TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nihilominus' [46]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0808295071
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0572B]   Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis.
 [0570C]   Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana; itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana.

000-00-00 Serial Number=0862510443
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0130A]   Nunc enim de Dei voluntate compungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium Deum insinuet, cujus haec non sit voluntas; aut nostrum nihilominus destruat, cujus talis sit voluntas; aut omnino neget voluntatem Dei, si ipsum negare [0130B] non poterit.

000-00-00 Serial Number=0305272043
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0211C]   Nihilominus enim, et per materiam Deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne Deus mali auctor videretur.

000-00-00 Serial Number=0098264098
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0290B]   Igitur [0290B] si et fuerunt in Deo istae facultates, prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit; videamus et hominis conditionem, ne per illam potius evenerit, quod per Deum evenire non potuit.
 [0252C]   Nam, dum defendimus Deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractavimus: nihilominus tamen, docendo pares esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavimus duos esse non posse.
 [0522B]   Nec enim defuissent, qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum Creatoris interpretarentur; cum et hodie major pars sit omnibus in locis sententiae nostrae, quam haereticae: quo nec hic Apostolus de diversitatis denotatione et increpatione [0522C] tacuisset.

000-00-00 Serial Number=0542957366
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0190A]   Undique enim obducti distinctione Patris et Filii, quam manente conjunctione disponimus, ut solis et radii, et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus [0190B] sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, Patrem et Filium, dicentes Filium carnem esse, id est hominem, id est Jesum; Patrem autem spiritum, id est Deum, id est Christum.
 [0187B]   Et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo Pater esset in Filio, et Filius in Patre: Verba, inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea; utique [0187C] quia Patris.
 [0157B]   Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum.

000-00-00 Serial Number=0175369263
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0469A]   Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus in compulsationibus densamus; ibidem etiam exhortationnes, castigationnes et censura divina.
 [0274A]   Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione [0274B] cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
 [0492A]   Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar?
 [0402A]   Nihilominus tamen primores, quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis jactitaverunt.

000-00-00 Serial Number=0066158473
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0670A]   Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia, ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum aestimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus, et sapiant nihilominus, ut muscae, et vespae, et locustae, si capita decideris; ut caprae et testudines, et anguillae, si corda detraxeris: [0670B] itaque principale non esse: quod si fuisset, amisso cum suis, vigor animae non perseveraret.
 [0706B]   Namque [0706B] illa sicarium variis et exquisitis, etiam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, imo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae: sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum, nihilominus jugulo ventreque confossis, costisque transfixis, compensatio proprii facinoris exigitur; inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur: aliter denique non licet.
 [0720B]   Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus.
 [0734B]   Quanquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias: [0734C] apud inferos enim dicitur.
 [0655B]   Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, tamen indoctae prudentia pollent, et sine academiis et porticibus atticis, et carceribus Socratis, denique jejunantes philosophia, nihilominus vivunt.
 [0663A]   Si vero non putas capere tam minuta corpuscula Dei [0663A] ingenium, sic quoque magnificentiam ejus agnoscas, quod modicis animalibus, sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis: quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus, manante impetu, quod angues; et insurgente conatu, quod vermes; et spumante reptatu, quod limaces.
 [0725B]   Nihilominus tamen fieri videntur, quae fieri tamen non videntur; actu enim fiunt, effectu vero non fiunt.

