TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dehinc' [123]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0623981237
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0582B]   Dehinc, ut vestra, adolescentem dominus in agrum et vincula legat.
 [0600C]   Dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum.
 [0562A]   Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus.
 [0570C]   Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de ratione, ut sint Romani, Judaei, dehinc Christiani.

000-00-00 Serial Number=0454453409
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1277B]   Igitur per licentiam tunc passivam, materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.

000-00-00 Serial Number=0349938750
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148A]   IX), qui primus Ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stylo mutans, et convertens machaeram in aratrum; lupus rapax Benjamin, dehinc ipse afferens escam [0148B] secundum Jacob, qualiter martyria, jam et sibi optabilia, commendat!
 [0123B]   Dehinc adigunt, perire homines sine caussa.
 [0148A]   Timidis autem, inquit, dehinc caeteris, particula in stagno ignis et sulphuris.
 [0129A]   XXV), cum divertisset Israel apud Sethim, abeunt libidinatum ad filias Moab, invitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur; edunt denique de pollutis eorum: dehinc et adorant deos gentis, et Beelphegor initiantur.
 [0139B]   Dehinc ad Apostolos revocat (v.
 [0150B]   Dehinc et exequitur quomodo velit te subjici potestatibus, reddere jubens, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; id est (Matt.
 [0138C]   Hoc quidem absolute ad omnes, dehinc proprie ad Apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint, et persecuti fuerint, et dixerint adversus vos omnia mala propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in coelo: sic enim faciebant et prophetis patres eorum (ibid.

000-00-00 Serial Number=0690277159
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0221A]   Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit Deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam (Gen.
 [0223A]   Si quidem omnia opera sua Deus ordine consummavit, incultis primo elementis, depalans [0223A] quodammodo mundum; dehinc exornatis velut dedicans.
 [0236A]   Dehinc subjicis: Stetit autem in Dei compositionem, et inapprehensibilem habuit conditum motum, prae tarditate inconditi motus.
 [0237A]   VIII, 22): dehinc et sermonem prolatum, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan.
 [0210A]   Dehinc, si non ex materia, jam ergo ex Deo factum.
 [0221A]   [0220C] Nobis autem unus Deus et una est terra, quam in principio Deus fecit, cujus ordinem incipiens Scriptura decurrere, primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo [0221A] factum professa: In principio fecit Deus coelum, dehinc dispositionem ejus superinducit: Et separavit inter aquam quae erat infra firmamentum (Gen.
 [0235B]   Inconditum adseveras motum materiae, eamque adjicis sectari informitatem: dehinc alibi, desiderare componi a Deo.
 [0223A]   Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et coelum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim belluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia foecunditate dotavit: sed primo esse ei contulit; dehinc non in vacuum esse supplevit.
 [0220C]   [0220C] Nobis autem unus Deus et una est terra, quam in principio Deus fecit, cujus ordinem incipiens Scriptura decurrere, primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo [0221A] factum professa: In principio fecit Deus coelum, dehinc dispositionem ejus superinducit: Et separavit inter aquam quae erat infra firmamentum (Gen.
 [0216C]   Dehinc, etsi ea sit conditione, ut non possit videri non ex aliquo, proinde periclitabitur, ex alio longe factum videri, quam ex quo factum est, dum non proponitur unde [0217A] sit factum.

000-00-00 Serial Number=0026378632
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0617A]   Equidem Esaias praedicat eum Emmanuelem vocari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
 [0618B]   Aliud est, si penes vos infantes in praelium erumpunt, credo ad solem [0618B] uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare.
 [0640A]   Dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur.

