TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Rerum' [113]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0051249564
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0592C]   Conversatione, non perinde rebus ipsis, quibus juvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querelas intendunt, sed his, sub quorum ducatu et potestate operatio rerum decurrit.
 [0587B]   Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere [0587B] cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit.
 [0588C]   Ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem [0588C] curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici.
 [0596C]   Praedicare itaque saepe de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore, credidit rex; exitus rerum et prudêntem et sanctum semper necessarium probavit.
 [0587B]   Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere [0587B] cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit.
 [0590C]   Motatorem dico coelestium rerum.

000-00-00 Serial Number=0688578606
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0141A]   Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae, nec per hunc commeatum vitae, nec apud homines hujus naturae communis confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis, et in vita ista, et sub humanis potestatibus experiundarum?
 [0135A]   Prospexerat et has Deus imbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per [0135B] montes et saltus, et humeris essent reportandi.
 [0124B]   Et nunc praesentia rerum est medius ardor ipsa canicula persecutionis: ab ipso scilicet cynocephalo.
 [0142A]   Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus, illic probarer, quo non nisi jam probatus imponerer?

000-00-00 Serial Number=0412272632
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0228B]   Hujusmodi origines rerum ex his prolatarum, potero materias appellare; sed factas a Deo et ipsas.
 [0225B]   Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a Deo factas commendasset coelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intelligi possent.

000-00-00 Serial Number=0271647096
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0638B]   Haec igitur cum pati praedicentur Judaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Judaeis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum.
 [0625A]   Sed hujus maledictionis sensum antecedit rerum probatio.

000-00-00 Serial Number=0789654076
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0287A]   Igitur oportebit ineuntes examinationem in Deum notum, si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus ejus incipere quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus, et exinde constituta atque praescripta, aliquem sensum suggerat nobis intelligendi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit.
 [0363A]   Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum?
 [0314A]   Nam et in graeco sono, poenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud Deum pro rerum variantium sese occursu fieri ostendimus.
 [0242C]   Ut rerum Creatorem accusarent Marcionistae, eo praesertim utebantur artificio et dolo, quo Novum Testamentum Veteri opponebant; et si quae sive in lege, sive in prophetis vel dura vel abjectiora occurrebant, parvi penderent et ceu contemptibilia exaggerarent.
 [0468C]   Nihil sine origine, nisi Deus solus: quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare [0468D] de statu possit.
 [0349B]   Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [0349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur.
 [0512A]   Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est; an qui semel unico Evangelii instrumento, et ipso incerto, nec palam alium Deum praedicante, productus est?
 [0265C]   Primo enim quaeri oportebit, qui postea [0265C] se protulerit in notitiam; cur postea, et non a primordio rerum?
 [0421C]   Si a Deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esset potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum, aut nominum argumenta, per allegorias et figuras, vel aenigmatum nebulas obumbrata; sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique.
 [0350C]   Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas; et ita in hoc erunt sancta et fidelia David.
 [0264A]   Non comparente igitur mundo alio, sicut nec Deo ejus, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ista suo Deo invisibilia defendant.
 [0257B]   Siquidem a primordio rerum, conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut Deus cognosceretur.
 [0444C]   Eam itaque regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam.
 [0323B]   Suspectum habebitur omne, quod exorbitarit a regula; rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci Patrem post Filium, et mandatorem post mandatum, et Christum post Deum.
 [0354C]   Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent.
 [0265B]   Nunc in isto articulo ab ignoti Dei quaestione deducto, satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus; quia, si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum: Deum enim non decuisset latuisse.
 [0346A]   Sed hujus maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, [0346A] quia et alias antecedit rerum probatio rationem.
 [0325B]   Caeterum, poenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum Creatoris perseveraverit.
 [0380B]   Quod si et auctoritas divina, et rerum natura, et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis.
 [0387A]   Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus Prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum?
 [0474D]   Non potest distantiam vindicare; quae etsi rerum est, non ideo auctorum; [0475A] quae ab uno auctore proponitur.

000-00-00 Serial Number=0384742022
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1054A]   Quod quam leve ac frivolum haberi debeat, praesertim cum neminem codicis illius notorem satis idoneum Fabricius dederit, sciunt hujusmodi rerum periti, quorum manibus versata quaesitissimi auctoris exemplaria vetera nihil poeticum renuntiavere.

