi deos non dicitis; ut aliter dementire videatur, qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit; et alia vis [0413A] pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia in eo qui sibi gulam prosecat.
 [0312A]   Alia nos   opinor, [0312B] natura; cynopaene aut sciapodes?

000-00-00 Serial Number=0555646420
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0651C]   Deliquit, opinor, divina doctrina, ex Judaea potius quam ex Graecia oriens.
 [0656A]   Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.
 [0663B]   Flatum, opinor, ex semetipso non agere.
 [0690A]   Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae, opinor, officiet.
 [0691A]   Puduit, opinor, illos hoc statuere, quod foeminae agnoscerent.
 [0694A]   Nondum opinor spirans plantam fratris invaserat, etiam nunc calens matre, se priorem prodisse cupiebat.
 [0702B]   Sed enim Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari: Thamnus et piscis fui, inquit, cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus?
 [0712A]   In has quaestiones inde, opinor, excessimus, quo nunc revertendum est.
 [0727B]   Crediderat praeclusam genituram, opinor, quia leo semel pater est.
 [0663A]   Flatum, opinor, ex semetipso agere.
 [0689B]   Tota opinor vitae decursio satis non [0689C] erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi.

000-00-00 Serial Number=0258823097
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1144D]   Ut opinor, auctoritas, etc.
 [1144D]   Aut cur non potius has voculas ut opinor ironice, pro scilicet, accipiamus, ut sensus sit: quasi vero DEUS nihil posset, quod supra vires, et exigentiam aquae, aut alterius creaturae, esset?
 [1180A]   Opinor, sequebantur illum, etc.

000-00-00 Serial Number=0888733983
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0759B]   Si revera de lupa, aut sue, aut vacca prodire voluisset, et ferae aut pecoris corpore indutus, regnum coelorum praedicaret, tua, opinor, illi censura praescriberet, turpe hoc Deo, et indignum hoc Dei Filio, et stultum propterea qui ita credat.
 [0773A]   Haec sunt, opinor, signa coelestia.
 [0775A]   Opinor, sensualis est animae natura.
 [0755B]   His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi delere Marcion ausus est, ne caro ejus probaretur.

000-00-00 Serial Number=0968178570
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082B]   Visus, opinor, et odoratus.
 [0098B]   Ex spinis opinor et tribulis, in figuram delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in Dominici capitis tolerantia obtundens (Isa.

000-00-00 Serial Number=0259813070
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305B]   Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum jam de terra cum cupiditate prodisset; si jam et speculo tantum mentiri liceret: et haec Eva concupisset de paradiso expulsa, jam mortua, opinor.
 [1307A]   Opinor, quod Christo et Beliae.
 [1307B]   Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse.

000-00-00 Serial Number=0482504785
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0921A]   Ut opinor autem, unius et ejusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est: qui tum quidem in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, [0921B] donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio, et pastinationis in ultimo.
 [0928A]   Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, jam vel frigidioris aetatis.

000-00-00 Serial Number=0459143996
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663C]   Fraudis conditio ea est opinor, si quis alienum rapiat, aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est.
 [0672A]   Hoc nomine Christum (opinor) sibi obligaverunt.
 [0676A]   Sit nunc aliqua justitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsa m idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat.
 [0677A]   Non opinor, nisi si quis et de thurario dissimulabit, scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum.
 [0681B]   Porro blasphemia, quae nobis omnino devitanda est, haec opinor est: si quis nostrum ad justam blasphemiam ethnicum deducat, aut fraude, aut injuria, aut contumelia, aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et Dominus.
 [0685A]   Eas mundas esse opinor per semet ipsas, quia neque vestitus virilis, neque annulus aut conjunctio maritalis, de alicujus idoli honore descendit.

000-00-00 Serial Number=0782583296
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0936B]   Opinor, adhuc [0936C] in monogamia, quia in circumcisione nondum.
 [0937A]   Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor.

000-00-00 Serial Number=0489694595
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1146A]   Et quidem opinor, ut et Possevinus in Apparatu opinabatur, uberrimos illos in Tertullianum commentarios, quos B.

000-00-00 Serial Number=0023573101
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1225D]   Si jam vero tempus ipsum, quo hunc tractatum exaraverit, paulo propinquius (quamquam id praecise fieri nequeat) designandum sit, ita opinor, hanc tractationem certo ante annum Christi CC et verisimiliter anno CXCVII aut fortasse maturius, litteris consignatam fuisse, certe autem et hujus, et alterius de Baptismo scripti, tempus haud procul invicem distare.
 [1236A]   Primum exemplum perversitatis, quia timent, delinquunt: opinor non delinquerent, si non timerent.
 [1237B]   Tunc opinor emendatos liquebit, cum absolvimur?

000-00-00 Serial Number=0393800378
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0014B]   Et hoc mirum (opinor) ut probatus aliqui retro, postea excidat?

000-00-00 Serial Number=0555030167
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0981A]   Ibidem, opinor, in ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis.
 [0992A]   Provocabat, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum, et cum illis de victu communicantem indignati mussitabant (Matth.
 [0992B]   At tu, opinor, hoc velles, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel de armario.

000-00-00 Serial Number=0693105936
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0804A]   Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam [0804A] et Eva, paradisum exuti, induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio; cum aliquanto prius et Adam, substantiae suae traducem in foemina jam carnem recognoverit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; et ipsa delibatio masculi in foeminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus.
 [0846A]   Caussa, opinor, quaestionis, fuit destructio resurrectionis.
 [0863C]   Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret.
 [0877A]   Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cujusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus, de corpore suo excessit, et ipse Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit: non opinor.
 [0879C]   Non opinor.
 [0824A]   Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stylo, nec liceat eam ante constitui, quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi hujus occasum, in transitum mundi quoque ad diem Domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum, et occultum, nec ulli praeter quam Patri notum, et tamen signis atque portentis, et concussionibus elementorum, et conflictationibus nationum praenotatum.
 [0818C]   Unum, opinor, apud omnes [0819A] edictum Dei pendet, resurrectio mortuorum.

000-00-00 Serial Number=0101083219
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0633A]   Neque enim oculos ad concupiscentias [0632C] sumpsimus, neque linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae satietatem, et genitalia ad excessus impudicitiae, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus [0633A] corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum cogitatorium fieret, non opinor.
 [0646A]   Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatriam committant, de apparatibus, de locis.
 [0647A]   Opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates: aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
 [0656B]   Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga; pudicitiam ediscet, attonitus in mimos.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»