TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Generis' [96]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0307806849
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0561A]   Quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque.
 [0582A]   Sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia erupit.
 [0601B]   Et ideo, quis in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi, illos omnes homines fuisse: non quidem ut cognoscatis, nam quasi oblita agitis, compendio ab ipsa despiciendi ratione summam originem generis illorum retractando.
 [0570A]   Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis: dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus [0570B] sonum natura dictasset.
 [0603C]   Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis, gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus natales cucurrerunt patriae sedes, regna monumenta l.
 [0578C]   Exempli gratia dictum erit, nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, [0578C] in comam, in speciem sui generis.
 [0593C]   Et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens [0593C] ad humani generis utilitatem et.
 [0603A]   Nam et vulgo generis incertos terrae filios jactitamus.

000-00-00 Serial Number=0853293955
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0141B]   Non tamen idcirco aliud hominis genus intelligendum praeter nos: quos quia constat esse, et comparatione potuit induere, salva et proprietate generis, et singularitate.

000-00-00 Serial Number=0927464962
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0220A]   Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis.

000-00-00 Serial Number=0260554969
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0599A]   Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
 [0633A]   Nec poteris eum magis David filium dicere, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Judaeam regnavit, quam Christo, qui totum jam orbem Evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare: et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris (Is.

000-00-00 Serial Number=0531975865
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0298A]   III, 16): sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem in crementum generis audierat, Crescite tantum et multiplicamini: sed quae in adjutorium masculo, non in servitium fuerat destinata.
 [0246A]   Postremo Marcionis haeresin impugnat, qua tingui nolebat nisi virgines et caelibes, tum quod conjugium benedixerit Deus, tum quod, si nuptiae non sint, sanctitas erit nulla: imo hoc erit sementem totum generis humani compescere.
 [0349C]   XLII, 6, 7): Ecce dedi te in dispositionem generis mei , in lucem nationum aperire oculos caecorum; utique errantium; exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare; et de cella carceris, id est mortis; sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet.
 [0257B]   Denique, major popularitas generis humani, ne nominis quidem Mosis compotes, nedum [0257C] instrumenti, Deum Mosis tamen norunt, etiam tantam idololatria dominationem obumbrante; seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum deorum, et, Si Deus dederit, et, Quod Deo placet, et, Deo commendo.
 [0417B]   At enim quanto credibilius, ut ejus deputetur affectio in parvulos, qui benedicendo connubium in propagationem generis humani, ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est.
 [0276A]   Alia est nostra [0276A] conditio, apud auctorem, apud judicem, apud offensum principem generis.
 [0523A]   Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis hebraei ex hebraeo censum, titulum tribus Benjamin, pharisaeae candidae dignitatem; haec modo detrimento sibi deputat, non Deum, sed stuporem Judaeorum.
 [0481B]   Sed et cur apud Dominum optimum, et profusae misericordiae, alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam Dei esse; alii perditionem, quibus Christi [0481B] crux stultitia reputatur, si non Creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
 [0405B]   Quasi ad generis et nativitatis negationem; sed et ex caussae necessitate et conditione rationali.
 [0350A]   Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris; quasi solius ventris, non etiam viri: et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis, et familiae patrem.
 [0241A]   Primum igitur malum peccatum, quod poena subsecuta est, quae [0241A] malum est; at alterius generis mala, scilicet quibus rependuntur, caeterum suo nomine bona, quia justa, et bonorum defensoria, et delictorum inimica, atque in hoc ordine Deo digna.
 [0489B]   Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus; non quasi postea obventura illi, qui semper spiritus Dei fuerit, ante carnem quoque; ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu David, postea consecuturus sit Dei sui spiritum.
 [0282A]   Jam vero sementem generis humani compescere in totum, nescio an hoc quoque optimo Deo congruat.
 [0450B]   Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur.
 [0242D]   At Tertullianus illa duo Testamenta [0242D] non a diverso prodiisse auctore patefaciebat, sed ab uno eodemque, qui tamen diverso se gessit modo juxta humani generis statum et conditionem.
 [0281A]   Non enim projicimus, sed deponimus nuptias: [0281A] nec praescribimus, sed suademus sanctitatem; servantes et bonum, et melius pro viribus cujusque sectando; tunc denique conjugium exerte defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem Creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit, in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus.

