TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Martyrii' [28]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0289900541
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0150B]   Ita, non in occasione frustrandi martyrii jubet te subjici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adjutricum justitiae, quasi ministrarum divini judicii, hic etiam de nocentibus praejudicantis.
 [0131B]   Quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii, quam mortis et vitae?
 [0135B]   Posuit igitur secunda solatia, extrema praesidia, dimicationem martyrii, et lavacrum sanguinis exinde securum.
 [0125B]   Sed nondum de bono Martyrii, nisi debito primum; nec ante de utilitate ejus, quam de necessitate discendum.
 [0144C]   Eadem igitur forma, caetera quoque ad martyrii pertinere defendimus.
 [0138B]   Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.
 [0151B]   Haec ubicumque jam legero, pati disco; nec mea interest quos sequar martyrii magistros, sensusne an [0152A] exitus Apostolorum; nisi quod et sensus in exitibus recognosco.
 [0151B]   Tunc Paulus civitatis romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate.
 [0131A]   Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit.
 [0149B]   Vides quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo acquirit solemnitatem.

000-00-00 Serial Number=0717437685
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0155B]   Nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romae; homo et alias inquietus, insuper de jactatione martyrii inflatus, ob solum et simplex et breve carceris taedium; quando et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem Dei non habens (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0778759360
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0537A]   Spiritalibus autem (quos se esse jactitant) operationes non necessarias, sed nobis utpote psychicis, id est animalibus [0537A] hominibus, martyrii quoque necessitatem sic eludentes.
 [0546B]   Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit.
 [0585A]   [0585A] Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant; martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione.

000-00-00 Serial Number=0750495017
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0726A]   Denique et bona facta gratuita sunt in somnis, et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem damnabimur, quam ob martyrii coronabimur.
 [0645B]   De somniis quoque, et accidentibus somni, quatenus ab extasi differunt, dicendum; quibus significatur anima perpetuo negotiosa, quod immortalitatis est ratio; in quibus interim non magis ob stupri visionem damnabimur, quam ob martyrii coronabimur.

000-00-00 Serial Number=0805685997
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1148B]   Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur: tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate.
 [1188A]   Potius au tem hic intelligit Baptismum martyrii, in quo sanguis noster profunditur, et in virtute sanguinis Christi, in passione et cruce pro nobis effusi, animam, non secus ac ipse Baptismus aquae, ab omnibus culpae et [1188B] poenae maculis emundat.
 [1188B]   Adde, quod Baptismus martyrii multo efficacius virtutem passionis Christi [1188C] participet.

000-00-00 Serial Number=0416419208
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0093B]   Nam et ad sacrificandum et directo negandum necessitate quis [0093B] premitur tormentorum sive poenarum: tamen nec illi necessitati disciplina connivet, quia potior est necessitas timendae negationis et obeundi martyrii, quam evadendae passionis et implendi officii.
 [0077A]   VI, 11) et de martyrii candida melius coronandus, donativum Christi in carcere exspectat.
 [0088B]   Puto nec ipsum Dei templum, nec arca testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare, nec candelabrum (III Reg.
 [0102A]   Erubescite, commilitones ejus, jam non ab ipso judicandi, sed ab aliquo Mithrae milite, qui cum initiatur in spelaeo, in castris vere tenebrarum, coronam interposito gladio sibi oblatam, quasi mimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam, monetur obvia manu a capite pellere, et in humerum, si forte, transferre, dicens Mithram esse coronam suam, atque exinde numquam coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, [0102B] sicubi tentatus fuerit de sacramento: statimque creditur Mithrae miles, si dejecerit coronam, si eam in Deo suo esse dixerit.

000-00-00 Serial Number=0192801118
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0115C]   Negatio est etiam martyrii recusatio.

000-00-00 Serial Number=0225410759
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0681B]   O blasphemiam martyrii affinem, [0681C] quae tunc me testatur Christianum, cum propter eam detestatur!

000-00-00 Serial Number=0479815722
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1027B]   Puta nunc sub gladio jam capite librato, puta in patibulo jam corpore expanso, puta in stipite jam leone concesso, puta in axe, jam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et [1027B] possessione martyrii, quis permittit homini donare quae Deo reservanda sunt?

000-00-00 Serial Number=0347399175
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0856A]   Nemo enim peregrinatus a corpore, statim immoratur penes Dominum, nisi ex martyrii praerogativa; paradiso scilicet, non inferis, deversurus.

000-00-00 Serial Number=0789753795
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0660A]   Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»