TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Rationis' [31]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0215285778
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0135C]   Incutiat adhuc scorpius, homicidam Deum ventilans: horrebo plane spurcum blasphemiae statum de haeretico ore foetentem; sed et talem Deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex Sophiae suae persona, voce Salomonis: Sophia, inquit (Proverb.
 [0138A]   Caeterum, pati oportebat omnem Dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatriam provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari [0138B] veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum ejus; quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis.

000-00-00 Serial Number=0906858146
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0230B]   Erit enim [0230B] corporalis et incorporalis adversus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit.

000-00-00 Serial Number=0063769460
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0272C]   Facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur, quam ut bonum ratione desertum non pro malo judicetur.
 [0256A]   Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam Creatoris provocari oportere omnis Dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio.
 [0252A]   Denique, apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos, illa regula unum Deum sistens, qua Deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno; unicum autem sit, cui nihil adaequetur.
 [0292B]   Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare.

000-00-00 Serial Number=0085650265
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1079C]   Ipse jubet verax, justus simul ipse repellit: Si quaeris caussas, errans desiste moveri; Caussa etenim fidei rationis imagine major.
 [1065C]   Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum.

000-00-00 Serial Number=0979663610
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0162A]   Nec diutius de isto, quasi non de ipso sit sermo, et in sophiae, et in rationis, et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est Dei, de quo prodeundo generatus est.
 [0174A]   XV, 3); et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Joannes et Jacobus sine rationis et amentia; qui si non passuri Filii gloriam, sed Patrem vidissent, credo, morituri ibidem.

000-00-00 Serial Number=0106156290
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0580A]   Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret.

000-00-00 Serial Number=0238580108
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0334A]   Totum enim hoc [0333B] mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum et factum secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et [0334A] instructum et ordinatum cum omnis rationis gubernaculo inventum est.
 [0278A]   Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse, quae malunt credi esse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum, praesumptis, non probatis criminibus, de sua sola confessione damnetur.

000-00-00 Serial Number=0493103087
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1196D]   Possunt Si scilicet sponsores ipsi moriantur, antequam infans baptizatus ad usum rationis pervenerit, ut ab illis admoneri possit, quam obligationem in baptismo contraxerit, aut quid patrini illi pro ipso spoponderint.
 [1172D]   Prius nimirum intelligere volunt, deinde credere, propriae suae rationis lumini fidem suam commensurantes, et nequaquam vulgatum illud attendentes: Discentem oportet credere, antequam nimirum id, quod discit, intelligat.
 [1196A]   Haec equidem sententia uni Tertulliano (sicut etiam, adhuc catholicus, in nimiam semper religionem atque severitatem propensus erat) propria, neque ab ullo antiquorum Patrum adoptata fuerat, multo minus autem Henricianis, Petro Abeillardo, Petro de Brixia, aut Anabaptistis, aliisve haereticis, quidpiam praesidii in ea collocatum erat, quippe qui infantes baptismi valide suscipiendi omnino [1196A] incapaces, ideoque hunc, cum ad usum rationis illi pervenissent, repetendum esse censebant.
 [1197C]   Nihil enim contrarium gratiae est, nihil eidem adversum, praeter peccatum, propria deinceps voluntate commissum; at quomodo id in parvulo, quamdiu usu rationis caret, locum habebit?

000-00-00 Serial Number=0211650848
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0774C]   Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quidquid est anima; proinde impossibile Deo non erat, et proposito ejus congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare, quam ista communi omnium, alterius jam notitiae; ne sine caussa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem.
 [0783A]   Igitur si fuit dispositio rationis super Filium [0783B] Dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus, quod de virgine protulit?

000-00-00 Serial Number=0297157466
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0091B]   Ad hanc itaque partem caussas jam ipsas coronarias inspici superest, ut dum ostendimus extraneas, imo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo possit habitus hujusmodi, usus quoque communioni vindicari: etsi sunt quidam quorum exempla nobis objectantur.
 [0082A]   Itaque consilium et edictum ejus divini [0082A] jam praecepti instar obtinuit de rationis divinae patrocinio.
 [0081B]   Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, [0081B] habiturum quandoque Apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis.
 [0082A]   Hanc nunc expostula, salvo traditionis respectu, quocumque traditore censetur; nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et imprimis consuetudinis ipsius: quae propterea colenda est, ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas an non observanda sit tibi consuetudo.

000-00-00 Serial Number=0254687905
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957C]   Itaque nos hoc prius affirmare debemus, quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud Deum inanitas ista, et ante omnia unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi Deum; tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae.

000-00-00 Serial Number=0927445710
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1149B]   Porro haec sunt praecipua prioris partis capita: 1 o Quanta sit oratio illa quam ipsemet tradidit Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis, D.
 [1150C]   [1149C] Dei spiritus et Dei sermo, et Dei ratio, et [1150C] sermo rationis et ratio sermonis, utrumque Jesus Christus Dominus noster, nobis discipulis [1151A] novi Testamenti novam orationis formam determinavit.

000-00-00 Serial Number=0710624933
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1228A]   Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo poenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique poenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet.
 [1227A]   Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit.
 [1227A]   Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt.

000-00-00 Serial Number=0644229352
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0023B]   Interim ex fiducia probationis praevenio,, admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt id esse, quod quaerere debuerunt; ne QUAERITE ET INVENIETIS sine disciplina rationis interpretentur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»