000-00-00 Serial Number=0093140423
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1085C]   Progenies hominum nasci cessasset in unum, Et nulla posthac generis prosapia vestri Nata foret, postemque novam fudisset in orbem.

000-00-00 Serial Number=0720865011
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0162C]   Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie.
 [0183C]   Adhuc cum duo, masculini generis.

000-00-00 Serial Number=0591536462
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0583A]   Cain, Abel, et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta, naturae atque essentiae.
 [0583A]   Colligam nunc ex disperso, ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant.

000-00-00 Serial Number=0655486465
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0405A]   Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordine cognoscitur.
 [0424A]   Viderit Cybele, si urbem romanam ut memoriam Trojani generis adamavit, vernaculi sui scilicet y [0425A] adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quos sciebat Graeciam Phrygiae debellatricem subacturos.
 [0463B]   Sed hostes maluistis vocare generis humani.
 [0382A]   [Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset; [0383A] Trojano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.
 [0395A]   Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris [0396A] semine; non de sororis incesto, nec de stupro filiae aut conjugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, aut in aurum conversum; Jovis enim [0397A] ista sunt numina vestri.
 [0332A]   Etiam Jovem ostendemus tam [0332A] hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
 [0464A]   Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes, non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium, hostes judicare maluistis: qui sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
 [0393A]   Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo   Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur.
 [0460B]   At nunc etiam benefactores inimicorum factos, a Daemonum incursibus illos liberare, quos tamen generis, quam erroris humani hostes vocare maluerint.
 [0326A]   Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et semel error impegerit, exinde jam tradux proficiet incesti, serpente genere cum scelere.
 [0405A]   Daemonas sciunt Poetae, etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat, nam et Satanam, principem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem execramenti voce pronuntiat.

000-00-00 Serial Number=0623243392
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0662A]   Quando et vitalia, pro cujusque generis dispositione, omnibus propria animalibus temperavit artifex Deus, ut nulla inde conjectura captanda sit.
 [0697A]   Multo antiquior Moyses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus ejus; certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis.
 [0734A]   Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus.
 [0700B]   Revera lues, et fames, et bella, et voragines civitatum, pro remedio deputanda, tanquam tonsura inolescentis generis humani; et tamen cum ejusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem ejus vivos ex mortuis reducentem, post mille annos, semel orbis expavit.
 [0712A]   Constitueramus animam in ipso, et ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum.
 [0723B]   Si apud Deum discas, ille fons generis Adam, ante ebibit soporem, quam sitiit quietem; ante dormiit, quam laboravit; imo, quam et edit; imo, quam et profatus est; ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem.
 [0712B]   Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae.
 [0659A]   [0658C] Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis [0659A] et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae.
 [0683A]   Porro, ut frugum seminibus una cujusque generis forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis, et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, foetu multiformem: nam et hic etiam de locis interest.
 [0659A]   [0658C] Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis [0659A] et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae.
 [0684A]   [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.
 [0681A]   Aut unde mox illis et frutices inoculantur, et folia formantur, et germina inflantur, et flosculi inornantur, et succi condiuntur; si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit?

000-00-00 Serial Number=0678651810
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1162C]   Arbiter et Magister, illuminatorque, ac deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur.
 [1136D]   Dum his rite obeundis muneribus insudaret, plurima nihilominus elegantissima doctissimaque opera diversi generis in lucem edidit, quorum catalogum repraesentat D.
 [1168C]   Prolixe id confirmat, ex qua nonnisi paucula decerpo: Sicut tunc dictum est ad illum Noë, ut faceret Arcam, et introduceret in eam non solum filios et proximos suos, sed etiam diversi generis animalia: ita etiam ad nostrum NOE, D.

000-00-00 Serial Number=0323888958
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0788B]   Siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut jam nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam, et Jesse per David, sciant adhaerere.
 [0776C]   Verbi gratia, argilla excocta testae vocabulum [0776C] suscipit; nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec cum ipso genere.
 [0784B]   Quomodo autem ita erit, cum omnes qui credunt in nomine Domini, communi lege generis humani, ex sanguine, et ex carnis, et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse?
 [0765A]   Constat angelos carnem non propriam [0765A] gestasse, utpote naturas substantiae spiritalis, et, si corporis alicujus, sui tamen generis; in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent.
 [0774B]   Omne quod est, corpus est sui generis: nihil est incorporale, nisi quod non est.

