TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Volunt' [81]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0779785216
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0605A]   Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adjiciam.
 [0590A]   Item, quomodo volunt, quos de elementis natos ferunt, deos baberi, cum Deum negent nasci?
 [0590A]   Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut Deus neque initium neque finem sui patitur: quomodo quidam assignat elementis, quae deos volunt, generationem, cum stoici negent quicquam Deo nasci?

000-00-00 Serial Number=0914104462
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0144A]   Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis coelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe, et ab ista dispositione diversum, quae Scripturis notatur, et possumus dicere, Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis, ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen, salvus sit suae fidei; ut [0144B] ita credendum sit sicut et scribitur, ita intelligendum sit sicuti auditur.

000-00-00 Serial Number=0502296627
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0204A]   Neque enim proximi erimus opinionibus nationum, quae si quando coguntur Deum confiteri, tamen et alios infra illum volunt.
 [0236B]   Stoici enim volunt Deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per favos.
 [0214A]   Nam et ipsum principium, in quo Deus fecit coelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit.
 [0206A]   Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.

000-00-00 Serial Number=0701770425
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0384C]   Bene igitur, quod et caussam eamdem secutus est Dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione: bene, quod et affectum Creatoris expressit in sabbato non jejunandi honore.
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.
 [0474B]   Sed quomodo Marcionitae volunt credi?
 [0298A]   Igitur usque ad delictum hominis, Deus a primordio tantum bonus, exinde judex, et severus, et quod Marcionitae volunt, saevus.
 [0404C]   Ita semper haeretici, aut nudas et simplices voces conjecturis quo volunt rapiunt; aut rursus conditionales et rationales, simplicitatis conditione dissolvunt, ut hoc in loco.
 [0301A]   Amplexi enim vocabuli communionem, duas malorum species in ambiguitate turbantem; quia mala dicuntur, et delicta, et supplicia; passim volunt eum conditorem intelligi malorum, ut malitiae auctor renuntietur.
 [0337A]   Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum-Deus dicitur, non Emmanuel; idcirco nolis venisse illum, cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, imo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere, Nobiscum-Deus: sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit, Nobiscum-Deus, Emmanuelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens.
 [0514A]   Hic erit diabolus, quem et alibi, (si tamen ita et Apostolum legi volunt) Deum aevi hujus agnoscemus.
 [0258C]   Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur.
 [0259A]   Nam et quale est, ut Creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionistae, qui solum se etiam jurans (Is.
 [0290A]   Nam, etsi ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex nihilo, dum non id fuerunt quod sunt.

000-00-00 Serial Number=0398698151
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0176C]   Si autem volunt et Christi nomen Patris esse, audient suo loco.
 [0178A]   Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
 [0179B]   His tribus capitulis totum intrumentum utriusque Testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intelligi pauciora, sed proprium hoc est omnium haereticorum.
 [0159C]   Sed quia duos unum volunt esse, ut idem Pater et Filius habeatur, oportet et totum de Filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit; et ita res ipsa formam suam Scripturis et interpretationibus earum [0159D] patrocinantibus vindicabit.
 [0164D]   Ita aut Pater aut Filius est, et neque dies eadem et nox, neque Pater idem et Filius, ut sint ambo unus et utrumque alter: quod vanissimi isti [0164D] monarchiani volunt.
 [0171B]   Ac per hoc, sic eumdem volunt accipi visibilem et invisibilem, quomodo eumdem Patrem et Filium: quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit, Dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Jacob: Ego vidi, inquit (Gen.
 [0183C]   Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo caeci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non, «unus sumus.

000-00-00 Serial Number=0859367609
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0536A]   Atque ex his originem traxisse materiam, quam Pythagorici, Stoici et Plato ipse innatam volunt, et elementa ipsa.
 [0551A]   Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant.
 [0567A]   [0567A] Age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem, et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus magister omnium Physicorum recogitavit.
 [0585A]   [0585A] Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant; martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione.
 [0580A]   Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret.

000-00-00 Serial Number=0510501325
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0408A]   Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae annuntiant: et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.
 [0330A]   Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus, aut [0330A] Thallus, neque Cassius Severus, aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator ejuscemodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Jano, vel Jane, ut Salii volunt.
 [0284A]   [0284A] Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares suos.

000-00-00 Serial Number=0395173907
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0681C]   Vivant ut philosophi volunt; sapiant ut philosophi nolunt; intelligat et infantia ligni; quo magis hominis, cujus anima, [0682A] velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta, et genitalibus foeminae foveis commendata cum omni sua paratura, pullulabit tam intellectu quam et sensu?
 [0661C]   Quidam enim volunt, aliam illi substantiam naturalem inesse, spiritum; quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima; aliud spirare, [0662A] quod fiat a spiritu: nam et animalibus non omnibus utrumque adesse.
 [0662B]   Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et adpetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupulas.
 [0741B]   Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, [0741C] ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum animas, in supernis mansionibus collocant.
 [0686B]   Sed et Carpocrates tantumdem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli ejus animas suas jam et Christo, nedum Apostolis, et peraequent, et cum volunt praeferant; quas perinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum.
 [0666A]   Proinde, et animum, sive mens est, νους apud Graecos, non aliud quid intelligimus quam suggestum animae ingenitum et insitum, et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum, decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige.
 [0666B]   Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, jam nec sentiet, nec sapiet, nec movebitur per illum, ut volunt.
 [0669A]   Quibus omnibus, etsi certa singulis domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque distributio [0669A] animae ad animae sectiones pertinebit; quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra, ut isti volunt animam.
 [0697A]   Pythagoricus, ut volunt, quin et divinus, ut Albinus existimat, aut Mercurii forsitan Aegyptii.
 [0670A]   Messenius aliquis Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale.
 [0680C]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.

