TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Veritatem' [122]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0966604292
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0563B]   Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: [0563C] quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur.
 [0586B]   Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, [0586C] et probate errorem, sed repertum si putatis.
 [0565B]   Omnes nomen de professionibus gestant; seducant nomen professionis praestantia, qui superficie vocabuli infamant veritatem.
 [0563B]   Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: [0563C] quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur.
 [0565B]   Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem.
 [0586A]   Imo jam de fine simulata confessio redigit conscientiam ad veritatem et ad constantiam veritatis, (nam omnia ista in nobis solis erunt, et a nobis solis revincuntur, quibus illata sunt;) agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et judicium gubernat.
 [0586C]   Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem; cur quod amatis et odistis, non noveritis?
 [0588B]   Ita qui Deum timuerit, [0588B] omnium notitiam et veritatem assecutus, plenam atque perfectam sapientiam obtinebit.
 [0594A]   Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia, quae conjectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem.
 [0565A]   Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec [0565A] oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus?

000-00-00 Serial Number=0375131607
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0138B]   Caeterum, pati oportebat omnem Dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatriam provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari [0138B] veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum ejus; quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis.

000-00-00 Serial Number=0054762065
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0229A]   Quae omnia etsi alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt.

000-00-00 Serial Number=0237733483
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0295A]   Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse.
 [0503C]   Etiam adjiciens: Scimus autem judicium Dei secundum veritatem esse; et iram ipsam probavit, ex qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem Dei confirmavit, cujus iram probavit probando judicium.
 [0503C]   Aliud est, si veritatem Dei alterius in justitia detentam Creator iratus ulciscitur.
 [0333C]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0365C]   Et postremo id verius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta jam opera atque documenta christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine Evangelii veritate, id est ante Evangelii veritatem?
 [0503C]   Etiam adjiciens: Scimus autem judicium Dei secundum veritatem esse; et iram ipsam probavit, ex qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem Dei confirmavit, cujus iram probavit probando judicium.
 [0512A]   In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur?
 [0242A]   Quodcumque induerit ipse, dignum facit, absque mendacio tamen; et ideo quale est ut dedecus existimaverit veritatem potius quam mendacium [0242B] carnis?
 [0334C]   Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari?
 [0332A]   Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab Apostolo (II Cor.
 [0333B]   Tuus autem Deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit, cujus non valuerat veritatem.
 [0336B]   Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit.
 [0268B]   II) opponunt, quod non recto pede incederent ad Evangelii veritatem; ab illo certe Paulo, qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret (Ibid.
 [0365A]   Si vero apostoli quidem integrum Evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta; quod erit germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros passum est?
 [0333C]   Quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire, quod Deo congruit; veritatem scilicet ejus rei, quam tribus testibus sensibus objecit, visui, tactui, auditui.
 [0368A]   Igitur dabo consilium discipulis ejus, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et quotidie reformant illud, prout a nobis [0368A] quotidie revincuntur), aut erubescant de magistro ubique traducto, cum Evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit; nunc ex impudentia evertit.
 [0243D]   Verum, Christianam veritatem districte pronuntiasse: Deum, si unus non sit, non esse, eo quod summus magnus sit, cui nihil adaequari possit.
 [0440C]   Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in Creatorem, non in mammonam infideles notando, per Creatoris mentionem distinctiones fecisset Dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus Creatoris.
 [0489A]   XXII) in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem, adversus phantasma Marcionis.
 [0403B]   Illius autem peccatricis foeminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes Domini osculis figeret, lacrymis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis veritatem, [0403C] non phantasma inane tractaverit.
 [0511C]   Et quale erit ut ad ulciscendam veritatem suam, Christum Creatori submittat?
 [0517A]   Deponentes mendacium, loquimini veritatem ad proximum suum quisque.
 [0455B]   [0455B] Constabit itaque et de impudentia ejus, qui multos dicat venturos in nomine ipsius; quod non sit ipsius, si non Christus et Jesus Creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet; amplius, et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem ejus, Venient denique illi, dicentes: Ego sum Christus.
 [0340A]   Sic item subjungens: Extende, et prosperare, et regna; adjecit: Propter veritatem, et lenitatem, et justitiam.
 [0322D]   Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem.
 [0333C]   Difficilius Deo mentiri, quam carnis veritatem unde unde producere, licet non natae.
 [0506A]   Nam nec addidisset peccati, si substantiae similitudinem vellet intelligi, ut negaret veritatem.
 [0503C]   Quoniam et iram dicit revelari de coelo super impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in injustitia detinent .
 [0335A]   Et ideo, quale est, ut dedecus existimarit veritatem potius, quam mendacium carnis?
 [0521C]   De lege jam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, [0521C] dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est, de figuris ad veritatem, quod est Christus.
 [0400C]   Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis.
 [0275A]   Ita et in hoc injusta bonitas, et sic quoque imperfecta; innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem: cujus Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen ejus subire dignatus est.
 [0364C]   II), ut non recto pedes incedentes ad veritatem Evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes Evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum, quae propria, et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum; ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat.
 [0295A]   Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse.
 [0504A]   Ergo et Evangelium et Christus illius sunt, cujus et lex et natura, quae per Evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo judicio Dei quod et supra, secundum veritatem.
 [0342A]   Cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus Creatoris crederetur?
 [0474A]   Sed reprehendit Petrum, non recto pede incedentem ad Evangelii veritatem.