000-00-00 Serial Number=0891290307
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1309B]   Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam.

000-00-00 Serial Number=0867247880
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0920A]   Ad legem semel nubendi dirigendam, ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid Deus [0920B] in primordio constituerit, in formam posteritati recensendam.
 [0920C]   At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum.
 [0921A]   Sane licebit, si adhuc typi futuri alicujus sacramenta supersunt, quos nuptiae tuae figurent; vel si etiam nunc locus est vocis illius: crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia vox supervenit, tempus jam in collecto esse, restare ut et qui uxores habent, tanquam non habentes agant; utique enim continentiam indicens, et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit crescite illud et multiplicamini.
 [0916A]   Nec temere; semini enim tuo respondeas necesse est: siquidem ille princeps et generis et delicti, [0916B] Adam, voluit quod deliquit.
 [0921A]   Ut opinor autem, unius et ejusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est: qui tum quidem in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, [0921B] donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio, et pastinationis in ultimo.

000-00-00 Serial Number=0342390299
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664D]   At ubi artifices statuarum et imaginum, et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, [0665A] rude illud negotium humanae calamitatis, et nomen de idolis consecutum est, et profectum.
 [0688B]   VII) qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti [0688B] per habitum barbaricae ingenuitatis: sic penes nos quoque fideles si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi, et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis: generis, non honoris: ordinis, non superstitionis.
 [0663B]   Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria.

000-00-00 Serial Number=0395417631
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959B]   Aeque post diluvium in reformatione generis humani, suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu caeterorum.

