TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Scripturae' [59]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0184643567
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0145C]   Ita, non aliud significabunt Scripturae, quam in rebus recognoscimus.

000-00-00 Serial Number=0083074331
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0226A]   Sed vacet hoc exemplum, ut humanum: aliud de auctoritate Scripturae ipsius arripiam.
 [0218A]   Adoro Scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta.
 [0215B]   Quoniam etsi erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima Sophiae fit operatio de cogitatu viam operibus instituens, hanc et inde auctoritatem Scripturae mihi vindico, quod et Deus qui fecit, et ea quae fecit ostendens, unde fecerit non proinde testatur.
 [0212A]   Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum illo: sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque Scripturae ratio constet: Quis cognovit sensum Domini?
 [0227B]   Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.
 [0217A]   Atque adeo Spiritus Sanctus hanc Scripturae suae rationem constituit, ut cum quid ex aliquo sit, et unde sit referat.

000-00-00 Serial Number=0594752252
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0626A]   Quae quidem omnia ipso perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut Scripturae implerentur de ore prophetarum (Matth.
 [0596B]   Insuper et repetitione quorumdam Scripturae sacrae locorum de gentium ad Christum conversione.
 [0605B]   Nam sabbatum aeternum, et sabbatum temporale Scripturae designant.
 [0620B]   Adjuvabitur autem haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum Scripturae designant ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba.
 [0595B]   [0595B] - Disputatione habita inter christianum et proselytum judaeum (de se, quantum apparet, in tertia persona sermonem faciens) Tertullianus, quod per concentum obstrepentium spectatorum minus plene potuit dilucidari, stylo retractat, pugnans adversus Judaeos solidissimis rationibus: et ex sacrae Scripturae fundamentis: idque pace Ecclesiae adhuc durante ante bellum Britannicum, eo tempore quo Mauri a Romanis obsidebantur.

000-00-00 Serial Number=0376307845
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0454A]   Nacti enim Scripturae textum, ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est Deus, illius aevi, illius aevi Deo adjungunt, [0454B] quo alium Deum faciant illius aevi; cum sic legi oporteat: Quos autem dignatus est Deus, ut facta hic distinctione post Deum, ad sequentia pertineat illius aevi, id est, quos dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione.
 [0507A]   Salio et hic amplissimum abruptum intercisae Scripturae; sed apprehendo testimonium perhibentem Apostolum Israeli quod zelum Dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam.
 [0444A]   Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.
 [0458A]   Ipsum decursum Scripturae evangelicae, ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici, ita invenies contextu sensus filio [0458B] hominis hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia et laeta, et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem.
 [0421A]   Et utique scimus (salva simplicitate Scripturae; nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimae cujusque bestiae nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps.
 [0473B]   Intendamus enim et sensui ipsi, et caussae ejus, et apparebit vitiatio scripturae, cum praemittit: Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset graecus, coactus est circumcidi: dehinc subjungit: propter superinductitios falsos fratres, et reliqua: contrarii utique facti incipit reddere rationem, osteadens propter quid fecerit; quod nec fecisset, nec ostendisset, si illud propter quod fecit, non accidisset.
 [0320D]   Jam vero Scripturis probaturus Christum Creatoris fuisse, cujus Scripturae ab eo adimpletae sint, praefatur, duas caussas eloquii prophetici adversariis agnoscendas; unam, qua futura interdum pro jam transactis annuntiantur; aliam, qua pleraque figurate portenduntur.
 [0327A]   Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus judaicae litteraturae; memento, lector, constitisse, ut cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu caussae.
 [0473A]   Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturae, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione [0473B] veteris disciplinae, ne legem Creatoris excluderent.
 [0308B]   Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea; contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorumdem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento [0308C] mercedes restitui oportere illius operariae servitutis, pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis.
 [0380A]   Nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet Deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis, apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta: qui enim judicat, et absolvit: ut, scandalo isto discusso per Scripturae recordationem, [0380B] facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remissione.
 [0481D]   Quod si ejus sunt et caussae, cujus adhibentur Scripturae, ergo de Deo tractans Apostolus non intellecto, de Creatore utique docet intelligendum, [0482A] etiam quod scandalum Judaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat Creatoris dicentis per Esaiam (Is.
 [0463B]   Itaque ex isto dicto et Scripturae comparatione illuminati quem se vellet intelligi: Ergo, inquiunt, tu Dei Filius es?

000-00-00 Serial Number=0269373000
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0176B]   Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse.
 [0171C]   Quasi non expositio Scripturae quae fit a nobis, Filio competat, Patre seposito in sua invisibilitate.
 [0166C]   Tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei hujus, si cum ipse esset sibi Filius, alii dabat Filii personam, quando Scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant.
 [0172C]   Si hunc articulum quaestionibus Scripturae veteris non expediam, de Novo Testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis; ne quodcumque in Filium reputo, in Patrem proinde defendas.
 [0186B]   Nobis omnes Scripturae, et veteres Christum Dei, et novae Filium Dei praefiniunt.

