TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Lex' [129]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0138163149
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0566A]   Nulla sibi lex debet conscientiam justitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium.
 [0566A]   Si quod est factum Christiani, erui debet; nulla lex prohibet inquirere.
 [0566A]   Caeterum suspecta lex est, si probari se non [0566B] vult.

000-00-00 Serial Number=0513287067
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1277A]   Superventura enim lex [1277B] erat, oportebat legis adimplendae caussas praecucurrisse.

000-00-00 Serial Number=0181799591
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0600B]   Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex.
 [0637B]   Quo in crucem eum extorserat: et ita subtractis charismatis prioribus, lex et prophetae usque ad Joannem (Luc.
 [0600C]   Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem.
 [0599B]   Primordialis lex est enim data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum Dei.
 [0615B]   Et merito Evangelista: [0615B] Lex et Prophetae usque ad Joannem baptizatorem (Matth, XI, 13).
 [0607C]   [0607C] Denique, cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo in loco offerentur Deo quam in terra repromissionis, quam Dominus Deus daturus esset populo Israeli et fratribus eorum: ut, introducto Israel, illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta (Deut.
 [0634A]   Lex enim praecepit, in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici.
 [0600B]   Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex.
 [0604B]   XIX, 21), et vindictam injuriae retribuebat: nova autem lex clementiam designabat, et belli pristina in aemulos legis et hostis exsecutionem [0604C] , in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat.
 [0599B]   II, 7): quae lex eis sufficeret, si esset custodita.
 [0604B]   Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat (Exod.
 [0604B]   Denique, ex hac domo Dei [0604B] Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is.
 [0604C]   Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia, in pacis obsequia eluxit.

000-00-00 Serial Number=0732109189
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0505B]   Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum ejus justum et bonum.
 [0386A]   Adimplevit enim et hic legem, dum conditionem interpretatur ejus, dum operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione Patris a primordio sanctum, benefactione sua efficit sanctiorem; in quo [0386B] scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum Creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet.
 [0441B]   Transeat igitur coelum et terra citius, sicut et Lex et Prophetae, quam unus apex verborum Domini.
 [0360C]   Ex capite etiam XVI Lucae, de duobus dominis, [0360C] Deo et Mammona, ac dicto Domini: Lex et Prophetae usque ad Joannem.
 [0474C]   Ejus ergo Dei erit fides in qua vivet justus; cujus et lex, in qua non justificatur operarius.
 [0504A]   Ergo et Evangelium et Christus illius sunt, cujus et lex et natura, quae per Evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo judicio Dei quod et supra, secundum veritatem.
 [0471B]   Imo, quia eadem quidem divinitas praedicabatur in Evangelio, quae semper nota fuerat in Lege, disciplina vero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex Creatoris ab Evangelio deberet excludi in Christo Creatoris.
 [0523B]   Ergo, inquis, hac distinctione Lex non ex Deo erat Christi.
 [0505B]   Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem.
 [0504D]   Cujus Dei gratia, si non cujus et lex?
 [0474B]   De caetero pergat Apostolus, negans ex operibus Legis justificari hominem, sed ex fide, ejusdem tamen Dei, cujus et Lex.
 [0487C]   Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de Evangelio viventibus patrocinantem; ac propter hoc, non alterius esse Evangelizatores, quam cujus lex, quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est.
 [0504A]   [0503D] Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; [0504A] utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem.
 [0243B]   Si lex, scribit, aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et fraenos impositos illi gulae agnosce, quae, cum panem ederet angelorum cucumeres, et pepones Aegyptiorum desiderabat.
 [0327B]   Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.
 [0292B]   In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando, vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii.
 [0471A]   Quod si Creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris; Christus vero tempus distinctionis istius ( Lex et Prophetae usque ad Joannem) terminum in Joanne statuens inter utrumque ordinem, desinentium exinde veterum et incipientium novorum; necessarie et Apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius Dei fidem curat quam Creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur.
 [0504C]   Ejus lex, cujus et fides.
 [0419B]   Jam nunc et hic lex consignatur Creatoris, etiam [0419C] boves operantes dignos operarios mercede judicantis; Bovi, inquit (Deuter.
 [0479B]   Tota enim, inquit, Lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te.
 [0479C]   Atque adeo cum dicit: Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; si hoc non potest fieri, nisi quis diligat proximum suum tanquam se, apparet, Diliges proximum tuum tanquam te, per quod auditur: Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit Creatoris: atque ita Christum Creatoris esse, dum Christi est lex Creatoris.
 [0505B]   Quia lex peccatum?
 [0508C]   Si Evangelium Legem non adimplevit, [0508C] ecce Lex Evangelium adimplevit.
 [0308B]   Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque [0308B] pisculentum de cibis Lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hinc blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscujusque jam proximam dispargunt, jactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem Creatoris infuscent.
 [0479C]   Ergo lex Creatoris etiam ab adversario probata est; nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum jam praeceptum.
 [0290B]   Non enim poneretur lex ei qui non haberet [0290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
 [0300C]   Ideo lex utrumque definit, Diliges Deum, et Timebis Deum.
 [0518B]   Lex loquitur (Exod.
 [0521C]   Ergo et umbra ejus, cujus et corpus; id est et lex ejus, et Christus.
 [0505A]   Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis.
 [0504C]   Lex autem, [0504D] inquit, subintroivit, ut abundaret delictum.
 [0523B]   Cum enim dicit: Non quae ex lege, sed quae per ipsum; non dixisset, per ipsum, de alio, quam cujus fuit lex.
 [0504C]   Tunc lex, nunc justitia Dei per fidem Christi.
 [0351C]   Ex Sion enim exibit lex, et sermo Domini ex Hierusalem.
 [0505B]   Sed et quaecumque substantia sit, cum ejus nominat corpus, quem subjicit ex mortuis resurrexisse, [0505B] non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta.
 [0397A]   Nunc si quid voluerit argumentari, Creatorem quidem fratribus dari jussisse, Christum vero omnibus petentibus; ut hoc sit novum atque diversum: imo unum erit ex his, per quae lex Creatoris erit in Christo.
 [0362A]   LI, 4): Audite me, [0361D] audite me, populus meus; et reges auribus intendite [0362A] in me, quoniam lex prodibit a me, et judicium meum in lucem nationum, quo judicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per Evangelii legem atque sermonem.
 [0460A]   XXII) scit et quando pati oporteret eum, cujus passionem lex figurat.
 [0354A]   Et ita subtractis charismatum roribus, Lex et Prophetae usque ad Joannem.
 [0294B]   Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
 [0408A]   Sed et hoc, qui adversarius legis; ut quia lex a contactu foeminae sanguinantis submovet, idcirco gestierit non tantum contactum ejus admittere, sed etiam sanitatem donare.
 [0306A]   Et si lex aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et fraenos impositos illi gulae agnosce, quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat.
 [0446B]   Lex leprosorum (Levit.
 [0489C]   III, 2); ut hoc sit, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc.
 [0396A]   Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem, Dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit, et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem; ut tanto magis vicem injuriae extingueret, quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam injuriae prohibens, et ultionem ad Deum redigens.
 [0474B]   Destrui autem Lex habuit, ex quo vox Joannis clamavit (Luc.
 [0476C]   XL, 4) tortuosa [0476C] in viam rectam, et aspera in vias lenes , secundum Esaiam; ut vetera transirent, et nova orirentur; Lex nova ex Sion, et sermo Domini ex Hierusalem (Is.
 [0362A]   Haec erit lex apud David invituperabilis, qua perfecta, convertens animas, utique ab idolis ad Deum.
 [0290B]   Hunc statum ejus confirmavit etiam ipsa lex, tunc a Deo posita.
 [0441A]   Didicit ergo usque ad Joannis tempora, atque ita exinde processit annuntiare regnum Dei dicens: Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex quo regnum Dei annuntiatur.
 [0269C]   Caeterum, si quasi novum Deum praedicans, veteris Dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam, fide manente in Creatorem, sola lex ejus concessare debebat?
 [0385B]   Ut id operis promittens, quod pro anima facturus esset, admoneret eos, quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet; et quae praeciperet, divina [0385C] scilicet, quae fierent animae omni; dominus sabbati dictus, quia sabbatum, ut rem suam, tuebatur.

