TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Veritas' [81]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0413661480
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0587B]   Igitur cum philosophi physicum conjecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda?
 [0587A]   Ingenti manu veritas obsidetur; at ipsa de sua virtute secura est.
 [0563C]   Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: [0563C] quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur.
 [0563C]   Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus [0564A] est enim, se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens.
 [0602C]   Potest incorporaliter fingi quodvis, quod non fuerit omnino; vacat fingendi locus, ubi veritas est.
 [0565C]   His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitae ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quamdam, [0565D] id est, legum auctoritatem, quod utique non plecterent [0566A] sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset.

000-00-00 Serial Number=0385949790
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0202A]   Veritas autem sic unum Deum exigit defendendo, ut solius sit quidquid ipsius est.

000-00-00 Serial Number=0403838277
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0597A]   Alternis vicibus contentioso fane uterque diem in vesperam traxerunt: obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum, nubilo quodam veritas obumbrabatur.

000-00-00 Serial Number=0733412564
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0522C]   Utrobique enim veritas necesse habebit [0522D] cludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur.
 [0336B]   Si veritas fuit, caro fuit; si caro fuit, natus est.
 [0270B]   Quod si post apostolorum tempora, adulterium veritas passa est circa Dei regulam, ergo jam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa Dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum Ecclesias editur.
 [0365C]   In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse [0365C] est veritas falsum.
 [0503C]   Ergo et veritas ejus erit cujus et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis.
 [0368A]   His fere compendiis utimur, cum de Evangelii fide adversus haereticos experimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem Ecclesiarum traditioni Apostolorum patrocinantem: quia veritas falsum praecedat necesse est; et ab eis procedat, a quibus tradita est.
 [0512A]   Ita cui competit vindicta, et competet materia vindictae: Evangelium dico, et veritas, et salus.
 [0506A]   Puta nunc similitudinis nem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas.
 [0400C]   Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis.
 [0409A]   Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset.
 [0521A]   Cujus ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram Dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eamdem restituturum repromittat, et Christum [0521B] ex vulva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis.
 [0321B]   Et vero non recte Marcionem putativam in Christo corpulentiam asseruisse, ne nativitatem ejus agnoscere cogeretur; quia poterat etiam putativam illam nativitatem accommodasse; quarum neutrum tamen possit consistere, eo quod Deo magis competat veritas, quam mendacium.
 [0258B]   Patet mendacio veritas.
 [0476A]   Atquin non [0476A] est hoc humanitus dictum: non enim exemplum est, sed veritas.
 [0511C]   Igitur si Antichristus est secundum Creatorem, Deus erit Creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt veritati ut salvi fierent, ejusdem erit veritas et salus, qui ex submissu erroris ulciscitur, id est Creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit.
 [0249B]   Sed veritas christiana destricte pronuntiavit: Deus, si non unus est, non est: quia dignius credimus non esse, quodcumque non ita fuerit ut esse debebit.
 [0435A]   Illius erit similitudo ignis, cujus et veritas.
 [0248A]   In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est.
 [0250A]   Proinde Deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit: Deus, si non unus est, non est.
 [0295A]   Sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem Dei comparare, ut quia veritas, id est spiritus, id est Deus, sine delicto est, ideo et adflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum.

000-00-00 Serial Number=0032470465
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1067B]   Veritas ipsa suis exemplis usa refulget; Nec cupit ex alieno acres ostendere gressus: Pauperis hoc opus est, propriae virtutis egeni: Haec Paulus docuit magnus mysteria docta, Scilicet in Christo esse decus, tuum, Ecclesia, cernens [1067C] Hujus de latere, ligno pendentis in alto Corporis exanimi sanguis manavit et humor.

000-00-00 Serial Number=0959454477
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0163A]   Hoc si qui putaverit me προβολην aliquam [0163A] introducere, id est, prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens; primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto, et re ac censu ejus, quia et haeresis potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suum strueret.
 [0188D]   Volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit.
 [0186A]   Et Jesus: Ego sum via, veritas et vita.

000-00-00 Serial Number=0643529296
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0591A]   Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellata est.
 [0535C]   Porro a prima ogdoade Aeonum Valentinianorum sive [0535C] tetrade duplici, auspicatur, in qua ex Bytho ac Sige orti Nus et Veritas, Sermonem et Vitam procrearint, e quibus homo et Ecclesia.
 [0535A]   Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit.
 [0552A]   Nam cum illo processit et foemina, Veritas, Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur!
 [0543B]   Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.
 [0545A]   Nihil veritas erubescit, nisi solummodo abscondi: quia nec pudebit illum aures ei dedere, eum Deum recognoscere, quem jam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod [0545B] in numero nominavit, quod in aliis adoravit.
 [0552A]   Ergo Bythos et Sige, Nus et veritas, prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum.