000-00-00 Serial Number=0967216134
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1174A]   Nihilominus vero, ut S.
 [1169A]   At ego quidem malim retinere textum, obscuriusculum quidem, at qui hoc sensu, satis utique commodo, intelligi potest: Sed mundus nihilominus rursus deliquit, in peccata pristina recidivus (maxime in progenie Cham, in patrem suum tam contumeliosi, cujus filius Chanaan, posterique ejus Chananaei a Deo ipso maledicti fuerant (Gen.
 [1184A]   Possunt igitur unum nihilominus habere, dareque Baptismum, qui unam non habent fidem, nec in una nobiscum Ecclesia sunt, Baptismus enim jauna et ostium Ecclesiae est, per quod solum ad eamdem ingressus patet; non igitur datur ei qui est, sed ut sit in Ecclesia.
 [1136D]   Dum his rite obeundis muneribus insudaret, plurima nihilominus elegantissima doctissimaque opera diversi generis in lucem edidit, quorum catalogum repraesentat D.
 [1179A]   Vis ergo totius argumenti contra Baptismum [1179A] objecti haec esse videtur: si Apostoli Baptismum non susceperunt, et nihilominus salutem consecuti fuere, aut eos specialiter a Christo exemptos fuisse oportuit (de qua tamen exemptione nullibi in Evangelio legimus), aut etiam aliis non baptizatis salutis januam patere, sicque legem illam de Baptismo suscipiendo nullum robur habere.
 [1159A]   Potest autem Noster hic dupliciter intelligi, scilicet de reatu poenae: quo sublato utique ipsa poena locum non amplius habet, vel quod verius arbitror, de reatu culpae: et tunc haec sententia nequaquam generaliter intelligenda erit; cum inter Theologos omnes certum sit, per poenitentiam deleta culpa mortali nihilominus remanere reatum poenae; attamen, cum antea aeterna fuisset, nonnisi temporaliter in purgatorio persolvendae.

000-00-00 Serial Number=0731267273
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0757C]   Quod ergo angelis inferioribus Deo licuit, uti, conversi in corpulentiam humanam, angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori Deo aufers, quasi non valuerit Christus, vere hominem indutus, [0758A] Deus perseverare?

000-00-00 Serial Number=0474941492
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0078A]   Quando et si ideo velit videri ad quaestionem vocare, ut ostendat se non deliquisse in observationis destitutione, nihilominus deliquisse in observationis praesumptione.

000-00-00 Serial Number=0823935926
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1310A]   Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro, et aeri; quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures [1310A] et necessariores exhibeant rebus humanis, et nihilominus auri argenti de sua vice accommodent justioribus caussis.

000-00-00 Serial Number=0974401355
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0918B]   Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius; ut et si bono alii comparatur, et alio adumbratur , nihilominus remaneat in boni nomine.

000-00-00 Serial Number=0118158877
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0110C]   Sed infirmitatem, inquit, quorumdam prospiciens Dominus, pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit: non enim idoneus erat etiam sine fuga tam [0110D] turpi et indigno, et servili praesidio salvos facere in persecutione, quos sciret infirmos.

000-00-00 Serial Number=0338924885
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932B]   Plane salvo; et videbimus quousque; nihilominus jam ex ea parte destructo, qua continentiam praefert.
 [0933A]   Bonum [0933A] illud est, quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione non dico mali, sed etiam boni alterius; ut si et alii bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine.
 [0952C]   Assidebit et illi matrona romana, quae, etsi per vim nocturnam, nihilominus experta alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret.

000-00-00 Serial Number=0408011138
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0808C]   Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos, et nihilominus amicissimos ejus.
 [0816A]   Hoc et Apostolus sciens, nihil carnem agere per semetipsam, quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem judicat carnem, ne eo [0816B] quod ab anima videtur impelli, judicio liberata credatur.
 [0835B]   Sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem: quale est apud Esaiam, Ego occidam, et [0835C] vivificabo.
 [0876B]   Atque adeo potest et demutari quid, et ipsum esse nihilominus; ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu, et ipsa corpulentia, et valetudine, et conditione, [0876C] et dignitate, et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus; nec quicquam tamen amittat hominis; nec ita alius efficiatur, ut cesset idem esse: imo nec alius efficiatur, sed aliud.
 [0883B]   Licet enim esse quid denuo, et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit.
 [0843B]   Salvus ergo erit jam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit.

000-00-00 Serial Number=0944099545
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0628C]   De circo disserens ait: quamvis circus idolis, et signis superstitiosis esset impletus, nihilominus christianos extra spectaculorum tempus sine crimine posse intrare, sicut in ipsa templa intrarent, si caussa intrandi culpa vacet.

000-00-00 Serial Number=0293292820
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0909A]   Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite: et tunc jam alieno ambulat habitu, id est quem sibi vindicat virginitas: permanet nihilominus in habitu, vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur.
 [0903A]   V, 9) non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet, ut experimentis omnium affectuum [0903A] structae, facile norint caeteras et consilio et solatio juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae foemina probari potest.
 [0894B]   Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et caetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis?
 [0898A]   Nunc vero non quasi jam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, [0898A] sed quasi nihilominus foeminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»