000-00-00 Serial Number=0210730851
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0158A]   Itaque duos et tres jam jactitant a nobis praedicari, se vero unius Dei cultores praesumunt, quasi non et unitas irrationaliter collecta, haeresim faciat; et trinitas rationaliter expensa, veritatem constituat.
 [0157B]   Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum.
 [0183A]   Item, in altercatione Judaeorum, exprobrans quod occidere eum vellent: Ego, [0183A] inquit, quae vidi penes Patrem meum, loquor; et vos quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis: et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a Deo; et: Si Deus esset pater vester, dilexissetis me.
 [0166C]   Veritus autem semetipsum et suam veritatem.
 [0154D]   Varie diabolus aemulatus est veritatem.

000-00-00 Serial Number=0163503885
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0589A]   Primum conjugium, Monogenem et Veritatem; ad imaginem quidem Cogitationis, foeminam Veritatem; ad imaginem [0589B] Voluntatis, marem Monogenem.
 [0537B]   Ab Valentino vero in hoc dissentire emendatores Ptolomaei, quod Bytho duas affingant conjuges, Cogitationem [0537B] et Voluntatem, atque ex Cogitatione ortam Veritatem, ex Voluntate Monogenem.
 [0546B]   Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit.
 [0589A]   Primum conjugium, Monogenem et Veritatem; ad imaginem quidem Cogitationis, foeminam Veritatem; ad imaginem [0589B] Voluntatis, marem Monogenem.

000-00-00 Serial Number=0377389371
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0290B]   Tiberius ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum [0291A] cum praerogativa suffragii sui.
 [0519B]   Omnia adversus [0519B] veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris.
 [0328A]   Summa haec caussa, imo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas judicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
 [0271A]   Sed Christianis solis nihil permittitur loqui, quod caussam purget, quod veritatem defendat, quod judicem non faciat injustum.
 [0454A]   Velim tamen [0454A] in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.
 [0499A]   Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem.
 [0504A]   Mimice philosophi affectant veritatem [0507A] et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant; Christiani eam necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
 [0467A]   Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem.
 [0260A]   Ad hoc magis gloriabitur potestas earum, quod etiam auditam damnabunt veritatem?
 [0441A]   Tales in ipso supplicationis gestu mactent, inquit, animam Deum pro Imperatore ambientem extorqueant, veritatem et Dei devotionem, irreligiositatem, si possint, deputent.
 [0519A]   Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae hujus in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur, et ex varietate defensionum indicet veritatem.
 [0520B]   Non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt; si de suis sensibus, jam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum, forma non sustinet; nunquam [0520B] enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.
 [0416A]   Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque christianis fugentur, si illis sub christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.

000-00-00 Serial Number=0456619143
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0675A]   Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam [0675A] defendunt veritatem, sed alia via: non enim sensum mentiri, sed opinionem; sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari.
 [0677B]   Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, annon?
 [0676C]   Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem.
 [0677C]   Itaque rursus, illum ergo ait supersapere, qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens, neque ullum ejusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando, ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus, et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante, et [0677C] non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat.
 [0678A]   XXIV) adtemperant: ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet, quia deceptui faciles; sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientiam scilicet, quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam, et apud pleroma constitutam, [0678B] haereticarum idearum sacramenta: hoc enim sunt et aeones, et genealogiae illorum.

000-00-00 Serial Number=0243771136
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0763A]   [0762C] Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere compulsi, concedunt Christo carnis [0763A] veritatem, sine praejudicio tamen renuendae nativitatis.
 [0757B]   Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur.
 [0786A]   Factum autem dicendo, et verbum caro factum est consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae asseveravit.
 [0769A]   Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti Evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis.
 [0779A]   VIII, 40): Nunc autem vultis occidere hominem veritatem ad vos locutum; et (Luc, VI, 5): Dominus est sabbati filius hominis.
 [0780C]   Non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis, et non veritatem; sed similitudinem peccatricis carnis vult intelligi; quod ipsa non peccatrix caro Christi, ejus fuit par, cujus erat [0781A] peccatum; genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo, cujus natura est in homine peccatrix; et sic in illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccato habeatur, quae in homine sine peccato non habebatur.