000-00-00 Serial Number=0383724272
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0445A]   Hic erit crimen, ubi veritas est Dei et devotio.
 [0504A]   In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores.
 [0391A]   Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis.
 [0354A]   Plane olim, id est semper, veritas odio est.
 [0258A]   Cum sub Severo negatum esset Christianis in judicio se defendere, scriptum hoc praesidibus Romani imperii obtulit auctor, ostendens hoc capite iniquam istam judicandi formulam, per quam defensio negatur insontibus, et veritas absconditur; cum interim tot tantique, qui quotidie ad hanc sectam transeant, illam aliqua consideratione dignam faciant, qui sane omnes, remoti ab aliqua perversitatis culpae, ostendant [0258B] sese longe alium affectum induisse, quam istum qui in maleficis semper deprehenditur.
 [0284A]   Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum [0284B] esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
 [0501A]   Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae hujus obducitur, quod usui jam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
 [0307A]   Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse.

000-00-00 Serial Number=0223381042
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0691A]   Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae; steriles et masculi taceant; vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur; an aliquam in foetu sentiatis vivacitatem, alienam de vestro?
 [0647B]   Cui enim veritas comperta sine Deo?
 [0697C]   Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem.
 [0748C]   Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones, sed Moysi veritas mendacium devoravit (Exod.
 [0650A]   Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae; interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum; ut prope sit exclusa veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur, et communes sententias ab argumentationibus philosophorum liberare, et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad Dei literas, exceptis plane quae [0650B] sine laqueo alicujus praejudicii ad simplex testimonium licebit adsumere: quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit.
 [0676A]   Cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandavit, quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus.

000-00-00 Serial Number=0211185634
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1158C]   Nisi illum Dominum Jesum natum ex Virgine, cujus adventu jam non umbra sanaret singulos, sed veritas universos.
 [1187B]   Postremam autem hanc vocem alii superfluam, recteque omissam existimant, eo quod mox sequatur: Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est Veritas.

000-00-00 Serial Number=0664947152
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0771A]   Ipsum certe corpus nostrum, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utrumque originis elementum confitetur: carne, terrenum; sanguine, aquenum.
 [0754B]   Carnis quaeritur veritas, et qualitas ejus retractatur, an fuerit, et unde, et cujusmodi fuerit.
 [0762A]   Totus veritas fuit.

000-00-00 Serial Number=0239636719
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0089C]   Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas [0090A] cessat utendi, cessante natura sentiendi; qua vult quis abutatur, cum non habeat qua utatur?
 [0089A]   Imagini veritas respondere debebit.

000-00-00 Serial Number=0145145655
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1314A]   Haec erit ambitio, unde et nomen ejus interpretandum est, quod, concupiscentia apud animum ambiente, nascatur, ad gloriae votum; grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio, concupiscentia, commendavit.

000-00-00 Serial Number=0227385938
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0107B]   Statu optima res pudicitia, et veritas, et justitia, quae a multorum sensu displicent.

000-00-00 Serial Number=0521863818
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1041B]   Ecce [1041B] itaque mutatio, monstrum equidem geminum, de viro foemina, mox de foemina vir, quando neque veritas negari debuisset, neque fallacia confiteri.

000-00-00 Serial Number=0202333987
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0050A]   Cum igitur iis veritas adjudicetur quicumque in ea regula [0050B] incedimus, quam Ecclesia ab Apostolis accepit; constare propositum suum non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, cum christiani non sint, et proinde exhaeredati a possessione christianarum litterarum.
 [0047B]   His solis, et his primis revelata est veritas Divinitatis, majorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis, qui Deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod Dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum.
 [0065B]   Animadvertens enim, inquiunt, Judas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset.
 [0041A]   Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda veritas expectabat: interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur, tot millia millium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrata, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria in vacuum coronata.
 [0048B]   [0048B] Si enim negant veritatem ejus, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam, qua ipsae revincuntur; et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas, quam apud illas non esse jam constat.
 [0058B]   Ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est.
 [0050B]   Si haec ita se habent, ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse [0051A] admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere.
 [0058B]   Ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est.
 [0031B]   Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum christianarum.
 [0041B]   Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit; post rem similitudo succedit.

000-00-00 Serial Number=0906712055
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1019B]   Sed subjicit, [1019B] inquis: Si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et veritas non est in nobis.
 [0982A]   Nunquam societatis repudium delicti praejudicium est, quasi non facilius [0982A] sit errare cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur.

000-00-00 Serial Number=0243712127
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0823A]   [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
 [0795B]   Illa credentes sumus; hoc credere veritas cogit.

000-00-00 Serial Number=0819809079
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889A]   Haeresim non tam novitas quam veritas revincit.
 [0893A]   Exsurge igitur, veritas, exsurge, et quasi de patientia erumpe: nullam volo consuetudinem defendas; nam jam et illa, sub qua te fruebaris, expungitur.
 [0889A]   Si semper Christus, et prior omnibus: aeque veritas sempiterna et antiqua res.
 [0892A]   Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»