TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Spem' [47]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0179292321
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1299A]   Haec si illis quoque evenire possint, quae in matrimonio gentilis fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a Deo, et jubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt.

000-00-00 Serial Number=0042304337
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148B]   V, 11): Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris; certi quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit.

000-00-00 Serial Number=0700033426
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0610A]   Venturum enim Christum nec Judaeos refutare scimus, utpote qui in adventum ejus spem suam porrigant.

000-00-00 Serial Number=0674050748
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0394C]   XVII, 5): Maledictus homo, qui spem habet in homine.
 [0524B]   Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista.
 [0429A]   I, 23), prohibentis etiam confidere in praepositos, imo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine (Ps.
 [0485B]   XVII, 5), Miserum hominem, qui spem habet in hominem; et (Ps.
 [0440C]   Si autem et justificantes se coram hominibus Pharisaei, spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo et propheta Hieremias (Jerem.
 [0466A]   Quis enim [0466A] haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata, inter dolorem praesentis destitutionis qua percussae sibi videbantur a Domino, et spem resurrectionis ipsius qua restitui rite arbitrabantur?
 [0502A]   Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte praeventu, et arrhabonem nos spiritus dicit a Deo habere, quasi pignoratos in eamdem spem superindumenti, et abesse a Domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore, et esse cum Domino, ut et mortem libenter excipiamus.
 [0514C]   Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo.
 [0440C]   XVII, 5): Miser homo, qui spem habet in homine.
 [0403D]   Cum labore enim quo sequebantur, et ob spem, ministrabant.
 [0496B]   Non enim poterat hominibus terrenis non homines coelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate.
 [0424B]   Sed quia et mortui jam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spes, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione.
 [0380C]   Nusquam legerat lumen, et spem, et expectationem nationum praedicari Christum.
 [0438C]   Illi obaemulati sunt me in non Deo, et provocaverunt in iram in idolis suis; et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram; in nobis scilicet, quorum spem Judaei gerunt, de qua illos gustaturos negat Dominus: derelicta Sione (Is.

000-00-00 Serial Number=0847885013
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1077C]   [1077C] Haec populo juveni, qui dives, liber et haeres Possidet aeternam spem laudis jure dicatam, Non ut doctores (solus daret omnia Christus), Sed famulos Christi, jubet inviolata potestas Ingenti zelo flagrantes, pacis amore Armatos, molem belli deducere terrae Excelsas turres, et moenia saeva malorum, Surgentesque minas, populi contra agmina sancti Detrahere, vacuas voces dissolvere vento.
 [1056B]   Omnia sanantur verbo jam tabida membra, Jam graditur claudus, surdus spem protinus audit, Dat dextram mancus, loquitur magnalia mutus; Fit mare tranquillum jussu, ventique quiescunt.
 [1071B]   Tam propria Christi, tam lucida lucis imago Omnibus est manifesta, quibus sunt lumina menti, Ut speculo vultus firmam spem cernere possint.
 [1055A]   Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi.
 [1080A]   Aspice per speculum fulgentis luminis umbram, Quid vitulis sanguis, vitulae cinis, hircus uterque; Hic dimissus abit, cadit alter at hostia templo: [1079D] Sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa, Atque sacerdotes et scripta volumina legis, [1080A] Sparsit aquae mixto vates sic jussus ab alto, Non propriam spem, nec speciem virtute vacantem, Exemplo vituli passurum in corpore Christum; Qui juga dura ferens humeris, temonis aratro Fortiter abrupit sua pectora vomere ferri, Infundens sulcis animae sui sanguinis undam: Nam templi vasa haec designant corpora nostra.

000-00-00 Serial Number=0226223528
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0583A]   Et de omnibus inluminatus, [0583A] ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris.

