TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Religione' [19]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0567241728
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0575A]   Imo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem.
 [0574A]   Majestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus.

000-00-00 Serial Number=0344703674
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0620B]   Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione Dei deturbat.
 [0606A]   Denique doceant, sicuti jam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse; aut Abel hostiam Deo sanctam offerentem, sabbati religione placuisse; aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse; aut Noe arcae fabricatorem propter diluvium immensum, sabbatum observasse; aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse; aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse.

000-00-00 Serial Number=0831592739
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0515A]   Si autem conversationi Israelis, quae est in religione Dei Creatoris, et testamentis, et promissioni, et ipsi Deo eorum, proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius Dei Christus de longinquo admovit Creatori.
 [0471C]   Si item nullius novi Dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae Legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat: Miror vos tam cito transferri, ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium: ex conversatione aliud, non ex religione; ex disciplina, non ex divinitate.
 [0350B]   Ita, quae in Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc Creator pollicebatur; [0350B] religiosa et fidelia David, jam sancta religione, et fidelis ex resurrectione.

000-00-00 Serial Number=0850600839
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0364A]   Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, [0364B] indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
 [0403B]   Nemo jam infamiam [0403B] incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri.
 [0371A]   Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam de religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et victui decernunt, exorbitantes et ipsi a Judaico [0372A] more, quem ignorant.
 [0454A]   Velim tamen [0454A] in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.
 [0448A]   Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem?

000-00-00 Serial Number=0542050660
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1195A]   Forte idem Noster, baptismum cunctando longius differri jubens, in causa fuerat, ut multi, ex nimia religione et conscientiae formidine, baptismum antea, et bona utique fide, recusarent.
 [1141B]   Et denique primis illis Ecclesiae Patribus, unice nimirum in Religione vera, quoquo poterant modo, propaganda defixis, non vacabat, critico examine ejusmodi scripta dijudicare.
 [1166A]   Isthic cum lavaret (Jamblichus), pariterque caeteri darent lavationi operam, nata de balneis disputatione subridens Jamblichus: Tametsi religione, inquit, impediar, [1166B] quominus ista aperiam, vestra tamen causa id fiet.

000-00-00 Serial Number=0659778833
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0972B]   Adspice ad Judaïcos fastos, et invenies nihil novum: si quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit.
 [0977A]   Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur.

000-00-00 Serial Number=0417861402
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1161A]   Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae.

000-00-00 Serial Number=0747312427
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0858A]   IV), deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis; renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum Deum conditus est in justitia et religione veritatis; ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»