TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Naturae' [119]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0974548280
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0586A]   Quod in nobis solis negligitis, naturae vitio satisfacitis, ut quae in nobis non refutetis, [0586B] in aliis.
 [0564C]   Si et mali de suo malo radiant, cur nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur?
 [0592A]   Naturae, quam prius in artificem ejus et praesidem, in vacuum.
 [0597A]   Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae conditionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis dejecta, sane et gula et spurcitia.

000-00-00 Serial Number=0788677573
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0141A]   Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae, nec per hunc commeatum vitae, nec apud homines hujus naturae communis confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis, et in vita ista, et sub humanis potestatibus experiundarum?

000-00-00 Serial Number=0376990378
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0209A]   Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, jam non erit uniformis naturae, id est malae [0209B] in totum, sed et tantum duplex, id est bonae et malae naturae.
 [0208B]   Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.
 [0209B]   Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, jam non erit uniformis naturae, id est malae [0209B] in totum, sed et tantum duplex, id est bonae et malae naturae.

000-00-00 Serial Number=0957449913
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0408C]   Sed et illud recogitavit, ordinarium et solemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis.
 [0411A]   Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris; in qua qui animam suam propter Deum perdit, servat illam: ut et hic tamen [0411B] judicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione ejus, et bonum animae detrimentum, salute ejus remuneraturus.
 [0480C]   Nec gratia enim fit nisi offensae; nec pax, nisi belli: et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat, et rebellaverat adversus Creatorem.
 [0336A]   Age jam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae: invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue: cloacam voca uterum, tanti animalis, id est, hominis producendi officinam: persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, auxios, ludicros exitus.
 [0271B]   Et otium enim sua natura non novit: hinc censetur, si agat, si nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine.
 [0261A]   Sic et Osiris quod semper sepelitur, et in vivido quaeritur, et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum, et recidivi anni fidem argumentantur: sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur.
 [0514B]   Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis, et incredulitatem, et iracundiam reputare, diabolo tamen captante naturam, [0514C] quam et ipse jam infecit delicti semine inlato: Ipsius inquit, sumus factura conditi in Christo.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
 [0373C]   Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret: cum posset ut bonus semel eis parcere.
 [0242A]   At haec omnia dicit Tertullianus sanctissima ac reverenda esse opera naturae, quae tamen cum Marcio indigna Deo ostenderet, nihil tamen proficiet; nam non erit indignior morte nativitas, et cruce infantia, et natura poena, et carne damnatio.
 [0504C]   Cujus nusquam fuimus hostes, an cujus legi et naturae rebellavimus?
 [0397A]   Ita, Creator et secundum naturae ordinem primum in [0397B] proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos; et secundum rationem dispositionis suae, primo in Judaeos, postea et in omne hominum genus.

000-00-00 Serial Number=0867377460
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1055B]   Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi.

000-00-00 Serial Number=0121176362
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0154C]   Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo [0154D] inventa fuerint.

000-00-00 Serial Number=0596535027
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0583A]   Cain, Abel, et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta, naturae atque essentiae.
 [0572A]   Fere enim paria et consubstantiva, in alterutrum valere societas naturae negavit.
 [0553A]   Hinc [0553A] numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde conjugaleis, per copulam utriusque naturae: Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt: illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreaverunt.
 [0542A]   Sed naturae venerandum nomen [0543A] allegorica dispositio praetendens, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat.

000-00-00 Serial Number=0897692919
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0277A]   Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit.
 [0471A]   Fratres autem etiam vestri sumus, jure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres.
 [0311B]   [0311B] Ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercedem; vitam aeternam repromittunt.
 [0311A]   Bene autem, quod omnia tempus revelat testibus [0311A] etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.
 [0446A   [0446A ] Quod et naturae consentaneum, quia turbata Republica ipsi etiam Christiani inquietantur.
 [0311A]   Nec falsa tantum, sed, ut contra naturae fidem, haud credenda ostendit, idque oratione vehementi.

