TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Praestare' [27]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0304709017
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0621A]   Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut si forte et aliis praestare possitis.

000-00-00 Serial Number=0994118214
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0600B]   Ne multum putetis vos praestare regibus vestris.
 [0603D]   Allegendi potestatem, et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest, qui non ipse dominetur.

000-00-00 Serial Number=0797899902
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0134A]   Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0708027005
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0229B]   Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus: quia nihil potest [0229B] alii similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet.

000-00-00 Serial Number=0200729191
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0503B]   Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII).
 [0396B]   Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur.
 [0398A]   Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.
 [0242D]   Divitias praestare Deo non incongruens dicit, per quas multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur, sicut et alia terrena bona data et promissa in Veteri Testamento; quae non minus quam coelestia ad Creatorem coeli et terrae distribuere et elargiri pertinet (1).
 [0393A]   III), sed quia, permissa sibi optione, maluit ea postulare quae sciebat Deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit: quamquam et divitias praestare, non incongruens Deo sit, per quas et divites solatio juvantur, et multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur.

000-00-00 Serial Number=0490872145
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1068B]   Credunt interitu qui non sua corpora solvi, Non credunt Domino, sua qui vult mersa levare, Aut nolle praestare bonum, neque posse potentem Dicunt, ignari quanto de crimine lactent, Infirmas ausi caussas praeponere morti.
 [1087C]   [1087C] Quid praestare Deus, quid possit homo pati ut omnes Agnoscant, vivant, quod fecit viva potestas?

000-00-00 Serial Number=0003194749
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0333A]   Nam neque sibi illi potuissent sumere divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat.
 [0439A]   Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur?
 [0448B]   Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subjicio.

000-00-00 Serial Number=0255472541
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1191C]   Quasi dicere vellet: «Etiamsi et laicis potestas baptizandi competat, tamen non expedire, ut eadem utantur, in praejudicium honoris Episcopis debiti, sed praestare, ut ab illius exercitio in reverentiam praeeminentiae Episcoporum abstineant.

000-00-00 Serial Number=0318402350
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1306A]   Haec qualia sint, interim jam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus, aut monstrare potuerunt aut praestare.
 [1319B]   Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant, quae quod ab illa flagitatur, sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant.

000-00-00 Serial Number=0107823372
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0104B]   Ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio: seire debemus, quatenus nec persecutio est sine iniquitate diaboli, nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem, non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim Dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem [0104C] diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis.

000-00-00 Serial Number=0492428958
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0687A]   Hinc proxime disputatio suborta est, an servus Dei alicujus dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se, aut gratia aliqua, aut astutia etiam praestare possit: secundum quod et Joseph (Gen.

000-00-00 Serial Number=0017506242
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0935C]   Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit; et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia sicut ab initio fuit: et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare, quam inde missus est?
 [0950A]   Plus haec sibi Paulum defendit, quam illa Moysen; tamen defendit cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates ejus eludit; quae non sinit nos hoc Apostolo praestare, [0950B] quod mavult.

000-00-00 Serial Number=0593092263
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1147B]   Sed etsi alii doctores non deerant, qui id exactius praestare potuissent, plura tamen sibi de me, quam ferre possem, pollicitus ad hoc munus aptum esse existimavit.
 [1187A]   Quis ergo contendat, solas mulieres, [1187A] id est nuptas jam, et virginitati defunctas concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare, et amatores invenire?

000-00-00 Serial Number=0851380587
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1238B]   Quidam autem sic opinantur, quasi Deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit: et liberalitatem ejus faciunt servitutem.
 [1247A]   Et castigationem victus atque cultus offenso Domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant?

000-00-00 Serial Number=0808876455
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0902B]   Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»