TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Utrius' [72]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0464850485
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.

000-00-00 Serial Number=0162619591
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0211B]   Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
 [0209B]   Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, jam nec bona ipsa Deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur: sed utraque species de materiae proprietate sumpta, ad materiam pertinebit.
 [0199C]   Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et [0199C] in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio.

000-00-00 Serial Number=0845618427
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0420C]   Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno eodemque domino Apostolorum et Prophetarum.
 [0381C]   XL, 3) vociferator in solitudinem, et praeparator viarum dominicarum, per denuntiationem et laudationem poenitentiae; si non etiam ipsum inter caeteros tinxisset, nemo discipulos Christi, manducantes et bibentes, ad formam discipulorum Joannis [0381C] assidue jejunantium et orantium provocasset: quia si qua diversitas staret inter Christum et Joannem, et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio.
 [0439B]   Ita utriusque parabolae argumentum vacat circa eum, cujus non est ovis neque drachma, id est homo.
 [0301A]   Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [0301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti.
 [0241B]   Et hoc pacto objectionem solvit, ad accusandum Creatorem ex hominis et angelorum lapsu desumptam; nimirum vel [0241B] inscitiae et ignorantiae, si peccatum utriusque non praenovit; vel malitiae, qui, cum praeviderit, non impedivit.
 [0356C]   XXVII, 28), tibi Deus de rore coeli, et de opimitate terrae; nonne utriusque indulgentiae exempla sunt?
 [0319A]   Caeterum, ipsas quoque antitheses Marcionis cominus caecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio Creatoris tam boni quam et judicis, secundum utriusque partis et exempla congruentia Deo, ut ostendimus.
 [0336C]   At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas.
 [0445A]   Quod si aeternus locus repromittitur, et ascensus in coelum aedificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas coeli futurum, utique ob coelestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur?
 [0379C]   Ergo cum appellatio propria est ejus, in quo habet caussam, si alii vindicetur, in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta jam fit communio nominis quoque in eo, cui vindicatur sine caussa communio appellationis; [0379C] et sequitur ut unus idemque credatur, qui et nominis appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens caussa; nec alius erit capacior utriusque, quam qui prior, et nomen sortitus est Christi, et appellationem filii hominis; Jesus scilicet Creatoris.
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0502B]   Et tribunal autem nominando, et dispunctionem boni ac mali operis, utriusque sententiae judicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit.
 [0358A]   VII), et ita semper cum Domino erimus, eatenus dum et in terra et in coelo qui ob utriusque promissionis ingratos, ipsa elementa etiam testatur (Is.
 [0444A]   Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.
 [0341B]   Si proinde commune est apud vos Christi nomen, quemadmodum et Dei, ut sicut utriusque Dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem Dominum, certe ratio huic argumentationi [0341C] refragabitur.
 [0267C]   Nam hae sunt antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones; quae conantur discordiam Evangelii cum Lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti, diversitatem quoque argumententur deorum.
 [0478A]   Utique manifestavit et christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et judaismi servitutem legalem in filio ancillae; atque ita ejus Dei esse utramque dispositionem, apud quem invenimus utriusque dispositionis [0478B] delineationem.
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.

000-00-00 Serial Number=0405203462
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0180B]   Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et Filii in terris, quem Petrus agnoverat Dei Filium, et Patris qui in coelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat Dei Filium Christum.
 [0179B]   His tribus capitulis totum intrumentum utriusque Testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intelligi pauciora, sed proprium hoc est omnium haereticorum.
 [0187C]   Per opera ergo virtutum, et verba doctrinae manens in Filio Pater per ea videtur, per quae manet, et per eum in quo manet: ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: Ego sum in Patre, et Pater in me.
 [0191C]   Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem; denique et mortua est.
 [0191C]   Quod si tertium quid esset ex utroque confusum ut electrum, non tam distincta documenta paterent utriusque substantiae.
 [0192B]   II, 5), utriusque substantiae confirmavit.
 [0172C]   Ecce enim et in Evangeliis et in Apostolis visibilem et invisibilem Deum deprehendo, sub manifesta et personali distinctione conditionis utriusque.
 [0158B]   [0158B] At ego, si utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio, quam singulare et unicum imperium: non tamen praescribere monarchiam, ideo, quia unius sit, eum cujus sit, aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut monarchiam suam non per quos velit administrare.

