TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Fides' [137]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0560735881
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0603B]   Adhuc de Saturno immorabor, quod et caeteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione; nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur.
 [0567C]   Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium?
 [0603B]   In illius aetatis, fides adjacet.
 [0595B]   Sane fides a poetis non exigenda.

000-00-00 Serial Number=0211999536
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1107A]   Hinc sincera fides aeterna fide fruetur; [1107B] Et contra dolus longo cruciabitur igni.

000-00-00 Serial Number=0811370194
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0137B]   Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret; moriendum scilicet adversus idololatriam.
 [0123A]   Quid ergo promittit stylus [0123A] iste, si fides de suo tuta est?
 [0123A]   Cum igitur fides aestuat, et Ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt, calentes et ipsi offendere, figere, occidere.
 [0122A]   Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia signandi statim et adjurandi, et urgendi bestiae calcem: hoc denique modo etiam ethnicis saepe subvenimus; donati a Deo ea potestate, quam Apostolus dedicavit (Act.
 [0124A]   At tu, fides si vigilat, ibidem scorpio pro solea anathema illidito, et relinquito in suo sopore morientem.
 [0142A]   Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus, illic probarer, quo non nisi jam probatus imponerer?

000-00-00 Serial Number=0791273355
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0293C]   Sed etsi praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum Deo, quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcumque?
 [0451A]   Fides, inquit, tua te salvum fecit.
 [0522B]   Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsius: quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorumdam vera, id est simplex, quorumdam nimis docta.
 [0422A]   Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cujus intellectum fides mereretur: Nisi enim (Is.
 [0248B]   VIII, 18): id est, neque mens vel fides bona, malas edat operas, neque mala bonas.
 [0403C]   Sed et si poenitentiae stimulus ex fide acciderat, per poenitentiam ex fide justificatam, ab eo audiit: Fides tua te salvam fecit: qui per Habacuc (Habac.
 [0504C]   Ejus lex, cujus et fides.
 [0408A]   At enim si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit: Fides tua te salvam fecit, qui es ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse Dominus ex fidei remuneratione editum ostendit?
 [0408B]   Fides haec fuit primo, qua Deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum Deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret; sed ut ipsum Deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat.
 [0438C]   XXXII, 20): Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum: quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est.
 [0335B]   Quod si verebatur Marcion, ne fides carnis nativitatis quoque fidem induceret; sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur: nam et mulier quaedam exclamaverat (Luc.
 [0445B]   Haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam voce coelesti confirmaretur, jubente illum audiri, quem ergo agnoverant, evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in coelum (Is.
 [0401C]   VII), incredibile si is professus est talem se fidem nec in [0401C] Israele invenisse, ad quem non pertinebat fides Israelis.
 [0270A]   Stabat igitur fides semper in Creatore et Christo ejus, sed conversatio et disciplina nutabat.
 [0475C]   Denique, alterius Dei fides, ad formam Dei alterius non potest admitti, ut credentes justitiae deputet, ut justos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat: totum hoc ejus est, apud quem ante jam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.
 [0323C]   In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis; quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deo exhiberetur ab homine; ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
 [0451A]   Sed nondum puto ejusmodi tunc caeci erant, qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides, qua crediderit in voce, Jesu fili David.
 [0332D]   Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab Apostolo ex resurrectione Christi; ita, resurrectione Christi non consistente, aufertur et mortuorum [0332D] resurrectio, atque ita inanis est fides nostra, inanis est praedicatio Apostolorum, inveniuntur autem etiam falsi testes Dei, quod testimonium dixerint [0333A] quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit, et sumus adhuc in delictis, et, qui in Christo dormierunt, perierunt, sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.
 [0241D]   Verum autem hominem fuisse, omnia ostendunt quae de eo in Evangeliis scripta leguntur, videlicet et tetigisse, et tactum ab aliis fuisse; scriptum est enim tangendo infirmos eos liberasse, a peccatrice tactos ejus pedes ac perfuso unguento delibutos, nec non passum, mortuum, et spiritum ab eo emissum, et post resurrectionem se carnem et ossa habere demonstrasse, jubendo ut eum tangerent et palparent; alioquin, si veram non habuisset carnem, nec passus, nec mortuus fuisset, propterea nec resurrexisset; proinde inanis est fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum, qui falsi Dei testes invenirentur.
 [0447D]   Ideo, Fides [0448A] tua te salvum fecit, audit; quia intellexerat veram se Deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem ejus Christum facere debere.
 [0474C]   Ejus ergo Dei erit fides in qua vivet justus; cujus et lex, in qua non justificatur operarius.
 [0349B]   Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [0349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur.
 [0421A]   Et utique scimus (salva simplicitate Scripturae; nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimae cujusque bestiae nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps.
 [0451B]   Qui non ita credet, non audiet ab illo: Fides tua te salvum fecit.
 [0490A]   Alii fides in eodem spiritu; hic erit spiritus religionis et timoris Dei.
 [0408C]   Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum.
 [0471C]   Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus [0471C] discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset.

