TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Luce' [41]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0977429271
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0581A]   Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus.

000-00-00 Serial Number=0506536067
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0125B]   Perinde enim et qui martyriis refragantur, salutem perditionem interpretantes, tam dulce in amarum, quam lucem in tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam [0125B] illi beatissimae praevertendo, tam amarum pro dulci, quam tenebras pro luce supponunt.

000-00-00 Serial Number=0981410503
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0513B]   Ille dabit illuminatos cordis oculos, qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi (Is.
 [0362A]   Cum manifestius, et luce ipsa clarius novatio praedicetur a Creatore per eumdem (Is.

000-00-00 Serial Number=0057702720
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1066A]   Exutos sua luce tegit, quae semper in illo est.
 [1074B]   Hujus discipulus sortis successor Heliseus, [1074B] Qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem Ad castigandam violento verbere plebem; Tantum pro Domino et talem spiravit amorem: Jordane percusso, pedibus via facta regressus, Demersam fluvio relevavit virga securim; Mortificumque cibum in vitalem transtulit escam, Detinuit pluvias iterato tempore duplo; Mundavitque lepras; hostes caligine cepit: Cujus post obitum jam condita membra sepulchro, Abjectus quidam, mactatus caede latronum, Mortuus ut tetigit, revocata luce revixit.
 [1087B]   Haec mandata Dei transgressi, sorde reperti Optabant, veniamque fera de morte petebant; Exspectata diu merito venere, sed illis Qui prius audita, at nunc agnovere reperta, Hoc det vera manus Christi, Pater ipse Creator Semper ab aeterno manet, et pia voce requirit; Quodque figuravit, fovet atque figurat et armat, Et jam despectum victor sua luce revestit, Ut maneat virtutis opus cum laude perenni.
 [1065B]   At Deus omnipotens, coeli terraeque creator, Immensus, vivus, perfectus, luce perennis, His non placatur, pecudum neque sanguine gaudet.
 [1067A]   In cujus signum Moses suspenderat anguem, Et quotquot fuerant multis serpentibus icti, Adspicerent ipsum fictum fixumque draconem Post, ubi secretas inferni venit ad undas, Atque suum victor captivum luce retexit, Adstanti jussumque Patris virtute peregit, Sponte suum corpus quod liquerat, ipse recepit.
 [1081C]   Foederis hinc etiam novi inenarrabilis auctor, Discipulus Joannes animas pro nomine passas Testatur tali sese vidisse sub ara, Clamantes Dei vindictam pro caede potentis; Isthic interdum requies; sub corpore terrae In parte ignota quidam locus exstat apertus, [1081C] Luce sua fretus, Abrahae sinus iste vocatur, Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Sub terra tamen: haec ara vocatur ahena, In qua velamen pullum memoravimus esse; Dividit haec partes ambas, unaque recludit [1082A] Dissitam ab aeterna, cultura et temporis usu.
 [1085A]   [1085A] Et quamvis hostes muniti fortibus armis Vincamus; tamen inlicita, polluta, nefanda, Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens, Caecorum sine luce viam, contamine vocem; Ut, dum factorem mundi contendimus ipsum Esse Deum solum, vatum quoque voce locutum, Ignotumque alium quemquam non esse probamus; Vix mundum linguam sermonis culpa reservet, Complexu vario notum dum laude sequentes Culpamusque alias ignoti tempora sera; Sed cogunt nos multa doli caelata venena, Ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1090B]   Ex quo victus homo, victos periturus obibat; Hinc interpositus pro captis omnibus unus, Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam, [1090B] Morte sua spolians mortem, fit caussa salutis, Nec non in terris suo postquam corpore sancto Omnia perpessus, persolvit debita nostra; Infernum petit; hic animas pro crimine vinctas, Quae sine praesidio, conclusae pondere legis, Olim promissa, et sperata, et tarda rogabant, Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit.
 [1062B]   Caussa potest pietati nulla resistere sanctae; Ne major sit caussa mali, quam summa potestas, Ut cognoscat homo jam nunc Dei munere salvus, Mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens Vestitus lumen, vivus cum corpore totus, Immensum virtute Deum, pietate perennem, Per Christum regem, per quem via lucis aperta est; Et jam luce nova, jam dono plenus utroque, Fructibus et vivae paradisi laetus amoenis Laudet in aeternum coelesti dives in aula.

000-00-00 Serial Number=0263579488
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0566A]   Ita depulsa quominus pergere, nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa [0566A] , omni genere ejus coepit affligi: moerore, quod non perpetrasset incoeptum: metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur; consternatione, tum ignorantia.

000-00-00 Serial Number=0529188931
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0526A]   Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.

000-00-00 Serial Number=0520141363
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0720B]   Itaque, sicut lumen aliquo obstaculo impeditum, manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit; ita et bonum [0720B] in anima a malo oppressum, pro qualitate ejus, aut in totum vacat, occultata luce, aut qua datur radiat, inventa libertate.
 [0675B]   Item ut turris habitus eludat, intervalli conditio compellit in aperto: aequalitas enim circumfusi aeris, pari luce vestiens angulos, obliterat lineas.
 [0746A]   Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce: aut si qua pro certo injuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem injuriae cessatio est sepulturae, per quam iniquum eam injuria adfici, cui non imputabitur cessatio sepulturae, ad proximos scilicet pertinens.
 [0682A]   Mentior, si non statim infans ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse, quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum, et sono auditum, et humore gestum, et aere odoratum, et terra tactum.

