TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sententiam' [67]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0003933489
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0560D]   Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati.

000-00-00 Serial Number=0871054173
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1276A]   Caeterum christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo vel in Domini sententiam illam, quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat.

000-00-00 Serial Number=0243263900
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0596D]   Tribus contra Judaeos: certe Eusebius in Chronico sententiam Tertulliani de nativitate Christi ex hoc libro nominatim recenset, et Pomerius in librum suum primum, ac B.

000-00-00 Serial Number=0143419385
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0462B]   Suadeo igitur agnoscas potius et in isto Creatorem, quam parem illi Deum optimum adversus sententiam tuam facias.
 [0439C]   Cui famulatam videns Pharisaeorum cupiditatem, ammentavit hanc sententiam: Non potestis Deo servire [0439D] et mammonae.
 [0390A]   Decurre sententiam Esaiae (Is.
 [0508C]   Si prior inimicam in eos sententiam statuit?
 [0410C]   Certe Filius hominis hanc sententiam emisit.
 [0486C]   Marcio totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni ejus) repudium ante nuptae jubens, cujus sententiam sequitur, Moysi an Christi?
 [0443B]   Debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit Dominus, quove direxerit.
 [0361A]   Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum jam Evangelium ejus provocamus, quod interpolando suum fecit.
 [0276B]   Si aliquem de Epicuri schola Deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi, neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion, removit ab illo severitates et judiciarias vires) aut in totum immobilem et stupentem Deum concepisse debuerat; et quid illi cum Christo, molesto et Judaeis per doctrinam, et sibi per sensum?
 [0486A]   Viderit et quomodo dixerit in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini, dum et de carnis interitu, et de salute spiritus judicarit; et auferri jubens malum de medio, Creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit.
 [0492B]   Sed necesse est, ad meam sententiam [0492C] pertinere defendam eas Scripturas, quas et Judaei nobis avocare conantur.
 [0518A]   Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiae, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam .
 [0318B]   Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit, qua tanto aevo non respexit.
 [0302B]   Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces; ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam [0302C] fuerant irrogaturi: Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum (Matth.
 [0251B]   Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum Deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.
 [0477B]   Magis quam alius: aut si alius, ergo ille adjuvit sententiam Creatoris, auferens quae et ille damnaverat.
 [0494B]   Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici ejus pulverem lingent, subjecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli, et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam, et inimicorum subjectionem, secundum dispositionem Creatoris, consecuturus, non alium credendum, quam Creatoris.
 [0377A]   V, 17) sententiam: Non veni legem dissolvere, sed adimplere.

000-00-00 Serial Number=0580098927
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0179B]   [0179B] Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de Scripturis ad sententiam suam excerpent, caetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis, et monarchiae sonitu.
 [0183C]   Si enim dixisset, «unus sumus,» potuisset adjuvare sententiam illorum.
 [0188C]   Igitur quaecumque ex his putaveris ad demonstrationem ejusdem Patris et Filii proficere [0188C] tibi posse, adversus definitivam Evangelii sententiam niteris.
 [0190B]   Undique enim obducti distinctione Patris et Filii, quam manente conjunctione disponimus, ut solis et radii, et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus [0190B] sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, Patrem et Filium, dicentes Filium carnem esse, id est hominem, id est Jesum; Patrem autem spiritum, id est Deum, id est Christum.

000-00-00 Serial Number=0296122313
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0290A]   Inde Tiberii de Christo sententiam pronuntiat, senatusque refragationem: ostendit nullos, nisi Neronem, illique simillimos, nomen christianum afflixisse, cum contra M.
 [0533A]   Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, quum respondisset, contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat.
 [0273A]   O sententiam necessitate confusam!

000-00-00 Serial Number=0757366121
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1107C]   Unde obiter confirmabo sententiam ipsius Pamelii, et monebo studiosos ne amplius addubitent de vero auctore carminis de Sodomis.