000-00-00 Serial Number=0634224117
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0438C]   Dehinc loco abundante, praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est, nos jam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio (Deut.
 [0437D]   Dehinc, si is mittit ad convivas, qui coenam paravit; sic quoque Creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante jam vocatos per Patres, admonendos autem per Prophetas: non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit [0438A] subito: tantum quod innotescens, jam invitans; tantum quod invitans, jam in convivium cogens; eamdem faciens horam coenandi, et ad coenam invitandi.
 [0469C]   Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia [0470A] et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule, secundum tribus; et Jesum in David, secundum virginis censum.
 [0469C]   Ex tribu enim Benjamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem, ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora Domini, ut persecutorem Ecclesiarum; dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente jam aetate oves Christi educaturum, ut doctorem nationum.
 [0352C]   Quae dehinc passi sunt Apostoli?
 [0246B]   Hanc quoque nondum exemplariis suffectam, fraude tunc fratris, dehinc apostatae, amisi; qui forte descripserat quaedam mendosissime, et exhibuit frequentiae.
 [0266B]   Nos definimus Deum primo natura [0266B] cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum: natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus.
 [0457A]   Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa jam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro exspectatione imminentium orbi malorum.
 [0499C]   Nos contra, sic distinguendum dicimus: In quibus Deus; dehinc: aevi hujus excaecavit mentes infidelium; in quibus, Judaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus Evangelium adhuc sub velamine Moysi.
 [0338A]   Aliud etsi penes Ponticos, barbaricae gentis infantes in praelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare, quam lancinare.
 [0323A]   Dehinc et quia missus, praeter Filii nomen.
 [0489B]   Dehinc species ejus enumerat: Spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis; spiritus eum replebit timoris Dei.
 [0473B]   Intendamus enim et sensui ipsi, et caussae ejus, et apparebit vitiatio scripturae, cum praemittit: Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset graecus, coactus est circumcidi: dehinc subjungit: propter superinductitios falsos fratres, et reliqua: contrarii utique facti incipit reddere rationem, osteadens propter quid fecerit; quod nec fecisset, nec ostendisset, si illud propter quod fecit, non accidisset.
 [0403C]   XXXII, 9): Mulieres divites exsurgite, et audite vocem meam; ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras ostenderet: Filiae, in spe audite sermones meos.
 [0296C]   Sed, etsi ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti; uti sic quoque in Creatorem dirigas culpam, ut auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus: ergo quod factus a Deo est, id est angelus, id erit ejus qui [0296C] fecit; quod autem factus a Deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de Deo; et quidem falsum: primo, quod Deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc quasi morituri non essent, si edissent; tertio, quasi Deus illis invidisset divinitatem.
 [0333A]   Dehinc scito, nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit [0333B] in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae.
 [0480C]   Dehinc, gratiam et pacem non solum ejus esse, a quo praedicabantur, sed ejus qui fuerit offensus.
 [0331A]   Dehinc (Zach.
 [0301C]   Constitue igitur injuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse, quo noluit caruisse; injuste malitiam aevi illius imbribus, [0301C] dehinc et ignibus caesam; injuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam.
 [0497B]   Primo enim resurrectio, dehinc regnum.
 [0263B]   Dehinc, si et ille mundum ex aliqua materia subjacente molitus est, innata, et infecta, et contemporali Deo, quemadmodum et de Creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad majestatem loci, qui et deum et materiam, [0263C] duos deos, clusit.
 [0354A]   Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est (Is.
 [0404A]   Non quasi ex diversitate auditum permitteret Christus, quem ademisset Creator: sed quia comminationem exhortatio sequebatur: primo, aure audietis; dehinc, qui habet aures, audiat.
 [0336C]   VII, 14) Emmanuel vocari habebit; dehinc virtutem sumere Damasci, et spolia Samariae adversum regem Assyriorum.

000-00-00 Serial Number=0899737954
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1053D]   Hanc quoque nondum exemplariis suffectam, fraude tunc fratris dehinc apostatae amisi; qui forte descripserat quaedam mendosissime, et exhibuit frequentiae.

