TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Universa' [45]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0869644701
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0590C]   Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium; tamen illa non statim Dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia; aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi?
 [0593B]   Et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens [0593C] ad humani generis utilitatem et.
 [0608B]   Cessit universa pene dominatio.

000-00-00 Serial Number=0824701786
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0127C]   Ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa ejus, et colligerentur omnia spolia ejus in omnes exitus ejus, et igni cremarentur cum omnibus vasis suis, et cum omni populo in conspectu Domini Dei.

000-00-00 Serial Number=0729977310
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0214B]   I, 1); quemadmodum dixisset: In finem Deus fecit coelum et terram: si post universa fecisset.
 [0198A]   Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse.
 [0200B]   At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur.
 [0216A]   Denique Evangelium ut supplementum instrumenti [0216A] veteris adhibendo, in quo vel eo magis debuerat ostendi Deus ex aliqua materia universa fecisse, quod illic etiam per quem omnia fecerit revelatur: In principio erat sermo, in quo principio scilicet Deus fecit coelum et terram.
 [0238A]   Vides ergo quemadmodum operatione Dei universa consistunt, valentia facientis terram, intelligentia parantis orbem, et sensu extendentis coelum: non adparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem: quae illi non erant necessaria, si adparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset.

000-00-00 Serial Number=0640310407
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0610B]   Quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cujus et praedicatores Apostoli in psalmis David ostenduntur: In universa, inquit, terra exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum (Psalm.

000-00-00 Serial Number=0218332112
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0290A]   Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit, et praesciendo disposuit, certe ipsam transgressionem; quam nisi praescisset, nec cautionem ejus delegasset sub metu mortis.
 [0260B]   Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera; quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo.
 [0494B]   Benedictum nomen gloriae ejus, et replebitur universa terra gloria ejus.
 [0520A]   Si non est Christus primogenitus conditionis, ut Sermo Creatoris per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil factum est; si non in illo condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset Apostolus: Et ipse est ante omnes.
 [0497D]   Si Deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen Deus Domini nostri [0497D] Jesu Christi Pater non alius quam Creator intelligetur, qui et universa benedixit, habes Genesim [0498A] (Gen.
 [0521D]   Caetera praeceptorum, ut eadem, satis sit jam alibi docuisse quam a Creatore manarint; qui cum vetera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans [0522A] etiam (Jerem.
 [0388B]   Jam hoc ipsum quod a benedictionibus coepit, Creatoris est, qui universa prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit.
 [0423B]   Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia Filio traderet, pariter cum homine Creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus, in fidem, in exemplum; ne tam merito non [0423B] credam ejus esse omnia cujus nihil video, quam merito credam, etiam quae non ideo ejus esse, cujus sunt universa quae video.

000-00-00 Serial Number=0994704008
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0178A]   In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret.
 [0161B]   Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu.

000-00-00 Serial Number=0821777284
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0568A]   Nam ex lacrymis [0568A] ejus universa aquarum natura manavit.

000-00-00 Serial Number=0809490561
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.
 [0305A]   Liberum patrem cum mysteriis suis consules senatus [0305A] auctoritate non modo urbe, sed universa Italia elimiverant.

000-00-00 Serial Number=0627051413
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0696B]   I): Faciamus hominem, universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus maris.
 [0661A]   Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
 [0657C]   Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis [0657C] universa constare condicunt, secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis.
 [0680C]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.
 [0676B]   Annon istis universa conditio subministratur?
 [0656B]   Universa conditio testabitur, corpora de corporibus processura jam illic esse, unde procedunt: secundum sit necesse est, quod ex alio est: nihil porro ex alio est, nisi dum gignitur: sed tunc duo sunt.
 [0750B]   Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur?

000-00-00 Serial Number=0269766808
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143B]   Domus quo amplior aedificanda est, eo majorem, congestionem materiae, majoremque opificum numerum requirit: at universa haec mundi machina ab Architecto suo sine alieno adjutorio, sine tumultuoso molimine, per unicum Fiat condita ex nihilo est.

000-00-00 Serial Number=0742926776
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1327B]   Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio [1328A] graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae.

000-00-00 Serial Number=0057028413
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0679A]   Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia Dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur: sed omnem adflatum ejus vice pestis etiam de longinquo devitemus, non his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula, et hoc genus, modo [0679B] per festos dies.
 [0664A]   Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est: sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tam venas defundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis [0664B] praecavenda sit idololatriae latitudo.
 [0664A]   Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

000-00-00 Serial Number=0101478875
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959A]   Postea vero ad Noe enumerata subjectione omnium bestiarum terrae, et volatilium coeli, et moventium in terra, et piscium maris, et omnis viventis; Erunt, inquit, vobis in escam, velut olera foeni dedi vobis universa; verum carnem in sanguine animae suae non editis; (Gen.

000-00-00 Serial Number=0445361376
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0935B]   Dicit et Apostolus scribens ad Ephesios: Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum, ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos et super terras in ipso (Eph.

000-00-00 Serial Number=0669512212
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1256B]   Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, jam tunc cum Dominum Deum universa opera quae fecisset, imagini suae, id est homini subjecisse impatienter tulit (Genes.
 [1260B]   Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne   quidem malefacere concessum est.

000-00-00 Serial Number=0167164683
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

000-00-00 Serial Number=0351392329
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0810B]   Semel dixerim, universa conditio recidiva est.
 [0805C]   Porro, si universa per carnem subjacent animae, carni quoque subjaceant, per quod utaris, necesse est.
 [0801C]   Merito igitur, ut famula, jussu et imperio, et sola vocabili potestate universa processerant.

000-00-00 Serial Number=0204654217
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631A]   Omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum [0631B] verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates.

000-00-00 Serial Number=0114534080
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1134B]   Eodem pertinet etiam illud ejusdem Prologo in Nahum prophetam: «Non enim loquitur in εκστασει, ut Montanus et Prisca Maximillaque delirant, sed quod prophetat, liber est visionis intelligentis universa quae loquitur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»