000-00-00 Serial Number=0871441782
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1139A]   Sicut enim caecitas est quaedam mors oculi carnalis, eumdem omni suo vigore ac velut vita orbans, sic e contrario per Baptismum animae oculo, per peccatum [1139A] excaecato, visus restituitur, isque nova gratiae luce perfunditur, ut adeo de baptizatis illud Apostoli ad Eph.

000-00-00 Serial Number=0782567382
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0791A]   V): Vae qui faciunt dulce amarum, et tenebras lucem; istos scilicet notat, qui nec vocabula ista in luce proprietatum suarum conservant; ut anima non alia sit, quam quae vocatur, et caro non alia quam quae videtur, et Deus non alius, quam qui praedicatur.

000-00-00 Serial Number=0341610014
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0119B]   Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa [0120A] adversus eam.

000-00-00 Serial Number=0224723816
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0971A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.

000-00-00 Serial Number=0582157314
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1093B]   Proh, miranda fides, hinc omnis pullulat aetas; Pullulat antiquo mortuorum pulvere turba; Matres atque patres repetita luce resurgunt, Magnanimi juvenes, pueri, innuptaeque puellae, Defunctique senes animis vitentibus adstant, Infantumque gemens resonat vagitibus orbis Tam variae gentes venient de sedibus imis, Eoumque manus, et quas videt ultima tellus, Quaeque colunt medii devexo in climate mundi, [1093C] Riphaeasque tenent algentis sideris arces.
 [1094B]   Aer laetus ibi, semperque in luce futurus, Lenis et adspirans vitalia flamina ventus.
 [1094B]   Omnia fert foecunda, solo praedivite, tellus, Flores in pratis fragrant, et purpura campis Omnia praerutila miscet non invida luce.
 [1094C]   Gemma coloratis fulget speciosa lapillis; Inde nitet prasinus, illinc carbunculus ardet, Herbosaque viret praegrandis luce smaragdus; Hic et odoriferis nascuntur cynnama virgis, Et spisso laetum folio conflagrat amomum.
 [1095B]   Nec vetitos unquam datur huic contingere lucos, Illic prisca fides electa in sede quiescit, Insistit gaudens aeterno in foedere vita, Et secura salus placidis laetatur in arvis, Semper victura, semperque in luce futura.
 [1092D]   Et dies in densa moritur cum lumine nocte, Occidit et jam nox rebus mox luce retectis, Jamque suis alia atque alia dies surgit ab astris, Solque cadit, splendorifero qui lumine clarus; Lux perit umbrato venienti vespere mundo Et renovata suo vivit fuligine phoenix, Et sua mox volucris (mirum) post busta resurgit.
 [1096C]   [1096C] Jamque vaga a nullo tellus possessa colono, Aequoris extremo pressa et sub fine profundo, Qua sol emenso radio disterminat orbem, Et qua transacto conduntur sidera mundo; Aether gliscit, atris obstrusa luce tenebris, Ultima secretis stagnant flammantia rivis.
 [1097B]   Obstupuere quidem plures patuisse sepulcra, Et cerni in clara praemortua corpora luce; Miratique pios sermones, dulcia dicta, Ipsa voce suas tendunt ad sidera palmas, Gratanturque Deo, et victori talia Christo, Illos non tumulos certum est repetisse silentes, [1097C] Amplius aut terrae retineri viscere clausos; Relliqua sed recubat nunc turba cubilibus imis; [1098A] Ille dies donec, completo tempore, magnus Adveniat.
 [1098A]   Cuncti Dominum jam agnoscite verum, Qui solus facit hanc animam sua cernere luce, Eamdemque potest in tartara subdere poenis, Et cui cuncta patet vitae mortisque potestas, Posse Deum, nam velle sat est, factumque loquendo Implet, et obstando plane nihil impedit illum.

000-00-00 Serial Number=0427032113
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0038B]   Ipse praeceperat, si quid in tenebris et in abscondito audissent, [0038B] in luce et in tectis praedicarent abscondito audissent, [0038B] in luce et in tectis praedicarent (Matth.
 [0038B]   Ipse praeceperat, si quid in tenebris et in abscondito audissent, [0038B] in luce et in tectis praedicarent abscondito audissent, [0038B] in luce et in tectis praedicarent (Matth.

000-00-00 Serial Number=0328381836
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0993A]   Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis in ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam christiano, qui jam in Dei luce est.
 [1009C]   Illo enim concorporato rursus Ecclesiae, et justitia cum iniquitate sociatur, et tenebrae cum luce communicant, et Belial consonat Christo, et infidelis cum fideli sacramenta participat.

000-00-00 Serial Number=0753910303
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0793B]   Tum quod in ipsum Christum insigniora quaeque luce clarius, vere, non figurate, adimpleta sint.
 [0806C]   Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, [0806C] squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum [0807A] denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum?
 [0821B]   Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates; nec omnia umbrae, sed et corpora: ut in ipsum quoque Dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur.
 [0877A]   Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eamdem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»