TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Populum' [67]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0111454785
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0569B]   Tacent igitur, et accepto [0569B] ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum, fide in ministros et magistris et de ipsis potiores morsus jam doctis.

000-00-00 Serial Number=0732328176
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0598A]   Sic namque ad Rebeccam Deus locutus est, dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ib.
 [0622B]   XXXIII, 20): et ideo constat ipsum Dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat [0622C] in terram quam praeparavi tibi; intende illi, [0623A] et audi eum, et ne inobaudiens fueris ei: non enim celavit te quoniam nomen meum super illum est (Exod.
 [0620A]   I, 10) appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrhae (Ibid.
 [0598C]   Sic namque populus minor, id est posterior, populum majorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus.
 [0620A]   I, 10) appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrhae (Ibid.
 [0623A]   Populum enim introducturus erat Jesus in terram repromissionis, non Moyses.
 [0605B]   Dicunt enim Judaei quod a primordio sanctificaverit Deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum; sanctificate eum.
 [0633B]   Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Judae; sic enim scriptum est in propheta: Et tu Bethlehem, non minima es in ducibus Juda: ex te enim exiet dux qui pascat populum meum Israel (Mich.
 [0622A]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil [0622B] dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor.
 [0620A]   Et alibi per prophetam ad populum Israel: Pater, inquit, tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea (Eze.
 [0634C]   Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator ejus in ea pati haberet, secundum scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem contradicentem mihi, qui ambulant viam non bonam, sed post peccata sua (Is.

000-00-00 Serial Number=0357928216
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0351C]   Et revincent populum amplum, ipsorum in primis Judaeorum et proselytorum.
 [0438A]   XI, 40): Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in Dominum, et vos mihi in populum; et ibitis in omnibus viis meis quascumque mandavero vobis.
 [0306B]   Sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.
 [0464A]   Et statuit in judicio populum suum.
 [0343A]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus.
 [0244A]   Sed illam Dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos (6).
 [0361C]   Denique: Judicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum; scilicet non unius gentis Judaeorum, sed nationum, quae per novam legem Evangelii et novum sermonem Apostolorum judicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra; et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est, feros et saevos quondam animos convertunt in sensus probos, et bonae frugis operarios.
 [0339B]   Nam et archontas Sodomorum, appellat archontas Judaeorum; et populum ipsum, populum Gomorrhae vocat, et idem alibi: Pater, inquit (Ezech.
 [0420B]   XXIII, 3), Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in Ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent; ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum; ubi habet [0420C] formam: Qui vos spernit, me spernit.
 [0406A]   XIV), Marcion, adspice Mari Rubro, vastiori super omnia stagna Judaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum, et pari utrimque stupore discriminis fixum, sicco populum [0406B] pede, intestino itinere transmitteret, rursusque sub ejusdem virgae nutu, redeunte natura, Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret: in quod opus et austri servierunt.
 [0429B]   V, 23), jungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes judicata pauperum; uti esset illis vidua in rapinam, et pupillus in praedam.
 [0309B]   Igitur si bona Hebraeorum caussa, bona jam et caussa, id est, mandatum Creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum, in tempore expeditionis angusto, aliquo solatio tacitae compositionis expunxit.
 [0403D]   At nunc illa quoque pronuntiatio ejus ad populum (Is.
 [0302A]   Impetit et ipsum populum, sed ingratum.
 [0515A]   Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, judaicum scilicet populum, et gentilem, quod prope, et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne sua.
 [0409B]   Pascit populum in solitudine, de [0409C] pristino scilicet more.
 [0316A]   Satis et tunc pusillus Deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum, de famulo suo postulat Moyse (Exod.
 [0339B]   Nam et archontas Sodomorum, appellat archontas Judaeorum; et populum ipsum, populum Gomorrhae vocat, et idem alibi: Pater, inquit (Ezech.
 [0389B]   Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis?
 [0414B]   Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua Creator initiarat.
 [0456A]   IX, 15): Dominus, inquit, omnipotens proteget eos; et [0456A] consument illos, et lapidabunt lapidibus fundae, et bibent sanguinem illorum velut vinum, et replebunt pateras quasi altaris ; et salvos eos faciet Dominus illo die, velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant.
 [0460B]   Poterat et sine praemio tradi: quanta enim opera traditoris circa eum, qui populum coram offendens, nec tradi magis potuisset quam invadi?
 [0402A]   Adeo autem in illud usque momenti, nullum alium Dominus Christus intulerat, ut omnes illic [0402A] Creatori gloriam retulerint dicentes: Magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit Deus populum suum.

