TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Superficiem' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0656627655
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0577B]   Is enim in quarta historiarum suarum, [0577B] ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.

000-00-00 Serial Number=0118477046
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0444A]   Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.

000-00-00 Serial Number=0321979165
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0578A]   Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

000-00-00 Serial Number=0131821930
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0364B]   Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, [0364B] indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.

000-00-00 Serial Number=0878746271
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0733B]   [0733B] Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus, et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant, motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem.
 [0654B]   Ab illa est enim impingi et pedes in incessum, et manus in contactum, et oculos in conspectum, et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante.

000-00-00 Serial Number=0796115339
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0774C]   Hoc autem factum est animae, si [0774C] in carne conversa alienam induit superficiem.

000-00-00 Serial Number=0507081866
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1332A]   Tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum et cructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi suppellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum.

000-00-00 Serial Number=0172461092
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0982B]   Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant!

000-00-00 Serial Number=0218986988
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0885A]   Quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo, et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant superficiem, salva intus substantia propria.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»