TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Christianos' [72]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0021366298
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0566B]   Merito igitur tamdiu justae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimae repertae, cum suis machaeris et quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimae repertae, cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur; legis injustae honor nullus est.
 [0560B]   Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem.
 [0586B]   Emendate vosmetipsos prius, ut christianos puniatis; nisi quod emendaveritis, non punietis, imo eritis christiani, imo si fueritis christiani, eritis emendati.
 [0565B]   Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, jam hoc ipso Christianos non probatis; quaerite, secta cui malitiae deputatur?
 [0559B]   Obsessam vociferamini civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis.
 [0565C]   Caeterum sine caussa vocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.
 [0565B]   Adeo testimonium redditis, non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani, retorquetis.

000-00-00 Serial Number=0859405160
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0123A]   Hoc apud Christianos persecutio est.
 [0125A]   Alios ignis, alios gladius, alios [0125A] bestiae Christianos probaverunt.
 [0123A]   Nam quod sciant multos simplices ac rudes, tum infirmos, plerosque vero in ventum, et si placuerit, christianos, nunquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxavit; praesertim cum aliqua atrocitas fidem martyrum coronavit.

000-00-00 Serial Number=0781262696
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0511A]   Seorsum enim posuit Evangelio non obaudientes, sive christianos peccatores, sive Judaeos.
 [0337A]   Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum-Deus dicitur, non Emmanuel; idcirco nolis venisse illum, cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, imo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere, Nobiscum-Deus: sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit, Nobiscum-Deus, Emmanuelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens.

000-00-00 Serial Number=0145267725
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1054A]   Sed nec veterum scriptorum quisquam inter poetas christianos Tertullianum connumeravit.

000-00-00 Serial Number=0352019727
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0170A]   Nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et Deum et Dominum colentes, et nominantes.

000-00-00 Serial Number=0772962451
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0535A]   Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit.