000-00-00 Serial Number=0953967452
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1076C]   Atque suae famulae, portavit spreta dolorem, Hanc sterilem quondam, nunc tempus cernere matrem Haeredem natum suae libertatis habere, Non similem famulae, quanquam de semine coeli Conceptum genuit, sibi conditione jugatum: Absit ut illicitis verbis, temeraria voce Egregios homines, ardentia sidera coeli, Semine conjunctos tantum, vel sanguine plebi, [1076C] In solidum passim famulum dicatis atrocem, Aut populum Domini legis mandata secutum, Servili specie quisquam putet esse loquendum.
 [1075B]   Esdras vates, legis doctor et ipse sacerdos, Qui populum captum post tempora plena reduxit, Ignibus et multa consumpta volumina vatum [1075C] Spiritus completus, memori omnia reddidit ore.
 [1071C]   Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
 [1072A]   At Jesus Nave filius, Auses ante vocatus, Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine junxit Hinc fluvium scidit, et populum transire coegit; Distribuit terram gratis, promissa paterna; Solem cum luna statuit, dum vinceret hostem; Expulit externas gentes prolemque gigantum; Excidit lucos, aras et templa subegit; Omnia legitima solemnia mente peregit; Nominis exemplum Christi, virtutis imago.
 [1072D]   Debbora quin mulier super omnem maxima formam, Pro patria quae belligero subnixa labori, [1072D] Stipite sub palmae populum vicisse canebat, [1073A] Quapropter victi simul hostes terga dedere: Sisara dux fugit, cui non vir, nec manus ulla Restitit.
 [1074A]   Insignis fidei in laudem (memorabile) tactus Nobilis Helias, qui nondum debita mortis Gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est: Ergo infracta fides, populum regemque furentem, Militiam Domini qui deseruere beatam, Verberibus flammis castigans hostes amaris, Sidera conclusit, tenuitque in nubibus imbrem.
 [1074D]   Sanctus Hieremias quem gentibus esse prophetam Aeterni virtus jussit, dixitque futurum; Qui quoniam plebis facta inlaudanda revolvit, Et fore captivam, nisi poenituisset iniquos, In famulos fieri praesaga voce locutus, Vincula dura tulit, squalenti carcere clausus, Inque luto putei fames hausit tabida membra: Sed postquam quae noluerant audire probavit, [1074D] Atque hostes vinctum populum duxere triumphis, [1075A] Horrida vix tandem caruit sua dextra catenis; Nulla morte virum constat, neque caede peremptum.
 [1076B]   [1076B] Talia membra gerit specioso corpore mate Libera, quod nunquam Domini praecepta reliquit, Inque domo senuit, Domino lectissima semper, Invidiam, poenas ejus pro nomine passa: Nam sterilis quoniam, nondum secura futuri, Ediderit populum coelesti, semine natum.
 [1079A]   Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.
 [1079D]   Aspice per speculum fulgentis luminis umbram, Quid vitulis sanguis, vitulae cinis, hircus uterque; Hic dimissus abit, cadit alter at hostia templo: [1079D] Sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa, Atque sacerdotes et scripta volumina legis, [1080A] Sparsit aquae mixto vates sic jussus ab alto, Non propriam spem, nec speciem virtute vacantem, Exemplo vituli passurum in corpore Christum; Qui juga dura ferens humeris, temonis aratro Fortiter abrupit sua pectora vomere ferri, Infundens sulcis animae sui sanguinis undam: Nam templi vasa haec designant corpora nostra.
 [1082A]   Interius templum, populum de nomine Christi Coelesti cultu, ipsa Dei mandata sequentem (Personae hic propriae vere non umbra ligatur), Perfectis rebus completum tradidit ordo.
 [1085B]   Si non sua, quare Ut praedo rapit, et populum sub lege morantem Ignotis totiens per legem vocibus opplet?
 [1058B]   Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
 [1089B]   Promissa et memoranda Patris patefecit ab alto, Eduxit populum, gentem percussit iniquam; Ipse columna fuit lucis nubisque rigoris; Siccavitque mare, et populos jubet ire per undas, Hostibus implicitis, fluctuque fretoque copertis; Per deserta viam fecit sua jussa secutis; De coelo populo panem dimisit in umbris; Erupitque petram, sitientes unda rigavit, A Deo mandatum legis Mosique locutus Cum tonitru cantuque tubae, flammaeque columna Terribili visu, tremebundo corde virorum.