000-00-00 Serial Number=0839651525
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0154C]   Ex quo patescit quo in sensu alibi dixerit: Fuit autem tempus, cum et delictum et Filius non fuit, videlicet quantum ad [0154C] externam per creationem rerum manifestationem, praesertim cum dixit: Fiat lux: nam quantum ad generationem ad intra semper fuit cum Deo Patre Filius ejus verbum et sapientia.
 [0164C]   Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt: et quod erunt, hoc vocabuntur: et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum, quarum erunt vocabula.

000-00-00 Serial Number=0691902995
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0551B]   Et forte [0551B] accedunt in illa commendatissima quiete, monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso.
 [0564A]   Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae non etiam scientiae forma.
 [0564B]   Usus est rerum, ex liberalitatibus quoque nomina accedere.
 [0575A]   Alioquin Demiurgus adeo rerum non [0575B] erat compos, de animalibus scilicet censu invaletudinis [0576A] spiritalia accedere, ut se solum, ratus, concionaretur: Ego Deus, et absque me non est (Esa.

000-00-00 Serial Number=0671708643
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0386A]   Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, [0386A] ordines, venas veterani cujusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas, et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri.
 [0330A]   Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus, aut [0330A] Thallus, neque Cassius Severus, aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator ejuscemodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Jano, vel Jane, ut Salii volunt.
 [0514A]   Quid adeo simile philosophus et christianus, Graeciae discipulus et Coeli, famae negotiator et salutis, verborum et factorum operator, rerum aedificator et destructor, interpolator erroris et integrator veritatis, furator ejus et custos.
 [0526A]   Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
 [0452A]   Nullos in his inveniri Christianos, qui nec Astrologos de salute Caesarum cousulant, quod fieri non potest, nisi rerum novarum cupiditate, a qua illi omnino abhorrent.
 [0388A]   Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, jam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere [0388B] quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.
 [0399A]   Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum [0399A] vocari, et deum et animum Jovis, et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat.
 [0517A]   Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de [0517A] qualitate et de natura ejus et de sede disceptent, Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, qua platonici, qua et stoici; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, [0518A] et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat.
 [0520A]   Non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt; si de suis sensibus, jam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum, forma non sustinet; nunquam [0520B] enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.
 [0468B]   Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministeriis eorum [0468B] ac potestatibus, pro statu seculi, pro rerum quiete, pro mora finis.
 [0463A]   Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam [0463B] quasi mortui orbis; quaesissetis quibus imperaretis.
 [0525A]   Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem.

000-00-00 Serial Number=0560111523
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1111B]   Tunc cogitant: quis, et unde hominum, quis denique rerum, Quo populo, qua sede cluis?

000-00-00 Serial Number=0098943412
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0723A]   Porro, somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, [0722C] tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat: recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum; cui legitime fruendo dies cedit, nox [0723A] legem facit, auferens rerum etiam colorem.
 [0679A]   Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia vero intelliguntur, rerum genera diversa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est, non anima et animus.
 [0680A]   Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur, ut spiritalia, quam quae sensu, ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non intellectus adversus sensum.
 [0685C]   De dimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum.
 [0697B]   Mortem simulat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus, ab unica conscia et ministra matre cognoscit: ut satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus.
 [0723C]   Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie [0723C] agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum.
 [0726B]   Vana in totum somnia Epicurus judicavit, liberans a negotiis divinitatem, et dissolvens ordinem rerum, et in passivitate omnia spargens, ut eventui [0726C] exposita, et fortuita.
 [0678B]   Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium, non aliud admittimus, quam rerum diversitates, [0678C] corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum; quod illae sensui, istae intellectui adtribuantur; apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intelligat, salvo eo, ut etiam sentiat dum intelligit.
 [0677B]   Itaque rursus, illum ergo ait supersapere, qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens, neque ullum ejusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando, ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus, et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante, et [0677C] non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat.
 [0739C]   Prius tamen quod est loci hujus explebimus, ne quia varios exitus [0739C] mortis ediximus, exspectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium lethalium rerum sive caussarum, et ipsarum corporalium conditionum.
 [0741A]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0654C]   Corporalium aiunt rerum ualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactu, ut visu: incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, vel malignitatis.