000-00-00 Serial Number=0205018461
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1074A]   Insignis fidei in laudem (memorabile) tactus Nobilis Helias, qui nondum debita mortis Gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est: Ergo infracta fides, populum regemque furentem, Militiam Domini qui deseruere beatam, Verberibus flammis castigans hostes amaris, Sidera conclusit, tenuitque in nubibus imbrem.
 [1058A]   Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
 [1073C]   Psalmographus David, magnus rex atque propheta, Passurum Christum submissa voce canebat, Sponte quod ingratus populus sine lege peregit, Cui Deus ex utero fructum promiserat olim, Prolem sublimi solio suo ponere sanctam: [1073C] Fixa fides Domini quae sponderat, omnia fecit.
 [1061D]   [1061D] Postquam fracta fides refugis spirantibus hostis, [1062D] Et glomerata dolis, emersit pestis operta Sponte sua, mendax contempto Numine sensus [1063A] Confixit plagas, fallaci tramite pallens Sanctorum dictis sua miscuit impia verba, Inque bonum semen lolium miserabile sevit.
 [1075B]   Ex numero tanto decretum regis iniquum Contempsere pii, quorum data corpora flammis, Tradere se poenis potius pro nomine magno, Quam genibus nixi simulacro pandere palmas: Jam praeclara fides, jam spes super omnia fulgens Extinxit rabidos ignes, et vicit iniquos.
 [1067B]   Mira fides, merito Paulus certissimus auctor, Christum de coelis Adam docet esse secundum.
 [1065C]   Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum.
 [1074B]   Esaias, locuples vates, cui fontes aperti, Tam manifesta fides, verbum Dei ore profudit, Largaque per Christum Patris est promissa voluntas, [1074C] Praetestata viam vitae atque probata per ipsum est: Quem populus sectum ligno sine labe repertum, Immeritum demens crudeli morte peremit.
 [1076C]   Nam servire Deo, totoque incumbere corde Intemerata fides, libertas sponte paratur.
 [1075C]   Ecce Deus Christus; pariter bissena juventus, Omnibus una fides, amor unus et una potestas, [1076A] Flos hominum, mundo lucentes lumine Christi, Et comites et apostolici, qui vera locuti, Auribus audivere, oculis videre salutem, Tractavere manu corpus de morte receptum, Convixere cibo assidue, testantur ut ipsi.
 [1088C]   Non ergo manifesta fides, non omnia fixa [1088D] Ante diem, quam cum pateretur pascha celebrans, Discipulisque suis tradens memorabile factum; Acceptum panem pariter vitisque liquorem, [1089A] Corpus ait, sanguisque meus qui funditur hic e Pro vobis; fieri semper quod postea jussit.

000-00-00 Serial Number=0840919375
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0584A]   Id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum jactu, sed eruditu hujus fides augetur atque provehitur, ceu supra diximus: animaeque hoc ipso ita caeteris praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit.

000-00-00 Serial Number=0489307940
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0309A]   Ab ipsis enim [0309A] reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur.
 [0391A]   Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, jam scilicet probatorum, quia cum illis, quae quotidie probantur, praedicebantur.
 [0460A]   Adeo pietas et religio et fides imperatoribus dedita non in hujusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere, quam circa omnes necesse habet exhiberi.
 [0393A]   Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo   Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur.
 [0402A]   Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.
 [0414B]   Eadem vero opera nostra ab eisdem diis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ipsi dii sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille, et an unicus, quem christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.
 [0415B]   Magis fides prona est adversus semetipsos confitentes, quam pro semetipsis negantes.

000-00-00 Serial Number=0313368320
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0749C]   Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur.
 [0676A]   Cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandavit, quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus.
 [0699A]   Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant.
 [0691A]   Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae; steriles et masculi taceant; vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur; an aliquam in foetu sentiatis vivacitatem, alienam de vestro?