000-00-00 Serial Number=0601138890
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1078D]   [1078D] Hunc lex esse Deum populo monstraverat unum, [1079A] Cujus vox Mosi pollens in monte locuta est.
 [1084A]   Sic igitur Lex et miri cecinere prophetae, Omnia sic conjuncta vigent, veterisque novique Foederis, illa sacra et verborum immania dicta.

000-00-00 Serial Number=0871674299
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0283B]   Lex enim justa esse colligitur, postquam in valorem ejus inquisitio facta est; improba vero, non jam lex, sed tyrannis invenitur.
 [0283B]   Lex enim justa esse colligitur, postquam in valorem ejus inquisitio facta est; improba vero, non jam lex, sed tyrannis invenitur.
 [0285A]   Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praejudicio prohibere me non potest, quod si malum esset, jure prohiberet?
 [0285A]   Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de coelo ruit.
 [0289A]   Caeterum suspecta lex est, quae probari se non vult, improba [0289B] autem, si non probata dominetur.
 [0383A]   Per hunc Moysen etiam illa lex propria Judaeis a Deo missa est.
 [0289A]   Nulla lex sibi soli conscientiam justitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat.
 [0289A]   Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti; quia neque judex juste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet; neque civis fideliter legi obsequitur, ignorans, quale sit, quod ulciscitur.

000-00-00 Serial Number=0114694536
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0646A]   Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id [0645D] neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos [0646A] pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse.
 [0714A]   Nam et Moysis lex (Exod.
 [0735A]   Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro Deo ipso mori lex est; cum contra, omnes jam nationes ascendant in montem Domini, et in aedem Dei Jacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exigit.
 [0738C]   Porro, non [0738C] in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum.