000-00-00 Serial Number=0574038088
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0269A]   Christianos vero, nihil simile; neminem pudet, neminem poenitet, nisi plane retro non fuisse.
 [0327A]   Progreditur jam ad crimen irreligiositatis, aitque Christianos Deorum cultum recusare, quia Dii non sunt, colendi, si Divinitas eorum demonstrari possit.
 [0375A]   Deum verum, qui omnia fecit, cujus, et naturam describit, Christianos colere asserit: hujus notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem ejus, bonitatem, benignitatem, auxilium et justitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat.
 [0440A]   Solos enim Christianos pro Imperatore Deum verum, Deum vivum invocare, illum Deum, quem naturaliter, et se majorem novit ipse Imperator, cui cuncta debet, a quo exspectat.
 [0463B]   Nunc enim pauciores hostes habetis prae multitudine christianorum, pene omnium civitatum pene omnes cives christianos habendo.
 [0488A]   [0487B ] Si enim dii illorum vere Dii essent, non et cultores suos Christianorum poenis involverent: at cum et bonis et malis, ille qui vere Deus est, mala immittat, [0488A] his in poenam, illis in admonitione esse: qui non ante aeterni judicii rigorem interutrosque discrimen statuet; quod si pertinaciter Diis suis illa adscribi velint, propterea quod christianos esse patiantur, sequitur, injustos, ingratos tales Deos esse, qui cultores suos una cum irrisoribus plecti velint.
 [0416A]   Falsum itaque esse crimen irreligiositatis, et ad Romanos potius quam Christianos pertinere, quos vel ex hac subjectione daemonum pateat, majorem [0416B] illis et sublimiorem Deum colere; adeoque vel libertatem saltem religionis illis esse relinquendam, quae cum aliis detur, tum nec ipsis Aegyptiis negetur.
 [0290A]   Aurelius, miraculo etiam monitus, cum illo Verus, et ante illos Vespasianus, Trajanus, Hadrianus, Pius, christianos esse passi sint.
 [0432B]   Illam sibi demereri nolle Christianos ait, thure vitam redimentes, quod sciant diaboli hoc esse consilium, aemuli sui et invidi, qui, licet de Christi potentia illis subjectus sit, pro odio tamen et perfidia, poenalis servitutis more renititur, et numquam magis ab illis, quam cruenta pro fide morte detriumphatur.
 [0490A]   Nec minus perperam christianos infructuosos negotiis appellari, qui cum illis et de illis vivant, qui opera sua et artes misceant, qui una navigent, militent, mercentur: qui si in ceremoniis quibusdam differant, spectaculis renuntient, thure non supplicent, stipes templis non jactent, tamen et homines et cives sint, et illam qualemcumque jacturam facile compensent, cum aliis utilitatibus, tum, non ut illi, publica vectigalia, defraudando, sed ex fide debitum dependendo.
 [0415B]   Haec denique testimonia deorum vestrorum christianos facere consueverunt, [0416A] quia plurimum illis credendo Christo domino credimus.
 [0451B]   Non itaque recte publicos hostes Christianos dici, quod caetera in Imperatores religiosi, solemnia [0452A] illorum conscientia potius quam las civia celebrent, observantes illa modeste, verecunde, pudice, pie; aliter ac ipsi Romani inter quos non plebs tantum Caesarem saepe convitiis discindat, novum atque novum in dies, lucelli causa, idque in ipso congiario dividundo exoptet, sed ipsi Senatores, Equites, Primores Urbis Castrorumque, vitae Caesaris immineant, et cum Cassiis, Nigris, Albinisque conspirent, grandi interim laetitiarum apparatu ad eruptionem usque proditionem suam tegentes.
 [0296A]   Quas Trajanus ex parte frustratus est vetando inquiri christianos, quas nullus Adrianus, quanquam curiositatum [0297A] omnium explorator, nullus Vespasianus, quanquam Judaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit.
 [0520B]   Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectionne et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brutae Laberii Pythagoraeque animarum metempsychosi.
 [0269A]   Jam vero, si ut maleficos tractare velint Christianos, oportuit saltem eodem modo in Jure cum utrisque agi, nec facultas quocunque modo se defendendi, illis abnegari, [0269B] cum crimen ex circumstantiis vel dilui, vel [0270A] probari soleat.
 [0468A]   Quam tantam affectionem omni labe carere docet, verumque amoris titulum mereri, qui apud gentes non nisi impurus sit et simulatus: apud hos convivia esse opipara, sumptuosa, libidinosa, infamia; apud Christianos, sobria, modica, casta, pia.
 [0479A]   At e contrario illis nomen factionis ac [0479A] commodandum est, qui in odium bonorum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi christianos esse in caussa.
 [0340A]   Crucibus et stipitibus imponitis christianos: quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
 [0486A]   Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo christianos a Deo orbis accepit.
 [0307A]   Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.
 [0437A]   Non itaque irreligiosos haberi debere Christianos Caesarique inimicos, qui illum rebus suis non subjiciant, [0438A] sed magis illos, qui salutem Caesaris suamque non solum a Diis talibus exspectent, qui dare non possunt, sed et illos persequantur, qui a vero Numine illam et petere sciant et impetrare.
 [0534A]   Sed hoc agite, boni Praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis.
 [0262A]   Obsessam vociferantur civitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, [0263A] aetatem, conditionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento moerent.
 [0305B]   Ipsum adhuc quod videmini fidelissime [0305B] tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium [0306A] dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem.
 [0500A]   Occurrit porro illis, qui non de Deo Christianos sapere, sed ut Philosophiae genus, fidem et spem illorum aestiment, paria in utrisque virtutum genera ponderantes: quibus ostendit, quantum nomen illud philosophorum [0500B] infra christianum subsidat, dum illi inveniantur veritatis ignari et omnium scelerum rei, hi Deum intelligunt, et ab omni malitia, vel ipsis stupentibus inimicis, quam longissime sint remoti.
 [0314A]   At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis objiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abjecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abjectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud [0314B] illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis judicent.
 [0452A]   Nullos in his inveniri Christianos, qui nec Astrologos de salute Caesarum cousulant, quod fieri non potest, nisi rerum novarum cupiditate, a qua illi omnino abhorrent.
 [0488A]   Utique enim credibilius haberi debet, eum irasci qui negligatur, quam qui coluntur: aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
 [0480A]   Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si coelum [0480A] stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim CHRISTIANOS AD LEONEM.
 [0461A]   Quoties enim in Christianos desaevitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes?

000-00-00 Serial Number=0416599751
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0747C]   Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus; multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis [0748A] pariter animaeque vastatricem scientiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt, quemadmodum in illa deos.

000-00-00 Serial Number=0839049041
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1170C]   Moyses, SACERDOTEM baptizantem: virga hujus legislatoris Jesu Christi CRUCEM: Israelita in mari CHRISTIANOS qui baptizantur: Aegyptii demersi, et dux eorum Pharao, daemones, de imperio quod in nos exercebant, dejectos.
 [1184D]   Coepta contra Christianos ferme usque ad an.
 [1140D]   De illis subdubitare visus est, inquiens: Nisi forte quis dixerit, illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine, vel aliorum, proferuntur, etc.
 [1204A]   Ecce igitur jam antiquissimam originem gratulationum Paschalium, quas, charitatis mutuae inter Christianos olim tesseram, saeculi hujus vafer genius mendacibus plerumque verborum formulis et inanibus caeremoniis, involvere solet.
 [1197A]   Per baptismum tales futuri, per quem scilicet fit initiatio in Christianos.
 [1151B]   Imo et apud nos Christianos dici vulgo solet, SS.
 [1171C]   Non enim Apostolus [1171C] hic de petra illa materiali, quae crat in Raphidim, sed de petra spirituali (proindeque etiam in sensu solum spirituali, seu mystico) loquitur, Christo videlicet, per petram illam praefigurato, qui tanquam PETRA VIVA Christianos (meliores Israelitas) per desertum hujus mundi assiduo comitatur, factus iisdem fons aquae salientis in vitam aeternam.