000-00-00 Serial Number=0023545563
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0183B]   Dehinc, cognosci se profitetur a Patre, et Patrem a se.
 [0161C]   Dehinc generatus ad effectum: Cum pararet coelum, aderam illi simul.
 [0161A]   Dehinc assistentem eam ipsa separatione cognosce; Cum pararet, inquit, coelum, aderam illi simul ; et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila; et cum tutos ponebat fontes ejus [0161B] quae sub coelo, ego eram cum illo compingens; ego eram ad quam gaudebat: quotidie autem oblectabar in persona ipsius.
 [0156A]   XIII, 26) in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem Deus voluit, etiam evulsae videbantur.
 [0183C]   Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo caeci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non, «unus sumus.

000-00-00 Serial Number=0328575373
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0557A]   Dehinc illo moerore ex semetipsa sola, nulla opera conjugii concepit, et procreat foeminam.
 [0570A]   Ibi demum adventu pompatico ejus concussa Achamoth, protinus velamentum sibi obduxit, ex officio primo venerationis et verecundiae: dehinc contemplatur eum, fructiferumque suggestum.

000-00-00 Serial Number=0071628034
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0391A]   Eadem voces sonant, eadem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti apud homines, si forte distinguitur dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur.
 [0409A]   Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova, sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
 [0485A]   Semper humana gens male de Deo meruit: primo quidem ut inofficiosa ejus, quem cum intelligeret ex parte, non solum non requisivit timendum, sed et alios sibi citius commenta est quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, et nocentiae [0486A] judicem et exactorem, omnibus vitiis et criminibus inolevit.
 [0489A]   Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur.
 [0402A]   Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem, circumfusa nube in coelum est ereptus, multo verius quam apud vos asseverare de Romulo Proculi solent.

000-00-00 Serial Number=0805543780
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0699C]   Primo enim, si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset, priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi.
 [0697A]   [0697A] Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos?
 [0715B]   Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam; collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti; dehinc, cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem; dum extenditur, non dum augetur.
 [0687A]   Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum Deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθησεις αναμνησεις, id est, discentias reminiscentias esse: venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari.
 [0709A]   Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi [0709A] compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: [0709B] hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit.
 [0686B]   Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, [0686B] primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit.
 [0654B]   Dehinc, si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo; ostendimus autem supra moveri animam et ab alio cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio: merito quod movebitur extrinsecus ab alio, secundum exempli propositionem, corpus agnoscam.
 [0674C]   Sic et tactus reprehenditur; siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur; et in lavacris, idem calidae lacus [0674C] ferventissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur.
 [0644A]   Novum itaque Platonis argumentum elidit: discentias reminiscentias esse, hoc est, venientes e coelo animas oblivisci eorum in quibus fuerint prius, dehinc ex his visibilibus recordari eorumdem.

000-00-00 Serial Number=0902075350
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0779B]   Nam ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam, et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis Dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt; dehinc, quod oporteret [0779C] similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de Deo, sed ex viri voluntate.
 [0766B]   Dehinc, materia tentationis debet subesse.
 [0763A]   Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellem, qui posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapsus, et dehinc in virginem Philumenem spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate, suscepit ab ea praedicare.

000-00-00 Serial Number=0155144215
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0079A]   Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri, ibidem, sed et aliquanto prius in Ecclesia sub antistitis manu contestamur nos renuntiare diabolo, et pompae, et angelis ejus: dehinc ter mergitamur, amplius aliquid respondentes, quam Dominus in Evangelio determinavit.
 [0102A]   Erubescite, commilitones ejus, jam non ab ipso judicandi, sed ab aliquo Mithrae milite, qui cum initiatur in spelaeo, in castris vere tenebrarum, coronam interposito gladio sibi oblatam, quasi mimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam, monetur obvia manu a capite pellere, et in humerum, si forte, transferre, dicens Mithram esse coronam suam, atque exinde numquam coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, [0102B] sicubi tentatus fuerit de sacramento: statimque creditur Mithrae miles, si dejecerit coronam, si eam in Deo suo esse dixerit.

