TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Salutem' [143]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0985621810
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0626C]   Haec, benedicti, non sine caussa [0626C] Dominus in seculum admisit; sed ad nos et nunc exhortandos, et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.

000-00-00 Serial Number=0378931105
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0135A]   Prospexerat et has Deus imbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per [0135B] montes et saltus, et humeris essent reportandi.
 [0125A]   Perinde enim et qui martyriis refragantur, salutem perditionem interpretantes, tam dulce in amarum, quam lucem in tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam [0125B] illi beatissimae praevertendo, tam amarum pro dulci, quam tenebras pro luce supponunt.
 [0133B]   Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam; ut gaudeamus liberati, exultemus etiam coronati.
 [0152B]   Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus [0152B] assisteret, suggerens, non in terris esse confitendum apud homines; minus vero, ne Deus humanum sanguinem sitiat, nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat; statim audisset a servo Dei, quod audierat a Domino diabolus: Recede, Satana, scandalum [0153A] mihi es; scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matt.
 [0135C]   Et tamen ausim [0135C] dicere, si et homo regnum Dei, si homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem.
 [0133A]   Displicet occidi in salutem, cui non displicuit occidi in perditionem?
 [0121A]   Scorpiace sive Scorpiacum liber hic vocatur, quoniam Scorpiorum in morem latenter simplicioribus imponerent, dicebantque Deum sanguinem Christianorum non sitire, nec Christum de morte nostra salutem exspectare.
 [0124A]   Si vicem repetit, nunc et ille salutem de mea nece exspectat?
 [0132A]   Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem; licebit et Deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare.

000-00-00 Serial Number=0173307419
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0603C]   Sicut ergo circumcisio carnalis, quae temporalis erat, tributa est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia: Innovate vobis novitatem , et nolite seminare in spinis.
 [0603A]   Nam providens Deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem esset daturus populo Israel, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio jam celebratum.
 [0602B]   Et ideo si salutem circumcisio [0603A] omni modo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, quando constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere.
 [0595C]   Et datam quidem Abrahae circumcisionem carnalem ad tempus, sed in signum, unde Israel in novissimo tempore dinosceretur, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur: nunc vero spiritalem circumcisionem in salutem esse populo obedienti.
 [0601A]   Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem.

000-00-00 Serial Number=0554765880
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0420B]   In salutem scilicet eorum, qui annuntiationem ejus recepissent.
 [0510A]   Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in hujusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud, quam substantiam carnis; quomodo Apostolus omnes in novis substantiis, certis nominibus distinxit, et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventum Domini et salutificatoris nostri Christi conserventur?
 [0368B]   Constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a Deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium; alium qui [0368C] a Deo creatore in restitutionem judaici status sit destinatus, quandoque venturus.
 [0385B]   XII, 16), omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae id est in caussa animae liberandae; quia opus Dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a Deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et Deus.
 [0418A]   Nam sicut ad salutem vocat, quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat; ita in perditionem damnat quem recusat: Illi autem caussato patris sepulturam, cum respondet: Sine, mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei; utramque legem Creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse: Super omnem, inquit (Levit.
 [0434C]   Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles.
 [0272C]   Nego rationalem bonitatem dei Marcionis, jam hoc primo, quod in salutem processerit hominis alieni.
 [0481A]   Sed et cur apud Dominum optimum, et profusae misericordiae, alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam Dei esse; alii perditionem, quibus Christi [0481B] crux stultitia reputatur, si non Creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
 [0512A]   In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur?
 [0280B]   Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem?
 [0279B]   Id est salutem.
 [0434C]   Siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem consequentur.
 [0372A]   Plane ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem, et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset, et non potius ad hominum salutem; qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat.
 [0276C]   Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post [0276C] tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et caeteris motibus videatur obnoxius?
 [0503B]   Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique [0503C] Legis, et sui Evangelii.
 [0482C]   II et III) per haec omnia ostendit, cujus Dei sapientiam loquatur inter perfectos: ejus scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit, et prudentiam prudentium irritam fecerit; qui infatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens ejus, et disponens in salutem.
 [0452B]   Jam et Christus Creatoris confirmatur, qui secundum Creatorem totius hominis salutem pollicebatur.
 [0451C]   XIX) et Zachaei domus salutem.
 [0480B]   [0480B] Praestructio superioris Epistolae ita duxit, ut de titulo ejus non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse; communem scilicet, et eumdem in Epistolis omnibus: quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem.
 [0452B]   Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est; et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem.
 [0503B]   Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique [0503C] Legis, et sui Evangelii.
 [0267A]   Anno quinto decimo Tiberii, Christus Jesus de coelo manare dignatus est, spiritus salutaris: Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini majoris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis, non curavi investigare.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0452B]   Quod perierat, salvum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem.
 [0318B]   Eo enim quod tandem animadvertit ad hominis salutem, poenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto.
 [0455C]   Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem.
 [0302B]   Quis enim non magis [0302B] filiorum salutem, quam suam curet?
 [0424B]   Itaque Dominus ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem, et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit omnifariam diligendi Dominum Deum suum.
 [0481A]   Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, [0481A] virtutem autem et sapientiam Dei, salutem consecuturis.
 [0279B]   Judicatur enim abjiciendus, et utique judicio damnationis: nisi si in salutem abjiciatur peccator, ut et hoc Deo optimo competat.
 [0506A]   Ob hoc igitur missum Filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis [0506A] esset, cum peccatrix ipsa non esset, nam et haec erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem.
 [0352B]   Revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo.
 [0426A]   Si salutem et vitam, et has apud Creatorem.
 [0276C]   Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, jam et sibi et aliis negotium fecit, [0277A] Epicuro nolente, consiliario Marcione.
 [0275A]   Quid enim tam perfectae bonitatis, quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a Creatore, totum a Deo optimo allectum?
 [0418A]   Et utique damnavit, quem recusavit, non consecuturum scilicet salutem.
 [0495B]   Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens, et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem.
 [0457C]   III, 13): Existi in salutem populi ad salvos faciendos christos tuos; erecturos scilicet se, et capita [0458A] levaturos in tempore regni redemptos.