000-00-00 Serial Number=0414434969
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1139C]   Sed et apud Graecos quidam viperam idcirco εχιδναν dictam esse volunt, παρα το εχειν εαυτη την γονην αχρι θανατου: quod in utero suo foetum usque ad interitum suum contineat.
 [1156C]   Saluberrimum nobis potum subministrantes, appellatos volunt: qualis erat ille puteus apud Homer.
 [1172D]   Prius nimirum intelligere volunt, deinde credere, propriae suae rationis lumini fidem suam commensurantes, et nequaquam vulgatum illud attendentes: Discentem oportet credere, antequam nimirum id, quod discit, intelligat.
 [1193B]   Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent.

000-00-00 Serial Number=0774315357
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0766A]   Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui respuunt eam ut praejudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum, quod dixerit (Matt.
 [0768A]   Denique superveniunt, et foris subsistunt, nec introcunt, non computantes scilicet quid intus ageretur; nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid adferrent eo quod ille tum maxime agebat; sed amplius interpellant, et a tanto opere revocatum volunt.
 [0769A]   Sed quoniam et isti Apelleciani carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam, et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo illos de sua paratura repercutere.

000-00-00 Serial Number=0129183471
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0694A]   Scire volunt scilicet tempus persecutionis, et locum tribunalis, et personam praesidis.

000-00-00 Serial Number=0698551297
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0956A]   Ubi volunt enim, agnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Joannem (Luc.

000-00-00 Serial Number=0276031315
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0937B]   Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum [0937C] justitiam.
 [0944A]   Haec Psychici volunt Apostolum probasse, aut in totum non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est in quantum temporis vivit vir ejus; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult, nubat; tantum in Domino (I Cor.
 [0948B]   Ad eas dirigit, quales supra denotat, juvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae, et aliquandiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes judicium quod primam fidem resciderunt: illam videlicet, a qua in viduitate inventae, et professae eam, non perseverant.

000-00-00 Serial Number=0124340773
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1242B]   Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt?

000-00-00 Serial Number=0524663866
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0037B]   Sed ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem, nihil Apostolos ignorasse, nec diversa [0037B] inter se praedicasse; non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse: quaedam enim palam, et universis; quaedam secreto, et paucis demandasse: quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi .
 [0056B]   Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cujus penes nos curam lenocinium vocant.

000-00-00 Serial Number=0425440192
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0983A]   Sed jam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat ejusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur: quoniam melius est nubere quam uri (I Cor.
 [0990C]   Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt Psychici, etiam potestatem; luserit ante Christum caro, imo perierit antequam a Domino suo requisita est; nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis.
 [0996B]   Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt.
 [1000A]   Sed hoc volunt Psychici, ut Deus justus judex ejus peccatoris poenitentiam malit quam mortem, qui mortem poenitentia maluit.
 [1002A]   Porro qualia videri volunt Apostoli crimina, quae sola in [1002B] observatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt?

000-00-00 Serial Number=0605374396
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0821A]   Ob hujusmodi igitur conjecturas, primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia Prophetas per imagines concionatos: quando si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non [0821B] et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur.
 [0868B]   Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, [0868C] sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris [0869A] puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt.
 [0884A]   Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum.
 [0884A]   Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum.
 [0884A]   Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum.
 [0886C]   Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam [0886C] omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis.
 [0803B]   Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam [0804A] et Eva, paradisum exuti, induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio; cum aliquanto prius et Adam, substantiae suae traducem in foemina jam carnem recognoverit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; et ipsa delibatio masculi in foeminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus.
 [0809B]   Nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subjacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos.

000-00-00 Serial Number=0856282234
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0637A]   Eumdem enim et Consum vocabant Dehinc Equiria Marti [0637A] Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii: ejus scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
 [0639B]   Soli patri suo, ut volunt editum affirmant: ab ea et Circi appellationem argumentantur.
 [0640A]   Murtias quoque idolum fecit Murtiam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem vovere.

000-00-00 Serial Number=0418927372
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0894A]   Nec tamen, quia illic [0894A] divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt.
 [0895B]   Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset: quoniam et adjicit: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carne una.
 [0907A]   Sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.

000-00-00 Serial Number=0722386003
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127A]   [1127] [1127A] Sed quoniam et isti Apelletiani carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt, ab igneo illo praeside mali, sollicitatis animabus adstructam, et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo illos de sua paratura repercutere.
 [1124A]   Neque vero etiam illorum placet sententia qui duos diversos libros [1124A] Tertulliani dictis locis videri volunt, cum utrumque disertis verbis B.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»