TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nullam' [70]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0179876983
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0562B]   Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet.
 [0605A]   Proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, injusti, cui nullam insignem infamiam fabula reliquit.

000-00-00 Serial Number=0269127011
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1291B]   Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta [1291C] concedit: Tantum, inquit, in Domino.
 [1280B]   Et tu adversus consilia haec ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt: malunt enim Deo nubere, Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus tractant: orationes [1281A] suas velut dotes Domino assignant: ab eodem dignationem velut munera maritalia, quotiescumque desiderant, consequuntur.

000-00-00 Serial Number=0396335423
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0221A]   Alioquin vanum, si ejus rei cujus nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit: ante enarrat qualis esset, quam an esset; [0221B] ostendit figuram deformati; nomen abscondit.
 [0238B]   Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes cumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.

000-00-00 Serial Number=0267334700
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0414A]   Quod si ideo et hic erravit, quia et supra; ergo certus est in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil ejusmodi revelante; et tamdiu non alterius deputandum Christum, quam Creatoris, cujus omnem et hic ordinem expressit.
 [0259B]   [0259B] XL, 8) adseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suae praesumptionem: ille autem sublimior, sciens inferiorem deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam?
 [0252B]   Porro, si neutrum ex duobus altero distat, jam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus [0252B] altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes.
 [0487C]   Legem igitur [0487C] opponit Creatoris ingratis, quam destruebat: sui enim Dei nullam talem habebat.
 [0358A]   Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, [0358B] ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur.
 [0270B]   Nullam autem apostolici census Ecclesiam invenias, quae non in Creatore christianizet.
 [0319D]   Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis.
 [0271C]   Et si non erit naturalis, jam nec aeterna credenda, nec Deo par, quia non aeterna, dum non naturalis: quae denique nullam sui perpetuitatem, aut de praeterito constituat, aut de futuro repromittat.
 [0290B]   Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a Deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem Dei in illo animadvertens, quam ejusmodi status formam.
 [0450B]   Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur.
 [0356A]   Constat enim, ethnicis quoque testibus, in Judaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de coelo pependisse, omni meoniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam.
 [0477B]   Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit.
 [0283D]   Nullam vero etiam contrarietatem esse in Deo prohibente sabbatis operari, et jubenti arcam circumferri etiam in sabbato: [0284A] XXII.
 [0363D]   Et possem hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens [0363D] opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli, et professione debita auctoris.
 [0348B]   Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a Creatore: quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est, nisi forte ostenderit hunc exitum ejus a suo Deo praedicatum; ut diversitas [0348C] passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate praedicationum vindicetur.
 [0333B]   Tuus autem Deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit, cujus non valuerat veritatem.
 [0398A]   Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit hujus praecepti de quo agitur, tam strictum, et obscurum, et caecum adhuc, et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum, compendium emittere, cujus nullam praestruxerat distinctionem.
 [0363D]   Et possem hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens [0363D] opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli, et professione debita auctoris.
 [0458A]   Igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad Creatorem, saevitiae scilicet Deum, quas nec sinere, nedum exspectare deberet Deus optimus; promissiones vero Deo optimo deputes, quas Creator ignorans illum non prophetasset.
 [0420B]   Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem?
 [0424C]   Quod Creator docet, id et Christo opus est diligi, ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi majora apud quem minora praecedunt; quam apud eum cui nullam de majoribus fidem aliqua minora praeparaverunt.
 [0359A]   Porro ad institutum veniens Auctor, nullam esse Veteris et Novi Testamenti diversitatem, vel inde praescribit, quod Christus noster impleverit prophetias Creatoris, et repraesentaverit promissiones ejus, [0359B] ac leges adjuverit.

000-00-00 Serial Number=0583963335
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1052D]   Quae verba fidem sane faciunt iis quae supra diximus, trium scilicet adversus Marcionem curarum nullam fuisse [1053A] poeticam.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1051D]   Denique ipse Tertullianus principio suarum adversus Marcionem disputationum, unde adserendis versibus istis argumenta video peti, manifeste praefatur iterum ac tertio curatum abs se opus; earum vero curarum poeticam fuisse ullam non tradit, imo nullam fuisse poeticam significat, qui primum se opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescidisse ait.

000-00-00 Serial Number=0782698035
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0174C]   Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint.
 [0158B]   Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi.

000-00-00 Serial Number=0928132117
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0515A]   Imo, si quid sanum vel veritati simile in scriptis philosophorum inveniatur, id totum ab antiquiore lege Dei, quam incorruptam Christiani habeant, mutuatum, sed ita ut pro captu et voluntate sua quilibet eorum id corruperit et mutaverit, quod itaque nullam paritatem inter utrosque inferat, sed magis ostendat, diversas illorum sectas ab unica veritate, quam de antiquiore forma possident Christiani, in infinitos errores procidisse.
 [0397A]   Caeterum Dei Filius nullam de impudicitia habet matrem, etiam quam videtur habere non nupserat.

000-00-00 Serial Number=0704415321
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1108C]   At bonus, et nostri patiens, et plectere serus, Omnipotens Dominus nullam jaculabitur iram, Ni prius admoneat, durataque pectora pulset [1108D] Praesagos agitans angusta mente, prophetam Namque Ninivitum meritis mandarat Jonam Praefari exitium Dominus; sed conscius ille [1109A] Parcere subjectis, et debito cedere poenae Supplicibus; facilemque boni, cessabat abire, Ne vanum caneret, cessura pace minarum.

