TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Proprietas' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0532070637
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0455B]   [0455B] Constabit itaque et de impudentia ejus, qui multos dicat venturos in nomine ipsius; quod non sit ipsius, si non Christus et Jesus Creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet; amplius, et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem ejus, Venient denique illi, dicentes: Ego sum Christus.
 [0291C]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.

000-00-00 Serial Number=0109823883
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0191C]   Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem; denique et mortua est.

000-00-00 Serial Number=0994911313
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0573A]   Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod jam nec ab illa.

000-00-00 Serial Number=0672107518
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0660B]   Proinde et coloris proprietas oomni corpori adhaeret; quem igitur alium animae aestimabis colorem, quam aerium ac lucidum?
 [0719B]   Adeo nulla proprietas hominis in choico; nec ita caro homo tanquam alia vis animae, et alia persona; sed res est alterius plane substantiae et alterius conditionis, addicta tamen animae, ut supellex, ut instrumentum in officia vitae.
 [0726A]   Hoc erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae.

000-00-00 Serial Number=0080643415
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1191B]   Ait: Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit; sequitur enim mox postea: Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequae utique naturae veritate cujusque dispuncta est.

000-00-00 Serial Number=0222162187
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0761C]   Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, [0762A] eadem fide, et spiritus et carnis.

000-00-00 Serial Number=0633726478
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1038A]   Nam cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur.

000-00-00 Serial Number=0078171790
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0819C]   Sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae [0820A] sorti.

000-00-00 Serial Number=0144921303
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1131D]   Et paulo post: «Hic erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; non enim exterminat, sed avocat mentem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»