TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Disciplinae' [115]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0111131787
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0572A]   Effundite jam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere; at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae; nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis.
 [0572B]   Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, imo delatam in vobis antiquitatem recognosco.
 [0565C]   Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae, quam voluntarii continerentur.
 [0569B]   Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem.
 [0576A]   Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos, nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit: denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum jurat.

000-00-00 Serial Number=0614461720
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1289A]   Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarumdam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu, oblata continentiae occasione, non modo abjecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in Domino potissimum nuberent (1 Cor.
 [1286A]   Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet.
 [1302B]   Quale jugum fidelium duorum unius spei, unius disciplinae, ejusdem servitutis!
 [1301A]   Severiores habebuntur terraenae disciplinae coelestibus praescriptis?
 [1300B]   Nonne etiam penes [1300B] nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt?

000-00-00 Serial Number=0380533934
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0398B]   Proinde denuntians: Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices; docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim: et ideo ipsius erit praeceptum in Evangelio, qui illud retro et praestruxit et distinxit, et ad arbitrium disciplinae [0398C] suae disposuit: et merito jam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris (Is.
 [0399A]   Quorumdam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem, primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat.
 [0473B]   Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturae, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione [0473B] veteris disciplinae, ne legem Creatoris excluderent.
 [0480C]   Nec gratia enim fit nisi offensae; nec pax, nisi belli: et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat, et rebellaverat adversus Creatorem.
 [0459C]   L, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinae; adjecit: Apposuit mihi mane aurem ad audiendum.
 [0396B]   Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur.
 [0464B]   XIII, 7); quia Dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem (Is.
 [0395B]   Plane haec Christus adjecerit, ut supplementa consentanea disciplinae Creatoris.
 [0290C]   XXX, 15): sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante Deo et minante et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homini.
 [0298C]   Aut si non judicem, certe perversum [0298C] ac vanum, disciplinae non vindicandae, id est, non judicandae constitutorem.
 [0484C]   Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a Creatore, per Esaiam (Is.
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.
 [0488C]   Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur.
 [0383C]   Et oportuerit utique prius alium Deum exponi, postea disciplinam ejus induci; quia Deus auctoritatem praestat disciplinae, non Deo disciplina: nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum.
 [0280B]   Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam?
 [0456C]   L, 4) dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem.

000-00-00 Serial Number=0941631258
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0182C]   I, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem.
 [0185B]   Quoniam scilicet a memetipso non sum locutus; sed qui me misit Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, Dominus enim dat mihi linguam disciplinae, ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor (Is.

000-00-00 Serial Number=0617897391
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0585A]   Sed nobis quidem vae, si excesserimus in aliquo disciplinae jugum: si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque justitiae: si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi, apud tribunalia praesidum optaverimus.
 [0585A]   [0585A] Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant; martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione.

000-00-00 Serial Number=0697924674
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0513A]   Sed dicet aliquis, etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae; desinunt tum christiani haberi penes nos, philosophi vero illi [0514A] eum talibus factis in nomine et in honore sapientiae perseverant apud vos.
 [0502A]   Cur [0502A] ergo quibus comparamur de disciplina, proinde illis non adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae?
 [0307A]   Census istius disciplinae, ut jam edidimus, a Tiberio est.
 [0519B]   Ab his adulteria hujusmodi salutaris disciplinae subornata; ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis.
 [0395A]   Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris [0396A] semine; non de sororis incesto, nec de stupro filiae aut conjugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, aut in aurum conversum; Jovis enim [0397A] ista sunt numina vestri.
 [0477A]   Si honesta caussa est convivii, reliquum ordinem disciplinae aestimate, qui sit de religionnis officio: nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit; non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile.
 [0468A]   Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae divinitate et spei foedere.
 [0394A]   Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni jam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
 [0298A]   Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et cultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga majorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
 [0499A]   Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem.

000-00-00 Serial Number=0568865776
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0683C]   Acuunt doctrinae, [0683C] disciplinae, artes, et experientia, negotia, studia; obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec, si et alia, quae praesunt potestates.
 [0656A]   Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, [0656A] sed disciplinae; quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem.
 [0661C]   Viderint artes et disciplinae, viderint et haereses.
 [0710A]   Cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam, recorporari animas adseveraverit: nulli enim vitam istam rato fieri, nisi universis, quae arguunt eam, expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione, itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae hujus commeatu omnibus inlicitis satisfiat: scilicet facinora tributa sunt vitae: caeterum totiens animam revocari habere, quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem (Matt.
 [0673C]   Rationalis et indignatio, quae ex affectu disciplinae est.
 [0714A]   Ego ad Deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses Decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur, quanto disciplinae numero renascimur.

