TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Rationem' [78]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0112357438
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0602B]   Nominis quoque [0602B] testimonium compellant: Cronium dictum graece, ut Chronon; aeque latini vocabuli a sationibus rationem.
 [0604A]   Harum duplicem rationem credo proferetis: aut enim illu.

000-00-00 Serial Number=0974249125
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1296A]   Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit, sine gemitu, sine suspicione panis an veneni?
 [1291A]   Adeo et rationem subjicit, in pace nos vocari a Domino, et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri.

000-00-00 Serial Number=0398278654
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0136C]   Et Latio ad hodiernum Jovi media in urbe humanus sanguis ingustatur; nec quisquam retractat, aut non rationem praesumit aliquam, aut inaestimabilem Dei sui voluntatem.
 [0144A]   Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis coelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe, et ab ista dispositione diversum, quae Scripturis notatur, et possumus dicere, Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis, ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen, salvus sit suae fidei; ut [0144B] ita credendum sit sicut et scribitur, ita intelligendum sit sicuti auditur.

000-00-00 Serial Number=0034576297
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0231A]   Nunc enim video te ad aliam rursus rationem reverti, quae tibi nihil certi renuntiare consuevit.
 [0230B]   Erit enim [0230B] corporalis et incorporalis adversus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit.
 [0211A]   [0211A] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.
 [0217A]   Atque adeo Spiritus Sanctus hanc Scripturae suae rationem constituit, ut cum quid ex aliquo sit, et unde sit referat.
 [0203C]   Igitur et duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, Deo atque materia, ob eamdem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui, nec subjici admittit, id est aeternitatem: neutrum dicimus altero esse minorem, sive majorem, neutrum altero humiliorem, sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, [0204A] ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas.

000-00-00 Serial Number=0588024676
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0397B]   Ita, Creator et secundum naturae ordinem primum in [0397B] proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos; et secundum rationem dispositionis suae, primo in Judaeos, postea et in omne hominum genus.
 [0381C]   At nunc humiliter reddens rationem, quod non possent jejunare filii sponsi, quamdiu cum eis esset [0381D] sponsus; postea vero jejunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset; nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos; [0382A] nec Joannis rejecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Joannis eam praestans, ut tempori suo cam destinans; rejecturus alioquin eam et defensurus aemulos ejus, si non ipsius fuisset jam quae erat.
 [0451A]   [0450D] Atquin, ne patientiam ejus infamaretis, [0451A] nec ullam rationem dissimulationis illi affingeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem, et ipsa remuneratione medicinae, et testimonio fidei.
 [0452B]   Servorum quoque parabola, qui secundum rationem foeneratae pecuniae dominicae dijudicantur, [0452C] judicem ostendit Deum, etiam ex parte severitatis, non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis videatur habuisse.
 [0360C]   Ex capite etiam XIX Lucae, de Zachaeo, et servorum parabola qui secundum rationem foeneratae pecuniae dijudicantur.
 [0329B]   Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Judaeo, rationem quoque errorum ejus, a quo ducatum mutuatus, in hac argumentatione, caecus a caeco in eamdem decidit foveam.
 [0471C]   Si item nullius novi Dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae Legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat: Miror vos tam cito transferri, ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium: ex conversatione aliud, non ex religione; ex disciplina, non ex divinitate.
 [0283A]   Et vero Dei bonitatem ac rationem hominis hoc requisivisse, ut constitueretur homo liberi arbitrii; utpote cum nec boni nec mali merces jure ei pensaretur, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate: VII.
 [0273A]   Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex justitia, secunda autem in alienam, ex redundantia justitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima?
 [0291B]   Habes igitur et bonitatem Dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione.
 [0346A]   Sed hujus maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, [0346A] quia et alias antecedit rerum probatio rationem.
 [0273B]   [0273B] Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem.
 [0258C]   Aut exhibe rationem Deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset: illo scilicet praejudicio, quo et nostrum Deum non alias manifestum est esse, quam quia totum condidit hoc.
 [0473B]   Intendamus enim et sensui ipsi, et caussae ejus, et apparebit vitiatio scripturae, cum praemittit: Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset graecus, coactus est circumcidi: dehinc subjungit: propter superinductitios falsos fratres, et reliqua: contrarii utique facti incipit reddere rationem, osteadens propter quid fecerit; quod nec fecisset, nec ostendisset, si illud propter quod fecit, non accidisset.
 [0272B]   Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi [0272C] liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur.
 [0402A]   At ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam.
 [0338A]   Praestruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura.
 [0396A]   Denique, si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet, si non est Creatoris, qui vindictam repromittit, qui judicem praestat.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0252B]   Porro, si neutrum ex duobus altero distat, jam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus [0252B] altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes.