000-00-00 Serial Number=0221008956
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1181A]   Haec autem fides utique non fuit proprie dictum Sacramentum.
 [1181B]   Ait: Lavacrum illud obsignatio est fidei: et sic etiam fides reciproce est obsignatio Baptismi; nam, ut S.
 [1176C]   Illa fides, quae est in aquam seu Baptismum aquae, est stabilis, firmiter perseverans, ac perpetuo largiens id, quod ad nostram salutem necessarium est.
 [1180B]   Quorum fides.
 [1139B]   Loquitur de iis qui in fide adhuc rudes sunt, neque rationes, cur credant, dare possunt, ac fontes, ex quibus fides ipsa profluit et vias traditionum, per quas ad nos veritates credendae defluxere, ignorant: itaque fidei intentatae (nondum satis examinatae), attamen probabili (ab aliis, nimirum magistris suis, approbatae, et reipsa etiam a cunctis approbandae), a prima pueritia eidem innutriti, per imperitiam, seu ex defectu plenioris notitiae, simpliciter inhaerent.
 [1181B]   Ait: Fides perficitur per Baptismum, Baptismus vero fundamento fidei nititur, etc.
 [1181C]   Fides enim illa Veteris Legis in se erat nuda, inanis, et vacua, omnique intrinseco vigore ad salutem aeternam destituta.
 [1183A]   IV, 5, inquit, Unus DOMINUS, una FIDES, unum BAPTISMA.
 [1162A]   Fides impetrat.
 [1180A]   IX, 22, liberaverat: Confide, filia, FIDES tua te salvam fecit.
 [1184A]   IV, 1: Unum corpus, et Unus Spiritus, sicut vocati estis in Una Spe vocationis vestrae, et quod mox sequitur: Unus Dominus, Una fides, Unum Baptisma, etc.
 [1162A]   Sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.
 [1162A]   Sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.
 [1162B]   Igitur ad formae hujus substantiam et valorem requiritur distincta invocatio trium Personarum Divinitatis, per quam Fides illa in Baptismo obsignatur, ut idem Noster in l.
 [1176D]   Aut denique sensus est: sola fides vera et sincera est, in qua ad salutem abluimur, etc.
 [1180B]   Seu in quibus, aut apud quos alios fides requirenda sit.
 [1172D]   Ubi, cum illo Isaiae testimonio similiter usus fuisset, mox subjungit: Haec erat fides, quae contulerat etiam intellectum.
 [1172D]   Idem confirmat: Abscondit, inquiens, praemisso obscuritatis prophetico instrumento, cujus intellectum fides mereretur; nisi enim credideritis, non intelligetis.
 [1173C]   Est enim Fides, ut Concil.
 [1176C]   Aquae fides.

000-00-00 Serial Number=0296121716
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0760C]   Falsa est igitur et fides nostra, et phantasma est totum quod speramus a Christo?
 [0776B]   Fides nominum, salus est proprietatum.
 [0763B]   Agnoscimus quidem ita relatum; sed tamen quale est, ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur?

000-00-00 Serial Number=0864179432
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0080A]   Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum si legem expostules Scripturarum, nullam invenies: traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix.
 [0092B]   Plane, si quos militia praeventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut illorum quos Joannes admittebat ad lavacrum (Luc III, 3), ut centurionum fidelissimorum, quem Christus probat (Matth.
 [0093A]   X): dum tamen, suscepta fide [0092C] atque signata, aut deserendum statim sit, ut a multis actum, aut omnibus modis cavillandum, ne [0093A] quid adversus Deum committatur, quae nec ex militia permittuntur; aut novissime perpetiendum pro Deo, quod aeque fides pagana condixit.

000-00-00 Serial Number=0217318296
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1304C]   Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes.

000-00-00 Serial Number=0673465669
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0923A]   Unus Deus, una fides, una et disciplina.

000-00-00 Serial Number=0695831656
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0119A]   Utique quomodo et Apostoli; fide, non pecunia tuti; quae fides si montem transferre potest, multo magis militem.
 [0103A]   Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat.
 [0105B]   Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce, inquit, postulavit Satanas uti cerneret vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne [0105B] deficeret fides tua (Luc, XXII, 31): id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur.
 [0105B]   Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce, inquit, postulavit Satanas uti cerneret vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne [0105B] deficeret fides tua (Luc, XXII, 31): id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur.
 [0104A]   Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in jejuniis et stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate.
 [0106C]   De isto quis dubitare possit ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in Ecclesiam.

000-00-00 Serial Number=0643809378
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0682B]   O melior fides nationum in suam sectam!
 [0695A]   Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae, velificata spiritu Dei fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita.
 [0675B]   Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis.
 [0678B]   Fides famem non timet.

