TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Quondam' [18]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0637746036
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1298A]   Et procedet de janua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum; discumbet cum marito in sodalitiis, saepe in popinis; et ministrabit nonnunquam iniquis, solita quondam sanctis ministrare; et non hinc praejudicium damnationis suae agnoscet, eos observans, quos erat judicatura?

000-00-00 Serial Number=0761242509
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0376A]   Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem, verbo mox Dei emaculatum, offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per Christum Jesum catholicum Patris sacerdotem.
 [0361C]   Denique: Judicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum; scilicet non unius gentis Judaeorum, sed nationum, quae per novam legem Evangelii et novum sermonem Apostolorum judicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra; et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est, feros et saevos quondam animos convertunt in sensus probos, et bonae frugis operarios.
 [0368B]   Constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a Deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium; alium qui [0368C] a Deo creatore in restitutionem judaici status sit destinatus, quandoque venturus.
 [0520B]   Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis [0520C] operibus, Creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus Creatorem.

000-00-00 Serial Number=0822820961
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1069C]   [1069C] Jam genuit, quondam sterilis cognomine, mater, Jamque novus gaudet populus de libera natus, Expulsa famula merito cum prole superba; Viventis quoque fontis aquas ingrata reliquit, Et tepidis errans ardenti sidere potat.
 [1076B]   Atque suae famulae, portavit spreta dolorem, Hanc sterilem quondam, nunc tempus cernere matrem Haeredem natum suae libertatis habere, Non similem famulae, quanquam de semine coeli Conceptum genuit, sibi conditione jugatum: Absit ut illicitis verbis, temeraria voce Egregios homines, ardentia sidera coeli, Semine conjunctos tantum, vel sanguine plebi, [1076C] In solidum passim famulum dicatis atrocem, Aut populum Domini legis mandata secutum, Servili specie quisquam putet esse loquendum.
 [1082A]   Non inimica sibi quamvis distantis amoris, Tempore divisa et spatio, et ratione ligata; Una domus, quamvis velo partita videtur, Atque adeo passo Domino, velamine rupto, Coelestes patuere plagae, caelataque sancta Atque duplex quondam facta est domus una perennis.
 [1062A]   Cernere quid fuerit conversa in pulvere quondam?
 [1062B]   Caussa potest pietati nulla resistere sanctae; Ne major sit caussa mali, quam summa potestas, Ut cognoscat homo jam nunc Dei munere salvus, Mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens Vestitus lumen, vivus cum corpore totus, Immensum virtute Deum, pietate perennem, Per Christum regem, per quem via lucis aperta est; Et jam luce nova, jam dono plenus utroque, Fructibus et vivae paradisi laetus amoenis Laudet in aeternum coelesti dives in aula.
 [1067C]   Golgotha locus est, capitis calvaria quondam; Lingua paterna prior sic illum nomine dixit; Hic medium terrae est, hic est victoria signum: Os magnum hic veteres nostri docuere repertum Hic hominem primum suscepimus esse sepultum, [1068A] Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit, Pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christ Commixtus, stillantis aquae virtute levari .

000-00-00 Serial Number=0779381990
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0700B]   Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa; solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt; sylvas arva domuerunt; feras pecora fugaverunt; arenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur; tantae urbes jam, quantae non casae [0700B] quondam.

000-00-00 Serial Number=0173309743
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1154B]   Pelusium, nunc Damiata, ad ostium Nili maxime orientale sita est, civitas olim nobilis, a Peleo, Achillis patre, ut fertur, postquam ob interfectum fratrem Phocum in lacu vicino lustrari jussus, a Furiis, quibus ob illam caedem agitabatur, ad sanam mentem rediisset, condita, ubi in honorem Dianae, quae Aegyptiorum lingua, indeque ipsa civitas alio nomine Bubastis dicebatur, ludos quondam celeberrimos quotannis actos fuisse, iterum Herod.
 [1168B]   Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam Arcam, qua sola fuit diluvii immunis, [1168C] advexit.

000-00-00 Serial Number=0138193965
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1092B]   Si potuit tenebris pulsis extendere lucem, Atque omnem verbo subito componere molem, Omnia de nihilo quoque voce potente parare, Cur non ex aliquo possit componere notam, Quae fuerat quondam, quam finxerat ante, figura?

000-00-00 Serial Number=0991038859
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032A]   Cum tamen ultimant tempora patriae, et aries jam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses, ut novum, extraneum ingenium: Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas.
 [1034A]   Mutat et nunc localiter habitus, cum [1034A] situs laeditur; cum inter insulas nulla jam Delos, harenae Samos, et (si ille non mendax) cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans quaeritur; cum Italiae quondam latus, Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus inter ceptum, reliquias Siciliam facit; cum tota illa plaga discidii, contentiosos aequorum coitus angustis retorquens, novum vitii mari imbuit, non exspuentis naufragia, sed devorantis.

000-00-00 Serial Number=0627511501
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1233B]   Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes Deum, nisi (Is.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»