TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Primam' [34]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0591490626
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0564C]   Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec [0565A] oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus?
 [0570A]   Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis: dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus [0570B] sonum natura dictasset.

000-00-00 Serial Number=0869430125
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1282B]   Istud autem ad viduas non pertinebit: ad primam angeli tubam expeditae prosilient.

000-00-00 Serial Number=0277493954
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0198B]   Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.

000-00-00 Serial Number=0015155494
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0395C]   In quantum ergo non capit, ut idem [0395C] videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem injuriae exigere, qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem injuriae prohibet: in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo, et dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae injuriae, a prima semetipsum contineret.
 [0247C]   Non negabunt discipuli ejus primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius literis [0248A] testibus: ut hinc jam destinari possit haereticus, qui, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat.
 [0366A]   Quid nunc si negaverint [0366A] Marcionitae, primam apud nos fidem ejus, adversus epistolam quoque ipsius.
 [0404C]   Ad hanc primam propositionem nostram solet ex diverso responderi: Quid enim si tentandi gratia nuntiatum est ei?
 [0356B]   Quid tibi videtur, cum Abrahae semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne [0356C] et terrenae et coelestis dispositionis auspicia sunt?
 [0271B]   Ita et bonitas perennis et jugis exigetur in Deo, quae, in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata, antecederet caussas et materias suas; et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat.

000-00-00 Serial Number=0854111791
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1053A]   Illud etiam observandum, quod primam illam foeturam se rescidisse ait Septimius, nec in vulgus exisse eam queritur; ut jam credibile non sit ejus superfuisse quicquam praeter ea quae ipse in secundam pleniorem transfudit.

000-00-00 Serial Number=0368920147
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0563A]   Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium, et nubentium, et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris, periculosissimum casum, Hori opportunissimum auxilium, Enthymeseos et conjunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem [0563B] reformatum, Soteris pavoninum ornatum, angelorum comparatitium antistatum.
 [0537B]   Esse item qui Bytho non principatum, sed postumatum defendat, post ogdoadem primam ex tetrade quidem et ipsam, sed aliis nominibus derivatam.
 [0546A]   Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur: quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare, destruere est.

000-00-00 Serial Number=0166963339
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0260A]   Hanc itaque primam caussam [0261A] apud vos collocamus, iniquitatem odii erga nomen Christianorum.
 [0380A]   Primam igitur instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat.

000-00-00 Serial Number=0432928979
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0708B]   Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi [0709A] compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: [0709B] hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit.

000-00-00 Serial Number=0592246413
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1177D]   In die Pentecostes, quando post primam praedicationem Petri, qui receperunt sermonem ejus, baptizati sunt, et apposita sunt in die illa animae circiter tria millia.
 [1137B]   Sed «ut afer ejusdem (Tertulliani) stylus velut exustae illius Carthaginis favillis nonnunquam obsitus et obscuratus est, quamquam ii quoque qui eumdem carpunt, mire se ab eodem capi nonnunquam ipsi fatentur; ita pleraeque ejus sententiae lucem sibi infundi jure postulant: idque eo magis, quod [1137B] hic auctor vetustissimus, ac ex latinis unus sit quem sibi ex reconditissima illa aetate prope integrum vindicavit posteritas, ex quo disciplina illorum temporum, maximeque in ecclesiis africanis, quae primam originem suam debent Romanae, atque adeo ab hac primitus illam acceperant, ad nostram usque notitiam profecta fuit: quae res sane in theologia dogmatica haud parvi momenti aestimanda est.

000-00-00 Serial Number=0430151045
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0754A]   Christum humanam assumpsisse carnem demonstrat, contra haereticos quatuor, Marcionem, Apellem, Valentinum et Basilidem, seu potius adversus quatuor haereses scribit, primam Marcionitarum, secundam Apellis, tertiam et quartam Valentinianorum.

000-00-00 Serial Number=0406366348
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0084C]   Si fuit aliqua [0084C] Pandora, quam primam foeminarum memorat Hesiodus, [0085A] hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur unde Pandora.

000-00-00 Serial Number=0695432842
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1325A]   An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.

000-00-00 Serial Number=0112596154
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0923B]   Permittitur autem quod, an bonum sit, in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui caussam primam.

000-00-00 Serial Number=0195517838
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0674A]   Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini consecrat, ut etsi non profanatus alicui idolo, verbotenus de idolothyto esse dicatur.

000-00-00 Serial Number=0381017923
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0948B]   Ad eas dirigit, quales supra denotat, juvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae, et aliquandiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes judicium quod primam fidem resciderunt: illam videlicet, a qua in viduitate inventae, et professae eam, non perseverant.
 [0948B]   Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotieas in viduitate tentata, imo et in deliciis habita [0948C] noluerint perseverare.

000-00-00 Serial Number=0209222257
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0018A]   Nec diutius de isto, si idem est Paulus, qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat, scribens ad Galatas (V, 20), et qui Tito suggerit (III, 10 et 11), hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit ejusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus.
 [0011D]   Pars posterior Hanc PRIMAM exhibet praescriptionem, haereticos [0012A] ad disputandum de Scriptura non esse audiendos.

000-00-00 Serial Number=0507995486
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0998C]   Et utique Judaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem: illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in Ecclesiis agitur, ne Judaeis quidem nota est.
 [1002A]   Cum primum intonuit Evangelium, et vetera concussit, ut de legis retinendae necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate Spiritus Sancti Apostoli emittunt ad eos qui jam ex nationibus allegi coeperant: Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis, nullum amplius vobis adjicere pondus, quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis, et a fornicationibus et sanguine, a quibus observando recte agitis (Act.
 [1006A]   Animadvertamus autem totam Epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas caussas in quosdam quasi mancipes earum [1006B] figuratam.

000-00-00 Serial Number=0449017107
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0821A]   Ob hujusmodi igitur conjecturas, primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia Prophetas per imagines concionatos: quando si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non [0821B] et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur.

000-00-00 Serial Number=0551428318
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0634A]   Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David, Felix, inquit (ps.

000-00-00 Serial Number=0155266464
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1132A]   Augustini, ad eumdem librum alludens, [1132A] repromissionibus nihil terrenum vel transitorium exspectamus, sicut Melitani sperant: non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcus delirant; non quod ad cibum vel ad potum pertinet, sicut Papiae auctori, Irenaeus, et Tertullianus, et Lactantius adquiescunt: neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speramus, sicut Nepos docuit, qui primam justorum resurrectionem et secundam impiorum confinxit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»