000-00-00 Serial Number=0314481735
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0467A]   Ut itaque gentes de praejudicio suo recedant, liberaliter illis christianae factionis (ut appellabant) disciplinam communicat, nobis veteris Ecclesiae statum tantum non ante oculos ponit: quomodo scilicet soliti sint in unum coire, ad quem, pro quibus, quidve precari, monita Scripturae et voces dirigere, censuram morum exercere, conventum ordinare, eleemosynas colligere, [0467B] istas distribuere in usum sepulturae, aut ad alendos egenos, orphanos, senes emeritos, aut ad refocillandos [0468A] naufragos, vel ob fidem in metella, insulas, carceres relegatos.
 [0388A]   Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, jam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere [0388B] quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.

000-00-00 Serial Number=0693742931
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0660A]   Jam vero, prout Scripturae leguntur, aut Psalmi canuntur, aut adlocutiones proferuntur, aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur.
 [0664B]   Ille enim, adversus ipsius Scripturae fidem, flatum in spiritu vertit: ut dum incredibile est, spiritum Dei in delictum, et mox in judicium devenire, ex materia potius anima credatur, quam ex Dei spiritu.

000-00-00 Serial Number=0949697137
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1183C]   Sic quidam intelligunt: Ad nos enim illud sanctae Scripturae effatum (videlicet de Unitate Baptismi, ut mox supra) directum est, seu nos, Christi fideles, respicit.
 [1194B]   Locus autem Scripturae, quam legebat, erat hic: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, etc.

000-00-00 Serial Number=0188121140
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0079A]   Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praejudicent aliarum observationum, quas sine ullius scripturae instrumento, solius traditionis titulo, et exinde consuetudinis patrocinio vindicamus.
 [0078B]   Expostulantes enim Scripturae patrocinium in parte diversa, praejudicant suae quoque parti Scripturae patrocinium adesse debere.
 [0078B]   Expostulantes enim Scripturae patrocinium in parte diversa, praejudicant suae quoque parti Scripturae patrocinium adesse debere.
 [0074B]   Occasionem scribendi hujus tractatus auctori praebuit militis factum infra in exordio eleganter enarratum, quod cum christianorum nonnulli reprehenderent, militique Ecclesiam longa pace fruentem temere periculo exponendam improperarent, de caetero asserentes hanc [0074B] coronam gestare, esse ornamentum sua natura nec bonum, nec malum, solus Tertullianus, pro aspero suo ingenio, libro de Corona scripto militis caussam propugnavit; acriterque pastores in pace leones, in praelio cervos insectatus, quia sic coronari idololatriae signum esset, interrogantibus quonam scripturae loco tales coronas gestare prohiberetur, ait sufficere traditionem.

000-00-00 Serial Number=0891489267
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1330B]   Quas si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, jam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque foeminis usque ad errorem dignoscendi coaequavit; quanquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori conjuncta et debita etiam Scripturae suggerunt.
 [1308A]   Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur.

000-00-00 Serial Number=0212964475
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663C]   Atque adeo Scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione.

000-00-00 Serial Number=0891300082
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0967A]   Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis [0967A] dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur.
 [0960C]   Intellige sanctae Scripturae verecundiam: lusum, nisi impudicum, non denotasset.

000-00-00 Serial Number=0115509570
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0031A]   Cujus sint Scripturae?
 [0031A]   Illud itaque solum disputandum, quibus competat fides, cujus sint Scripturae, a quo, per quos, et quibus sit tradita disciplina qua christiani fiunt.
 [0052A]   Quod sumus, hoc sunt Scripturae ab initio suo; ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a vobis interpolarentur.

000-00-00 Serial Number=0102732182
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0985A]   Porro et auctoritas Scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione, si et poenitentiae subsidium suis conditionibus determinatur sine passiva concessione, et ipsae prius causae ejus distinguantur sine confusa propositione.

000-00-00 Serial Number=0849011123
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0836A]   Igitur, si et allegoricae scripturae, et argumenta rerum, et simplices voces, resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant; quanto magis, quae hanc speciem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant, non erunt deducendae in quaestionem!
 [0831A]   Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, [0831B] resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur.
 [0850B]   Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam Scripturae intelligi possent.
 [0873B]   Nam ut ita intelligas, manum adhuc porrigit, aeque de ejusdem Scripturae auctoritate, factum retexens primum hominem Adam in animam viventem.

000-00-00 Serial Number=0423833966
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0896A]   Sed malo hunc usum ad Scripturae testimonium deputare.
 [0890A]   Quae est ergo Paracleti administratio nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod Scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur?

000-00-00 Serial Number=0445886433
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1136B]   Multo vero minus adridet stylus libri ad amicum aegrotum, et etiam ibi Scripturae citantur juxta editionem B.
 [1125C]   Ille enim, adversus ipsius Scripturae fidem flatum in Spiritum vertit; ut dum incredibile est Spiritum Dei in delictum, et mox in judicium devenire, ex materia potius anima credatur, [1126B] quam ex Dei Spiritu.
 [1125D]   XV, in quibus cum ille, uti suae haeresi videretur favere, vertisset spiritum vitae, pro eo quod alii flatum; contra Scripturae fidem, utpote cum graece legatur πνοην, quod plerique malunt (vel B.
 [1130B]   De Phoenice, ad dicta verba Scripturae alludentes, paradisum in Oriente constitutum referunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»