000-00-00 Serial Number=0934831679
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0377A]   Istum Deum, non contentum insita sui hominibus notitia, aberrantes verbo et scriptura docere voluisse ostendit: itaque prophetas misisse Spiritu divino inundatos, qui populum suum de se suoque cultu et potentia edocerent.
 [0443A]   Precantes sumus omnes semper pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt.
 [0534A]   Sed hoc agite, boni Praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis.
 [0402A]   Nihilominus tamen primores, quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis jactitaverunt.
 [0318A]   Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro [0318A] an arbitrio perpetretur (licet parricidium homicidio intersit) convertar ad populum.

000-00-00 Serial Number=0122793198
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1174B]   Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit Baptismo poenitentiae populum, etc.
 [1204C]   VIII, 3, huc translata fuerat, ubi Moyses ad populum, beneficia DEI, et afflictiones eidem in deserto immissa, commemorans: Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum Manna;.

000-00-00 Serial Number=0854746044
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0085B]   Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nuncapium.

000-00-00 Serial Number=0708875299
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0113B]   XXXII, 32): Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde.
 [0118B]   XVI), quomodo intelligendum sit, parabola praemissa doceat, ad populum judaicum dicta, qui commissam sibi rationem Domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere, quam inimicos; et revelare nos a debitis peccatorum, quibus Deo detinebamur, si nobis de dominica ratione conferrent; ut cum coepisset ab hujus deficere gratia, ad nostram fidem refugientes, reciperentur in tabernacula aeterna.

000-00-00 Serial Number=0184024155
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1229A]   Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus, ad poenitentiam semper hortatus est (Gen.
 [1233A]   Omnibus ergo delictis seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit, dicens ad populum: Poenitere , et [1233B] salvum faciam te (Ezech.
 [1248B]   Contra autem aegyptius imperator, qui populum Dei aliquando afflictum, diu Domino suo denegatum persecutus, in praelium irruit, post tot documenta plagarum, dissidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit.

000-00-00 Serial Number=0083467722
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0990B]   Dabis ergo et idololatriae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum, totiens invenimus retro restitutum (Judic.

000-00-00 Serial Number=0097966611
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0837B]   Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est, tribus ad tribum, et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni; atque ita de sepulcri, id est, de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis educi, et refrigerii nomine respirare, et vivere exinde in terra sua Judaea.

000-00-00 Serial Number=0853481174
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0650A]   Ipsae illae pudoris sui interemptrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescant Quod si nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet?
 [0642B]   Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit: Cui subjecimus, inquit, gradus spectaculorum: [0643A] ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit.
 [0648B]   Aspice populum ad spectaculum jam cum furore venientem, jam tumultuosum, jam caecum, jam de sponsionibus concitatum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»