000-00-00 Serial Number=0500017583
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0712B]   Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae.
 [0688B]   [0688B] Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum, excidet fortasse et ingeniorum, et affectuum: quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus et pro locis, et pro institutionibus, et pro corpulentiis, ac valetudinibus, et pro potestatibus dominatricibus, pro libertatibus arbitrii, ex accidentibus constant.
 [0691A]   Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et naturae et artis suae praevaricator.
 [0734A]   Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus.
 [0672B]   Irrationale autem posterius intelligendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsorum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar jam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit.
 [0738B]   Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur.
 [0649A]   Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de certis incerta praejudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia; omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diversis; nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit; ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur.
 [0649A]   Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de certis incerta praejudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia; omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diversis; nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit; ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur.
 [0716B]   Ab his autem annis, et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur, et communicat placitum, et intelligit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in caeteras culpas, et delinquendi non naturales, cum jam non ex instituto naturae, sed ex vitio.
 [0703C]   Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti [0703C] et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.
 [0723A]   Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari, extra naturae cardines relegant.
 [0673A]   Caeterum, cum idem [0673A] Plato solum rationale dicat, ut in anima Dei ipsius, si nos etiam irrationale naturae adscribimus quam a Deo anima nostra sortita est, aeque irrationale de Deo erit, utpote naturale, quia naturae Deus auctor est.
 [0694B]   I) etiam singulares conceptus, et quidem monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro [0694B] eversione naturae, ut altera semini stupida, altera intacta.
 [0684A]   Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.
 [0674A]   VIII, 44): Vos ex diabolo patre estis: ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis (Matth.
 [0684A]   [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.
 [0676A]   Totum vitae statum evertis, omnem naturae ordinem turbas, ipsius Dei providentiam excaecas, qui cunctis [0676B] operibus suis intelligendis, incolendis, dispensandis, fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus.
 [0738B]   Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.
 [0723A]   Quid si et esum et potum de naturae sortibus eximas?
 [0673A]   Caeterum, cum idem [0673A] Plato solum rationale dicat, ut in anima Dei ipsius, si nos etiam irrationale naturae adscribimus quam a Deo anima nostra sortita est, aeque irrationale de Deo erit, utpote naturale, quia naturae Deus auctor est.
 [0704B]   Et ideo adjicio, si nulla ratione capax est hujusmodi translationis in animalia, nec modulis corporum, nec caeteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum quatitales generum, et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem?
 [0705A]   Nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur.
 [0738B]   Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus, mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali: facile autem usurpari naturae nomen, in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse.
 [0643C]   Ad fidem quoque pertinere, quod Plato partitur [0643C] animam per rationalem et irrationalem; ita tamen ut naturae primaevae deputetur rationale, irrationale vero transgressioni; non tamen placere irrationalis distinctionem in indignativum et concupiscentivum, quod utrumque etiam Christo et rationali animae competat.
 [0645C]   Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id [0645D] neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos [0646A] pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse.
 [0672B]   Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed [0672B] non ut naturae deputetur utrumque.
 [0684A]   Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.
 [0685B]   Quid nunc, si et naturae conditio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum?
 [0723A]   Certe his a primordio naturae suae [0723B] homo imbutus est.
 [0722B]   Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut quae putaverit citra naturam esse, naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia, aut nulla natura.
 [0726A]   Hoc erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae.
 [0720A]   Nam ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem; ut tamen insit et bonum animae, illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale.
 [0685B]   Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
 [0684A]   [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.
 [0691A]   Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae; steriles et masculi taceant; vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur; an aliquam in foetu sentiatis vivacitatem, alienam de vestro?
 [0693A]   Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.

000-00-00 Serial Number=0113148570
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143B]   [1143B] Sane vero Author naturae brevissima via, nec multo instrumentorum apparatu utitur, nihil facit frustra, non multiplicat entia sine necessitate, etc.
 [1170A]   Gratuita, atque ejusdem naturae superaddita, de quibus Cap.
 [1169D]   Nbsp; Patrocinia naturae, dotes scilicet naturales, Aquam prae caeteris elementis commendantes, de quibus Cap.
 [1191B]   Ait: Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit; sequitur enim mox postea: Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequae utique naturae veritate cujusque dispuncta est.
 [1203C]   Mortificatio, quae ex illa ipsa conflictatione gravem naturae nostrae molestiam parit; caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ad Gal.
 [1142A]   Interiori nempe, ac spirituali, qui est Gratia Sacramentalis, omnem totius naturae vim, captumque exsuperans.
 [1160A]   Est autem et alia imago Dei in anima, eaque longe excellentior, quia penitus supernaturalis, qua videlicet Deo multo perfectius, quam per dotes nobis naturaliter ingenitas, appropinquamus, scilicet gratia sanctificans, quae, ut scholastici nostri ostendunt, est appropinquamus, scilicet gratia sanctificans, quae, ut scholastici nostri ostendunt, est formalis participatio divinae essentiae et naturae, per quam filii Dei nominamur, et sumus; praeterea autem fide intellectus noster cognoscit, et eum, ad quem spe tendit, charitate complectitur.
 [1155A]   Aquae naturali, suaeque naturae relicta.
 [1155A]   Naturae aqua, i.

000-00-00 Serial Number=0200940669
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0781A]   Quid enim magnum, si in carne meliore, et alterius, id est non peccatricis naturae, naevum redemit?
 [0760A]   Quaere ergo de quibus dixerit; et si te praesumpseris invenisse, non erit tam stultum, quam credere in Deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae contumelias volutatus sit.
 [0778A]   Dictus est quidem magni consilii angelus, id est nuntius; officii, non naturae vocabulo.
 [0791B]   Nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians carnem, omnes disceptatores ejus ferit.
 [0759A]   [0759A] Hanc venerationem naturae, Marcion, despuis; et quo modo natus es?
 [0761C]   Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, [0762A] eadem fide, et spiritus et carnis.