000-00-00 Serial Number=0245291233
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931C]   Dicens enim: Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea: cum venerit Spiritus Sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem (Jo.
 [0933C]   Igitur si omnia ista obliterant licentiam nubendi, et conditione licentiae inspecta, et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post Apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem, per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus omni rei, inquit), supremam jam carni fibulam imponere, jam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte cum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter 160 exinde productis?

000-00-00 Serial Number=0839302719
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1264B]   Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem certe redarguitur malignitatis.

000-00-00 Serial Number=0199052930
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1237B]   Sed differamus tantisper poenitentiae veritatem.

000-00-00 Serial Number=0881948292
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0065B]   Animadvertens enim, inquiunt, Judas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset.
 [0022B]   XXVIII, 19); siquidem in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum Sanctum [0022B] Paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem (Joan.
 [0054A]   A diabolo scilicet, cujus sunt partes intervertendi veritatem, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum, idolorum mysteriis aemulatur.
 [0033C]   [0033C] Apostolos autem (quidquid in contrarium soleat dicere diversa pars) omnia et scisse et tradidisse; quibus et omnes Scripturas edisserere Christus dignatus est, et Spiritum Sanctum misit, qui eos deduceret in omnem veritatem.
 [0040B]   Age nunc, omnes erraverint; deceptus sit Apostolus de testimonio reddendo quibusdam; nullam [0040B] respexerit Spiritus Sanctus, uti eam in veritatem deduceret (Joan.
 [0033B]   Si haec ita sunt, constat proinde [0033B] omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei.
 [0034C]   Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere (Jean, XVI, 12, 13): tamen [0034C] adjiciens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis repromiserat; et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum Spiritus Sancti.
 [0034C]   Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere (Jean, XVI, 12, 13): tamen [0034C] adjiciens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis repromiserat; et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum Spiritus Sancti.
 [0068A]   Nam dicit in primis, esse Bython et Silentium; ex his processisse semen, Mentem et Veritatem: ex quibus erupisse Verbum et Vitam: de quibus rursum creatum hominem et Ecclesiam.
 [0030B]   Ille vero, si quis est, cujus caussa in congressum descendis Scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis ad haereses deverget?
 [0048B]   [0048B] Si enim negant veritatem ejus, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam, qua ipsae revincuntur; et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas, quam apud illas non esse jam constat.
 [0031A]   Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria Scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.
 [0012B]   Nullam veritatem inesse cum perversa haereticorum conversatione; ubi vero metum in Deum, ibi gravitatem honestam, et communicationem deliberatam, et promotionem emeritam, et subjectionem religiosam, et apparitionem devotam, et processionem modestam, et Ecclesiam unitam, et Dei omnia.
 [0070A]   Negant enim veritatem sine istis posse litteris inveniri; imo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam.
 [0012B]   Ad inveniendam veritatem consulendas esse ecclesias apostolicas ac prae omnibus felicem ecclesiam cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt.
 [0015A]   Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere?
 [0044B]   Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, [0044B] quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi veritatem.
 [0031B]   Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum christianarum.
 [0046B]   I, 4), Valentinus agnoscitur; apud quem Aeon ille nescio qui novi, et non unius nominis, generat e sua Charite Sensum [0046B] et Veritatem; et hi aeque procreant duos, Sermonem et Vitam; dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam: estque haec prima ogdoas aeonum.

000-00-00 Serial Number=0984324217
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0795B]   Veritatem Deus aperit; sed vulgus irridet, existimans nihil superesse post mortem; et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio, pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum; ut quos negant sentire quicquam, escam desiderare praesumant.
 [0819B]   Ita nec in veritatem mortis cadit, quae nec in imaginem ejus ruit.
 [0828B]   Miserrimi revera, ut Apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur; frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes.
 [0838A]   Sed magis religiosum est, veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat.
 [0859A]   Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit; opera, non corpora accusans, de quibus et hic subjicit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus.
 [0862B]   Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus: Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per justitiam in vitam sempiternam per Jesum Christum Dominum nostrum.

000-00-00 Serial Number=0911510408
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0653A]   Omnia autem penes veritatem Dei fixa sunt.

000-00-00 Serial Number=0364509940
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889A]   Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam, virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere [0889A] potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum, ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur.
 [0889C]   Adhuc, inquit, multa habeo loqui vobis, sed [0889C] nondum potestis ea bajulare: cum venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem, et supervenientia renuntiabit vobis (Jo.
 [0888B]   Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam, virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere [0889A] potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum, ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur.
 [0911B]   Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli Deo exhibeas veritatem, quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo: illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam.
 [0889A]   Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo.
 [0889A]   Sed Dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem cognominavit.
 [0914A]   Haec cum bona pace legentibus, veritatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est.
 [0888A]   Quare in hoc libro contra patriae suae morem, in qua solae nuptae velabantur, ostendit, eum contra veritatem praescribere non posse, quod quidem juxta adnotationem Cl.
 [0890B]   Hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt.
 [0893A]   Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de [0893B] velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»