000-00-00 Serial Number=0054128289
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1086B]   Partem hominis, dum speratis retinere salutem, Totus homo vester deperdit mente prophana, [1086C] Interior simul et veterem quem dicitis hostem; Sed et homo solum spiramen dicitur esse; Nec vetus est homo dicta caro, nec sunt inimica Spiritus et caro, verus homo sociatus in uno, Nec sibi privatos sensus cernuntur habere, Haec regitur, regit ille, gemit, gaudetque, doletque; Diligit, ipse suae carni carissimus idem, Per quam paret homo, cum qua commixtus habetur; Vulneribus curas adhibet, lacrymasque profundit.
 [1079A]   Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.
 [1057C]   Surgere posse negat carnem, cui caussa ruinae Ipse fuit, quam contemptam spoliavit inique: [1057C] Propterea maledictus habet sine fine dolorem; Hostis huic semper, vario quia vulnere vitam Nititur excutere, et de qua ruit ipse salutem.
 [1075A]   Ezechiel fidus, dives cui gratia verbi Concessa est; peccatorum secreta videre, Afflictus lugere suos, veniamque precari, Cernere vindictam sanctorum caede futuram, Sanctorumque locum regni, carnisque salutem Spiritu implicitus, gressus aditusque videre.
 [1084B]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.
 [1066A]   [1066A] Sic placuit Domino mortem spoliare superbam; Sic poterit miserandus homo sperare salutem.
 [1060B]   Credite vero Patri vero, qui condidit orbem, Verum qui Dominum misit renovare ruinam Imparibus legi, peccati in gurgite mersis, Per vates olim promissam afferre salutem.
 [1076A]   Ecce Deus Christus; pariter bissena juventus, Omnibus una fides, amor unus et una potestas, [1076A] Flos hominum, mundo lucentes lumine Christi, Et comites et apostolici, qui vera locuti, Auribus audivere, oculis videre salutem, Tractavere manu corpus de morte receptum, Convixere cibo assidue, testantur ut ipsi.

000-00-00 Serial Number=0812327683
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0585A]   Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus.
 [0584B]   Ex earum ergo laterculo, et in reges, et in sacerdotes allegere consueverat: quae nunc quoque si plenam atque perfectam [0584B] notitiam apprehenderint istarum naeniarum, naturificatae jam spiritalis conditionis germanitate, certam obtinebunt salutem, imo omnimodo debitam.
 [0580A]   Indiguisse enim animalem [0580A] etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam; in hoc et Soterem animalem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis.
 [0587A]   Humana vero gens in hoc exitus ibit; choicae et materialis notae, in totum interitum: quia omnis caro foenum, et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit.

