TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Libertatem' [29]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0818921328
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0563B]   Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur.
 [0565A]   Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec [0565A] oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus?

000-00-00 Serial Number=0605472982
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1301A]   Ut gentiles quidem extraneis junctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi conjungant et in statu suo perseverent?
 [1285A]   Quid libertatem oblatam tibi [1285B] iterata matrimonii servitute fastidis?

000-00-00 Serial Number=0189360499
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0292B]   Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare.
 [0291B]   Sola nunc bonitas deputetur, quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem.
 [0293B]   Denique, puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu foeminae arcet, nonne exclamaret Marcion: O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit!
 [0473B]   Denique, dicas velim, si subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subjectioni?
 [0519B]   Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem [0519B] taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?
 [0293B]   Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.
 [0473C]   Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem christianam, ne ante eam in servi utem abducerent judaismi, quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret.
 [0241B]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, utique fruendas eas ex ipsa institutione permiserat: posse autem peccare est hujus libertatis consectarium, quod Deus permisit cum adjunctis suis, peccatis scilicet et suppliciis, quae omnia postea in suae gloriae ostensionem convertit.
 [0241A]   Ut vero mali originem detegat, humani libertatem arbitrii constituit Tertullianus, dicens: In quo hoc ipsum imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas.
 [0293A]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid?
 [0290C]   Non enim poneretur lex ei qui non haberet [0290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
 [0473B]   Ergo, Propter superinductitios, inquit, falsos fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subjectioni.
 [0262A]   Adversaris coelum, et libertatem coeli in habitationibus captas.
 [0409B]   Nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, [0409B] qui bovi quoque terenti libertatem oris (Deut.
 [0292B]   In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando, vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii.

000-00-00 Serial Number=0794570506
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0418A]   Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
 [0416B]   Falsum itaque esse crimen irreligiositatis, et ad Romanos potius quam Christianos pertinere, quos vel ex hac subjectione daemonum pateat, majorem [0416B] illis et sublimiorem Deum colere; adeoque vel libertatem saltem religionis illis esse relinquendam, quae cum aliis detur, tum nec ipsis Aegyptiis negetur.

000-00-00 Serial Number=0345822811
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0650B]   Habuit et philosophia libertatem ingenii, et medicina necessitatem artificii ad extendendos [0650C] de anima retractatus: late quaeruntur incerta, [0651A] latius disputantur praesumpta.
 [0685C]   De dimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum.
 [0717B]   Alioquin licebit animae, dilapsa domo, ex destitutione propriorum subsidiorum incolumi   abire, habenti sua firmamenta, et propriae conditionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem, sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.

000-00-00 Serial Number=0278918922
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0096B]   Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes libertatem; amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem.
 [0096B]   Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes libertatem; amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem.
 [0096B]   Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes libertatem; amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem.

000-00-00 Serial Number=0656571507
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916B]   Proinde et tu, si non obaudieris Deo, qui te, proposito praecepto, liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod Deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod Deus non vult, non tamen facit ut et velis; quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit; imo neque invitos, neque ignorantes quid Deus nollet; utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat.

000-00-00 Serial Number=0180290997
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0899B]   Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad coelum scandala jaculata est, ut cum Deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, caeteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, jam nec hominum oculis [0899C] offerendam.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»