TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Praejudicatum' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0289207757
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0589C]   An ostensuri sumus, deos nullo modo videri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut jam hinc praejudicatum sit, deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, Dei non sunt; aeque demonstrando, orta deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus recte non esse defendi, quorum parentes, id est elementia dei non sunt.

000-00-00 Serial Number=0866549730
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0363B]   Caeterum, praejudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.
 [0322C]   Satis etenim praejudicatum est, Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, cum determinatum est, alium Deum non credendum praeter Creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps Apostoli non alterius Christum annuntiaverint, quam ejus Dei, quem Christus praedicavit, id est Creatoris, ut nulla mentio alterius Dei, atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum [0322D] Marcionis.
 [0483C]   Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris.

000-00-00 Serial Number=0452822149
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0157B]   Quo peraeque adversus [0157B] universas haeraeses jam hinc praejudicatum sit, id esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum, quodcumque posterius.

000-00-00 Serial Number=0676609874
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0583B]   Choicum, [0583B] saluti degeneratum, ad Cain redigunt: Animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt: Spiritale, certae saluti praejudicatum, in Seth recondunt, Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, [0584A] bonas et malas: secundum choicum statum ex Cain, et animalem ex Abel, spiritalem ex Seth.

000-00-00 Serial Number=0244931757
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0750A]   Atquin in resurrectionis exemplis, cum Dei virtus, sive per Prophetas, sive per Christum, sive per Apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili, et satiata veritate, praejudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias judices.

000-00-00 Serial Number=0258410931
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1178D]   Aut quidni potius praejudicatum, pro praecautum, ac singulari quodam privilegio provisum esse contra salutis periculum, intelligi queat?

000-00-00 Serial Number=0750138938
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0754B]   Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.

000-00-00 Serial Number=0615958333
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0818B]   Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit: nisi quod, etsi praedicatum id a Deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praejudicatum.

000-00-00 Serial Number=0182989895
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0635B]   Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et [0635C] angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam.

000-00-00 Serial Number=0425925970
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0901A]   Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»