TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Conditio' [57]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0441419780
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0585B]   Quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alia conditio disponitur.
 [0591B]   Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae conditio vocabulum sequitur.
 [0590B]   Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum conditio, mortalia, non utique, dii elementa.
 [0589D]   Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia.
 [0566C]   Quid, quod ea conditio illi, ut nonnisi cum mentitur perseveret; tamdiu enim vivit, quamdiu non probat quidquam; siquidem approbata cadit, et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur; nec quisquam dicit, verbi gratia: hoc Romae aiunt factum; aut: fama est, illum provinciam sortitum; sed: ille provinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae.

000-00-00 Serial Number=0015260339
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148C]   Persuasum enim habemus, quod neque mors, neque vita, neque virtus, neque sublimitas, neque profundum, neque alia conditio poterit nos a dilectione Dei separare, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
 [0131B]   Sed alia conditio est hujus tituli.
 [0140C]   Et ideo cum in forma confessionis, etiam negationis conditio intelligatur, apparet ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter Dominus pronuntiavit, quam de confessione, dicendo: Qui me negaverit; non, «Qui in me».

000-00-00 Serial Number=0065650284
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0199C]   Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et [0199C] in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio.

000-00-00 Serial Number=0036245584
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0502B]   Si qua ergo conditio nova in Christo, caetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia (Is.
 [0276A]   Alia est nostra [0276A] conditio, apud auctorem, apud judicem, apud offensum principem generis.
 [0249B]   Quantum humana conditio de Deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet: Deum, summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine.
 [0327B]   Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.
 [0260A]   Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et Deo digna, quam Creatoris, testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionistae, convertuntur ad destructionem operum Creatoris.
 [0249C]   Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit Deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit Deum imum, modicum quid, e contrario pronuntiare, ut Deum neget auferendo quod Dei est), quae erit jam conditio ipsius summi magni?

000-00-00 Serial Number=0446664274
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0570B]   Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem [0570B] paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis.

000-00-00 Serial Number=0186294436
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0434A]   Nam licet subjecta [0434A] sit nobis tota vis daemonum et ejusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat, praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.
 [0489A]   Qui [0489A] enim semel aeternum judicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio judicii, ante saeculi finem.
 [0257A]   Pro summa qua tunc pollebat facundia, Christianorum patrocinium suscepit, quorum adeo deplorata erat conditio, ut indicta caussa, et solius nominis praejudicio damnarentur.
 [0309B]   Quod ea illi conditio est, ut non nisi cum mentitur perseveret, et tamdiu vivit, quamdiu non probat.

000-00-00 Serial Number=0242245257
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0675B]   Item ut turris habitus eludat, intervalli conditio compellit in aperto: aequalitas enim circumfusi aeris, pari luce vestiens angulos, obliterat lineas.
 [0701B]   Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio milliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur?
 [0659A]   [0658C] Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis [0659A] et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae.
 [0656B]   Universa conditio testabitur, corpora de corporibus processura jam illic esse, unde procedunt: secundum sit necesse est, quod ex alio est: nihil porro ex alio est, nisi dum gignitur: sed tunc duo sunt.
 [0676B]   Annon istis universa conditio subministratur?
 [0715A]   Sed et cum septimo mense nativitas plena est, [0715A] facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est Dei conditio, eo mense interdum producatur Dei imago.
 [0685B]   Quid nunc, si et naturae conditio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum?
 [0695B]   Concubitum libido, non conditio foedavit.
 [0739A]   Proinde, etsi varii exitus mortis, ut est multimoda conditio caussarum, nullum ita dicimus lenem, ut non vi agatur.

000-00-00 Serial Number=0687368870
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0789C]   Consequens ergo est, ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christo: aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.
 [0765B]   LXXVII), angelorum edit homo ); non tamen infringitur semel separata conditio Dominicae [0765C] carnis, ex caussa alterius dispositionis.
 [0772A]   Sed carnis terrenae non mira conditio: ipsa erat, quae caetera ejus miranda faciebat.