000-00-00 Serial Number=0807826161
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1142C]   Suggestus proprie est locus quidam editior, ex multarum rerum congerie aut aliarum super alias gestione, factus.
 [1147A]   Unde modulatrices aquae hic vocantur, quoniam [1147A] ex ipsis, velut modulantibus, ac praescriptos modulos cuilibet rerum speciei praebentibus, Universum hoc digestum aque coordinatum fuit.
 [1148C]   Ac plerisque tum Graecis, tum Latinis rerum Romanarum Scriptoribus nimis quam notum est) tum aliorum mercimoniorum causa perpetuo frequentata fuerat.
 [1154B]   Sicut rerum omnium generationem ab Aqua, ceu primo principio, proficisci, Philosophi non [1154C] postremae olim authoritatis, ac inter hos praecipue Thales Milesius, credebant, ita perjuri, velut ob jamjam et ubilibet imminentem deorum iratorum vindictam prope jam mortui, se ejusmodi ablutionibus, crimina illa, ut falso credebant, expiantibus, impetrata velut impunitate, ad novam vitam, ejusque securitatem redire, ac quasi regenerari sibi videbantur.
 [1158B]   Figura enim semper debet esse notior, [1158B] et captui accommodatior; unde ad praefiguranda spiritualia semper solemus carnalia, seu sensibilia signa eligere, per quae ad spiritualium rerum, altiorumque mysteriorum, quae alias omnem captum humanum excedunt, intelligentiam velut manuducamur.
 [1162D]   Nominum divinorum, id est, Personarum Divinarum ne quis inde Sabellianismum extundere conetur, quasi solorum nominum, nulla rerum in Divinis distinctio esset.
 [1165C]   Certe non bonum; de hydromantis enim loquitur, qui ex aqua futurarum rerum vaticinia capiebant.
 [1169B]   Et Sibylla vero, et Hystaspis, futuram rerum corruptibilium consumptionem per ignem dixerunt.
 [1169B]   Affirmet, Adam universalem rerum interitum praedixisse, unum INCENDIO, alterum DILUVIO?
 [1194D]   Potest et ipse decipi, dum ex immaturo zelo accedit, et ab ipso Deo se impulsum credit, nondum tamen necessaria rerum credendarum cognitione instructus, ut illum fructuose suscipiat.
 [1197B]   Caeterum imbecille hoc Tertulliani argumentum est; nam pupillis committi non potest rerum suarum administratio, quoniam [1197C] hujus penitus incapaces sunt; at bona tamen ex haereditate ad illos transeunt.
 [1200C]   Ex hactenus autem dictis clare perspicimus, Festa PASCHATIS et PENTECOSTES ab ipsis Apostolis instituta fuisse, sub aliis autem, quam apud Hebraeos, [1200C] ritibus, aliisque, tanquam rerum scilicet praeteritarum, symbolis; et Pascha quidem in memoriam RESURRECTIONIS Christi, nos a morte peccati ad vitam gratiae resuscitantis: Pentecoste vero, in commemorationem SPIRITUS SANCTI, super Apostolos in Ecclesiam primitus effusi, celebranda.

000-00-00 Serial Number=0892542660
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0757B]   Sed nihil Deo par est: natura ejus ab omnium rerum conditione distat.

000-00-00 Serial Number=0441798925
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0075A]   Quam opima sit in eo libro rerum memorabilium, vetustarumque consuetudinum copia, pateat ex ipsomet totius libri synoptico conspectu.
 [0081C]   Et non de judicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum.
 [0082A]   Puto autem naturae dominus Deus noster est, qui figuravit hominem, et fructibus rerum appetendis, judicandis, [0082B] consequendis, certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa.
 [0087B]   Primus [0087B] literas Mercurius enarraverit; necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga Deum studiis.

000-00-00 Serial Number=0071312845
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1307B]   Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse.
 [1308B]   Rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus.
 [1313B]   [1313B] Nam ut quaeque rerum, per singulas quasque terras et unamquamque regionem materiis a Deo distributa sunt, invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud vos jure, si utique, vel appetuntur, vel negliguntur, quia non tantus est in illis fervor gloriae, inter domesticos frigidae.
 [1305B]   Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum jam de terra cum cupiditate prodisset; si jam et speculo tantum mentiri liceret: et haec Eva concupisset de paradiso expulsa, jam mortua, opinor.

