TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Matrimonium' [52]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0915532887
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0597A]   Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatur Aegyptiorum, et Fariam adjungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat; nam et tunc Pharao, inter caetera honorum et remunerationum, filiam quoque in matrimonium ei dederat.

000-00-00 Serial Number=0524195433
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1300A]   Habes caussam, qua non dubites, nullum hujusmodi matrimonium prospere decurri; [dum] a malo conciliatur, a Domino vero damnatur.
 [1288D]   Matrimonium cum gentili vetitum, c.
 [1293A]   Et matrimonium rite contractum allegabimus?
 [1285A]   Igitur defuncto per Dei voluntatem viro, etiam matrimonium Dei voluntate defungitur; quid tu restaures, cui finem Deus posuit?
 [1288D]   Magnum vero ac sanctum in Ecclesia sacramentum esse matrimonium quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet, c.
 [1292A]   Respondebo: Si spiritus dederit, ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi, quam [1292B] omnino disjungi: denique divortium prohibet, nisi stupri caussa, continentiam vero commendat.
 [1291B]   Quod si de fideli ante matrimonium pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere; si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est: cui vult nubat, tantum in Domino.
 [1299A]   Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi, cur non prospere cedat, ut et a pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis [1299B] non ita lacessatur, jam habens ex parte divinae gratiae patrocinium?
 [1287D]   Matrimonium a Deo institutum, unum esse, c.

000-00-00 Serial Number=0370021760
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0509B]   Sanctitas luxuriae est turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem; quae vas nostrum in honore matrimonii tractet.
 [0487A]   Atquin et Christi Apostolus, cum praecipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari [0486D] viro; et repudium permisit, quod non in totum [0487A] prohibuit, et matrimonium confirmavit, quod primo vetuit disjungi, et si forte disjunctum, voluit reformari.
 [0239C]   Nubendi jam modus ponitur, Paracleto auctore, unum in fide matrimonium praescribitur, et dum novas prophetias commemorat, et de quibusdam revelationibus loquens scribit (lib.
 [0282A]   Unde [0282A] jam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere: materiam enim ejus eradit: quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est.
 [0443A]   Quod si ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia voluntarium?
 [0281B]   Sed et si nubendi jam motus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio, Paracleto auctore, defendit, unum in fide matrimonium praescribens; ejusdem erit modum figere, qui modum aliquando diffuderat: is colliget, qui sparsit: is caedet sylvam qui plantavit; is metet segetem, qui seminavit: is dicet, Superest ut et qui uxores habent, sic sint quasi non habeant (I Cor.
 [0487A]   Certe praescribens, Tantum in Domino esse nubendum; ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur Creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis.
 [0443A]   XXII, 28) eum qui ex compressione matrimonium fecerat, non posse dimittere uxorem in omne tempus.
 [0441C]   Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium.
 [0442B]   Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est.

000-00-00 Serial Number=0754600883
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0326A]   Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium [0327A] excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
 [0473A]   Omnia indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant, ex illa, credo, majorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, [0473A] quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant?
 [0532A]   Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis!
 [0286A]   Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt, quam Juliae matrimonium contrahi, [0287A] post tantae auctoritatis senectutem heri Severus constantissimus principum exclusit?

000-00-00 Serial Number=0022189200
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0737B]   Scio foeminam quamdam vernaculam Ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc [0737C] sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, [0738A] rursumque condita pace, situi suo reddidisse.

000-00-00 Serial Number=0392947197
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1308B]   Nihil angelis illis imputetur, praeter repudium coeli, et matrimonium carnis.

000-00-00 Serial Number=0447604358
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0917B]   Secundum igitur matrimonium, si est ex illa Dei voluntate, quae indulgentia [0917C] vocatur, negabimus meram voluntatem, cui indulgentia est caussa; si ex ea, cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae, didicerimus non potiorem a potiore rescindi.
 [0927B]   Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos?
 [0915A]   Tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur.
 [0915A]   Reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disjunctum, praeter virtutis, etiam modestiae laus est.
 [0924A]   Si penitus sensus ejus interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium, quam species stupri.
 [0924B]   Cum enim dicat, maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant; non utique [0924B] de moribus (nam bonam sollicitudinem non sugillaret); et de cultu, et ornatu, et omni studio formae, ad illecebras movendas sollicitos intelligi velit; de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri caussa est: ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehendo quae stupro competunt?
 [0925A]   Alioquin quae res et viris et foeminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum?
 [0928B]   Nam prior cum ipsi pontifici maximo iterare matrimonium non licet, utique monogamiae gloria est: [0928C] cum autem Dei sacramenta Satanas affectat, provocatio est nostra; imo suffusio, si pigri sumus ad continentiam Deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate perpetua.

000-00-00 Serial Number=0720339417
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0950C]   Quid est enim adulterium, quam matrimonium illicitum?
 [0941B]   Itaque sine caussa dices, Deum vivo marito nolle repudiatam alii viro jungi, quasi mortuo velit; quando si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; tam repudio matrimonium dirimente quam morte, [0941C] non tenebitur ei, cui per quod tenebatur, abruptum est; adeo non interest vivo an mortuo viro nubat.
 [0952A]   Quid, si de posteritate quis cogitet iisdem animis, quibus oculis uxor Loth, ut [0952A] ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non habuit; haeredes scilicet christianus quaeret, saeculi totius exhaeres?
 [0931A]   Unum matrimonium novimus, sicut unum Deum.
 [0937A]   Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium pertulit.
 [0938A]   XXXI, 29); et: Desiit uva acerba, a patribus manducata, fitiorum dentes obstupefacere: unusquisque enim in suo delicto morietur; et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt, invitati in regna coelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris, contrarium ejus obtinuit non succedendi in matrimonium fratris.
 [0938A]   XXXI, 29); et: Desiit uva acerba, a patribus manducata, fitiorum dentes obstupefacere: unusquisque enim in suo delicto morietur; et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt, invitati in regna coelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris, contrarium ejus obtinuit non succedendi in matrimonium fratris.
 [0941B]   Videamus enim quid sit matrimonium apud Deum, et ita cognoscemus quid sit aeque adulterium.
 [0941B]   Matrimonium est, cum Deus jungit duos in unam carnem, aut junctos deprehendens in eadem carne, conjunctionem signavit.
 [0943B]   Si alter a carne disjunctus est, sed in corde remanet; illic (ubi etiam cogitatus sine carnis congressu, et adulterium ante perficit ex concupiscentia, et matrimonium ex voluntate) usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens, per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit, hoc erit crimen.
 [0937C]   Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat, ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum; intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem jam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis.
 [0943B]   Ut igitur in Domino nubas secundum Legem et Apostolum (si tamen vel hoc curas), qualis est id matrimonium [0943C] postulans, quod eis a quibus postulas, non licet habere; ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis ejusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti?
 [0944B]   Quomodo in matrimonio adhuc positos a fructu matrimonii avocat, dicens in collecto esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium revocat?
 [0950A]   Si justum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est.
 [0949D]   Quia et [0949D] secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit, quasi spiritus alienus, tantum ut Deo et Christo dignum sit quod superducitur?
 [0950A]   Nova prophetia, secundum matrimonium, non minus repudium prioris.
 [0937C]   Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti.

000-00-00 Serial Number=0779514611
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1232C]   Cum adulterum non eum solum definit, qui cominus in alienum [1232C] matrimonium cecidisset, verum etiam illum, qui aspectus concupiscentia contaminasset: adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»