TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Majestatis' [20]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0027573824
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0577A]   Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt.
 [0583A]   Prima obstinatio est, quae secunda ab eis religio constituitur Caesarianae majestatis, quod irreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando, neque genios dejerando hostes populi nuncupamur.
 [0590D]   Sane vocabulum istud non est alicujus majestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis denominatione formatum est.

000-00-00 Serial Number=0452171743
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0316C]   Si enim Deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium majestatis suae stravit, ut etiam morti subjiceret, et morti crucis; cur non putetis nostro [0317A] quoque Deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen judaicis contumeliis et patibulis et sepulcris?
 [0316B]   Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis.
 [0314B]   Stulte qui tantum argumentum divinae majestatis, et [0314C] humanae instructionis, naso agis.
 [0289C]   Si enim et bonus qui evenire tale quid nollet, et praescius qui eventurum non ignoraret, et potens qui depellere valeret, nullo modo evenisset, quod sub his tribus conditionibus divinae majestatis evenire non posset.

000-00-00 Serial Number=0231295466
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0196A]   Hic interim acceptum a Patre munus effudit, Spiritum Sanctum, tertium nomen divinitatis, et tertium gradum majestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oeconomiae interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae ejus admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, secundum christianum sacramentum.
 [0171A]   Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur.

000-00-00 Serial Number=0922671854
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0552B]   Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et [0552B] foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis.

000-00-00 Serial Number=0199800014
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0416B]   Nunc, ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem velut principem mundi, perfectae potentiae et majestatis?
 [0336A]   Si enim talibus vos puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares Deus ille majestatis suae consortio ascivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis?
 [0328A]   Itaque sacrilegii et majestatis rei convenimur.
 [0375B]   Quod colimus [nos], Deus unus est; qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo [0375B] expressit, in ornamentum majestatis suae: unde et Graeci nomen mundo κοσμον accommodaverunt.
 [0273B]   Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur; in reos majestatis et publicos hostes omnis homo miles est, ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur.
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.
 [0454A]   Velim tamen [0454A] in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.
 [0436A]   Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris majestatis, siquidem majore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis, quam ipsum de Olympo Jovem, et merito si sciatis.
 [0425A]   Itaque majestatis suae in urbem collatae grande documentum nostrae etiam aetati proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto, die decimo sexto Kalendarum Aprilium, Archigallus ille sanctissimus, die nono Kalend.
 [0363A]   Si honorem [0363A] inquietant divinitatis, si majestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur, tam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum quibus factitant.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»