000-00-00 Serial Number=0455446899
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108C]   Rutilius sanctissimus martyr, [0108C] cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum (ut putabat) nummis redemisset, post totam securitatem quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus, et praesidi oblatus, tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus, passionem, quam vitarat, misericordiae Dei retulit.
 [0111B]   Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.

000-00-00 Serial Number=0313511014
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0962B]   Dehinc, quid aliud centum et octoginta millia de exercitu ejus per angelum absumpsit, quam Ezechiae regis humiliatio?
 [0961C]   Dehinc minantem Jezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus invenerat, et ipse, quadraginta diebus et noctibus vacuo ventre, arido ore, pervenit in montem Choreb; ubi cum in spelunca devertisset, quam familiari congressu Dei exceptus est!

000-00-00 Serial Number=0649902165
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934A]   Vetus haec disciplina est, praemonstata jam tunc in carne Domini, et voluntate: [0934A] dehinc in Apostolorum ejus tam consiliis quam exemplis.
 [0937C]   Dehinc, quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur.
 [0935D]   Sed et si initium transmittit ad finem, ut a ad w, quomodo finis remittit ad initium, ut w ad a, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde [0936A] videamus, an idipsum debeas huic quoque censui secundo; an in eadem te forma esse conveniat, in qua novissimus quoque Adam, in qua et primus; quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exsilium.

000-00-00 Serial Number=0346478224
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1035B]   Scythae exuberant Persas: Phoenices in Africam eructant; Romanos Phryges pariunt; Chaldaeum semen in Aegyptum educatur; dehinc, inde cum transducitur, Judaea gens est.
 [1039B]   Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, [1039B] dehinc et ornando, imo et inflando qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgavere; quarum pars gentilitus inhabitantur, caeteris incommunes; pars vero passivitus omnibus utiles, ut hoc pallium, et si graecum magis, sed lingua jam penes Latium est: cum voce vestis intravit.
 [1043B]   Quod si jam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut rhori platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta cloacinarum detulisset, ut qui se coelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.
 [1046A]   Prius etiam ad simplicem [1046A] captatelam ejus, nullo taedio constat: adeo nec artificem necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in talias, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderationem texuisse, recognito rursus umbone, et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero ejus ex quo sinus nascitur jam deficientibus tabulis, retrahat a scapulis, et exclusa dextra in laevam adhuc congerat cum alio pari tabulo in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat.
 [1039A]   Prorsus haud latet bombycem, vermiculi genus est, quae per aerem liquando araneorum horoscopis idonius sedes tendit, dehinc devorat, mox alvo reddere, proinde si necaveris, animata jam stamina volves.
 [1033A]   Coeli ambitus, nunc sub divo splendidus, nunc nubilo sordidus: aut imbres ruunt, aut si qua missilia cum imbribus, dehinc substillum, et denuo sudum.
 [1034A]   Aspice ad Palaestinam, qua Jordanes amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager; at urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat; dehinc, ut Deus censor est, impietas ignium meruit imbres.
 [1038A]   Ibidem quod in novo corpore indebitum adhuc pudori erat, protegere festinans, in ficulneis foliis interim circumdat: dehinc cum de originis loco exterminat, pellitus orbi ut metallo datur.

000-00-00 Serial Number=0827001512
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0021B]   Judaei retro penes Deum fuerant; dehinc ejecti ob delicta, extra Deum esse coeperunt.
 [0046B]   I, 4), Valentinus agnoscitur; apud quem Aeon ille nescio qui novi, et non unius nominis, generat e sua Charite Sensum [0046B] et Veritatem; et hi aeque procreant duos, Sermonem et Vitam; dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam: estque haec prima ogdoas aeonum.
 [0035C]   Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma cognoscendi Petri caussa, ex officio et [0036A] jure scilicet ejusdem fidei et praedicationis.
 [0032A]   Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, [0032B] et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum.