000-00-00 Serial Number=0192149162
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957A]   III, 8); Xerophagias vero [0956B] novum affectati officii nomen, et proximum ethnicae superstitioni; quales castimoniae Apim, Isidem, et magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant; [0957A] cum fides libera in Christo ne Judaicae quidem legi abstinentiam quorumdam ciborum debeat, semel in totum macellum ab Apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita jubeant cibis abstinere a Deo conditis; et ideo nos esse jam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum, inustam habentes conscientiam (I Tim.
 [0958A]   Manducavit denique, et periit: salvus alioquin, si uni arbusculae jejunare maluisset; ut jam hinc animalis fides semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium appetitionem, et spiritualium recusationem.
 [0977B]   Vetus es, vera si velimus dicere, tu [0977B] qui tantum gulae indulges, et merito te priorem jactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum, ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis, si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in cacabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis jacet.

000-00-00 Serial Number=0057810962
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1093B]   Proh, miranda fides, hinc omnis pullulat aetas; Pullulat antiquo mortuorum pulvere turba; Matres atque patres repetita luce resurgunt, Magnanimi juvenes, pueri, innuptaeque puellae, Defunctique senes animis vitentibus adstant, Infantumque gemens resonat vagitibus orbis Tam variae gentes venient de sedibus imis, Eoumque manus, et quas videt ultima tellus, Quaeque colunt medii devexo in climate mundi, [1093C] Riphaeasque tenent algentis sideris arces.
 [1095B]   Nec vetitos unquam datur huic contingere lucos, Illic prisca fides electa in sede quiescit, Insistit gaudens aeterno in foedere vita, Et secura salus placidis laetatur in arvis, Semper victura, semperque in luce futura.

000-00-00 Serial Number=0866282105
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0935C]   Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit; et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia sicut ab initio fuit: et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare, quam inde missus est?
 [0936D]   Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius, cujus fides in monogamia praecessit.

000-00-00 Serial Number=0411999047
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1151A]   Caeterum quidquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio; aut suppletum, ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides ipsa.
 [1194A]   Statim enim judicabitur [1194A] fides tua.
 [1195A]   Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro [1195B] Dei nomine patiatur.

000-00-00 Serial Number=0298957109
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1033A]   Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus, de tranquillo probum, de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat.

000-00-00 Serial Number=0753256261
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1254A]   Mira aequanimitatis fides.
 [1269A]   Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae; permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit: spes, quam hominis patientia exspectat; dilectio, quam, Deo magistro, patientia comitatur.
 [1259B]   Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur [1259C] per semen Abrahae, quod est Christus (Gal.
 [1260A]   XIX): nondum enim patientia in terris, quia nec fides: scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur.
 [1269A]   Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae; permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit: spes, quam hominis patientia exspectat; dilectio, quam, Deo magistro, patientia comitatur.

000-00-00 Serial Number=0982338786
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1239A]   Lavacrum illud obsignatio est fidei: quae fides a poenitentiae [1239B] fide incipitur et commendatur.
 [1239B]   Haec enim prima audientis intinctio est metus integer; exinde quoad Dominum senseris, fides sana, conscientia semel poenitentiam amplexata.

000-00-00 Serial Number=0706651270
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0012D]   Conditio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram: non oportere nos [0012D] mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorumdam subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides, habendo tentationem, habeat etiam probationem.
 [0014A]   Neque scandalizari quemquam oportere si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, quia ex personis non probatur fides, sed ex fide personae.
 [0029A]   Primum, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, disputationem prohibenti, dum post unam correptionem convenire haereticum interdixit.
 [0031A]   Illud itaque solum disputandum, quibus competat fides, cujus sint Scripturae, a quo, per quos, et quibus sit tradita disciplina qua christiani fiunt.
 [0027B]   Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis [0027B] doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit (Luc.
 [0027B]   Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio.
 [0031A]   Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa?
 [0029A]   Hoc de consilio diffidentiae, aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, in primis illa, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, [0029B] novis vocibus aures accommodare (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0736533642
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0980A]   Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, [0980B] censura compresserit.
 [0986B]   In primis, quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat: habet et fides quorumdam [0986C] nominum familiaritatem; ita in omni opusculo usum custodimus.

000-00-00 Serial Number=0725927055
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0823A]   [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
 [0823A]   [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
 [0846A]   Siquidem Sadducaei, neque animae, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturae, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quae septem [0846B] fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur.
 [0864A]   Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; quia adhuc in delictis vestris estis: et qui in Christo dormierunt, perierunt.
 [0832C]   Felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes Dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem [0833A] colentes adversus conditorem.
 [0866B]   Portemus enim praeceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, coelestem substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur.

000-00-00 Serial Number=0458125234
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0633B]   Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem [0634A] spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi.
 [0653A]   Haec est veritatis integritas et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium.

000-00-00 Serial Number=0347895443
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0891A]   Una nobis et illis fides, unus Deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta.
 [0906A]   Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu [0906B] obstrui possit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»