TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Regula' [33]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0913629651
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0593A]   At in physicis contra naturam regula vestra, qua in caeteris sapientiam judicatis, auferendo summum gradum auctoris et quae fiunt, non a quo fieri.

000-00-00 Serial Number=0589780629
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0198A]   Praeterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et praedicationis et carnis siquidem etnubentium contagio foetet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit.
 [0197B]   In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praejudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur.
 [0197B]   In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praejudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur.

000-00-00 Serial Number=0306139708
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0522B]   Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsius: quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorumdam vera, id est simplex, quorumdam nimis docta.
 [0270B]   Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.
 [0473A]   II et III), ad patrocinium Petri caeterorumque [0473A] apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim, scribit, ut conferret cum illis de Evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset, aut curreret; si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret.
 [0253A]   Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis.
 [0252A]   Denique, apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos, illa regula unum Deum sistens, qua Deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno; unicum autem sit, cui nihil adaequetur.
 [0400C]   Eligant itaque Marcionitae, ne tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut hominibus aut Creatori docentem habere.
 [0323B]   Suspectum habebitur omne, quod exorbitarit a regula; rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci Patrem post Filium, et mandatorem post mandatum, et Christum post Deum.
 [0254B]   Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita jam regula summi magni, comparationem non sustinentis; nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non [0254C] admittens.
 [0364B]   Denique, ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei; dexteras miscuere, et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Judaeos, Paulus in Judaeos et in nationes.
 [0254B]   Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita jam regula summi magni, comparationem non sustinentis; nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non [0254C] admittens.

000-00-00 Serial Number=0610126436
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0179C]   Regula autem omni rei semper ab initio constituta ex prioribus et ex pluribus in posteriora praescribit, utique et in pauciora.
 [0157C]   Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi [0158A] ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam.
 [0170C]   [0170C] Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus Patrem et Filium, quae invisibilem Deum determinavit.

000-00-00 Serial Number=0276474357
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0513A]   Sed dicet aliquis, etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae; desinunt tum christiani haberi penes nos, philosophi vero illi [0514A] eum talibus factis in nomine et in honore sapientiae perseverant apud vos.

000-00-00 Serial Number=0730006278
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0652A]   Una jam congressionne decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus; quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex Dei flatu: de isto nihil amplius revolvendum: Habet suum titulum, et suum haereticum.

000-00-00 Serial Number=0449183464
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1192A]   Quidquid vero de his sit, malim certe constantiam hic accipere pro stabili et canonice constituto ordine ac regula, [1192B] ad personam ministrantis spectante: quae regula utique in casu necessitatis, ut aliae leges ecclesiasticae et humanae, locum non habent.
 [1192B]   Quidquid vero de his sit, malim certe constantiam hic accipere pro stabili et canonice constituto ordine ac regula, [1192B] ad personam ministrantis spectante: quae regula utique in casu necessitatis, ut aliae leges ecclesiasticae et humanae, locum non habent.

000-00-00 Serial Number=0739833057
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932A]   Paracletus autem multa habens [0932A] edocere, quae in illum distulit Dominus, secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur, qualem credimus, cum toto ordine Dei Creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit; et sic de principali regula agnitus, illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur; licet onerosis, quia nec nunc sustinentur; non alterius tamen Christi, quam qui habere se dixit, et alia multa, quae a Paracleto edocerentur; non minus istis onerosa, quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur.

000-00-00 Serial Number=0460840821
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0014A]   Neque scandalizari quemquam oportere si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, quia ex personis non probatur fides, sed ex fide personae.
 [0026A]   Quaeramus ergo in nostro, et a nostris, et de nostro; idque duntaxat, quod, salva regula fidei, potest in quaestionem devenire.
 [0015A]   Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere?
 [0027A]   Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta, nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt, et quae haereticos faciunt.
 [0050A]   Cum igitur iis veritas adjudicetur quicumque in ea regula [0050B] incedimus, quam Ecclesia ab Apostolis accepit; constare propositum suum non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, cum christiani non sint, et proinde exhaeredati a possessione christianarum litterarum.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.
 [0027B]   Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio.
 [0050B]   Si haec ita se habent, ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse [0051A] admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere.

000-00-00 Serial Number=0706447899
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0996B]   Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum, ipsas materias confinxerunt doctrinarum: vacavit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae videntur.

000-00-00 Serial Number=0181235552
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889A]   Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis, et irreformabilis, credendi scilicet in unicum Deum omnipotentem, mundi conditorem, et Filium ejus Jesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum [0889B] sub Pontio Pilato tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in coelis, sedentem nunc ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0809545934
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1125C]   [1125C] Una jam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam (Gen.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»