000-00-00 Serial Number=0288422942
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1090D]   Omnia nosse bonum quae sint miracula rerum, Ut Dominum liceat per cuncta agnoscere verum, [1091A] Qui lucem, maria, et coelum, terramque paravit, Ornavitque novum variato sidere mundum; Et pecudes primum et volucres procedere jussit, Et dedit aequoreas compleri piscibus undas, Et foecundatas animabus cogit arenas.
 [1091B]   Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.
 [1092B]   Aut aliquid Dominus rerum non posse videtur?

000-00-00 Serial Number=0507637084
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1145A]   Ambrosianus autem codex non ab orationis dominicae expositione, ut in editis habemus, sed ab iis, quae hujusmodi expositionem subsequuntur, opusculum exordiebatur cum hocce titulo: Incipit Tertulliani diversarum rerum necessariarum.
 [1147B]   Videbat adhominem omnibus disciplinis imbutum, ac linguae [1147B] graecae, historiarumque peritissimum interpretandum opus esse viro, qui plurium rerum, et imprimis juris civilis notitiam haberet, cum Tertullianus ipse, ut scribit Eusebius Hist.

000-00-00 Serial Number=0675861359
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1250]   Quidquid ea de re sit [1250] ratum habendum, qualive tempore vel rerum tempestate fuerit hic libellus exaratus, in ea nulla non affertur caussa, cur Christiani ad patientiam excitari queant et ab impatientia deterreri.
 [1256B]   Eadem discordia est rerum, quae et auctorum.

000-00-00 Serial Number=0381088436
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0052B]   Valentinus autem pepercit; quoniam non ad materiam Scripturas, sed materiam ad Scripturas excogitavit: et tamen plus abstulit, et plus adjecit, auferens proprietates singulorum quoque verborum, et adjiciens dispositiones non comparentium rerum.
 [0055A]   Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter affectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum [0055B] christianorum, sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis profanae et aemulae fidei attentare.
 [0009B]   Ubi enim in Montanistarum placita totus semel abierit, palamque ab Ecclesia discesserit, jam non licuisset eo rerum verborumque pondere et integritate asserere palmare hoc praescriptionis argumentum, quo deinceps a Catholicis ipsemet fuit agitatus vehementer ac perfossus.
 [0031A]   Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa?

000-00-00 Serial Number=0573207498
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0998C]   Puto me et materiae parabolarum, et congruentiae rerum, [0998D] et tutelae disciplinarum accommodatiores interpretationes reddidisse.

000-00-00 Serial Number=0260949433
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0839A]   Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione moerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos aeternae scilicet salutis, et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum.
 [0842A]   Si nomina absoluta sunt rerum, id est, judicii, et regni Dei, et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit; nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem, et transactionem, et passionem regni, judicii, et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendantur, ut corporalibus destinata, id est, non spiritualia, quia non figurata.
 [0837B]   Sed enim et alias praedicatur resurrectio: ergo et haec erit, et temere in statum eam Judaicarum rerum convertunt.
 [0837C]   Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, [0837C] dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Judaicarum.
 [0801C]   Magnae sine dubio differentiae ratio, pro conditione scilicet rerum.
 [0836A]   Igitur, si et allegoricae scripturae, et argumenta rerum, et simplices voces, resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant; quanto magis, quae hanc speciem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant, non erunt deducendae in quaestionem!
 [0838A]   Ita oportebit ossium quoque credi reviscerationem et respirationem qualis dicitur, de qua possit exprimi Judaicarum rerum reformatio qualis affingitur.
 [0810C]   Totus igitur hic ordo revolubilis rerum, testatio est resurrectionis mortuorum.
 [0839A]   Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione moerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos aeternae scilicet salutis, et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum.
 [0815B]   Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum.

000-00-00 Serial Number=0842926264
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0629A]   Tum [0629A] pergit: Rerum earum imaginem, quas facere non licet videre non expedit; atqui in Tragoedia horrenda crimina, in Comoedia lasciviam, spectatorum oculis exhibetis.
 [0647B]   [0647B] Viderit ergo, ut diximus, principalis titulus idololatriae, reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus.

000-00-00 Serial Number=0848887861
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1106A]   Hae Sodomum et Gomorum signatae in saecula poenae, Gentibus injustis, queis pectora dura timorem Deseruere Dei; de coelo jura tueri, Inque unum rerum Dominum spectare docebunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»