000-00-00 Serial Number=0612177253
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1014A]   Dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse (Ibid.
 [1022B]   Dehinc, die septima regressus, si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides in quibus lepra fuisset, et abjici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos, et reponi loco pristinorum, et pulvere alio inlini domum (Levit.
 [1022A]   Dehinc introgressus sacerdos, si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et adspectum [1022B] earum humiliorem citra parietinam formam; exiret ad januam et secerneret domum illam septem diebus.

000-00-00 Serial Number=0763913214
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0852A]   Dehinc, ut animae daret compassionem: In omnibus, inquit (II Cor.
 [0860C]   Sic et sensum carnis, mortem appellavit; dehinc et inimicitiam ad Deum, sed non carnem ipsam.
 [0826A]   I, 29), mortuos fuisse nos aliquando alienatos, et inimicos sensus Domini, cum in operibus pessimis agebamus; dehinc, consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae Dei, qui illum suscitarit a mortuis.
 [0797A]   Obducti dehinc de Deo carnis auctore, et de Christo carnis redemptore, jam et de resurrectione carnis revincentur.
 [0799B]   Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt; dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum.
 [0825A]   Cujus etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris, et dehinc florem, frugis antecursorem: Ita et vos cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum Dei.
 [0866C]   Cum igitur imaginem et choici et coelestis in conversatione constituat, illam [0866C] ejerandam, hanc vero sectandam; dehinc adjungat: Hoc enim dico, id est, propter ea quae supra dixi (conjunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum Dei haereditati possidere non possunt; nihil aliud intelligi mandat carnem et sanguinem, quam supradictam imaginem choici: quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit Dei regnum, proinde caro et sanguis, non capiendo Dei regnum, ad conversationem rediguntur vetustatis.
 [0831A]   Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum [0831A] sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et judicium flagitantes sustinere didicerunt; ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia Antichristus cum suo pseudopropheta certamen Ecclesiae Dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato, primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igne dato, universalis resurrectionis censura de libris judicetur.
 [0832B]   Dehinc subjungit: Vidit, et concussa est terra; montes sicut cera liquefacti sunt a facie Domini; caro scilicet prophanorum: et (Zach.
 [0835A]   Siquidem trina virtus Dei, per illa trina signa denotabatur cum suo ordine: primo diabolum serpentem, quanquam formidabilem, subactura homini; dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita [0835B] omnem sanguinem exsecutura judicio.
 [0812A]   Exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat: dehinc, prosecuti de potentia Dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat: nunc, si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam, et rationi certe omnimodo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed caussa restitutionis praeesse debebit.
 [0853B]   Quoniam ipse Dominus in jussu et voce Archangeli , et in tuba Dei, descendet de caelo; et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et ita semper cum Domino erimus.
 [0865C]   An primo disciplina, dehinc et dignitate, quam et disciplina captavit?
 [0855B]   Dehinc recipient eam, ut, redinduti carnem, fieri possint etiam superinduti immortalitatem.
 [0802A]   Adeo homo figmentum primo, dehinc totus.

000-00-00 Serial Number=0224415779
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0636C]   Eumdem enim et Consum vocabant Dehinc Equiria Marti [0637A] Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii: ejus scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
 [0637B]   Dehinc idem Romulus Jovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradidit.
 [0637B]   Dehinc Tullus Hostilius.
 [0648B]   Dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est.
 [0637B]   Dehinc Ancus Martius, et caeteri.

000-00-00 Serial Number=0783276737
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0887B]   Ait: Justitia primo fuit in rudimentis; dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem.
 [0890A]   Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens: dehinc per Legem et Prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per [0890B] Paracletum componitur in maturitatem.
 [0890A]   Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens: dehinc per Legem et Prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per [0890B] Paracletum componitur in maturitatem.
 [0887B]   Ait: Justitia primo fuit in rudimentis; dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem.
 [0899B]   At hic angelis nuptas aliud eas nescio quam natas, et dehinc nuptas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»