000-00-00 Serial Number=0310473621
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1170A]   Solennia disciplinae, ritus videlicet, in Baptismo ex Ecclesiae ordinatione adhiberi soliti: ut supra Cap.
 [1162C]   Arbitrum pro Auctore videtur sumere, de Christo ita inquiens: Hujus igitur gratiae disciplinae.
 [1179C]   Ad disciplinam autem pertinent quaecumque ad Dei cultum, sive ab hominibus Ecclesiae gubernandae praefectis, sive ab ipsomet Deo, ad communem observantiam, ordinata sunt; quanquam ea, quae nonnisi humanae ordinationis sunt, res merae disciplinae appellentur.
 [1200A]   Caeterum, quoniam haec res merae disciplinae erat, nil mirum, etiam post Siricii tempora, aliam alibi consuetudinem servatam et in Die NATALI DOMINI, qua Clodovaeum, primum Francorum regem, baptizatum fuisse, Avitus, Ep.
 [1189C]   Neque vero etiam haec disciplinae species diu permansit, sed tandem ampliatis Dioecesibus, et nimium accrescente multitudine catechumenorum, etc.

000-00-00 Serial Number=0959856629
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0081B]   An non putas omni fideli licere concipere et constituere, dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat, quod saluti proficiat, dicente Domino: Cur autem non [0081C] et a vobis ipsis quod justum judicatis (Luc.
 [0084B]   Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae, converti ad proprietatem christianae totam jam defendendam, per caeteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae; ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit (ut ipsa haec laurea militaris) non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem.
 [0091B]   Ad hanc itaque partem caussas jam ipsas coronarias inspici superest, ut dum ostendimus extraneas, imo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo possit habitus hujusmodi, usus quoque communioni vindicari: etsi sunt quidam quorum exempla nobis objectantur.

000-00-00 Serial Number=0576587975
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1309A]   Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut jam hinc prospicias, Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
 [1325B]   Nam quid prodest, faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, caetera vero corporis laciniosis [1325C] quasi non abutamur.

000-00-00 Serial Number=0469252825
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0915C]   Caeterum, excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri in nobis sine Dei voluntate; et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius Dei, si aut quae non vult de sua voluntate producit, aut nihil est quod Deus non vult.
 [0921B]   Ut opinor autem, unius et ejusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est: qui tum quidem in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, [0921B] donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio, et pastinationis in ultimo.
 [0923C]   Licentia plerumque tentatio est disciplinae, quoniam [0924A] disciplina per tentationem probatur, tentatio per licentiam operatur.
 [0927A]   Eo quidem majoris disciplinae, quanto tanti imperatoris.

000-00-00 Serial Number=0250181615
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0684B]   XIII, 7), satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere, secundum Apostoli praeceptum, subditos magistratibus et principibus et potestatibus: sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur.
 [0670A]   Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est, sine idoli confectura opem victus praestent.
 [0681B]   Imo blasphemetur, dum sumus in observatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur.
 [0681C]   Benedictio est nominis, maledictio custoditae disciplinae.
 [0684C]   Caetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret.
 [0691A]   Sed enim, cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam, sicut scriptum est: Ecce homo et facta ejus , ita (Matth.

000-00-00 Serial Number=0468125224
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0956A]   Itaque de caetero indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novae disciplinae, pro temporibus et caussis uniuscujusque; sic et Apostolos observasse, nullum aliud imponentes jugum certorum et in commune omnibus obeundorum jejuniorum (Act.
 [0959C]   [0959C] Denique, ubi jam et familiaris populus allegi Deo coepit, et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti immundis, quo facilius aliquando jejunia toleraret homo, perpetua in quibusdam abstinentia usus.
 [0977B]   Vetus es, vera si velimus dicere, tu [0977B] qui tantum gulae indulges, et merito te priorem jactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum, ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis, si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in cacabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis jacet.

000-00-00 Serial Number=0319604456
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931C]   Adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei, et ita ordinem adulterans disciplinae; quia cujus gradus prior est, ejus corruptela antecedit, id est fidei, quae prior [0931D] est disciplina.
 [0947B]   I, 6, V, 10): cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et impares sumus: De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret.
 [0947B]   Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis in praeceptione, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam, quasi de privilegio loci blandiretur.
 [0948A]   Age jam, qui putas exceptionem [0948A] monogamiae de episcopis factam, recede et a reliquis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis adscribuntur.
 [0948A]   Evasisti, Psychice, si velis, vincula disciplinae totius.
 [0931B]   Nec ulla magis ex caussa Paracletum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis, ut jam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu.