000-00-00 Serial Number=0159254432
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1193B]   Mulieres in Ecclesia taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit.
 [1181C]   Antequam scilicet Lex illa vetus per novam Christi impleretur.
 [1181D]   Porro autem lex illa Baptismi non Apostolis tantum, ut illum ministrarent, sed gentibus quoque, ut susciperent, Marc.
 [1178D]   Hoc enim ipso sensu locus ille intelligi posse videtur: Caeteros Apostolos per praevium quoddam judicium, ac singularem animi propensionem et favorem a communi illa lege exemptos fuisse, ut adeo jam aliunde eorumdem salus ex carentia et defectu Baptismi non periclitaretur, proindeque praescriptio, seu lex illa de Baptismo Jo.

000-00-00 Serial Number=0892212927
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0081B]   Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet.
 [0081B]   Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum.
 [0081B]   Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum.
 [0091C]   Et ejerare patrem ac matrem, et omnem proximum, quos et lex honorari et post [0092A] Deum diligi (Exod.

000-00-00 Serial Number=0530922890
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1117A]   Et sorores corrupit: lex Papinia omnibus poenis per singula membra probrum puniret.
 [1117A]   Pueros ingenuos attaminavit: lex Cornelia transgressi foederis amissum novis exemplis novi coitus sacrilegum damnaret.
 [1117A]   Patrem armis pulsavit: lex Falcidia et Sempronia parricidam in culeo cum feris ligaret.
 [1117A]   Connubia aliena invasit: lex Julia adulterum suum capite afficeret.

000-00-00 Serial Number=0789536655
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0928B]   Certe flaminica nonnisi univira est, quae et flaminis lex est.

000-00-00 Serial Number=0426964402
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0691A]   Deos nationum nominari lex prohibet (Exod.
 [0675B]   XXIII, 13); deos ipsos hoc nomine obsignat, cum [0675B] lex prohibeat (ut diximus) deos pronuntiari (Exod.
 [0665B]   Propter hanc caussam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina proclamat (Exod.
 [0668A]   Si nulla lex Dei prohibuisset idola fieri a nobis, si nulla vox Spiritus sancti fabricatoribus idolorum [0668B] non minus quam cultoribus comminaretur: de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei ejusmodi artes.
 [0696A]   Haec erit lex nostra quo expedita, hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur: haec accedentibus ad fidem proponenda (Is.

000-00-00 Serial Number=0462374032
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0956A]   Ubi volunt enim, agnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Joannem (Luc.
 [0957C]   Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae; quum facile dicatur: Opus est de totis praecordiis credam, diligam Deum et proximum [0957C] mihi ; in his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.
 [0969B]   Sed rursus palos terminales figitis Deo, sicut de gratia, ita de disciplina; sicut de charismatibus, ita et de solemnibus; ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia ejus, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et Prophetae usque ad Joannem: superest ut totum auferatis, quantum in vobis tam otiosum.
 [0973A]   Si et ista solemnia quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis [0973A] fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.

000-00-00 Serial Number=0950566530
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0930C]   Quid agis, lex Creatoris?
 [0950A]   Nova lex abstulit repudium, habuit quod auferret.
 [0931A]   Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem.
 [0934B]   Stetit lex.
 [0935A]   Quae utique lex est, non monumentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos [0935B] ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii, dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem.
 [0938B]   Omnes enim nos fratres sumus: et illa nuptura in Domino habet nubere, id est, non ethnico, sed fratri; quia et vetus lex adimit conjugium allophylorum.
 [0938C]   Nam et illum adolescentem festinantem ad exequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, [0938D] et super patrem suum, et super matrem suam non contaminabitur (Lev.

000-00-00 Serial Number=0390224874
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1151A]   Caeterum quidquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio; aut suppletum, ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides ipsa.
 [1188A]   Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adjectionem.

000-00-00 Serial Number=0296042323
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1260A]   Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum, plus lex quam amisit invenit, dicente Christo (Matth.

000-00-00 Serial Number=0091712534
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0987A]   Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex Dei praesto est.
 [0989C]   III, 13); et Lex et Prophetae usque ad Joannem, secundum Dominum (Matth.
 [0989C]   De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens animas; jura Domini directa, oblectantia corda; praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos [0989D] (Psal.
 [0990A]   Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia, quia [0990B] et aliquando concessa est.
 [0990A]   Quaere an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi.
 [1013D]   VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a [1014A] lege delinquentiae et mortis (Rom.
 [1002B]   Tota enim jam lex sumetur, si veniae conditio solvetur.
 [0989D]   Sic et Apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; [0990A] (Rom.
 [0989C]   Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, justitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae.

000-00-00 Serial Number=0602834225
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0869B]   Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
 [0860B]   Lex enim, [0860C] inquit, spiritus vitae in Christo Jesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis; certe quam praemisit habitare in membris nostris .

000-00-00 Serial Number=0062572181
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0900C]   Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis?
 [0904B]   Sed et si propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere, et nuptias pati.

000-00-00 Serial Number=0641549230
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1123C]   Hic dumtaxat ad feremus ipsam responsionis summam in haec verba: Et si lex aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta [1124C] sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et frenos impositos, etc.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»