TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Occulta' [17]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0175456762
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0564A]   Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto praejudicare.
 [0562A]   Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus.

000-00-00 Serial Number=0385964334
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0430B]   Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis, et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem; quae clavem agnitionis habens, nec ipsa introiret, nec alios sineret; ideo adjicit: Nihil autem opertum, quod non patefiet; et nihil absconditum, quod non dignoscetur; ne quis existimet illum Dei ignoti retro et occulti, revelationem et adagnitionem intentare, cum subjiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebule, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex Evangelii promulgatione.
 [0503D]   [0503D] Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; [0504A] utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem.
 [0510A]   Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis [0509D] et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, [0510A] ut et futura praenuntiet, et occulta cordis revelet, et sacramenta edisserat.
 [0485B]   Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit (Is.
 [0491A]   Exhibeat itaque Marcion Dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de Dei spiritu sint locuti, qui et futura [0491A] praenuntiarint, et cordis occulta traduxerint.

000-00-00 Serial Number=0797593474
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0433A]   Ille scilicet spiritus daemoniacae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob Dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos praeliatur, occulta inspiratione, modulatis et subornatis ad omnem, [0433B] quam in primordio exorsi sumus, et judicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.
 [0259A]   Si non licet vobis, Romani imperii antistites, [0259A] in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad judicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de justitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis judiciis nimis operata sectae hujus infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire.
 [0280A]   Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt; cum sit justius occulta de manifestis praejudicare, quam manifesta de occultis praedamnare.

000-00-00 Serial Number=0620750487
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0671A]   XXIV) Deum legimus; si etiam prophetes ejus occulta cordis traducendo probatur (Ps.
 [0664C]   Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae, de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum, ignorante factore, cum Scriptura factoris magis Dei sui conscia, nihil amplius promulgaverit, quam Deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam [0665A] vivam, per quam exinde et vivat et spiret: satis declarans differentias spiritus et animae, insequentibus instrumentis, ipso Deo pronuntiante (Is.

000-00-00 Serial Number=0414646149
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1145C]   Affirmat, quod ad fuerit efficax quaedam et VITALIS OPERATIO aquis (scilicet occulta ipsis impressa foecunditas ad progenerandas viventes creaturas, pisces nempe ac volucres Gen.

000-00-00 Serial Number=0930359066
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0774C]   Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quidquid est anima; proinde impossibile Deo non erat, et proposito ejus congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare, quam ista communi omnium, alterius jam notitiae; ne sine caussa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem.

000-00-00 Serial Number=0628520608
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1027C]   Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absolvat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est; sic enim Dominus Jesus Christus potestatem [1028A] suam ostendit: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris?
 [1009B]   Compara denique an ejus sit dicere: Propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0985635102
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0796A]   Christo enim servabatur, omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare; mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, [0796B] verum etiam in semetipso probare.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»