000-00-00 Serial Number=0686736584
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1153A]   Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, venerationem Dei, aut hominis petitionem, sed omnem pene sermonem Domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in [1153B] oratione breviarium totius Evangelii comprehendatur.
 [1161A]   Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae.
 [1172A]   Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem, et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae.
 [1178A]   Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti: ita et disciplinae foris, et consuetudini domi satisfacies.
 [1188A]   Certe in quibus pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica.

000-00-00 Serial Number=0508130729
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1050A]   At ego jam illi etiam divinae sectae ac disciplinae commercium confero.

000-00-00 Serial Number=0213076711
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1251B]   [1251B] Nobis exercendae patientiae auctoritatem, non affectatio humana caninae aequanimitatis stupore formata, sed vivae ac coelestis disciplinae divina dispositio delegat, Deum ipsum ostendens patientiae [1252A] exemplum.
 [1268A]   Atenim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet (Eph.
 [1250A]   Ita miserrimus ego, semper aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem, et suspirem, et invocem, et perorem necesse est, cum recordor, et in meae imbecillitatis contemplatione digero, bonam fidei valetudinem, et dominicae disciplinae sanitatem, non facile cuiquam, nisi patientia assideat, provenire.

000-00-00 Serial Number=0778353512
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1226B]   Denique vero praeclarum de hoc libro judicium audiendum est, quod ipse Beatus Rhenanus, vir magni judicii, in praemisso ad eumdem argumento tulit, nempe commentarium hunc esse ejusmodi, ut theologi eum debeant ad unguem ediscere; nam egregium, pergit, monumentum est antiquitatis; tam sancte docet, tam pie suadet, tam instanter urget rem ecclesiasticae disciplinae summopore necessariam, EXOMOLOGESIN, hoc est, actum et ministerium poenitentiae.
 [1230B]   At cum judex Deus justitiae carissime sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat: dubitandum est sicut in universis actibus nostris, ita in poenitentiae quoque caussa, justitiam Deo praestandam esse?

000-00-00 Serial Number=0479678869
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0031B]   Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum christianarum.
 [0056B]   Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cujus penes nos curam lenocinium vocant.
 [0059A]   Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei.

000-00-00 Serial Number=0871735513
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0983C]   Et ideo durissime [0983C] nos infamantes Paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus, eumdem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus, jejunas pacis lacrymas profusuris, nec amplius ab Ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.
 [0985A]   Sed non decet ultra de auctoritate Scripturarum ejusmodi funem contentiosum alterno [0985A] ductu in diversa distendere, ut haec restringere fraenos disciplinae, illa laxare videantur, quasi incertae, et poenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem.
 [0990A]   Caeterum, si qua vobis exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae.
 [0993A]   Aut numquid non justi Judaei, et quibus poenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta Legem et Prophetas?
 [0997C]   Totum autem statum salutis, in tenore disciplinae constitutum, subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso affectatur.
 [1001C]   Nemo perfectus ante [1001C] repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum coelo resumptum, nemo sanctus ante Spiritum Sanctum de coelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.
 [1002B]   Cur ergo cervicem nostram a tanto jugo excusant, nisi ut illis compendia ista disciplinae semper imponant?
 [1017C]   Bene autem quod Apostolis et fidei et disciplinae regulis convenit.
 [1021B]   Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem, et totam cutem texerit a capite usque ad pedes [1021C] per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est.
 [1024B]   Quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere?

000-00-00 Serial Number=0144967437
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0866B]   Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinae.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?
 [0863C]   Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret.

000-00-00 Serial Number=0164566100
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0630A]   Qui status fidei quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae, inter caetera saecularium errorum, etiam spectaculorum voluptates adimat, Dei servi cognoscite, qui cum maxime ad Deum acceditis: recognoscite, qui jam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet.
 [0631A]   Quanquam etsi ita esset, tam apto consilio, tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.
 [0635A]   Cum Deus Israelitas admonet disciplinae vel objurgat, utique ad omnes habet (Exod.
 [0640B]   Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus Dei potest, urgente caussa simplici duntaxat, quae non pertineat ad proprium ejus loci negotium vel officium.
 [0642B]   Nam saepe censores renascentia cum maxime theatra destruebant, moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut jam hinc ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens, et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humanae praerogativa.
 [0644B]   Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
 [0653A]   Haec est veritatis integritas et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium.
 [0647B]   Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis, et ira et dolor et caetera ex his quae cum his non competunt disciplinae.

000-00-00 Serial Number=0025386810
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889B]   Hac lege fidei manente, caetera jam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia Dei.
 [0891A]   Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae Dei conveniret.
 [0901B]   Videamus nunc, an, sicut naturae et caussae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent.
 [0912B]   Et ethnicae quidem disciplinae meracior, et, ut ita dixerim, barbarior modestia.
 [0902B]   Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»