000-00-00 Serial Number=0978155613
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0160B]   I, 26) quam habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex substantia [0160C] ipsius animatus.
 [0160A]   Ideoque jam in usu est nostrorum, per simplicitatem interpretationis, Sermonem dicere in primordio apud Deum fuisse; cum magis rationem [0160B] competat antiquiorem haberi; quia non sermonalis a principio, sed rationalis Deus etiam ante principium; et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eam ut substantiam suam ostendat.
 [0160A]   Caeterum, ne tunc quidem solus; habebat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet.
 [0169B]   Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: [0169C] ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.
 [0161A]   Possum itaque non temere praestruxisse, et tunc Deum ante [0160D] universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem [0161A] in semetipso proinde rationem, et in ratione sermonem, quem secundum a se faceret agitando se.
 [0179A]   Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.
 [0161B]   Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu.
 [0160C]   Quanto ergo plenius hoc agitur in Deo, cujus tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem, et in ratione sermonem?
 [0177A]   Habet rationem, et cum unicum Deum statuit, et cum duos Patrem et Filium ostendit; et sufficit sibi.
 [0153D]   Caeterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum rationem suam, verbum, sapientiam; quam postea ad extra emisit, et factus est sermo exterior.

000-00-00 Serial Number=0343834579
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0560A]   Illam magis doctrinae denotabo perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris, caussam esse perpetuitatis ipsorum: comprehensibile vero ejus, generationis illorum et formationis esse Rationem.

000-00-00 Serial Number=0576082349
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0474A]   De solo triclinio Christianorum retractatur, Coena nostra de nomine rationem sui ostendit; id vocatur, quod dilectio penes Graecos est.
 [0398A]   Apud vestros quoque sapientes ΛΟΓΟΝ, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis.
 [0524A]   Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies.
 [0335A]   Sed convertimini ad caussam aliam, respondentes collationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem.

000-00-00 Serial Number=0078985035
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0731A]   Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab [0731B] inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae.
 [0705B]   Et hic dicam: Si mutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur; evacuabitur ratio judicii, si meritorum decrit sensus; deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint: aeque si perseveraverint in judicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam, digressam a corpore, non refundi in animam universi, sed manere determinatam, uti rationem (inquit) Patri reddat eorum quae [0705C] in corpore gesserit.
 [0713A]   Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quacumque illa rationem agitare sortita.

000-00-00 Serial Number=0408838987
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1193C]   Ita ergo ut et petitio, et largitio laudabilis fiat, utraque titulum habere debet, seu rationem et caussam tum petendi, tum dandi.
 [1163C]   Caeterum neque illam unctionem Baptismo subjunctam Confirmationis Sacramentalis rationem habuisse, vel ex eo patet, quod Confirmatio a solis (apud Latinos saltem) Episcopis collata fuerit: unctio illa, licet chrismate, etiam a Presbyteris, nec in fronte, sed vertice data fuerit.
 [1150C]   Peccati, nisi improprie dicti, rationem habet; quia tamen, ut rursus in scholis loquuntur, actiones sunt suppositorum, ac proinde non sola anima, sed totus homo, ceu ipsum suppositum, ex corpore et anima constans, in carne, ac per carnem peccat, inde etiam, propter intimam animae cum corpore unionem nimirum, tum culpae, tum poenae reatus quodammodo ad ipsum corpus, seu carnem, protenditur, adeo ut non quidem corpus per se, et propter se, sed anima in corpore, et per corpus, itaque totus homo, qui peccavit, puniatur.
 [1179B]   I, 4): jam vero a Christo institutore ad rationem Sacramenti elevabatur, ut communius Theologi nostri tenent.
 [1159B]   Thomas, quod similitudo est de ratione imaginis, et imago aliquid addit supra rationem similitudinis, scilicet quod sit ex alio expressa.

