TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Humani' [46]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0543438852
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0585D]   Haec enim materia est erroris humani per artificem ejus, ne [0586D] ignorantia erroris.
 [0567B]   Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani, felicius in acerbis atrocibusque mentitur; quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis, facilius denique falso malo, quam vero bono creditur.
 [0593C]   Et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens [0593C] ad humani generis utilitatem et.
 [0597B]   Et quoniam omnis superstitio, non jam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, quibus occupata est, auctoritatem sibi exstruxit, alia jam nobis ineunda est humani erroris latitudo, imo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritiam obumbravit.

000-00-00 Serial Number=0891576171
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0632C]   Adspice universas nationes, de voragine erroris humani exinde emergentes ad Dominum Deum creatorem [0633A] et ad Deum Christum ejus; et si audes, nega prophetam.
 [0599A]   Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
 [0641B]   Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad Deum creatorem et Christum ejus cernitis, prophetatum [0642A] non audetis negare; quia, etsi negaretis, statim vobis in Psalmis, sicuti jam praelocuti sumus promissio Patris occurreret, dicentis: Flius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps.

000-00-00 Serial Number=0639583647
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0242D]   At Tertullianus illa duo Testamenta [0242D] non a diverso prodiisse auctore patefaciebat, sed ab uno eodemque, qui tamen diverso se gessit modo juxta humani generis statum et conditionem.
 [0497C]   Si Deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen Deus Domini nostri [0497D] Jesu Christi Pater non alius quam Creator intelligetur, qui et universa benedixit, habes Genesim [0498A] (Gen.
 [0481B]   Sed et cur apud Dominum optimum, et profusae misericordiae, alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam Dei esse; alii perditionem, quibus Christi [0481B] crux stultitia reputatur, si non Creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
 [0282A]   Jam vero sementem generis humani compescere in totum, nescio an hoc quoque optimo Deo congruat.
 [0349B]   Adspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad Deum Creatorem, et ad Deum Christum; et si audes, nega prophetatum.
 [0490B]   Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum .
 [0241A]   Ut vero mali originem detegat, humani libertatem arbitrii constituit Tertullianus, dicens: In quo hoc ipsum imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas.
 [0257B]   Denique, major popularitas generis humani, ne nominis quidem Mosis compotes, nedum [0257C] instrumenti, Deum Mosis tamen norunt, etiam tantam idololatria dominationem obumbrante; seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum deorum, et, Si Deus dederit, et, Quod Deo placet, et, Deo commendo.
 [0246A]   Postremo Marcionis haeresin impugnat, qua tingui nolebat nisi virgines et caelibes, tum quod conjugium benedixerit Deus, tum quod, si nuptiae non sint, sanctitas erit nulla: imo hoc erit sementem totum generis humani compescere.
 [0476A]   Exemplo enim humani testamenti permanentis, divinum tuebatur.
 [0281A]   Non enim projicimus, sed deponimus nuptias: [0281A] nec praescribimus, sed suademus sanctitatem; servantes et bonum, et melius pro viribus cujusque sectando; tunc denique conjugium exerte defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem Creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit, in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus.
 [0417B]   At enim quanto credibilius, ut ejus deputetur affectio in parvulos, qui benedicendo connubium in propagationem generis humani, ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est.
 [0303B]   Qui credimus Deum etiam in terris egisse, et humani habitus humilitatem suscepisse ex caussa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt Deum curare quidquam.

000-00-00 Serial Number=0455802917
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0583A]   Colligam nunc ex disperso, ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant.
 [0583A]   Cain, Abel, et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta, naturae atque essentiae.

000-00-00 Serial Number=0513920009
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0520B]   Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectionne et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brutae Laberii Pythagoraeque animarum metempsychosi.
 [0382A]   [Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset; [0383A] Trojano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.
 [0395A]   Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris [0396A] semine; non de sororis incesto, nec de stupro filiae aut conjugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, aut in aurum conversum; Jovis enim [0397A] ista sunt numina vestri.
 [0460B]   At nunc etiam benefactores inimicorum factos, a Daemonum incursibus illos liberare, quos tamen generis, quam erroris humani hostes vocare maluerint.
 [0463B]   Sed hostes maluistis vocare generis humani.
 [0464A]   Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes, non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium, hostes judicare maluistis: qui sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.

000-00-00 Serial Number=0756744027
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0697A]   Multo antiquior Moyses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus ejus; certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis.
 [0700B]   Revera lues, et fames, et bella, et voragines civitatum, pro remedio deputanda, tanquam tonsura inolescentis generis humani; et tamen cum ejusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem ejus vivos ex mortuis reducentem, post mille annos, semel orbis expavit.
 [0723B]   Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie [0723C] agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum.
 [0734A]   Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus.

000-00-00 Serial Number=0964246094
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1162C]   Arbiter et Magister, illuminatorque, ac deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur.

000-00-00 Serial Number=0971317530
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0771B]   Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt: haec sunt quae illum Dei Filium celavere, non alias tantummodo hominem existimatum, quam ex humani substantia corporis.
 [0784B]   Quomodo autem ita erit, cum omnes qui credunt in nomine Domini, communi lege generis humani, ex sanguine, et ex carnis, et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse?

000-00-00 Serial Number=0748870313
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0920A]   Ad legem semel nubendi dirigendam, ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid Deus [0920B] in primordio constituerit, in formam posteritati recensendam.
 [0919B]   Adde quod et haec ipsa humani consilii interjectio quasi jam recogitationem excessus sui passa, statim se refraenat et revocat, cum subjungit: Verumtamen hujusmodi, pressuram carnis habebunt; cum parcere se eis dicit; cum tempus in collectum esse adjicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere: cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit.

000-00-00 Serial Number=0957410693
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663B]   Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria.
 [0684C]   Honorem imaginis ejus constantissime respuerunt, [0684C] probantes idololatriam esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitatis extollitur.

000-00-00 Serial Number=0895693362
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959B]   Aeque post diluvium in reformatione generis humani, suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu caeterorum.

000-00-00 Serial Number=0826633930
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934D]   Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre [0935A] censetur.
 [0934B]   Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri, quam ipse sensus generis humani?

000-00-00 Serial Number=0483946502
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0065B]   Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.
 [0065B]   Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.

000-00-00 Serial Number=0099105954
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1002A]   Sufficit et hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium: interdictum enim sanguinis multo magis humani intelligemus.

000-00-00 Serial Number=0679836094
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0650C]   Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectui tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus, et quamcumque [0650C] humani oris id est, divinae imaginis depugnationem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»