000-00-00 Serial Number=0425309360
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0645A]   Item nullam ferme animam sine daemonio esse, saltem in ethnicis, donec in Christo nascantur.
 [0740B]   Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel tantam januam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat, nec discessum ejus in momenta discruciat.

000-00-00 Serial Number=0050896287
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1150B]   Equidem nullam caro, seu corpus, culpam proprie dictam contrahit, neque fomes ille, quo caro [1150C] concupiscit adversus spiritum (ad Gal.
 [1173A]   Baptismus ergo Joannis nullam habebat [1173B] efficaciam ad aliquid supernaturale in anima producendum, sicut tamen Christus baptismo suo vim inseruit ad producendam gratiam sanctificantem, et peccata per eamdem abolenda.
 [1191A]   Similiter: Nullam autem [1191B] apostolici census Ecclesiam invenias, quae in Creatore christianizet.

000-00-00 Serial Number=0996828377
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0754A]   Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.
 [0775C]   Nihil magis audiens, quam spem nullam esse post mortem, et bene et male defuncto cuique imprecatur.

000-00-00 Serial Number=0128453493
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0091B]   Ad hanc itaque partem caussas jam ipsas coronarias inspici superest, ut dum ostendimus extraneas, imo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo possit habitus hujusmodi, usus quoque communioni vindicari: etsi sunt quidam quorum exempla nobis objectantur.
 [0086A]   Nam est illius de Coronis liber, et origines, et caussas, et species, et solemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicujus capiti invenias consecratum.
 [0086A]   Nam est illius de Coronis liber, et origines, et caussas, et species, et solemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicujus capiti invenias consecratum.
 [0077B]   Nec dubito quosdam Scripturas emigrare, sarcinas expedire, fugae [0077B] accingi de civitate in civitatem; nullam enim aliam Evangelii memoriam curant.
 [0080A]   Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum si legem expostules Scripturarum, nullam invenies: traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix.

000-00-00 Serial Number=0512813985
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1329A]   [1329A] Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio vestem Isaias (Is.

000-00-00 Serial Number=0959524989
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0928A]   Nullam enim credidimus, Deo volente, sterilem aut anum enixam; quod adeo magis evenire potest, si quis praesumptione hujus providentiae suae Dei aemulationem provocarit.

000-00-00 Serial Number=0007514536
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0105A]   Habes exemplum Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem, nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum (Job, I, 12).

000-00-00 Serial Number=0136678219
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0682B]   Quae nullam solemnitatem Christianorum [0682C] sibi vindicat, non Dominicum diem, non Pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim ne Christiani viderentur.
 [0688C]   Si potestatem quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est (Joan.

000-00-00 Serial Number=0617290199
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1186A]   Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat [1186A] (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi.

000-00-00 Serial Number=0508645177
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0012B]   Nullam veritatem inesse cum perversa haereticorum conversatione; ubi vero metum in Deum, ibi gravitatem honestam, et communicationem deliberatam, et promotionem emeritam, et subjectionem religiosam, et apparitionem devotam, et processionem modestam, et Ecclesiam unitam, et Dei omnia.
 [0040A]   Age nunc, omnes erraverint; deceptus sit Apostolus de testimonio reddendo quibusdam; nullam [0040B] respexerit Spiritus Sanctus, uti eam in veritatem deduceret (Joan.
 [0047A]   Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub Apostolis fuisse ab ipsis Apostolis discimus; et tamen nullam invenimus institutionem, inter tot diversitates perversitatum, quae de Deo creatore universorum controversiam moverit.
 [0048A]   Nullam autem e contrario dictarum praescriptionum competere adversus nostram disciplinam.

000-00-00 Serial Number=0022507489
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0983A]   Sed jam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat ejusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur: quoniam melius est nubere quam uri (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0354638815
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0793C]   Tot quoque esse instrumenta divina, ita aperte corporalem [0793C] contestanta resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem.
 [0822C]   Primo enim, quid facient tot ac alia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem.
 [0841B]   Et tamen nullam parabolam non, aut ab ipso invenias edissertatam, ut de seminatore in verbi administratione; aut a commentatore Evangelii praeluminatam, ut judicis superbi, et viduae instantis ad perseverantiam orationis; aut ultro conjectandam, ut arboris fici dilatae in spem, ad instar judaicae infructuositatis.
 [0852A]   Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?
 [0886C]   Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam [0886C] omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis.

000-00-00 Serial Number=0424590051
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0652A]   Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis obtendunt, nullam ejus abstinentiae mentionem specialiter in Scripturis determinari, quae directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei.

000-00-00 Serial Number=0953200698
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0893A]   Exsurge igitur, veritas, exsurge, et quasi de patientia erumpe: nullam volo consuetudinem defendas; nam jam et illa, sub qua te fruebaris, expungitur.
 [0893A]   Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de [0893B] velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat.
 [0894A]   Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, [0894B] etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit.

000-00-00 Serial Number=0339475691
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127B]   Verum, cum toties facta Apellis mentione atque nullius alterius, nullam tamen libri cujuspiam adversus eumdem mentionem praeterquam hoc loco faciat, fit mihi credibile, et unicum esse ab eo conscriptum, et adversus Apelletianos inscriptum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»