000-00-00 Serial Number=0591091096
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0775B]   Porro, quomodo rationalis, quae efficit hominem rationale animal, si ipsa rationem suam nescit, ignorans semetipsam?
 [0787A]   Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi, palam est: scilicet, solummodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus; [0787B] et uti virgo esset regeneratio nostra, spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.
 [0756A]   Post quas nunc ex abundanti retractamus desiderantes rationem, qua non putaveris natum esse Christum.

000-00-00 Serial Number=0466392875
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0080A]   Rationem traditioni, et consuetudini, et fidei patrocinaturam aut ipse perspicies, aut ab aliquo qui perspexerit disces; interim nonnullam esse credes, cui debeatur obsequium.

000-00-00 Serial Number=0761813223
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0107B]   Vides etiam illud malum rationem apud Deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et illud bonum [0107C] ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute?
 [0110C]   Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem quam ostendimus.
 [0118B]   XVI), quomodo intelligendum sit, parabola praemissa doceat, ad populum judaicum dicta, qui commissam sibi rationem Domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere, quam inimicos; et revelare nos a debitis peccatorum, quibus Deo detinebamur, si nobis de dominica ratione conferrent; ut cum coepisset ab hujus deficere gratia, ad nostram fidem refugientes, reciperentur in tabernacula aeterna.

000-00-00 Serial Number=0549075127
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0967A]   Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis [0967A] dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur.
 [0973B]   Quanquam vos etiam sabbatum, si [0973B] quando continuatis, nunquam nisi in Pascha jejunandum secundum rationem alibi redditam, nobis certe [0974A] omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur.
 [0958B]   L, 18), quis jam dubitabit omnium erga victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo, et observato praecepto, primordiale jam delictum expiaretur, ut homo per eamdem materiam caussae satis Deo faciat, per quam offenderat, [0958C] id est, per cibi interdictionem; atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut exstinxerat sagina, pro unico illicito plura licita contemnens.

000-00-00 Serial Number=0854220569
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0937C]   Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat, ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum; intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem jam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis.
 [0942C]   Quod si credimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus, rationem de alterutro reddituri.
 [0944B]   Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere.
 [0937C]   Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat, ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum; intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem jam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis.
 [0944B]   Quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum, quae cum caeteris sapiat, quam ut Apostolus diversa inter se docuisse videatur.

000-00-00 Serial Number=0875490785
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1168A]   Id cum scrupulose percunctarer, et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in Domini deditionem.
 [1172A]   Item quod, assignata oratione, assidendi mos [1172A] est quibusdam, non perspicio rationem nisi si Hermas ille, cujus scriptura fere Pastor inscribitur, transacta oratione non lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus.

000-00-00 Serial Number=0189060509
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0059A]   Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei.

000-00-00 Serial Number=0553710222
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0979A]   Etsi vero in veteri Testamento exstent exempla veniae pro moechis, inveniri etiam judicii; et aliam esse novi Testamenti rationem.
 [0999B]   Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem poenitentiae constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si poenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis.

000-00-00 Serial Number=0231184423
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0876A]   Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem; quasi demutari, desinere sit in totum, et de pristino perire.

000-00-00 Serial Number=0821991801
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0896B]   Constituto igitur nomine novae foeminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit jam ad propheticam rationem, uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem.
 [0896C]   Eo accedit, quod ipse rationem ejus nominis edidit.
 [0907B]   [0907B] Exposco rationem; utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi Deo?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»