000-00-00 Serial Number=0738471866
De Ligno Vitae Reditus in Auctori Indicem  
 [1114D]   Tertullianus - De Ligno Vitae - MLT   Abdidit   [1113C] Accipiunt   [1114C] Adcedere   [1114C] Adtingere   [1113D] Aegros   [1114C] Aetatis   [1113D] Alta   [1114B] Altae   [1114D] Alto   [1113C] Amen   [1114D] Animas   [1114D] Animis   [1114C] Animos   [1114B]   [1114C] Antennae   [1113B] Aquis   [1113C] Aratra   [1113B] Arbore   [1114B] Arboris   [1113B]   [1114D] Artus   [1114C] Aurae   [1113C] Ausi   [1114C] Avaras   [1114B] Avide   [1114C] Avidisque   [1113D] Beatos   [1113B] Beatum   [1113B] Bis   [1113C] Bissenos   [1113C] Bono   [1114C] Bonos   [1114C] Brachia   [1113B] Cacumine   [1113C] Caput   [1113C] Carbasa   [1113B] Casu   [1113C] Cepere   [1114C] Ceperunt   [1114B] Cernebant   [1113D] Cernimus   [1113B] Circum   [1113C]   [1113D]   [1114B] Coelestem   [1114B] Coelesti   [1114B] Coelestis   [1113C] Coelique   [1114D] Coelum   [1114D] Coelumque   [1113C] Coeno   [1114C] Cognomine   [1113B] Cognoscere   [1114B] Coibant   [1113D] Col   [1098C] Colonis   [1113B] Colores   [1113C] Commotum   [1114B] Concepit   [1113B] Condunt   [1114C] Contigit   [1113C] Contingere   [1114C] Corpusque   [1114B] Credentibus   [1114D] Crevit   [1113C] Cunctis   [1113C]   [1114D] Cupidis   [1114B] Decerpere   [1114B] Delapsa   [1114B] Demum   [1114C] Deponunt   [1114D] Detererent   [1114B] Detulit   [1113C] Dextris   [1113D] Dictu   [1113B] Dicunt   [1113B] Diebus   [1113C]   [1113C] Dilexisse   [1114C] Discussere   [1114C] Disjunctis   [1113B] Diu   [1114B] Diuque   [1114C] Divini   [1113C] Docerent   [1113C] Dulces   [1114B] Dulci   [1113C] Dulcia   [1114D] Dulcique   [1114B] Dum   [1113C] Ecce   [1113C] Edidit   [1113C] Ego   [1113B] Eodem   [1114C] Erat   [1113C] Ergo   [1114B]   [1114B]   [1114C] Etiam   [1113C]   [1114C] Evomuisse   [1114C] Exoptant   [1114B] Expletis   [1113C] Extendit   [1113B] Externi   [1113B] Extulerat   [1113B] Fellis   [1114B] Firmatus   [1113C] Flexos   [1113D] Flore   [1113C] Foeda   [1114B] Fons   [1113C] Fonte   [1114B] Fontes   [1114C]   [1114C] Fontibus   [1114C] Frondes   [1113C]   [1114B] Fructumque   [1114C] Fructus   [1113B]   [1113B]   [1114B]   [1114B]   [1114B] Fruge   [1113B] Fundebant   [1113C] Gaudebant   [1114B] Geminos   [1113B] Generis   [1113D] Gentes   [1113D] Gentibus   [1113C] Genuisse   [1113B] Golgotha   [1113B] Gramina   [1113C] Gramine   [1114B] Graves   [1113B]   [1113C] Habuere   [1113B] Haustum   [1113C] Hinc   [1113B]   [1114D] Hominem   [1114B] Honoris   [1113D] Hos   [1113B]   [1114B] Hunc   [1113D] Ille   [1113C] Illimis   [1113C] Illis   [1113B]   [1114B] Illos   [1114C] Illustres   [1114D] Illuviem   [1114C] Immensum   [1113C] Incipiunt   [1114B] Incumbere   [1113D] Inde   [1114D] Infantes   [1113D] Ingenti   [1113C]   [1113C] Innumerae   [1113D] Innuptae   [1113D] Insolitum   [1114B] Iter   [1114D]   [1114D] Iterum   [1113B]   [1114C] Ituras   [1114D] Jejunos   [1114C] Judaei   [1113B] Juga   [1113B] Juvencis   [1113B] Juvenesque   [1113D] Labem   [1114D] Laboris   [1114C] Laetos   [1113C] Lapsum   [1113B] Latina   [1098C] Lavarent   [1114B] Ligno   [1098C]   [1098C] Lignum   [1113B]   [1114D] Limen   [1114D] Liquidis   [1114C] Locus   [1113B] Lutulenta   [1114B] Lux   [1113B]   [1114C] Madidos   [1114B] Male   [1114C] Manabant   [1113C] Maturo   [1113B] Medius   [1113B] Melle   [1114B] Memini   [1113B] Mente   [1114C] Mentes   [1114B] Mentibus   [1114C] Mentis   [1114C] Migne   [1098C] Mirabile   [1113B] Misti   [1114C] Molli   [1114B] Mori   [1113C] Morte   [1114D] Mortemque   [1113C] Movisse   [1114B] Mox   [1113B]   [1113B]   [1113C] Multi   [1114C]   [1114C]   [1114C] Multigenis   [1113D] Multis   [1114B] Multo   [1114B] Nectare   [1114B]   [1114B] Nectaris   [1113C] Negabant   [1114C] Nullo   [1113C] Nuptaeque   [1113D] Nurusque   [1113D] Omni   [1113B] Optatas   [1114C] Ora   [1114B] Orbe   [1113B] Orbem   [1113C] Palmis   [1114B] Patrio   [1113B] Patrologia   [1098C] Pectore   [1114C] Pendentes   [1114B] Penitusque   [1114C] Perdere   [1114B] Perennem   [1113C] Permutant   [1114B] Perspicuis   [1113C] Pertluerant   [1114C] Pio   [1114B] Plantatum   [1113B] Plena   [1113B] Poma   [1114D] Pomis   [1113D] Pondere   [1113C] Populique   [1113D] Porrexit   [1113C] Portantes   [1114C] Posse   [1113C]   [1114C] Possunt   [1114C] Posuere   [1113B] Potatum   [1114C] Poterant   [1114B] Praeberent   [1113C] Praebuit   [1113B] Primo   [1113B] Prioris   [1114B]   [1114C] Prius   [1114B] Puerique   [1113D] Purasque   [1114D] Putamina   [1114B] Quem   [1113B]   [1113B] Quidem   [1114C] Quinquaginta   [1113C] Quis   [1114B] Ramis   [1114B] Ramorum   [1113C] Ramos   [1113B]   [1113C]   [1113C]   [1113D]   [1114D]   [1114D] Ramum   [1113B] Reducunt   [1114D] Rejecisse   [1114C] Relapsi   [1114C] Renovatis   [1114C] Restituere   [1114C] Retroque   [1114C] Robore   [1113B] Rorantes   [1114B] Rore   [1113C] Sacros   [1114C] Saepe   [1114C] Salubres   [1113B] Salutis   [1114D] Sanctos   [1114C] Sanctum   [1113C] Saporem   [1114B]   [1114B]   [1114C] Sapores   [1114C] Semine   [1113B] Senesque   [1113D] Sensu   [1114B] Septima   [1114C] Serenus   [1113C] Sexus   [1113D] Sic   [1114C] Sicut   [1113B] Simul   [1113D] Sistit   [1114C] Sordibus   [1114C] Spargens   [1113C] Spatiantes   [1114B] Species   [1113B] Spiritus   [1113C] Stant   [1113B] Sterili   [1113B] Stipite   [1113B] Stomachum   [1114B] Sub   [1113C] Subito   [1114C] Succisum   [1113B] Sui   [1114C] Sumere   [1114B] Summo   [1113C]   [1113C] Sumptum   [1114C] Superisque   [1113B] Surgit   [1113B] Suscipiunt   [1114B] Tamen   [1113B]   [1113C] Tandem   [1113C]   [1114C] Tegminis   [1113C] Tellus   [1113B] Tendunt   [1113B] Terris   [1113B] Tertia   [1113B] Tertullianus   [1098C] Tingit   [1114C] Totis   [1114C] Totum   [1113C] Tremendum   [1113B] Tulit   [1113B] Tum   [1114B] Turbante   [1113C] Turbata   [1114C] Ubi   [1113D]   [1114B] Umbra   [1113C] Undas   [1114C] Undique   [1113C] Uno   [1113B] Varii   [1113D] Vario   [1113C] Venenum   [1114B] Vero   [1114C] Veros   [1114B] Vertice   [1113C] Vescuntur   [1114B] Vestigia   [1114B] Viae   [1114B] Vicenis   [1113C] Victum   [1113C] Vidimus   [1114B] Viduaeque   [1113D] Viri   [1113D] Viscera   [1114C] Vitae   [1098C]   [1098C]   [1114D] Vitaeque   [1114C] Vitali   [1113B] Vitamque   [1113C] Volumen   [1098C] Volvuntur   [1114C] Cooperatorum Veritatis Societas © 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
 [1113D]   Quam varii generis, sexus, aetatis, honoris, Innuptae, nuptaeque simul, viduaeque, nurusque, Infantes, puerique, viri, juvenesque, senesque!