000-00-00 Serial Number=0829184055
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0500A]   Occurrit porro illis, qui non de Deo Christianos sapere, sed ut Philosophiae genus, fidem et spem illorum aestiment, paria in utrisque virtutum genera ponderantes: quibus ostendit, quantum nomen illud philosophorum [0500B] infra christianum subsidat, dum illi inveniantur veritatis ignari et omnium scelerum rei, hi Deum intelligunt, et ab omni malitia, vel ipsis stupentibus inimicis, quam longissime sint remoti.
 [0260A]   [0260A] Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere.
 [0469A]   Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus in compulsationibus densamus; ibidem etiam exhortationnes, castigationnes et censura divina.
 [0417A]   Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert, nec appellationem dei ita ut imperatoris in alio quam principe confitetur, cum capitale esse judicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?

000-00-00 Serial Number=0493874252
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0724B]   Etiam per imaginem mortis, fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare dum dormis.

000-00-00 Serial Number=0016588330
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1184A]   Atqui, pergit, tamen Unum habuere Baptismum, qui Unam non habuere Spem; quomodo enim Unam Spem habebant cum sanctis et justis, qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum?
 [1184A]   Atqui, pergit, tamen Unum habuere Baptismum, qui Unam non habuere Spem; quomodo enim Unam Spem habebant cum sanctis et justis, qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicentes quod non esset resurrectio mortuorum?
 [1197B]   Interea tamen non attendit idem Noster, parvulis, sine baptismo mortuis, omnem porro spem salutis adimi, damno utique nulla jam amplius ratione reparabili.
 [1201B]   Adulti nonnisi tunc demum (extra [1201B] casum scilicet urgentis necessitatis) ad Baptismum admittebantur, cum antea per varia pietatis, ac praecipue poenitentiae opera, in Catechumenatu suo (erat hoc tempus probationis, ac velut quidam ante Baptismum novitiatus) se dignos coelesti hoc munere exhibuissent, necnon futurae suae in accepta semel gratia perseverantiae magnam spem fecissent.

000-00-00 Serial Number=0085592091
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0754A]   Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.
 [0775C]   Nihil magis audiens, quam spem nullam esse post mortem, et bene et male defuncto cuique imprecatur.

000-00-00 Serial Number=0404642820
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0933B]   Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est (Jo.

000-00-00 Serial Number=0556804597
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0039A]   Quanquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi, quam Catholicae in medium proferebant; ut alium Deum [0039A] in ecclesia dicerent, alium in hospitio; aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto; aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos: cum ipsi obsecrarent in Epistolis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in Ecclesia (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0709877372
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1019C]   Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est.
 [0999A]   Denique, si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia, licet in stercore repertam, cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius Domini in gregem referet.

000-00-00 Serial Number=0609484732
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0826C]   V): Nos [0826C] enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus: non ait, tenemus.
 [0838C]   Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta, et spem suam perditam dispersionis exitu querulus, merito videretur et Deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus.
 [0834A]   [0834A] Habemus etiam vestimentorum in Scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Joannis (Apocal.
 [0839A]   Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione moerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos aeternae scilicet salutis, et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum.
 [0841B]   Et tamen nullam parabolam non, aut ab ipso invenias edissertatam, ut de seminatore in verbi administratione; aut a commentatore Evangelii praeluminatam, ut judicis superbi, et viduae instantis ad perseverantiam orationis; aut ultro conjectandam, ut arboris fici dilatae in spem, ad instar judaicae infructuositatis.
 [0856A]   Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae hujus obvertitur; siquidem peregrinamur a Domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re; et ideo subjungit: Fidentes autem, et bonum ducentes magis peregrinari a corpore, et immorari ad Dominum: scilicet ut per spectem [0856A] magis incedamus, quam per fidem; per rem potius, quam per spem.
 [0856C]   [0856C] Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies?
 [0865A]   Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione; certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit, qua alii etiam carni, [0865A] ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis; quae nisi corporalis, non alias hic baptismate corporali obligaretur.
 [0878A]   Quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne Deum [0878A] didicit, et Christum induit, et spem salutis seminavit, in alia, nescio qua, metat fructum?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»