000-00-00 Serial Number=0593509197
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082A]   Puto autem naturae dominus Deus noster est, qui figuravit hominem, et fructibus rerum appetendis, judicandis, [0082B] consequendis, certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa.
 [0084B]   Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae, converti ad proprietatem christianae totam jam defendendam, per caeteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae; ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit (ut ipsa haec laurea militaris) non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem.
 [0083A]   Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.
 [0084A]   Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae anctoritatem, communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignora, qua Deum naturae de proximo colentes: atque ita, [0084B] velut ex abundanti caeteras quoque rationes dispiciant, quae nostro privatim capiti coronamentis, et quidem, omnibus interdicunt.
 [0084A]   Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae anctoritatem, communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignora, qua Deum naturae de proximo colentes: atque ita, [0084B] velut ex abundanti caeteras quoque rationes dispiciant, quae nostro privatim capiti coronamentis, et quidem, omnibus interdicunt.

000-00-00 Serial Number=0135469139
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1312B]   Non ergo natura optima sunt ista, quae a Deo non sunt, auctore naturae; sic diabolo esse intelliguntur, ab interpolatore naturae.
 [1325A]   An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.
 [1312B]   Non ergo natura optima sunt ista, quae a Deo non sunt, auctore naturae; sic diabolo esse intelliguntur, ab interpolatore naturae.

000-00-00 Serial Number=0288092732
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0682A]   Convivamus cum omnibus: conlaetemur ex communione naturae [0682B] , non superstitionis.

000-00-00 Serial Number=0682211697
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0961B]   Caeterum, cui cor erectum potius inveniebatur quam impingnatum, quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem jejunium perennavit, spiritali fide virtutem subministrante; et vidit oculis Dei gloriam, et audivit auribus Dei vocem, et corde conjecit Dei legem jam tunc docentis non in solo pane vivere hominem, sed in omni verbo Dei (Luc.
 [0963A]   Sed non modo naturae mutationem, aut periculorum aversionem, aut delictorum oblitterationem; verumetiam sacramentorum agnitionem, jejunia de Deo merebuntur.

000-00-00 Serial Number=0381385565
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0938A]   Itaque, ne proinde maledicti judicarentur, [0938A] qui non naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria, et quasi postuma soboles supparabatur.

000-00-00 Serial Number=0326771677
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1188A]   Certe in quibus pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica.

000-00-00 Serial Number=0299390197
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032A]   Certe habitum vertere naturae [1032B] totius solemne munus est.

000-00-00 Serial Number=0142704070
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0019A]   Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis.

000-00-00 Serial Number=0766754150
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1011C]   Si vis omnem notitiam Apostoli ebibere, ut intelligas quanta securi censurae omnem sylvam libidinum caedat, et eradicet, et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, adspice illum a justa fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas jejunare cupientem.
 [0991C]   Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi, quae provocantur, id est [0992A] ad ea quae provocant.
 [0987A]   Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra jura naturae non modo limine, verum omni Ecclesiae tecto submovemus; quia non sunt delicta, sed monstra.
 [1012D]   Indulget sane non adulteria, sed nuptias: [1012D] parcit sane matrimoniis, non stupris: tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur; studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.

000-00-00 Serial Number=0120128810
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0816A]   Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet; homo vero, de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium.
 [0812B]   Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo Deum nosset, ex naturae proprietate; at nunc etiam justum eum patitur, ex caussae necessitate; tamen et hoc ipso optimum, dum et justum.
 [0878B]   Naturae, non injuriae reddimur.
 [0884B]   Quot steriles utriusquae naturae, infructuosis genitalibus structi?
 [0811A]   Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae, discipulus naturae; quo statim admittas, cum audieris quod ubique jam videris; nec dubites Deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
 [0809A]   An et aliqua nobis exempla hujus sui juris in publico naturae promulgavit, ne qui forte adhuc nesciant Deum nosse, qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur?
 [0805B]   Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem, non per carnem anima depascitur?

000-00-00 Serial Number=0320930123
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0647B]   Deus praecepit Spiritum sanctum utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum (Eph.
 [0648]   [0648] Nam etsi qui modeste et probe spectaculis fruitur, pro dignitatis vel aetatis, vel etiam naturae suae conditione: non tamen immobilis animi est sine tacita spiritus passione.

000-00-00 Serial Number=0123250306
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0892C]   Et tamen vim carnis pati, [0892C] minus est; quia de officio naturae venit.
 [0899C]   Si autem et naturae praejudicium adjicit Apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento [0900A] est; utique hoc maxime virginis insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem, ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.
 [0905B]   Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae jura sua aetatibus reddant.
 [0896A]   Hinc ergo tacita conscientia naturae, ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit, nescientibus hominibus (sicut et alia multa, quae ex Scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere), uti mulieres nostras dicamus uxores.
 [0906A]   A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit Deus naturae quam noster.
 [0901B]   Videamus nunc, an, sicut naturae et caussae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent.
 [0904A]   Non ita est autem, sed ex quo se intelligere coeperit, et censum naturae suae intrare, et de virginis exire, et pati novum illud quod alterius aetatis est.

000-00-00 Serial Number=0939617395
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1131D]   Et paulo post: «Hic erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; non enim exterminat, sed avocat mentem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»