000-00-00 Serial Number=0206369638
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0447A]   Adhuc ostendit salutem Imperatoris et Imperii Christianis cordi esse, scientibus horrenda orbi imminere, Romanum Imperium esse desierit, ipsamque adeo clausuram saeculi duratione ejus retardari.
 [0447B]   Sed et juramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis.
 [0439A]   Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur?
 [0447A]   Sed et qui per salutem Caesaris jurent, omnibus Geniis augustiorem, non esse cogendos, ut per ejus Genium jurent, defendit, utpote qui Genios, id est, Daemonas adjurando laedere, non dejerando honorare consueverint.
 [0438A]   Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite.
 [0391B]   Hoc insigni capite plenissima propinatur Christi, Dei Filii, historia, qui, prout ad salutem animarum debet cognosci, late et nervose describitur.
 [0438A]   Non itaque irreligiosos haberi debere Christianos Caesarique inimicos, qui illum rebus suis non subjiciant, [0438A] sed magis illos, qui salutem Caesaris suamque non solum a Diis talibus exspectent, qui dare non possunt, sed et illos persequantur, qui a vero Numine illam et petere sciant et impetrare.
 [0448B]   Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subjicio.
 [0400A]   Ne enim intelligerent pristinum, credituri si intellexissent, et consecuturi salutem si credidissent, meritum fuit delictum eorum.

000-00-00 Serial Number=0705823362
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0688A]   Caeterum, quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subjacebit; ita nec oblivioni, cum tanta sit injuria oblivio, quanta est gloria ejus, cujus injuria est, memoria scilicet: quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit.
 [0673B]   Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem.
 [0709B]   Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi [0709A] compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: [0709B] hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit.