000-00-00 Serial Number=0483192801
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0647A]   Denique, post sententiam, obviae conjugi et muliebriter inclamanti: Injuste damnatus es, Socrates; jam et de gratulatione responderat: Volebas [0647B] autem juste?
 [0727A]   Aristoteles, majore sententiam mendacio recitans, agnoscit et veram.
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.
 [0644B]   Eorum sententiam, etiam ex Scripturarum christianarum fundamento, impugnans.
 [0691A]   Videbimus an sententiam finxerit.
 [0697B]   Si vero Samius [0697B] Sophista Platoni auctor est animarum de recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus caetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit.
 [0699B]   Haec et Albinus Platoni suo veritus, subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere: quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint, quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, vitam dico et mortem; nec tamen ex morte vita reddatur, quia ex vita mors deferatur.
 [0708A]   Deus itaque judicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus: et hoc semel, et in eum diem quem solus Pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur; semper diem observans, dum semper ignorat; quotidie timens, quod quotidie sperat.
 [0645C]   Christianam vero eam esse sententiam: a daemoniis plurimum incuti somnia, etiam vera interdum; Deo interim deputanda, si quae honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vacatoria; quaedam etiam sibimetipsi animam fingere ex intentione circumstantiarum; reliqua denique extasi separanda.
 [0676B]   Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et [0676C] tamen, nondum mortuus, philosophabatur.
 [0725B]   Nbsp; [0725B] Tenemur hic de somnis quoque christianam sententiam expromere, ut de accidentibus somni; et non modicis jactationibus animae, quam ediximus negotiosam, et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio.
 [0646B]   Suam vero eam esse sententiam (quae interim ab Ecclesia non probatur) quod in sinum Abrahae seu paradisum (de quo librum ediderit) martyrum solae animae commigrent, reliquae vero ad inferos.
 [0706C]   Si caeterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula, et vivicomburia, et culeos, et uncos, et scopulos, cui non expediat apud Pythagoram et Empedoclem sententiam pati?

000-00-00 Serial Number=0164538443
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1184C]   Quanquam autem res haec in tanta incertitudine Agrippini, Episcopatum suum auspicantis, satis clare definiri non possit, [1184C] verisimilius tamen existimamus, Tertullianum ab Agrippino in hanc sententiam inductum, ac proin hunc erroris illius in Africa primum, quem noscimus, Auctorem fuisse.
 [1141A]   Cottam XV-virum sententiam dicturum, ut, quoniam libris fatalibus (Sibyllinis nempe, quorum custodiam et inspectionem uni Collegio XV-virali demandatam fuisse constat) contineretur, Parthos, nisi a rege, non posse vinci, Caesar Rex appellaretur; quod idem Suet.
 [1146A]   Unde non mirum, quod ex tanto consensu Patrum hanc quoque sententiam adoptaverit Ecclesia in Benedictione Fontis Baptismalis ita canens: DEUS, cujus Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, etc.
 [1146D]   Compellatione Paracleti salutatur, veterem suam sententiam fortasse expunxit.
 [1146C]   XXVI, eandem sententiam insinuans: quanquam, si verum dicere velimus, parum constanter; nam.
 [1178A]   Atque hanc sententiam Theologorum nonnulli deinceps secuti sunt, et Illustriss.

000-00-00 Serial Number=0981524467
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0780B]   Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit, tanquam ipsam carnem Christi opinemur, ut peccatricem, evacuatam in ipso: cum illam et ad dexteram Patris in coelis praesidere meminerimus, et venturam inde, suggestu paternae claritatis, praedicemus.

000-00-00 Serial Number=0634997547
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0937B]   Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum [0937C] justitiam.

000-00-00 Serial Number=0298784852
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1249]   Conscriptum fuisse existimant, in quam imprimis abiere sententiam doctiss.

000-00-00 Serial Number=0622303307
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0010B]   [0010B] Detur igitur necesse est, perpensis hinc inde momentis, media inter utramque sententiam semita, qua tuto coeant conveniantque dissentientes, nobisque ita videntur utrinque impelli, ut jam non ambigatur hoc opus alio fuisse conscriptum tempore, alioque in lucem editum.
 [0061B]   Ad eos me converto qui ex Evangelio haeretici esse voluerunt: ex quibus est primus omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro justamque sententiam.

000-00-00 Serial Number=0144606829
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0991B]   I, 19), tenes aliquod exemplum, sive praeceptum, sive formam, sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae; habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.

000-00-00 Serial Number=0786619604
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0819A]   Sententiam Dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis.
 [0846A]   Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens, nostram magis sententiam erexerit.
 [0852B]   Eamdem adhuc sententiam exequitur, remunerationes vexationibus praeferens.
 [0861A]   Nam et alibi: Quomodo, inquit, etiam nunc, velut viventes in mundo, sententiam fertis?
 [0879A]   Nam et supra, utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit.
 [0826A]   Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quidam, quasi viventes in mundo, sententiam fertis?
 [0794D]   Et carnem itaque et animam, sententiam salutis aut poenae subituram.
 [0815B]   Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum.
 [0817B]   Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae, et cogitatus, et voluntatis.
 [0795B]   Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam jungunt.
 [0812B]   Et bono enim juvando, et malo puniendo, justitiam exhibens, utramque sententiam bono praestat: hinc vindicans istud, inde remunerans illud.

000-00-00 Serial Number=0171311259
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0653A]   Haec est veritatis integritas et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium.

000-00-00 Serial Number=0272546351
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1131B]   Hic dumtaxat dicemus videri nobis sententiam Tertulliani esse mitiorem reliquis, nempe eam de qua scribit B.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»