000-00-00 Serial Number=0658798337
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0755B]   Si propheta es, praenuntia aliquid; si apostolus, praedica publice; si apostolicus, cum apostolis senti; si tantum christianus es, crede quod traditum est; si nihil istorum es, merito dixerim, morere: nam et mortuus es, qui non es christianus, non credendo quod traditum christianos facit.

000-00-00 Serial Number=0125758946
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1330A]   Secundum gentilium, an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?
 [1303C]   Cum saevissima adversus Christianos Caesarum edicta mortem illis quotidie impendentem minitarentur, Tertullianus ad montanismum jam inclinans, ut christianas etiam mulieres, quae gentiles in cultu corporis et luxu imitari non verebantur, ad martyrium expeditius praepararet, duos libros de cultu foeminarum conscripsit, in quibus ostendit se corpus colere, quod omnibus momentis pro Christo perditum velle debeant.

000-00-00 Serial Number=0383751631
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0101D]   Orta inter Christianos contentione an persecutionis tempore fugere, aut auro argentove vexationem redimere sit licitum, Tertullianus, cum de hac quaestione ore tenus non nihil dissereret, interrogatus a Fabio quodam familiari, demum hunc tractatum exaravit, in quo late contra orthodoxos probare conatur, ministris Dei in persecutione nec fugiendum esse, nec persecutionem [0102C] numerata pecunia redimendam, inter caetera ita disserens: Si constat a quo persecutio eveniat, [0102D] possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso pertractatu fugiendum in persecutione non esse.

000-00-00 Serial Number=0320650041
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1145B]   Nullum denique inter veteres Christianos auctorem ostendas, cui eruditionis et scholiorum lumina magis admovenda videantur, quam Tertulliano, a quo obscuritas in dicendo nescio utrum evitari ullo pacto posset an in deliciis haberetur.

000-00-00 Serial Number=0314825416
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0015C]   Miramur de Ecclesiis ejus, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendant [0015C] Christianos, quae patimur ad exemplum ipsius Christi: Ex nobis, inquit (I Joan.

000-00-00 Serial Number=0105187476
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1014B]   Notans denique illos qui se negassent, scilicet christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis: Vos autem, inquit, non sic didicistis Christum (Eph.
 [0992B]   Sic etsi ethnicorum reliquum numerum justum ait, non ideo Christianos esse ostendit [0992C] cum Judaeis agens, et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum (Matth.
 [0989A]   Etiam apud Christianos non est moechia sine nobis: ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur, occiditur.

000-00-00 Serial Number=0852936745
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0825B]   Quis inimicos Christi jam subjecit pedibus ejus, secundum David, quasi velocior Patre, omni adhuc popularium coetu clamante, Christianos ad leonem?
 [0792D]   Quod apud christianos caro abluatur, unguatur, signetur, manus impositione adumbretur , corpore et sanguine Christi vescatur denique post conflictationes animae, jejunia , virginitatem, viduitatem, pro nominis Christi fide moriatur.

000-00-00 Serial Number=0940682590
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0629A]   Postea ostendit iterum spectaculorum usum esse baptismo contrarium, ipsosque gentiles christianos a repudio spectaculorum distinguere [0629B] consuevisse.
 [0629B]   Dein exhortatur christianos, ut in gemitibus hic vitam degant, dum gentiles voluptatibus sese immergunt, nihilque magis in votis habeant, quam exire de hoc saeculo, ut ad Deum perveniant.
 [0629B]   Volens autem ostendere Tertullianus quaenam sint voluptates, et oblectamenta, quae christianos decent, scribit: Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra.
 [0630B]   Sunt qui existiment Christianos expeditum [0631A] morti genus ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
 [0627C]   Utut autem haec sint, certe scopus hujus tractatus fuit apud Tertullianum, christianos, ipsosque catechumenos a spectaculis avocare, [0627D] demonstrando quam inverecunda sint hujusmodi oblectamenta, verae pietati, cultuique sincero quem Deo debemus, contraria, atque iis etiam infesta qui fastus mundi, voluptates, ac idololatriam ejurarunt.
 [0661A]   Item praesides, persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierunt, flammis insultantibus, liquescentes?
 [0627D]   Secundum: Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem erudiri abdicatione voluptatum quo facitius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus.
 [0628C]   De circo disserens ait: quamvis circus idolis, et signis superstitiosis esset impletus, nihilominus christianos extra spectaculorum tempus sine crimine posse intrare, sicut in ipsa templa intrarent, si caussa intrandi culpa vacet.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»