TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Praecepti' [19]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0751915574
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0143A]   Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum claves feram, timorem [0143A] eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero hujus praecepti desertione; honeste in coelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui; sustinebo majores potestates, qui minoribus cessi; merebor denique admitti, jam exclusus.

000-00-00 Serial Number=0237520516
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0603A]   Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere, et quasi legem hujus praecepti condere.

000-00-00 Serial Number=0375127077
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0505B]   Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem.
 [0396B]   Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur.
 [0308B]   Age, infelicissime haeretice, teipsum expostulo arbitrum: cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti judicabis.
 [0398A]   Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit hujus praecepti de quo agitur, tam strictum, et obscurum, et caecum adhuc, et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum, compendium emittere, cujus nullam praestruxerat distinctionem.

000-00-00 Serial Number=0866543233
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1190D]   X, 27, sibi quoque dictum existimantes: Quod in aure auditis, praedicate super tecta; quasi et ille sermo Domini: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, singulariter ad solos Apostolos dictus, ad quoscunque alios praecepti instar pertinuisset, itaque etiam his ex ejusmodi mandato praedicatum fuisset.

000-00-00 Serial Number=0617087245
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082A]   Itaque consilium et edictum ejus divini [0082A] jam praecepti instar obtinuit de rationis divinae patrocinio.

000-00-00 Serial Number=0878577769
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0109C]   Itaque Paulus, et Apostoli ipsi, memores praecepti dominici, contestantur illud apud Israel, quem jam doctrina sua impleverant: Vobis oportuit imprimis sermonem Dei tradi.
 [0109D]   Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam in clausula officii, et in consummatione praecepti, [0110A] discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit; sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes cor meum?
 [0109D]   Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam in clausula officii, et in consummatione praecepti, [0110A] discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit; sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes cor meum?

000-00-00 Serial Number=0992238522
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0956A]   XV, 10); proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habebant quartae feriae et sextae, passive tamen currant, neque sub lege praecepti, neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur (Act.

000-00-00 Serial Number=0644359291
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0937C]   Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat, ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum; intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem jam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis.

000-00-00 Serial Number=0646187901
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1170A]   Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit caetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est; siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt.
 [1177A]   Quaecumque operatio sit, non erit potior praecepti observatione, quo jubemur jejunia [1178A] nostra celare.
 [1178A]   Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti: ita et disciplinae foris, et consuetudini domi satisfacies.
 [1155A]   Uno igitur genere aut vocabulo [1155A] et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus, et oblitos patris denotamus.

000-00-00 Serial Number=0953629315
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1234A]   Audaciam existimo, de bono divini praecepti disputare.

000-00-00 Serial Number=0530023336
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0037B]   Item illius praecepti, de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui vivificat omnia, et Jesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum (I Tim.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»