000-00-00 Serial Number=0088203728
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0553A]   Hinc [0553A] numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde conjugaleis, per copulam utriusque naturae: Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt: illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreaverunt.

000-00-00 Serial Number=0391436815
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0405A]   Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt.
 [0413A]   Sed hactenus verba, jam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem.
 [0283A]   At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
 [0378B]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.

000-00-00 Serial Number=0112535894
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0665B]   Igitur si neque Dei, neque diaboli spiritus ex nativitate conferitur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque: si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque [0666A] ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
 [0695C]   Unico igitur impetu [0695C] utriusque, toto homine concusso, despumatur [0696A] semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem.
 [0705C]   Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo.
 [0712A]   Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, [0712B] aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.
 [0712B]   Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae.
 [0750B]   Cur enim non putes animam, et puniri, et foveri [0750B] in infernis interim sub expectatione utriusque judicii, in quadam usurpatione et candida ejus?
 [0694C]   Simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedente?
 [0650B]   Sed viderit utriusque praestantiae ambitio.

000-00-00 Serial Number=0994343638
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1173B]   Hanc Baptismi utriusque differentiam ipsemet Joannes, Marc.
 [1191B]   Ait: Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit; sequitur enim mox postea: Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequae utique naturae veritate cujusque dispuncta est.
 [1202B]   Utriusque discrimen accurate notavit Martialis, l.

000-00-00 Serial Number=0401105464
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0761B]   Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum, inde spiritalem; hinc infirmum, inde praefortem; [0761C] hinc morientem, inde viventem.
 [0761C]   Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, [0762A] eadem fide, et spiritus et carnis.

000-00-00 Serial Number=0461764812
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0085B]   Ita et Agis signum ejus palmite [0085B] redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni.

000-00-00 Serial Number=0124452293
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111B]   XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.

000-00-00 Serial Number=0539893270
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968B]   Propterea per singulas direximus species jejunationum, xerophagiarum, stationum, ut dum recensemus secundum utriusque Testamenti paraturam, quantum proficiant recusati, vel recisi, vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant.

000-00-00 Serial Number=0270560086
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0933A]   Melius est unum oculum amittere, quam duos: si tamen discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum oculum habere; quia nec bonum.
 [0937A]   Quid digamia illa Abrahae portendat, idem apostolus edocet, interpretator utriusque Testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat.

000-00-00 Serial Number=0585090399
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0027A]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

000-00-00 Serial Number=0809407175
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0996A]   Multo aptius Christianum majori, et Judaeum minori filio adaequassent, secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus (Gen.
 [1028B]   Unde et ex vulnere lateris Dominici aqua et sanguis, utriusque lavacri paratura, manavit (Joan.
 [0989B]   Idololatram quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis, idololatriae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam?

000-00-00 Serial Number=0570233703
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0844A]   Neutrum ergo eorum, quae accepit, perire [0844A] patietur; imo nec quicquam utriusque; imo nec modicum.
 [0847B]   Itaque, secundum nos magis collocavit utriusque propositionem.
 [0845A]   Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae, [0845B] ut temporali, praetimendam.
 [0882B]   Quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, decessuro concubitu, et foetu, et educatu?
 [0813A]   Totum porro hominem ex utriusque substantiae [0813B] concretione parere; idcircoque in utraque exhibendum, quem totum oporteat judicari: qui nisi totus, utique non vixerit.
 [0869A]   II) appellatus, ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrhabonem summae totius.
 [0843B]   Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura [0843C] sit, altera amissura eam non sit?
 [0846B]   Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, Dominus autem eam confirmabat, et Scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis Dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subjiciens: Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur; id est, resurrectionem mortuorum apud Deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae.

000-00-00 Serial Number=0173923552
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0638A]   Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui [0638A] idolo, et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales, et Latiares, et Florales in commune celebrantur: reliqui ludorum, de natalibus et solemnitatibus regum, et publicis prosperitatibus et municipalibus fastis superstitionis caussas originis habent.
 [0638B]   Proinde mortuis suis ut [0638B] diis faciant una conditio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatriam.
 [0638B]   Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
 [0646A]   Ut et de artibus concludam, Martem et Dianam utriusque ludi praesides novimus.

000-00-00 Serial Number=0141845703
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0900B]   Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in [0900B] viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri.
 [0892A]   Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris, indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum, multoque institutorum, opus suum fecit.
 [0893B]   Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»