000-00-00 Serial Number=0390400469
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934B]   Denique, perseveravit unio conjugii in auctoribus generis ad finem usque; non [0934C] quia non erant foeminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur.
 [0951C]   Non unam generis hujus uxorem, sed etiam plures habere concessum est.
 [0934C]   Denique, perseveravit unio conjugii in auctoribus generis ad finem usque; non [0934C] quia non erant foeminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur.
 [0934D]   Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre [0935A] censetur.
 [0934B]   Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri, quam ipse sensus generis humani?

000-00-00 Serial Number=0828840733
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1228B]   Nam Deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis, a principe generis [1229A] Adam auspicata (Gen.

000-00-00 Serial Number=0018341720
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0065B]   Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.
 [0065B]   Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.

000-00-00 Serial Number=0872873425
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0980A]   Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, [0980B] censura compresserit.

000-00-00 Serial Number=0227674305
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0884A]   Sublata enim morte, neque victus fulcimenta ad praesidia vitae, neque generis supparatura gravis erit membris.
 [0802A]   Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.
 [0871C]   Sine dubio ad hoc dirigit, non omnis caro, eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem; corpus honoris, non generis, in differentiam redigens.
 [0804A]   Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare, et in aliam ex alia fingere speciem, aptiorem pristina, et sui jam generis ac nominis.

000-00-00 Serial Number=0845583677
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0638A]   Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui [0638A] idolo, et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales, et Latiares, et Florales in commune celebrantur: reliqui ludorum, de natalibus et solemnitatibus regum, et publicis prosperitatibus et municipalibus fastis superstitionis caussas originis habent.
 [0638B]   Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.

000-00-00 Serial Number=0632419527
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0900B]   Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis?
 [0893B]   Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem.
 [0896B]   Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit.
 [0904A]   Nam et principes generis Adam et Eva (Gen.

000-00-00 Serial Number=0287720084
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1101C]   Pulsabant coelum invidia, connubia mixta Incesta parili, generis natura rebellis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»