000-00-00 Serial Number=0200569808
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0084A]   Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem, Dei omnia sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur; scientia autem deficiunt illud quoque intelligere, omnia esse a diabolo mutata.
 [0090B]   Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet: Si quis autem dixerit: Hoc idolothytum est, ne contigeris; multo magis cum saltitaveris habitu, et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur.
 [0092B]   Plane, si quos militia praeventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut illorum quos Joannes admittebat ad lavacrum (Luc III, 3), ut centurionum fidelissimorum, quem Christus probat (Matth.

000-00-00 Serial Number=0052751660
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1309B]   Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam.
 [1313A]   Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non statim et hujusmodi fructus illarum; nam et omnes [1313A] istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de ipsis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat: non tamen ideo circi furoribus, aut arenae atrocitatibus, aut scenae turpitudinibus, christianum affici oportet, quia Deus et equum, et pantheram, et vocem homini dedit: nec ideo idololatriam impune faciet christianus, quia Dei conditio est et thus, et merum, et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia, quae adoratur, Dei sit.

000-00-00 Serial Number=0508352101
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0109B]   Sic igitur et fugae praeceptum Apostolorum conditio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis.
 [0103A]   Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore, et quarumdam personarum importunitate, semitractatam materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio commendarat, et conditio temporum suo jam nomine injunxerat.

000-00-00 Serial Number=0542612791
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663C]   Fraudis conditio ea est opinor, si quis alienum rapiat, aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est.

000-00-00 Serial Number=0924144685
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0973A]   Quod si nova conditio in Christo jam nova et solemnia esse debebunt; aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit Apostolus, cur Pascha celebramus annuo circulo in mense primo?

000-00-00 Serial Number=0264107108
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1188A]   In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim foemina nominata est.

000-00-00 Serial Number=0978045523
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1031B]   Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii jam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis: et si quid praeterea conditio, vel dignitas, vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum immemores etiam denotatis.

000-00-00 Serial Number=0072253227
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0037A]   Sed etsi in tertium usque coelum ereptus Paulus, et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit conditio eorum, ut nulli hominum proderentur.
 [0012C]   Conditio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram: non oportere nos [0012D] mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorumdam subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides, habendo tentationem, habeat etiam probationem.

000-00-00 Serial Number=0769061267
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0985B]   Ita, ubi est conditio vel ratio postulationis, illic etiam remissionis: ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis.
 [0995B]   Omnia plane Judaeo concessa dicemus, cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis.
 [1002B]   Tota enim jam lex sumetur, si veniae conditio solvetur.
 [0985B]   Secundum hanc differentiam delictorum, poenitentiae quoque conditio discriminatur.

000-00-00 Serial Number=0677843690
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0810B]   Semel dixerim, universa conditio recidiva est.
 [0849A]   Majus est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur; quando exemplorum conditio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore.
 [0800C]   Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur; et ubique primus [0800C] iste in nos aries temperatur, quo carnis conditio quassatur; necessario et a nobis carnis primum conditio [0801A] munietur.
 [0797A]   Propterea et nos volumen praemisimus De Carne Christi, quo eam et solidam probamus, adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus, adversus qualitatis proprietatem; [0797A] cujus conditio Christum et hominem, et filium hominis inscripserit.
 [0800C]   Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur; et ubique primus [0800C] iste in nos aries temperatur, quo carnis conditio quassatur; necessario et a nobis carnis primum conditio [0801A] munietur.
 [0811A]   Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula ejus non tam mori, quam desinere dicantur, nec redanimari, sed [0811B] reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum hujus spei specimen.

000-00-00 Serial Number=0141376793
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0638B]   Proinde mortuis suis ut [0638B] diis faciant una conditio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatriam.

000-00-00 Serial Number=0618636370
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0895C]   Omnibus animalibus Adam nomina imposuit, et nemini ex futura conditione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque serviret, hoc appellata, quod a primordio voluit; quid ergo tunc vocabatur?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»