TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Potestatis' [40]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0349466085
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0593B]   Operis eorum quas facis potestatis.

000-00-00 Serial Number=0393233240
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1289B]   Quanto autem nubere in Domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis.

000-00-00 Serial Number=0187896132
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0200A]   Nam ex quo esse coeperunt [0200A] in quae potestas Domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est Dominus: quia et pater Deus est, et judex Deus est; non tamen ideo pater et judex semper, quia Deus semper.
 [0229B]   Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.
 [0199C]   Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio.

000-00-00 Serial Number=0213514388
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0629A]   Quis omnino [0629A] regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquando propriae vestis notam.

000-00-00 Serial Number=0345338821
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0347C]   Qui omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, [0348A] aut aliquam propriae vestis notam; Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut, secundum superiorem prophetiam, exinde Dominus regnaret a ligno.
 [0294B]   [0294B] Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est; sed imago et similitudo Dei, fortior angelo; sed adflatus Dei generosior spiritu materiali, quo angeli constituerunt.
 [0513D]   Sed nec princeps potestatis aeris dicetur, qui est princeps potestatis saeculorum.
 [0291B]   Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
 [0446C]   XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est.
 [0513D]   Sed nec princeps potestatis aeris dicetur, qui est princeps potestatis saeculorum.
 [0290B]   Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a Deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem Dei in illo animadvertens, quam ejusmodi status formam.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
 [0278C]   Stulte, quem Dominum appellas, negas timendum; cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae.
 [0291B]   Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
 [0335A]   Si Creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus [0335A] est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt, Deum non eguisse aut falsae, aut etiam verae carnis paratura.
 [0513D]   Plane puto invenimus, cum dicit: Illos delictis mortuos, in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi hujus, secundum [0513D] principem potestatis aeris hujus , qui operatur in filiis incredulitatis.
 [0464A]   Proinde, Tu dicis; ne metu potestatis viderentur amplius respondisse.

000-00-00 Serial Number=0011327922
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0157C]   Tres autem [0157C] non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur.

000-00-00 Serial Number=0766473413
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0437A]   Sed nec hoc vos ratione [0437A] facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis, adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui plus timoris humano dominio dicatis.
 [0451A]   Sed est gratius nomen pietatis, quam potestatis; etiam familiae magis patres, quam domini vocantur.
 [0529B]   Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis.

000-00-00 Serial Number=0429198563
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0686B]   Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, [0686B] primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit.
 [0738A]   Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique Deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium.
 [0647B]   Nondum enim christianae potestatis documenta [0647C] processerant, quae vim istam perniciosissimam, nec unquam bonam, antiqui erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit.

000-00-00 Serial Number=0094038248
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1188D]   In sua nimirum Ecclesia supremum [1188D] sacerdotium obtinens, dignitateque potestatis reliquis omnibus praefulgens.

000-00-00 Serial Number=0827973783
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0765A]   Igitur, cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare, hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere.

000-00-00 Serial Number=0378303409
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916B]   Proinde et tu, si non obaudieris Deo, qui te, proposito praecepto, liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod Deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod Deus non vult, non tamen facit ut et velis; quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit; imo neque invitos, neque ignorantes quid Deus nollet; utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat.

000-00-00 Serial Number=0658405840
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0687A]   Hinc proxime disputatio suborta est, an servus Dei alicujus dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se, aut gratia aliqua, aut astutia etiam praestare possit: secundum quod et Joseph (Gen.
 [0687B]   Credamus itaque succedere alicui posse, [0687B] ut in quoquo honore, ut in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico, aut edendis praesit: nihil solemne pronuntiet vel edicat, ne juret quidem: jam vero quae sunt potestatis, neque judicet de capite alicujus vel pudore (feras enim de pecunia), neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat, neminem recludat, aut torqueat; si haec credibile est fieri posse.
 [0688B]   VII) qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti [0688B] per habitum barbaricae ingenuitatis: sic penes nos quoque fideles si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi, et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis: generis, non honoris: ordinis, non superstitionis.
 [0688C]   VI), plenissime dedit formam suis dirigendo omni fastigio et suggestu tam dignitatis quam potestatis.

000-00-00 Serial Number=0462324619
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1154A]   Appellatio ista et pietatis et potestatis est.

000-00-00 Serial Number=0805390060
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1234A]   Ad exhibitionem obsequii, prior est majestas divinae potestatis: prior est auctoritas imperantis, quam utilitas servientis.
 [1241B]   Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere: non scandalis, non tentationibus deficit.

000-00-00 Serial Number=0449228406
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1028A]   Si Dominus tantum de potestatis suae probatione curavit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eamdem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere.

000-00-00 Serial Number=0686109364
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0840A]   Puto autem hujus quoque divinae potestatis documentum idoneum Jonam, cum incorruptus utraque substantia, carne atque anima piscis evolvitur.
 [0810A]   Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis.
 [0848B]   Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»