000-00-00 Serial Number=0100223422
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1176D]   Aut denique sensus est: sola fides vera et sincera est, in qua ad salutem abluimur, etc.
 [1197D]   Quidni etiam non petenti, quamdiu petere per sese non potest, eodem tamen ad salutem suam aeque indiget, ac adultus, qui petere potest?
 [1171A]   At obnixe retineo nostram lectionem; non enim aqua Baptismi erat remedians illas aquas amaras, ceu venas insaluberrimas, sed lignum (seu Christus in ligno crucifixus) illas aquas, ad Baptismum destinatas, ac alias insalubres, seu nihil salutare, ac proficiens ad salutem nostram continentes, in dulcedinem, ex sese, seu propria sua virtute, in remedium peccatorum et salutem animae nostrae convertit.
 [1147C]   Per aliquid coeleste, scilicet Sacramentum Baptismi, ceu medium ad salutem nostram, quam in coelis denique adipiscimur, summe necessarium.
 [1181C]   Fides enim illa Veteris Legis in se erat nuda, inanis, et vacua, omnique intrinseco vigore ad salutem aeternam destituta.
 [1144A]   Quae Vulgatus noster ad verbum reddit: Apud homines (id est, in hominum opinione) hoc (salvum esse, seu aeternam salutem consequi) impossibile est: apud DEUM autem omnia possibilia sunt.
 [1202A]   Maxime igitur convenit, etiam baptizandos in genua procumbere, et DEUM orare pro tam illustri dono, per quod, cum antea in peccatum lapsi fuissent, de nuo erigantur ad salutem; namque, ut Author QQ.
 [1138B]   Thomas noster, ab ipso discimus, in supra dicta praefatione: «Hunc [1138B] igitur auctorem, inquit, studiosorum manibus inserere volui, tum ut quis Baptismi et Poenitentiae sacramentorum, ad salutem maxime necessariorum, in primitiva Ecclesia ejusque altero mox saeculo, cum traditiones adhuc recentes erant minimeque suspectae esse poterant, usus fuerit, nonnihil accuratius perspiciant; tum ut antiquorum Patrum scripta non cursim nimisque properanter transmittere, sed iisdem paulo magis immorari, non tamen uni eidemque penitus immori, discant; sic enim illis debita aestimatio, hisque ipsis ingens utilitas voluptasque accedet.
 [1137D]   Vulgaris nimirum ac elementaris, ceu quotidianis nostris usibus ubivis obviae, et pro Baptismo, ad salutem nostram tam necessario, paratu facillimae.
 [1150A]   Ponit); sed id duntaxat confirmare voluit, quamcunque aquam, per orbem hunc nostrum diffusam, utpote cum primigenia illa prorsus eamdem, aeque a Spiritu Sancto jam nunc adaptatam fuisse, ad salutem hominibus quocumque demum modo conferendam: etsi utique negandum non sit, Baptismum nostrum, utpote Sacramentum a Christo ipso institutum, longe efficacioris virtutis fuisse, quam Baptismum Joannis, qui non per se conferebat remissionem peccatorum, sed solum ad actus poenitentiae, per quos illa fiebat remissio, excitabat: qua de re Interpretes ac Theologi nostri passim videri possunt, nosque suo loco uberius confirmabimus.
 [1181D]   A Christo imposita fuit his verbis: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, ut sensus sit, non alia ratione, nisi per Baptismum in nova Lege salutem obtineri posse.
 [1179A]   Vis ergo totius argumenti contra Baptismum [1179A] objecti haec esse videtur: si Apostoli Baptismum non susceperunt, et nihilominus salutem consecuti fuere, aut eos specialiter a Christo exemptos fuisse oportuit (de qua tamen exemptione nullibi in Evangelio legimus), aut etiam aliis non baptizatis salutis januam patere, sicque legem illam de Baptismo suscipiendo nullum robur habere.
 [1171A]   At obnixe retineo nostram lectionem; non enim aqua Baptismi erat remedians illas aquas amaras, ceu venas insaluberrimas, sed lignum (seu Christus in ligno crucifixus) illas aquas, ad Baptismum destinatas, ac alias insalubres, seu nihil salutare, ac proficiens ad salutem nostram continentes, in dulcedinem, ex sese, seu propria sua virtute, in remedium peccatorum et salutem animae nostrae convertit.
 [1176C]   Illa fides, quae est in aquam seu Baptismum aquae, est stabilis, firmiter perseverans, ac perpetuo largiens id, quod ad nostram salutem necessarium est.
 [1193B]   Instar enim pignoris ad salutem est, quod et in securitatem debiti, et creditori, secure asservaturo, dari solet.
 [1180A]   Et hi quidem non corporis duntaxat, sed multo magis animae salutem per fidem illam tam vivam consecuti fuerunt, cui jam aliunde ac multoties, a Christo salus adpromissa fuerat, ut Jo.
 [1179B]   Erat autem Baptismus Christi janua ad Ecclesiam, et via proximior, magisque [1179B] directa, quam Baptismus Joannis, ad salutem.
 [1162D]   Igitur etiam PATER, mittens FILIUM, et SPIRITUS SANCTUS missus a Filio, Sponsores erunt; namque Pater per Filium, Filius ipse in Spiritu Sancto nobis salutem promisit.

000-00-00 Serial Number=0426239550
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0778A]   Cui igitur rei angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem hominis operaretur?
 [0773B]   Cum enim nostras animas non tantum non carneas, sed etiam a carne disjunctas salvas praestet; quanto magis illam, quam ipse suscepit, etiam non carneam redigere potuit in salutem!
 [0782C]   Inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis, quo homo jam damnatus intraverat.
 [0782B]   In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem.
 [0775C]   Nunc autem non effigiem suam discit a Christo, sed salutem.

000-00-00 Serial Number=0358042240
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1320A]   Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritualium sectatores sumus; in quibus operamur, illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus.
 [1319A]   Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis urbana; timendum tamen est vel propter injuriam et violentiam spectatorum, quae etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et sororem mentitus Saram, salutem contumelia redemit.
 [1323A]   Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat?

000-00-00 Serial Number=0520580947
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0923B]   Multum existimo esse inter licentiam et salutem.

000-00-00 Serial Number=0096624494
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0669A]   Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et majorem hostiam caedis, salutem tuam.

000-00-00 Serial Number=0365014851
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0958A]   Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam prophetaverat, nec jam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam Deo cessit, pabulo potiusquam praecepto annuit; salutem gula vendidit.
 [0958C]   L, 18), quis jam dubitabit omnium erga victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo, et observato praecepto, primordiale jam delictum expiaretur, ut homo per eamdem materiam caussae satis Deo faciat, per quam offenderat, [0958C] id est, per cibi interdictionem; atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut exstinxerat sagina, pro unico illicito plura licita contemnens.

000-00-00 Serial Number=0007780790
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1041B]   Uterque habitus mutandi malus: alter adversus naturam, alter contra salutem.

000-00-00 Serial Number=0423171937
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1253A]   Nasci se Deus in utero patitur matris, et exspectat, natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est, et a servo suo tingitur, et [1253A] tentatoris congressus solis verbis repellit, cum de Domino fit magister, docens hominem evadere ad salutem, scilicet veniam offensae patientiae eruditus, non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem ejus audivit, arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (Is.
 [1268A]   Quid mirum quod etiam poenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire, cum, disjuncto matrimonio, ex ea tamen causa, qua licet feu viro, seu foeminae ad viduitatis perseverantiam sustineri, haec exspectat, haec exoptat, haec exorat poenitentiam quandoque inituris salutem.

000-00-00 Serial Number=0083431602
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1241A]   Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et Dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant.
 [1234A]   XXXIII, 11) praemio salutem, jurans, etiam vivo dicens, cupit credi [1234B] sibi.
 [1248A]   Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta, esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, [1248A] cur salutem tuam deseris?

000-00-00 Serial Number=0570853293
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0021B]   V, 39), Scrutamini, inquit, Scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur.
 [0065A]   Christum autem non in substantia carnis fuisse, salutem carnis sperandam omnino non esse.
 [0072A]   Totus enim secundum Valentinum sapit, adjiciens illud, Adam nec salutem consequi posse: quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit.
 [0027B]   Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio.
 [0061C]   Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon ipse: quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, [0061C] negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset.
 [0071C]   Animarum solarum dicit salutem.
 [0063A]   Carnis resurrectionem graviter impugnat, negans salutem corporibus repromissam.

000-00-00 Serial Number=0141486168
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0997A]   Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat ut habitus requirentis drachmam in domo, tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur.
 [0992C]   XXI, 43); sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicorum, praeposuit unius peccatoris salutem [0993A] ex poenitentia, quam illorum ex justitia.
 [1026A]   Sed [1026A] enim per gratiam Jesu credimus nos salutem consecuturos sicut et illi (Act.
 [1025B]   Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum coelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta, et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem; et Ananiam vinxit vinculo mortis; et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis (Act.
 [0998C]   Et ideo ad hoc solum majoris fratris accommodatus est livor; non quia innocentes et Deo obsequentes Judaei, sed quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat.

000-00-00 Serial Number=0018393695
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0807C]   V); etsi peccatricem; sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris, quam mortem (Ezech.
 [0794C]   Carni enim salutem repromittere.
 [0878A]   Non enim et nunc, animae solius admittens salutem, dimidiatis hominibus eamdem [0878B] adscribis?
 [0808B]   Quoniam Deo magis congruit in salutem redigere, quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere, quod etiam [0808C] aliquando probavit.
 [0810C]   [0810C] Omnia in statum redeunt, cum abscesserint: omnia incipiunt, cum desierint: ideo finiuntur, ut fiant: nihil desperit, nisi in salutem.
 [0850C]   Nactae denique haereses duos homines ab Apostolo editos, interiorem, id est animam, [0850C] et exteriorem, id est carnem; salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adjudicaverunt; quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die.
 [0806A]   Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo.
 [0843B]   Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura [0843C] sit, altera amissura eam non sit?
 [0880B]   Quae imbecillitas post salutem?
 [0812A]   Exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat: dehinc, prosecuti de potentia Dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat: nunc, si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam, et rationi certe omnimodo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed caussa restitutionis praeesse debebit.
 [0875C]   Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem, quod per contentionem devoraverat mors in interitum.
 [0796B]   Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident, quam alterius divinitatis haeretici.
 [0842C]   Aut quam indignum Deo, dimidium hominem redigere in salutem?
 [0846A]   Siquidem Sadducaei, neque animae, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturae, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quae septem [0846B] fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur.
 [0798A]   Animae autem salutem credo retractu carere.
 [0796B]   Atque ita sequitur, ut salutem ejus substantiae excludant, cujus Christum consortem negant; certi illam summo praejudicio resurrectionis instructam, si jam in Christo resurrexit [0796C] caro.

000-00-00 Serial Number=0558752656
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1103C]   Illi favere petenti, Urbis et ipsius pariter gessere salutem.
 [1103B]   [1103B] Tunc decreta Dei reserant, dignam adfore poenam De coelo Sodomis, ipsum meruisse salutem Justitiae titulo.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»